EPISTOLE FAMILIARES

FRANCESCO PETRARCA

 

LIBER I

1

Ad Socratem suum.
[1] Quid vero nunc agimus, frater? Ecce, iam fere omnia tentavimus, et nusquam requies. Quando illam expectamus? ubi eam querimus? Tempora, ut aiunt, inter digitos effluxerunt; spes nostre veteres cum amicis sepulte sunt. [2] Millesimus trecentesimus quadragesimus octavus annus est, qui nos solos atque inopes fecit; neque enim ea nobis abstulit, que Indo aut Caspio Carpathio ve mari restaurari queant: irreparabiles sunt ultime iacture; et quodcunque mors intulit, immedicabile vulnus est. Unum est solamen: sequemur et ipsi quos premisimus. Que quidem expectatio quam brevis futura sit, nescio; hoc scio, quod longa esse non potest. Quantulacunque sane est, non potest esse non molesta. [3] Sed a querelis saltem in principio temperandum est. Tibi, frater, quenam tui cura sit, quid de te ipso cogites, ignoro; ego iam sarcinulas compono, et quod migraturi solent, quid mecum deferam, quid inter amicos partiar, quid ignibus mandem, circumspicio. Nichil enim venale michi est. Sum sane ditior seu, verius, impeditior quam putabam: multa michi scriptorum diversi generis supellex domi est, sparsa quidem et neglecta. Perquisivi situ iam squalentes arculas, et scripturas carie semesas pulverulentus explicui. Importunus michi mus nocuit atque edacissimum tinee vulgus; et palladias res agentem inimica Palladis turbavit aranea. [4] Sed nichil est quod non frangat durus et iugis labor. Confusis itaque circumventus literarum cumulis et informi papiro obsitus, primum quidem cepi impetum cunta flammis exurere et laborem inglorium vitare; deinde, ut cogitationes e cogitationibus erumpunt, 'Et quid' inquam, 'prohibet, velut e specula fessum longo itinere viatorem, in terga respicere et gradatim adolescentie tue curas metientem recognoscere?' Vicit hec sententia; sicut enim non magnificus, sic non inamenus labor visus est, quid quo tempore cogitassem recordari. [5] Sed temere congesta nullo ordine versanti, mirum dictu quam discolor et quam turbida rerum facies occurreret; ut quedam, non tam specie illorum quam intellectus mei acie mutata, vix ipse cognoscerem; alia vero non sine voluptate quadam retroacti temporis memoriam excitarent. [6] Et erat pars soluto gressu libera, pars frenis homericis astricta, quoniam ysocraticis habenis raro utimur; pars autem, mulcendis vulgi auribus intenta, suis et ipsa legibus utebatur. Quod genus, apud Siculos, ut fama est, non multis ante seculis renatum, brevi per omnem Italiam ac longius manavit, apud Grecorum olim ac Latinorum vetustissimos celebratum; siquidem et Athicos et Romanos vulgares rithmico tantum carmine uti solitos accepimus. [7] Hec itaque variarum rerum tanta colluvio aliquot me diebus occupatum habuit; et licet dulcedine non parva atque amore ad proprias inventiones insito retraherer, vicit tamen caritas maiorum operum, que iam diutius interrupta, non sine expectatione multorum de manibus meis pendent; vicit recordatio vite brevis. Timui, fateor, insidias; quid enim, queso, fugacius vita est, quid morte sequacius? [8] Subiit animum que iecissem fundamenta, quid michi laborum vigiliarumque restaret: temeritas, imo vero insania visa est in tam brevi et incerto tempore tot longos certosque labores amplecti, et vix ad singula suffecturum ingenium in diversa distrahere; presertim cum, ut nosti, labor alius me maneat, tanto preclarior quanto plus solide laudis est in actionibus quam in verbis. [9] Quid multa? incredibilem forte rem audies, veram tamen: mille, vel eo amplius, seu omnis generis sparsa poemata seu familiares epystolas — non quia nichil in eis placuisset, sed quia plus negotii quam voluptatis inerat — Vulcano corrigendas tradidi. Non sine suspirio quidem — quid enim mollitiem fateri pudeat?— ; sed occupato animo quamvis acri remedio succurrendum erat, et tanquam in alto pregravata navis, relevanda preciosarum etiam iactu rerum.
[10] Ceterum, illis ardentibus, pauca quidem animadverti in angulo iacentia, que vel casu magis quam consilio servata vel pridem a familiaribus transcripta, cunta vincenti senio restiterant. Pauca, dixi; vereor ne lectori multa, scriptori autem longe nimia videantur. His ego indulgentior fui: vivere passus sum, non illorum dignitati, sed labori meo consulens; nichil enim negotii preferebant. [11] Ea vero duorum amicorum libranti ingenia hac lance partiri visum est, ut prosa tibi, carmen Barbato nostro cederet; sic enim et vos olim optare solitos et me pollicitum esse memineram. Itaque cunta passim occursantia uno impetu vastanti et ne his quidem — ut tunc erat animus— parsuro, vestrum alter ad levam, alter ad dextram adesse visus, et apprehensa manu, ne fidem meam et spes vestras uno igne consumerem, familiariter admonere. Hec illis evadendi precipua causa fuit; alioquin, crede michi, cum reliquis arsissent.
[12] Hec ergo, que nunc tibi de virili reliquiarum illarum parte obveniunt, qualicunque sunt, non solum equo, quin etiam avido animo perleges. Non audeo illud Apuleii Madaurensis in comune iactare: «Lector, intende: letaberis»; unde enim michi id fidutie, ut lectori delectationem letitiam ve pollicear? [13] Leges tamen ista, mi Socrates, et ut es amantissimus tuorum, fortasse letabere, cuiusque animum probas, delectaberis stilo. Quid enim refert quanta sit forma nonnisi amantis subitura iudicium? supervacuo comitur que iam placet. Siquid hic sane meum placet, non id meum fateor, sed tuum: hoc est, non ingenii mei sed amicitie tue laus est. [14] Nulla hic equidem magna vis dicendi; quippe que nec michi adest, et quam, si plane afforet, stilus iste non recipit; ut quam nec Cicero ipse, in ea facultate prestantissimus, epystolis suis inseruit certe, nec libris in quibus est «equabile» quoddam, ut ipse ait, «et temperatum orationis genus»; eximiam illam vim lucidumque et rapidum et exundans flumen eloquentie in orationibus suis exercuit. Quo genere infinities pro amicis, sepe adversus reipublice suosque hostes usus est Cicero; quo pro aliis sepe, pro se "quater et quadragies" Cato; quod quidem genus inexpertum michi est; [15] nam et a reipublice muneribus abfui et fama mea, tenui murmure forsan interdum et sibilis lacessita clandestinis, nullum hactenus quod ulciscerer vel vitarem, iudiciarium vulnus excepit; et verbalem ferre opem alienis vulneribus non est nostre professionis. Neque enim aut tribunal ambire aut locare linguam didici, adversante penitus et reluctante natura, que me silentii ac solitudinis amatorem fecit, fori hostem, pecunie contemptorem; sed bene habet, quando me eius rei non egentem fecit, cuius forte inopem fecerat si egerem. [16] Omissa illa igitur oratoria dicendi vi, qua nec egeo nec abundo et quam, si exuberet, ubi exerceam non habeo, hoc mediocre domesticum et familiare dicendi genus amice leges, ut reliqua, et boni consules, his quibus in comuni sermone utimur, aptum accomodatumque sententiis. Sed non omnes tales iudices habebo; neque enim aut idem omnes sentiunt aut similiter amant omnes. Quomodo autem omnibus placerem, cui placere paucis semper studium fuit? [17] Triplex est profecto veri iudicii venenum: amor, odium, invidia. Illud autem vide, ne nimium nos amando, vulgare coegeris que melius latuissent; ut enim tibi amor, sic aliis forte aliud officiet. Inter amoris autem et invidie cecitatem, causa quidem plurimum, effectu nichil interest. Odium, quod medio loco numeraveram, nec mereor certe nec metuo. [18] Sed fieri potest ut nugas meas tibi habere, tibi legere nilque in eis aliud quam nostros ac nostrorum casus meminisse cogites; in quo rem michi pergratam feceris; sic enim et petitio tua non neglecta videbitur et fama mea tuta erit. [19] Alioquin, nisi supervacuo nosmet ipsos favore decipimus, quonam modo amicum licet, nisi sit idem alter ego, lecturum hec sine fastidio arbitremur, diversa invicem et adversa, in quibus non idem stilus, non una scribentis intentio, quippe cum pro varietate rerum varie affectus animus illa dictaverit, raro quidem letus, mestus sepe?
[20] Epycurus, philosophus vulgo infamis sed maiorum iudicio magnus, epystolas suas duobus aut tribus inscripsit: Ydomeneo, Polieno et Metrodoro; totidem pene suas Cicero: Bruto, Athico et Ciceronibus suis, fratri scilicet ac filio; Seneca perpaucas preterquam Lucilio suo scribit. Promptum opus et felicissimi successus nosse collocutoris sui animum, unius assuevisse ingenio, scire quid illum audire iuvet, quid te loqui deceat. [21] Michi autem sors longe alia; nempe cui usque ad hoc tempus vita pene omnis in peregrinatione transacta est. Ulixeos errores erroribus meis confer: profecto, si nominis et rerum claritas una foret, nec diutius erravit ille nec latius. [22] Ille patrios fines iam senior excessit; cum nichil in ulla etate longum sit, omnia sunt in senectute brevissima. Ego, in exilio genitus, in exilio natus sum, tanto matris labore tantoque discrimine, ut non obstetricum modo sed medicorum iudicio diu exanimis haberetur; ita periclitari cepi antequam nascerer et ad ipsum vite limen auspicio mortis accessi. [23] Meminit haud ignobilis Italie civitas, Aretium, quo pulsus patria pater magna cum bonorum acie confugerat. Inde mense septimo sublatus sum totaque Tuscia circumlatus prevalidi cuiusdam adolescentis dextera; qui — quoniam iuvat laborum discriminumque meorum tecum primitias recordari — linteo obvolutum, nec aliter quam Metabus Camillam, nodoso de stipite pendentem, ne contactu tenerum corpus offenderet, gestabat. Is, in transitu Arni fluminis, lapsu equi effusus, dum honus sibi creditum servare nititur, violento gurgite prope ipse periit. Finis tusci erroris, [24] Pise; unde rursus etatis anno septimo divulsus ac maritimo itinere transvectus in Gallias, hibernis aquilonibus haud procul Massilia naufragium passus, parum abfui quin ab ipso rursus nove vite vestibulo revocarer. [25] Sed quo rapior, oblitus propositi? Inde nimirum usque ad hanc etatem aut nulla prorsus aut rarissima subsistendi respirandique facultas fuit; et quot inter errandum periculorum timorum vespecies pertulerim, preter me unum nemo te melius novit. Que idcirco memorare nunc libuit, ut memineris me inter pericula natum, inter pericula senuisse; si modo iam senui, et non graviora michi in senio reservantur. [26] Hec autem, etsi comunia sint omnibus intrantibus in hanc vitam— neque enim "militia" solum, sed pugna "est vita hominis super terram" — sunt tamen alia alii et longe diversum pugne genus; et quamvis quenque sua pregravent, tamen revera inter eas quibus premimur sarcinas, multum refert. [27] In his ergo vite tempestatibus, ut ad rem redeam, nullo portu anchoram longum in tempus iaciens, quot veros amicos nescio, quorum et iudicium anceps et penuria ingens est, notos autem innumerabiles quesivi. Multis itaque multumque animo et conditione distantibus scribere contigit; tam varie ut ea nunc relegens, interdum pugnantia locutus ipse michi videar. Quod propemodum coactum me fecisse fatebitur quisquis in se simile aliquid expertus est. [28] Prima quidem scribentis cura est, cui scribat attendere; una enim et quid et qualiter ceterasque circumstantias intelliget. Aliter virum fortem, aliter ignavum decet alloqui; aliter iuvenem inexpertum, aliter vite muneribus functum senem; aliter prosperitate tumidum, aliter adversitate contractum; aliter denique studiosum literisque et ingenio clarum, aliter vero non intellecturum siquid altius loquaris.
[29] Infinite sunt varietates hominum, nec maior mentium similitudo quam frontium; et sicut non diversorum modo, sed unius stomacum non idem cibus omni tempore delectat, sic idem animus non uno semper nutriendus stilo est; ut geminus sit labor: cogitare quisnam ille sit cui scribere propositum est, qualiter ve tunc affectus, cum ea que scribere instituis lecturus est. [30] Quibus ego difficultatibus multum a me ipso differre compulsus sum; quod ne michi ab iniquis iudicibus vitio verteretur, partim beneficio ignis obtinui, partim tu michi prestiteris, si clanculum suppressoque nomine ista possederis. Que si inter paucos superstites amicos occultare non potes, quoniam linceos oculos habet amicitia nilque amicorum visui impervium est, admone ut siquid horum apud eos substiterit, quamprimum abiciant, nequa in eis rerum aut verborum mutatione turbentur. [31] Ita enim accidit ut qui hec in unam congeriem redigi nunquam aut tibi ut peteres aut michi ut assentirer, venturum in animum suspicabar, laborem fugiens, passim in una dictum epystola in altera repeterem meisque, ut ait Terrentius, pro meis uterer. Novissime, cum multis annis edita et ad diversas mundi plagas ire iussa unum in tempus locumque convenissent, facile deformitas uniti corporis apparuit, que per membra tegebatur, et verbum quod semel in una epystola positum delectabat, in toto opere sepius repetitum fastidio esse cepit: uni itaque relinquendum, de reliquis eradendum fuit.
[32] Multa quoque de familiaribus curis, tunc forte dum scriberentur cognitu non indigna, nunc quamvis cupido lectori gravia, detraxi, memor in hoc irrisum a Seneca Ciceronem; quanquam in his epystolis magna ex parte Ciceronis potius quam Senece morem sequar. Seneca enim, quicquid moralitatis in omnibus fere libris suis erat, in epystolis congessit; Cicero autem philosophica in libris agit, familiaria et res novas ac varios illius seculi rumores in epystolis includit. De quibus quid Seneca sentiat, ipse viderit; michi, fateor, peramena lectio est; relaxat enim ab intentione illa rerum difficilium, que perpetua quidem frangit animum, intermissa delectat.
[33] Multa igitur hic familiariter ad amicos, inter quos et ad te ipsum, scripta comperies, nunc de publicis privatisque negotiis, nunc de doloribus nostris, que nimis crebra materia est, aut aliis de rebus quas casus obvias fecit. Nichil quasi aliud egi nisi ut animi mei status, vel siquid aliud nossem, notum fieret amicis; probabatur enim michi quod prima ad fratrem epystola Cicero idem ait, esse «epystole proprium, ut is ad quem scribitur de his rebus quas ignorat certior fiat». [34] Atque ea michi tituli fuit occasio; de quo aliquando cogitanti, quamvis epystolarum nomen consentaneum rebus esset, quia tamen et multi veterum eo usi erant et ipse ego varium carmen ad amicos, de quo paulo supra mentio incidit, eodem prenotabam, bis eo uti piguit, novumque ideo placuit nomen, ut Familiarium Rerum Liber diceretur. [35] In quo pauca scilicet admodum exquisite, multa familiariter deque rebus familiaribus scripta erant; etsi interdum, exigente materia, simplex et inelaborata narratio quibusdam interiectis moralibus condiatur; quod et ab ipso Cicerone servatum est. [36] Et hec tam multa quidem de tam parva re loqui, censorum premordacium iubet metus; qui, nichil scribentes quod iudicari queat, de aliorum iudicant ingeniis. Impudentissima temeritas, que solo silentio tuta est: complosis in litore manibus sedenti, facile est ferre quam velit de gubernatoris arte sententiam. [37] Adversus hanc proterviam latebris saltem tuis horridula hec atque improvide nobis elapsa defendito. Illam vero non Phidie Minervam, ut ait Cicero, sed qualemcunque animi mei effigiem atque ingenii simulacrum multo michi studio dedolatum, si unquam supremam illi manum imposuero, cum ad te venerit, secure qualibet in arce constituito.
[38] Hec hactenus. Illud libentius, si liceret, silentio tegerem; sed ingens morbus non facile occultatur; erumpit enim et indicio suo proditur. Pudet vite in mollitiem dilapse: ecce enim, quod epystolarum ordo ipse testabitur, primo michi tempore sermo fortis ac sobrius, bene valentis index animi, fuerat, adeo ut non me solum sed sepe alios consolarer; sequentia in dies fragiliora atque humiliora sunt, neque sat virilibus referta querimoniis. Illa precipue ut occultare studeas, precor. [39] Quid enim alii dicerent, cum ipse relegens erubescam? ergo ego in adolescentia vir fuero, ut in senectute puer essem? Infelix et execranda perversitas: fuit animus vel mutare ordinem vel subtrahere tibi penitus ista que damno! Neutro circumveniri posse visus eras, qui et flebilium exempla et omnium cum consule diem tenes. [40] Ad excusationum igitur arma confugio. Lassavit me longo et gravi prelio fortuna. Dum spiritus dumque animus fuit, et ipse restiti et ad resistendum alios cohortatus sum. Ubi hostis viribus atque impetu labare michi pes atque animus cepit, excidit confestim sermo ille magnificus et ad hec que modo displicent, lamenta descendi. [41] Qua in re excuset me forsitan amicorum pietas, quibus salvis ad nullum fortune vulnus ingemui; eisdem mox una pene omnibus ruina obrutis, et mundo insuper moriente, inhumani potius quam fortis visum est non moveri. Ante hoc tempus quis me unquam de exilio, de morbo, de iudicio, de comitiis, de ullis fori turbinibus; quis me de paterna domo, de fortunis perditis, de gloria imminuta, de pecunia dilata, de absentia amicorum, flebiliter agentem audivit? [42] Quibus quidem in molestiis tam molliter agit Cicero, ut quantum stilo delector tantum sepe sententia offendar. Adde litigiosas epystolas et adversus clarissimos atque ab eodem paulo ante laudatissimos viros iurgia ac probra, mira cum animi levitate; quibus legendis delinitus pariter et offensus, temperare michi non potui quominus, ira dictante, sibi tanquam coetaneo amico, familiaritate que michi cum illius ingenio est, quasi temporum oblitus, scriberem et quibus in eo dictis offenderer admonerem. [43] Que michi cogitatio principium fuit ut et Senece tragediam que inscribitur Octavia, post annos relegens parili impetu eidem quoque, ac deinde, varia occurrente materia, Varroni Virgilioque atque aliis scriberem; e quibus aliquas in extrema parte huius operis inserui, que, nisi premonitum, lectorem subita possent admiratione perfundere; quedam in illo publico incendio periere. [44] Talis ille vir tantus in doloribus suis fuit; talis ego in meis fueram. Hodie, ut scias presentem animi mei habitum — neque enim invidiosum fuerit id michi tribuere, quod imperitis evenire ait Seneca —, factus sum ex ipsa desperatione securior. Quid enim metuat, qui totiens cum morte luctatus sit?
Una salus victis, nullam sperare salutem.
Animosius in dies agere videbis, animosius loqui; et siquid forte stilo dignum se obtulerit, erit stilus ipse nervosior. Multa sane se offerent: scribendi enim michi vivendique unus, ut auguror, finis erit. [45] Sed cum cetera suos fines aut habeant aut sperent, huius operis, quod sparsim sub primum adolescentie tempus inceptum iam etate provectior recolligo et in libri formam redigo, nullum finem amicorum caritas spondet, quibus assidue respondere compellor; neque me unquam hoc tributo multiplex occupationum excusatio liberat. Tum demum et michi immunitatem huius muneris quesitam et huic operi positum finem scito, cum me defunctum et cuntis vite laboribus absolutum noveris. Interea iter inceptum sequar, non prius vie quam lucis exitum operiens; et quietis michi loco fuerit dulcis labor. [46] Ceterum, quod et rethores et bellorum duces solent, infirmioribus in medium coniectis, dabo operam ut sicut prima libri frons, sic extrema acies virilibus sententiis firma sit; velo eo amplius quo vivendo magis ac magis induruisse videor contra impetus atque iniurias fortune. Denique quis inter experimenta rerum sim futurus, profiteri minime ausim; sed hoc animo sum, ut nulli amplius rei succumbam:
Si fractus illabatur orbis,Impavidum ferient ruine.
Ita me Maronis Flaccique sententiis armatum scito, quas olim lectas et sepe laudatas, nunc tandem in extremis casibus meas facere ipsa inevitabilis fati necessitate didici.
[47] Dulce michi colloquium tecum fuit, cupideque et quasi de industria protractum; vultum enim tuum retulit per tot terras et maria teque michi presentem fecit usque ad vesperam, cum matutino tempore calamum cepissem. Diei iam et epystole finis adest. [48] Hec igitur tibi, frater, diversicoloribus, ut sic dicam, liciis texta dicaverim; ceterum, si stabilis sedes et frustra semper quesitum otium contigerit, quod iam hinc ostendere se incipit, nobiliorem et certe uniformem telam tuo nomine meditor ordiri. Vellem ex his paucis esse, qui famam promittere possunt et prestare; sed ipse vi propria in lucem venies, alis ingenii subvectus nichilque auxilii mei egens. Profecto tamen, si inter tot difficultates assurgere potuero, tu olim Ydomeneus, tu Athicus, tu Lucilius meus eris. Vale.

2

Thome Messanensi, de immature laudis appetitu.
[1] Querelam publicam nemo sapiens suam facit; satis quisque privatarum querelarum domi habet. 'Satis' dixi; 'nimis' dicere debueram. Nulli ne hoc unquam accidisse reris? Falleris; nulli fere contrarium accidit. Vix, superstite qui fecerat, cuiusquam scripta vel gesta placuerunt; laudes hominum mors inchoat. Scis quare? quia cum corpore moritur invidia, vivitque cum corpore. [2] 'Multorum' inquis,'scripta laudantur, que, si gloriari licet...' Non pergis ulterius, sed — qui indignantibus mos est — suspensum linquens auditoris animum, sermone pretervolas inexpleto. Verum enimvero fugientem consequor mentis augurio; scio quid velis: 'multorum scripta laudantur, que, tuis admota, carere non tantum laudatore sed etiam lectore debuissent; cum tua interim nullus attingat'. [3] Recognosce in verbis meis indignationem tuam, que iusta esset, nisi illam de comuni omnium acervo in usus proprios traduxisses; omnium, inquam, quos hic scribendi seu amor seu morbus tenuit, omnium ve quos tenebit. Respice enim in primis quorum sunt illa que laudantur; quere auctores: certe pridem in cinerem versi sunt. Vis et tua laudari? morere. [4] A morte hominis vivere incipit humanus favor, et vite finis principium est glorie; que si ante ceperit, singularis quedam et intempestiva res est. Plus dicam: dum eorum qui tecum vixerunt quisquam superfuerit, cumulate quidem quod appetis non habebis; cum omnes pariter urna concluserit, venient qui sine odio et sine invidia iudicent. Ferat itaque de nobis quamlibet sententiam presens etas: si equam, feramus equo animo; si iniquam, ad equiores iudices — hoc est ad posteros — provocemus, quando ad alios non licet. [5] Delicatissima res est iugis conversatio: minimis offenditur, et fame semper inimica presentia est, multumque admirationi hominum familiaritas detrahit frequensque convictus. Vides ne tu hos scolasticos, genus hominum vigiliis ac ieiunio squalidum? Crede michi: nichil ad lucubrandum durius, nichil mollius ad iudicandum. Cum multa laboriosissime legerint, nichil examinant; et quid in re sit, dedignantur inquirere, cum hominem ipsum nosse videantur. Itaque omnium una lex est; cunta enim ex equo, quorum auctores vel semel aspexerint, scripta fastidiunt. [6] 'Hoc' inquies, 'parvis accidit ingeniis; magna enim et valida per obstantia quelibet erumpunt'. Redde michi Pithagoram, reddam tibi illius ingenii contemptores; redeat in Greciam Plato, renascatur Homerus, reviviscat Aristotiles, revertatur in Italiam Varro, resurgat Livius, reflorescat Cicero: non modo segnes laudatores invenient, sed mordaces etiam et lividos detractores; quod quisque suis temporibus expertus est. Quid Virgilio maius habuit lingua latina? Repperit tamen ille, qui non poetam, sed raptorem alienarum inventionum et translatorem dicerent; ipse autem et ingenii fidutia et iudice fretus Augusto, alto animo invidorum verba despexit.
[7] Tibi quidem magnam ingenii conscientiam esse scio; sed ubi Augustum iudicem invenies, quem enixe admodum atque omnibus modis ingeniis sui temporis favisse compertum est? [8] Nostri reges de saporibus epularum et de volatu avium iudicare possunt, de ingeniis hominum non possunt; quodsi forte presumpserint, superbie tumor aperire oculos aut flectere et in verum figere non sinit. Itaque nequid sue etatis suspicere videantur, mirantur veteres; quos novere, contemnunt, ut defunctorum laus viventium contumelia non vacet. Inter hos iudices vivendum moriendumque nobis est, et — quod est durius — tacendum; ubi enim, ut dixi, Augustum iudicem queremus?
[9] Unum habet Italia, imo vero terrarum orbis; unum habet, Robertum siculum regem. Fortunata Neapolis, que unicum seculi nostri decus incomparabili felicitate sortita es; fortunata, inquam, et invidiosa Neapolis, literarum domus augustissima, que si Maroni quondam "dulcis" visa es, quanto nunc dulcior videreris, ubi ingeniorum ac studiorum equissimus extimator habitat! [10] Ad te confugiat quisquis ingenio fidit; neque vero differendum putet. Suspecta mora est; devexa enim est etas, et mundus iampridem eo carere et ipse ad meliora regna transire meritus, vereorque ne multam ipse michi sere penitentie materiam prolatando quesierim. Omnis quidem pulcre rei dilatio turpis, et omnis de honesto deliberatio longior inhonesta est; rapienda est occasio, confestimque faciendum quod ante tempus fieri non potest.
[11] Quod ad me attinet, currere et properare propositum est, «ut» — quod de Iulio Cesare in epystola quadam ait Cicero— «omnia mea studia in istum conferam. Eo vero ardenti quidem studio, ac fortasse "efficiam" quod sepe viatoribus, cum properant, evenit: ut, si serius quam voluerint, forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent, perveniant quo velint; sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu, cursu corrigam tarditatem». [12] Hec ille. Tibi autem tuo foro uti necesse est, quando ad eum regem aspirare non tam freti quam belli obice prohiberis. Patria enim tua, cuius nemo amantior civis est, inimici regis imperio subiacet; dicerem 'tyranni', nisi quia timeo aures tuas offendere. Ad hec et magna res est neque nostris calamis discernenda sed illorum gladiis. Igitur ad inceptum redeo.
[13] Si hec tibi exempla, de illustrissimis electa, non sufficiunt, alia ex alio grege hominum adiciam, et etate recentiora et sanctitate clarissima. Quantos olim emulos Augustinus noster, quantos Ieronimus, quantos habuit Gregorius, donec spectata virtus et literarum divina et admirabilis ubertas invidiam vicere! Vix horum quisquam integrum fame preconium, nisi ab ipso die mortis, accepit.
[14] Unum emulo ac reprehensore carentem, unum plena et indecerpta laude decoratum, Ambrosium, cuius ne viventis quidem famam mordax livor attigerit, apud quosdam invenio. Quod forte ad puram eius ac simplicem doctrinam omnis ambigui expertem referendum est; nam apud Paulinum, qui Ambrosii vitam scripsit, et obtrectatorum eius nomina legimus et vindictam divino iudicio irrogatam. Perfer igitur iam sine lamentis quod summis ingeniis contigisse vides.
[15] Videris autem, quadam in parte tuarum literarum, hoc ipsum conqueri, quod multos noveris magnum in vita nomen assecutos. Et hoc quoque, si me audire volueris, "magnifice" contemnes. Scis enim quibus hoc evenit; his equidem solis, qui famam suam — quoniam calamo nequeunt — clamore defendunt. [16] Aspice istos purpuratos, qui ingenti strepitu populorum in se ora convertunt, qui se sapientes dici volunt et quos sapientes vulgus appellat, singulis civitatibus ascribens sapientum greges; cum tamen illa florens olim studiorum mater, Grecia, non amplius quam septem sapientum nominibus glorietur; quod ipsum posteris importune nomen arrogantie visum est. [17] Sed qui eos excusant, aiunt non id eis cognomen proprio iudicio, sed "populorum suffragiis" obtigisse. Unus ex omnibus seculis Epycurus "sapientem se profiteri ausus": intoleranda superbia, seu potius ridiculosa dementia, cuius, secundo De Finibus bonorum et malorum, meminit Cicero. [18] Hodie in nostrorum causidicorum grege furor ille vulgaris est. Respice et hos qui in altercationibus et cavillationibus dyaleticis totum vite tempus expendunt seque inanibus semper questiunculis exagitant; et presagium meum de omnibus habeto: omnium nempe cum ipsis fama corruet unumque sepulcrum ossibus sufficiet ac nomini. Cum enim mors frigidam linguam stare coegerit, non modo ut sileant necesse est, sed ut de his etiam sileatur. [19] Possem exemplis affluere teque ipsum in multis testem facere — quot loquacissimas picas agnovimus in oculis insane multitudinis perstrepentes, quorum repente vox cecidit! —, nisi longa et apud quosdam superstitum odiosa forte narratio esset. [20] Sed de his et sepe alias et nunc quod res ipsa poscebat, diximus; neque enim ut eos monerem, sermo michi institutus, sed ut tibi satisfacerem, cuius omnino diversa conditio est; tunc enim maxime resonabis, cum iam loqui amplius nequiveris. Ceterum valde impatientis animi est brevissima expectatione torqueri. Expecta paululum; eris voti compos, cum obstare tibi ipse desieris. Id ex parte longeva forsan absentia, ad plenum mors sola prestabit.
[21] Reduc ad memoriam ex omnibus seculis illustres viros, romanos grecos, barbaros: cuius non presentia fame nocuit? Tibi, si recentiore memoria es, plures forte ex historiis occurrent; ego id uni omnium Africano tributum "memini", ut scilicet et fama mirabilis et presentia mirabilior haberetur. Idem sacris in literis tribuitur Salomoni. [22] Quere alium; forte non invenies; etsi Virgilius, immodico studio Eneam suum exornandi, hoc ad eum glorie genus transferre contendat. Sed immobile verum est; excusant tamen quasi non Eneam, sed sub Enee nomine virum fortem perfectumque describat. [23] Dedit idem oratorum uni duntaxat is qui hoc sibi verius usurpasset, preillustris scilicet oratorum princeps Marcus Tullius; uni quoque poetarum idem tribuit, Aulo Licinio Archie. Sed vereor ne id, amore iudicium obliquante, preceptori suo, mediocris ingenii viro, tribuat quod nec Homero tribuit nec Virgilio tribuisset.
[24] Ceterum, ut ad te revertar, nichil ex omnibus que dixi, quod tibi iustam indignandi materiam prestare possit, occurret. Nemo enim se anteiri ab uno vel a paucis egre fert, nisi qui glorie principatum pertinaci sibi mente constituit. Patere, ut ceterarum rerum, sic ingenii tui sortem nominisque fortunam. Putabas eam in solis divitiis ius habere? "humanarum rerum" omnium, excepta virtute, "domina" est; illam quoque sepe oppugnare, sed nunquam expugnare, permittitur. Famam certe, qua nichil est levius, facile rotat ac ventosis suffragiis circumvolvit, a dignis eam transferens ad indignos. Nichil quidem mobilius, nichil iniquius vulgari iudicio, super quo fama fundata est. Itaque mirum non est, si assidue quatitur que tam tremulis innititur fundamentis. [25] Hec sane nonnisi in vivos regnum habet; mors hominem eximit ab imperio fortune; cessant exinde ludibria hec, et— velit illa vel nolit — "virtutem" fama, ceu solidum "corpus umbra", consequitur. [26] Habes ergo, carissime, nisi fallor, gloriandi potius causam quam indignandi, si cum omnibus fere prestantibus atque clarissimis viris comunis tibi tua sors est. Quoque etiam nunc equiore animo sis, Africanum ipsum, quem ex hac acie segregare visus eram, in comune restituam; cui, quamvis — quod rarissimum est, ut dixi — presentia non noceret, nocuit tamen, ut ceteris hominum, invidia, quam tantis virtutibus non potuit extinguere, incenditque potius et inflammavit; nocuit — quod sine indignatione non possum meminisse — conversatio longior et nascens ex familiaritate contemptus.
[27] Unde autem hec eliciam, percontabere. Nolo me aliquid immutasse suspiceris: ipsa Titi Livii clarissimi scriptoris verba ponam, qui, orta contentione dignitatis honorumque inter Scipionem Africanum Titumque Flaminium, in qua succubuisse Scipionem refert, «Maior» inquit, «gloria Scipionis, et quo maior eo propior invidie»; et statim postea: «Accedebat» inquit, et aliud: Scipio Africanus «iam prope annum decimum assiduus in oculis hominum fuerat, que res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit». [28] Et hec quidem ille. Tu vero, ut iam finem faciam, fortunam tuam tanto comite solabere expectabisque tranquillius, memor vetus apud Flaccum verbum esse, quod "ut vina", sic "poemata meliora dies reddit"; apud Plautum aliquanto vetustius. Ille enim ait:
Qui utuntur vino vetere sapientes puto,Et qui libenter veteres inspectant fabulas.
Quod non minus ipsi Flacco bilem commovisse suspicor quam tibi: tantam esse vetustatis reverentiam, ut crimen longo sermone purgandum sibi fuerit, Lucilium reprehendisse.
[29] Postremo tecum cogita: quid est hoc pro quo tam solicite torquemur? ventus est fama quam sequimur, fumus est, umbra est, nichil est. Itaque facillime recto atque acri iudicio temni potest; quodsi forte — quoniam generosos animos familiarius hec pestis insequi solet — appetitum hunc extirpare radicitus non potes, exerescentem rationis saltem falce compesce. Parendum tempori, parendum rebus est. Denique, ut sententie mee summam brevibus expediam, virtutem cole dum vivis, famam invenies in sepulcro. Vale.
XIV Kal. Maias
, Bononie.

3

Venerando seni Raimundo Superano iuriconsulto, de flore etatis instabili.
[1] Vereri michi, nec immerito, visus es, ne — quod fere omnibus adolescentibus accidit — etatis flore decipiar. Non pollicebor tibi, pater, animum solidum ac stabilem omnisque vanitatis exortem, quod in hac etate difficillimum et potius divine gratie quam humane virtutis arbitror; sed mentem haudquaquam sue conditionis ignaram spondeo. [2] Sentio me, michi crede, nunc, dum maxime florere videor, maxime ad arescendum pergere; quid in re celerrima segnibus verbis utor? imo vero properare, imo currere, imo, ut loquar proprie, volare. «Volat enim etas» ut ait Cicero, et «omnino nichil est aliud tempus vite huius, quam cursus ad mortem; in quo» ut ait Augustinus, «nemo vel paulo stare vel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes pari motu nec diverso impelluntur accessu. Neque enim cuius vita brevior fuit, celerius diem duxit quam ille cui longior; sed cum equaliter equalia momenta raperentur ambobus, alter abiit propius, alter remotius, quo non impari velocitate ambo currebant. Aliud est enim amplius vie peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit». [3] Ecce quanti duo viri, velocitatem vite mortalis describentes, volare eam et currere asserunt. Quotiens vero Virgilius fugere tempus ait? Quid, si omnes tacerent? quid, etiamsi negarent? nunquid ideo segnius fugiens curreret aut volaret? [4] Neque vero me talia summis labiis locutum putes, quique coetaneis meis est mos, per auctorum vireta "captare flosculos". Quod "viro turpe" ait Seneca, nobis ita permissum putant, ut nichil videatur in adolescente formosius. Ego me non nego flosculos interdum legere, quibus inter seniorum choros, si res tulerit, uti queam; sed ita ad optatam senectutem merita cum laude perveniam, ut ego magis omnia ad vitam extimo, quam ad eloquentiam referenda. [5] Et quamvis, ut est usus, ut est ingenium, ut est animus, ut est etas, eloquentie studio delecter, tamen, et dum aliorum bene dicta recenseo et siquando michi aliquid forte sonantius excidit, utrobique magis meditor ut quicquid id est, vite prosit adolescentieque me malis expediat, quam ut verbis ornatioribus iuvenilis lingua lasciviat. [6] Summe quidem dementie videtur in id niti ad quod forte nunquam sis venturus et quod paucis accidit quodque, cum adeptus fueris, modicum prosit, fortassis et multum noceat; illud vero negligere, quod et omnibus promptum, pre omnibus utile, damnosumque nunquam esse possit. [7] Scimus autem magnorum autoritate hominum experimentoque rerum edocti, quoniam paucis bene loqui, bene vivere autem omnibus datum est. Et tamen plures illud amplectuntur, hoc fugiunt: ita est natura hominum, difficultatibus incumbere et ea cupidius appetere que laboriosius parantur. [8] Ego quidem, etsi michi fidem etas deroget, teste tamen conscientia, lego non ut eloquentior aut argutior sed ut melior fiam, et, quod de morali philosophie parte dixit Aristotiles, ad omnes traho; quanquam, si uterque fructus sequeretur, fortunatiorem me laborum non negarem. [9] Tibi autem, pater, gratias ago quod me paterne mones, et oro ut idem sepe facias; sed sic habeto, me iam hinc cepisse cognoscere cursum meum et pericula numerare et multos nosse decrepitos me altius humi fixos ac tenacius inherentes. [10] Multum me tangit illud Domitiani principis iam senescentis: «Nil» inquit, «gratius decore, nil brevius»; et illud Catonis senis, apud Tullium: «Quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum?»; et illud Virgilii tunc iuvenis iuveniliter dictum, sed vere, sed graviter, sed mature:
Collige, virgo, rosas dum flos novus et nova pubes,Et memor esto evum sic properare tuum.
[11] Ego vero memor sum, et quamvis nondum plene possim, cogito tamen ut possum, et in dies ut profundius possim, nitor. Cogito non quid aliis videor, sed quid sum; et etatem hanc et qualemcunque formam corporis et reliqua — unde michi forsan ab aliis invidetur — sentio data michi ad periculum, ad exercitium, ad laborem. Denique, ut breviter concludam, scio me ascendere ut descendam, virere ut arescam, ut senescam adolescere, vivere ut moriar. Vale.
Avinione, Kal. Maiis.

4

Ad Iohannem de Columna Romane Ecclesie cardinalem, peregrinationis proprie descriptio.
[1] Gallias ego nuper nullo quidem negotio, ut nosti, sed visendi tantum studio et iuvenili quodam ardore peragravi; Germaniam tandem Rhenique ripas attigi, contemplatus solicite mores hominum et aspectu telluris incognite delectatus, ac singula cum nostris conferens. Et licet multa utrobique magnifica viderim, me tamen italice originis non penitet; imo, ut verum fatear, quo latius peregrinor, eo maior natalis soli subit admiratio. [2] Quodsi gratias agebat Plato diis, ut verbo eius utar, immortalibus, inter multa, quod grecum eum et non alienigenam edidissent, quid nos prohibet pro eodem quoque gratias agere ortusque nostri Deum auctorem recognoscere? Nisi forte nobilius est grecum nasci, quam italicum; quod quisquis dixerit, dicat idem et servum nobiliorem esse quam dominum. [3] Atqui nullus hoc greculus, quantumlibet procax impudensque, dicere audebit, dum meminerit diu ante Urbem conditam, ante partum et auctum virtutibus imperium, denique ante
Romanos rerum dominos gentemque togatam,
non Italiam, sed quotam Italie partem, eo tempore desertam et vacuam, grecis habitatoribus possessam Magnamque Greciam nuncupatam. Que enim tunc magna visa est, quam maxima, quam immensa videri potuit post eversam Chorintum, post vastatam Etholiam, post Argos ac Mycenas ceterasque urbes triumphatas, post Macedonie reges captos Pyrrumque devictum et madentes iterum asiatico cruore Termophilas! Credo neminem negaturum aliquanto clarius italicum esse quam grecum. Sed de hoc forte alibi; nunc in Gallias revertamur.
[4] Pariseorum civitatem, regni caput, que auctorem Iulium Cesarem pretendit, introii non aliter animo affectus quam olim Thesalie civitatem Ypatham dum lustrat, Apuleius. Ita enim solicito stupore suspensus et cunta circumspiciens, videndi cupidus explorandique vera ne an ficta essent que de illa civitate audieram, non parvum in ea tempus absumpsi, et quotiens operi lux defuit, noctem superaddidi. Demum ambiendo et inhiando, magna ex parte didicisse videor quis in eadem veritati, quis fabulis locus sit; que quoniam longa narratio est neque hoc loco satis explicabilis, differenda est, donec ex me omnia coram audies. [5] Gandavum quoque, ut media sileam, eodem conditore superbum vidi, amplum oppidum et opulentum; vidi et ceteros Flandrie Brabantieque populos lanificos atque textores; vidi Leodium, insignem clero locum; vidi Aquensem Caroli sedem et in templo marmoreo verendum barbaris gentibus illius principis sepulcrum. [6] Ubi fabellam audivi non inamenam cognitu a quibusdam templi sacerdotibus, quam scriptam michi ostenderunt et postea apud modernos scriptores accuratius etiam tractatam legi; quam tibi quoque ut referam, incidit animus, ita tamen ut rei fides non apud me queratur, sed, ut aiunt, penes autores maneat.
[7] Carolum regem, quem Magni cognomine equare Pompeio et Alexandro audent, mulierculam quandam perdite et efflictim amasse memorant; eius blanditiis enervatum, neglecta fama, cui plurimum inservire consueverat, et posthabitis regni curis, aliarum rerum omnium et postremo sui ipsius oblitum, diu nulla prorsus in re nisi in illius amplexibus acquievisse summa cum indignatione suorum ac dolore. Tandem cum iam spei nichil superesset, quoniam aures regias salutaribus consiliis insanus amor obstruxerat, feminam ipsam malorum causam insperata mors abstulit. [8] Cuius rei ingens primum in regia, sed latens, gaudium fuit; deinde dolor tantum priore gravior, quantum fediori morbo correptum regis animum videbant; cuius nec morte lenitus furor, sed in ipsum obscenum cadaver et exangue translatus est, quod balsamo et aromatibus conditum, honustum gemmis et velatum purpura diebus ac noctibus tam miserabili quam cupido fovebat amplexu. [9] Dici nequit quam discors et quam male se compassura conditio est amantis ac regis; nunquam profecto contraria sine lite iunguntur. Quid est autem regnum nisi iusta et gloriosa dominatio? contra, quid est amor nisi feda servitus et iniusta? [10] Itaque cum certatim ad amantem seu rectius ad amentem regem pro summis regni negotiis legationes gentium prefectique et provinciarum presides convenirent, is in lectulo suo miser, omnibus exclusis et obseratis foribus, amato corpusculo coherebat, amicam suam crebro velut spirantem responsuramque compellans; illi curas laboresque suos narrabat, illi blandum murmur et nocturna suspiria, illi semper amoris comites lacrimas instillabat: horrendum miserie solamen, sed quod unum tamen ex omnibus rex, alioquin, ut aiunt, sapientissimus, elegisset. Addunt fabule quod ego nec fieri potuisse nec narrari debere arbitror. [11] Erat ea tempestate in aula Coloniensis antistes, vir, ut memorant, sanctitate et sapientia clarus, necnon comitatus et consilii regii prima vox; qui domini sui statum miseratus, ubi animadvertit humanis remediis nichil agi, ad Deum versus, illum assidue precari, in illo spem reponere, ab eo finem mali poscere multo cum gemitu. [12] Quod cum diu fecisset nec desiturus videretur, die quodam illustri miraculo recreatus est; siquidem ex more sacrificanti et post devotissimas preces pectus et aram lacrimis implenti, de celo vox insonuit: sub extincte mulieris lingua furoris regii causam latere. Quo letior, mox, peracto sacrificio, ad locum ubi corpus erat, se proripuit et iure notissime familiaritatis regie introgressus, os digito clam scrutatus, gemmam perexiguo anulo inclusam sub gelida rigentique lingua repertam festinabundus avexit. [13] Nec multo post rediens Carolus et ex consuetudine ad optatum mortue congressum properans, repente aridi cadaveris spectaculo concussus, obriguit exhorruitque contactum, auferri eam quantotius ac sepeliri iubens. Inde totus in antistitem conversus, illum amare, illum colere, illum in dies arctius amplecti, denique nichil nisi ex sententia illius agere, ab illo nec diebus nec noctibus avelli. [14] Quod ubi sensit vir iustus ac prudens, optabilem forte multis sed honerosam sibi sarcinam abicere statuit; veritusque ne si vel ad manus alterius perveniret vel flammis consumeretur, domino suo aliquid periculi afferret, anulum in vicine paludis prealtam voraginem demersit. [15] Aquis forte tum rex cum proceribus suis habitabat; ex eoque tempore cuntis civitatibus sedes illa prelata est. In ea, nil sibi palude gratius; ibi assidere, illis aquis uti mira cum voluptate, illius odore veluti suavissimo delectari. Postremo illuc regiam suam transtulit et in medio palustris limi immenso sumptu iactis molibus, palatium templumque construxit, ut nichil divine vel humane rei eum inde abstraheret. [16] Postremo ibi vite sue reliquum egit, ibique sepultus est, cauto prius ut successores sui primam inde coronam et prima imperii auspicia capesserent. Quod hodieque servatur servabiturque quandiu romani frena imperii theutonica manus aget.
[17] Longior fui in hac narratione quam debui; sed quoniam peregrinatio longinqua librorum solatio destituta est et in perpetuo motu facilius est multa cogitare quam grandia, iustum epystole modum implere seriis non valens, eam, ut vides, obviis quibusque confercio. Vale.
Aquis, 11 Kal. Iulias.

5

Ad eundem [Iohannem de Columna] et de eadem materia.
[1] Aquis digressum, sed prius — unde ortum oppidi nomen putant— aquis baiano more tepentibus ablutum, excepit Agrippina Colonia, que ad sinistrum Rheni latus sita est, locus et situ et flumine clarus et populo. Mirum in terra barbarica quanta civilitas, que urbis species, que virorum gravitas, que munditie matronarum. [2] Forte Iohannis Baptiste vigilia erat, dum illuc applicui; et iam ad occidentem sol vergebat. Confestim, amicorum monitu — nam et ibi amicos prius michi fama pepererat quam meritum — ab hospitio traducor ad fluvium, insigne spectaculum visurus. Nec fallebar. [3] Omnis enim ripa preclaro et ingenti mulierum agmine tegebatur. Obstupui: dii boni, que forma, quis habitus! amare potuisset quisquis eo non preoccupatum animum attulisset. In loco paulum altiore constiteram, unde in ea que gerebantur, intenderem. [4] Incredibilis sine offensione concursus erat; vicissimque alacres, pars herbis odoriferis incincte reductisque post cubitum manicis, candidas in gurgite manus ac brachia lavabant, nescio quid blandum peregrino murmure colloquentes. Vix usquam clarius intellexi quod Ciceroni placet et veteri proverbio dici solet, inter linguas incognitas omnes propemodum surdos ac mutos esse. [5] Unum michi solatium gratissimorum interpretum non deerat; nam et hoc inter cunta mirabere, celum illud spiritus pyerios alere. Itaque dum muratur Iuvenalis quod
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
miretur itidem
Docta quod argutos aluit Germania vates.
[6] At ne me auctore fallaris, scito ibi nullum Maronem esse, Nasones plurimos; ut dicas verum fuisse "presagium" quod in fine libriMethamorphoseos, multum vel posteritatis gratie vel ingenio suo fidens, posuit. Siquidem "qua romana potentia", seu verius qua romanum nomen, domito orbe, se porrigit plausibiliter nunc faventis "populi ore" perlegitur. [7] His ego comitibus, ubi quid audiendum seu respondendum incidit, pro lingua et pro auribus usus sum. Unum igitur ex eo numero, admirans et ignarus rerum, percontatus virgiliano illo versiculo:
Quid vult concursus ad amnem?Quid ve petunt anime?
responsum accepi, pervetustum gentis ritum esse, vulgo persuasum, presertim femineo, omnem totius anni calamitatem imminentem fluviali illius diei ablutione purgari et deinceps letiora succedere; itaque lustrationem esse annuam inexhausto semper studio cultam colendamque. [8] Ad hec ego subridens: 'O nimium felices' inquam, 'Rheni accole, quorum ille miserias purgat! nostras quidem nec Padus unquam valuit purgare, nec Tyberis. Vos vestra mala Britannis, Rheno vectore, transmittitis; nos nostra libenter Afris atque Illiriis mitteremus; sed nobis, ut intelligi datur, pigriora sunt flumina'. Commoto risu, serum tandem inde discessimus.
[9] Proximis aliquot diebus, a mane ad vesperam civitatem eisdem ducibus circuivi; haud iniocundum exercitium, non tam ob id quod ante oculos erat, quam recordatione nostrorum maiorum, qui tam procul a patria monimenta romane virtutis tam illustria reliquissent. [10] In primis autem occurrebat Marcus Agrippa, colonie illius auctor, qui licet multa domi multa foris preclara construxerit, illam tamen ex omnibus dignam censuit cui suum nomen imponeret; edificator ac bellator egregius dignusque habitus quem Augustus sibi generum ex toto orbe deligeret, qualiscunque filie virum, sed dilecte, sed unice, sed auguste. [11] Vidi tot simul trunca milia sacrarum virginum et terram generosis dicatam reliquiis ac degenerum, ut aiunt, cadaverum expultricem. Vidi Capitolium, effigiem nostri; nisi quod pro senatu illic pacis ac belli consilia agitante, hic formosi iuvenes ac puelle mixtim nocturnas laudes Deo concinunt eterna concordia; ibi rotarum et armorum strepitus ac gemitus captivorum, hic quies et gaudium et iocantium voces; denique, illuc bellicus, huc pacificus triumphator ingreditur. [12] Vidi templum urbe media pulcerrimum quamvis inexpletum, quod haud immerito summum vocant. Magorum ibi regum corpora, ab ortu ad occasum tribus saltibus transvecta, quos ethereum quondam Regem ad presepia vagientem cum muneribus veneratos legimus, venerabundus aspexi. [13] Parumper hic, pater optime, et pudoris mei metas excessisse videor et plura collegisse quam necesse erat. Utrunque fateor; sed michi nil tam necesse est, quam ut imperio tuo paream. Inter multa sane que abeunti iusseras, hoc fuit extremum: ut et de terris ad quas ibam, et de singulis que vidissem audivissemque, perinde te certiorem scripto facerem ac verbo soleo; [14] ne calamo parcerem, ne brevitati vel ornatui studerem, neve floridiora decerperem, sed cunta complecterer; denique, tulliano verbo usus: «Scribe, dixisti, "quicquid in buccam venerit"». Promisi me facturum; promissum crebris ex itinere literulis implesse videor. Si iussisses loqui de altioribus, tentassem; nunc epystole officium reor, non ut scribentem nobilitet, sed ut certificet legentem. Quodsi omnino videri volumus, ostentemus nos in libris, in epystolis colloquamur.
[15] Procedo. Ad. tertio Kalendas Iulias Colonia discessi, tanto sole ac pulvere, ut sepe "Alpinas nives ac frigora Rheni" a Virgilio requirerem. Inde Arduennam silvam, scriptorum testimonio pridem michi cognitam, sed visu atram atque horrificam, transivi solus et, quod magis admireris, belli tempore. [16] Sed incautos, ut aiunt, Deus adiuvat. At ne longum iter vix equo peractum calamo remetiar, multis ego regionibus ambitis, hodierno die Lugdunum perveni. Nobilis et ipsa Romanorum colonia est, paulumque vetustior Agrippina. Duo hic noti amnes in nostrum mare currentes, Rodanus Ararque, conveniunt; Sonam incole appellant. Sed de his nichil amplius: iuncti enim ad te properant, alter cogenti alter coacto similis, et Avinionem, ubi te nunc ac genus humanum Romanus Pontifex detinet, permixtis vadis abluunt. [17] Huc ego cum mane pervenissem et intranti forte familiaris hic tuus occurrisset, mille eum questiunculis, ut mos est peregre redeuntium, aggredior; ille autem nichil ad reliqua, sed preclarissimum fratrem tuum, ad quem maxime properabam, sine me Romam petiisse narravit. [18] Quo audito, querendi veniendique ardor repente defervuit. Hic igitur expectare in animo est, donec et estas ipsa deferveat, quam hucusque non senseram, et me vegetiorem quies faciat, qui me fessum esse hoc ipso primum loquente perpendi. Nulla quidem fatigatio maior quam animi est. Quodsi reliqui itineris tedium subierit, Rodanus michi pro vehiculo erit. Interim, ut noris ubi sum, hec tibi festinante nuntio transcurrere non piguit. [19] De fratre item tuo, duce olim, nunc— da dolori veniam — desertore meo, nusquam alibi quam apud ipsum conqueri visum est; quam querelam ut sibi quam primum mitti iubeas, oratus facito. Et vale, nostri memor, lux patrie, nostrum decus.
Lugduni, 5 Idus Augustas.

6

Ad Iacobum de Columna epyscopum Lomberiensem, familiaris conquestio, quod se non expectato, Romam petiisset.
[1] Revertebar e Germania et iam Lugdunum perveneram, precum tuarum et desiderii mei uncis retrahentibus, non tam poetico aut philosophico quam cursorio mote festinans. Illic cursui meo molestissimum frenum adhibuit insperatus rumor: aufugisse te, absentie mee velut oportunitate captata, et sine me Romam petiisse, quod te profecto nunquam facturum esse promiseras. [2] Quid dicam? Amante non amato nil reor esse miserius. Quomodo autem te seu quibus primum verbis aggrediar? Suspiciosum ne an tuorum contemptorem putem? nichil minus moribus tuis convenit. Obliviosum querar, mirator ipse memorie tue? Fedifragum dicam? sed notissima fides est. [3] Quid ergo? Tu culpe nomen invenies et te ipsum condemnabis, vel, si libet, absolves; apud tribunal tuum tecum agitur: tu idem et reus et testis et iudex eris. Sede igitur et mecum aliquantisper equo iure discepta; equat enim amor imparia. Quodsi contra me forte lingua tua pronuntiaverit, ad conscientiam provocabo. [4] Responde dolori meo querenti. Cur tu Rome, ego in Gallia sum? quid tanto divortio dignum feci? an, ut inutilis et inamena sarcina, in tergum abicior? De utilitate quidem, videris; de reliquo, quoniam dolor ingens libertatis assertor esse solet, ipse pronuntio: nulla igitur, si te novi, amenior, nulla curis tuis oportunior tecum est; Lelii mei et ceterorum pace dixerim, quibus ut me equare audeam, superbe forsitan fortune illorum cogit invidia, cogit et dolor mee. Ego enim te mundo pretuli; tu michi, queso, quid non prefers? [5] An timuisti ne secretum tuum ex me in vulgus erumperet? Ita ne rimosum expertus es, ita infirmi ac futilis animi, cui tam facile commissa diffluerent? Egisti incaute, qui michi totiens graviora credideris. [6] Sed, crede michi, quoniam hodie, ut video, dolor verecundiam superat, crede, inquam, michi, pater optime: nullius, quem quidem ego noverim, fido silentio secundus sum; nemo me, ideo quod secreta non teneam, ne dicam fideli amicitie, sed vel senatorio gradui vel sacerdotio Cereris inhabilem arguerit. [7] Legimus apud Persas nichil fide sanctius, nichil pulcrius silentio, nichil loquacitate deformius; itaque illud vel morte custodiunt, hanc morte castigant; non est qui, quocunque supplicio, sui regis pandat archanum; siquis forte contrafecerit, nullo non supplicio dignus habebitur. Preclare. Quid enim omnino facilius quam tacere? ad quid ergo utilis aut cui magne rei sit habendus ydoneus, qui rem longe facillimam implere nequiverit? [8] An vero occupationes meas interrumpere noluisti? Conversatio igitur longeva quid profuit? nondum intelligis non esse me de illorum grege, qui, ut ait Flaccus,
brevi fortes iaculantur evoMulta; qui terras alio calentesSole
permutant; qui
penetrant aulas et limina regum,
ut Virgilius ait; qui animum suum in frusta discerpunt, huic arrident, illi serviunt, neminem ex integro diligunt, nulli plene confidunt? [9] Certe, ego qui sim nescio; valde enim in iudicio rerum nostrarum fallimur; sed ut sim de grege nichil optantium, magnopere laboro. De multis nunquam speravi; sciebam enim quod qui paucorum similis fieri studet, multis fiet invisus; spes et occupationes mee in te hactenus site erant. [10] In quo si me diutius errare non es passus, perurbane mecum agi non negaverim, quod alienationem animi tui non contumelioso quidem actu, non verbo aspero, non gravi supercilio, sed fuge silentis indicio perceperim. Sin experiri aut inflammare desiderium meum cogitasti, vide ne adversus imbecillem animum nimis aculeatum ludi genus elegeris. [11] At forte indulgentior causa est. Pepercisti, arbitror, labori meo, veritus ne fastidio pelagi impar essem, et quoniam id tibi quoque restat iter, per "siticulosam Apuliam" sub estivo sole deficerem. Sed, queso te, nonne hoc tuo de me iudicio iniuriosus es fame mee? ubi ego hanc opinionem merui? quis me labor fregit aut terruit? Sola videndi dulcedo per ignotam me barbariem circumducit; per Italiam — credo — pulcra necessitas non duxisset? [12] Sub Pireneis olim collibus ut tibi comes essem, nisi pudet, quantis me precibus ac blanditiis honerasti? quanquam, ut verum fatear, sequebar ego prope cupidius quam trahebar. Quid ita nunc sub Apennini iugis comes esse non merui? nisi forte inertiam meam illa peregrinatio patefecit. Tu vero quotidie mirabaris unde ea laborum patientia in literarum otio michi nato ac enutrito, presertim cum et anni tempus esset adversum et vepricosum iter et inculta regio, quodque super omnia nos angebat, conversatio dura et multum nostris moribus aliena. [13] Sed forte, quoniam sensim ratiocinatio ad verum ducit, non quecunque potuimus, possumus; dies auget, dies imminuit. Ab ea peregrinatione quarta nunc estas agitur, triennio senior factus sum; quod tempus non tantum mutando corpusculo mortalis hominis, sed evertendis imperiis atque urbibus late patet. Ludo tecum, ut vides; magnus interdum dolor, ubi lamenta defuerint, in iocos vertitur. Omnis quidem dies, fateor, gradus est ad mortem, et vagientes in cunabulis infantes crescendo pariter senescunt.
[14] Neque tamen ea etas est michi, que naturale detrimentum sentiat, quippe que nondum plena est. Itaque crescentibus adhuc annis provehor, multoque et membris et animo validior in dies fio; quamvis non ignorem quid sequatur. Viator enim quo altius ascendit, eo descensui proximior fit, et si dici fas esset, quodammodo ascendendo descendit. Idem michi accidit; interim tamen ascendo.
[15] Que cum ita sint, ydoneam facti tui causam forte tu noveris; ego eam palpitabundus inquiro nec invenio; et hoc uno vel maxime amare me intelligo, quod amantium mos est primis quidem offensionibus moveri; mox, ubi flammam extinguere non datur, ad excusationum medicamenta confugere; et quod acrius factum dolent, vel nequaquam factum, si liceat, vel bono animo factum dicere. Hoc igitur ago, si possum, ut iure desertus videar. [16] Quod utinam michi persuadeam! Et profecto fieri potest ut tu nec profectionem meam impedire volueris, nec potueris reditum expectare; et cum me ab amplexu tuo lacrimantem dimitteres, novam michi gemendi materiam inculcare nolueris. Vellem inclementior fuisses; pietas enim tua in contrarium versa est. [17] nexpectato nil hoste nocentius, et intempestiva quelibet graviora sunt; unde, si absque fletibus esse non poteram, melius tunc flevissem, quoniam natura hoc habet, ut abeuntium potius quam redeuntium comites lacrimas videamus.
[18] Tu, precor, quamprimum cogita qualiter te michi exundanti illo defendas eloquio; quam vere, nichil ad rem; modo verisimiliter, satis erit: credere parato nulla inefficax persuasio est. Interim facilius inducar ut culpe tue ignoscam, quam fortune mee. Vale, nostri memor.
Lugduni, V Idus Augustas.

7

Ad Thomam Messanensem, contra senes dyaleticos.
[1] Temerarium est cum eo hoste confligere, qui non tam victoriam appetit quam certamen. Scribis quendam senem dyaleticum literis meis vehementissime permotum, quasi artificium suum ego damnaverim, ideo palam fremere et minari multa se quoque in studia nostra suis literis invecturum; eas te literas multis nequicquam mensibus expectasse. [2] Noli eas expectare amplius; crede michi, nunquam venient. Hoc modestie remansit. Sive is stili pudor, sive ignorantie confessio est, lingua implacabiles calamo non contendunt; nolunt apparere quam frivola sunt quibus armantur, ideoque, more parthico, fugitivum pugne genus exercent et volatilia verba iactantes, quasi ventis tela committunt. [3] Cum his, ut dixi, suo more contendere temerarium est, quippe qui summam voluptatem ex contentione percipiunt, quibus non verum invenire propositum est, sed altercari. Atqui Varronis proverbium est: «Nimium altercando veritas amittitur».
[4] Noli autem trepidare ne in apertum scripture solidique colloquii campum descendant; hi sunt enim, de quibus Quintilianus inter Institutiones oratorias loquebatur: «Quos reperias in disputando mire callidos, cum ab illa cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quedam animalia, que, in angustiis mobilia, campo deprehenduntur». Merito itaque campum timent. Verum est enim illud eiusdem: «Diverticula et anfractus suffragia esse infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant». [5] Tibi vero, amice, unum hoc dixisse velim: si virtutem, si veritatem sequeris, id genus hominum vita. Sed quonam fugiemus a facie insanorum, si ne insule quidem tute sunt? Ergo nec Scylla nec Caribdis obstiterit, quominus hec pestis in Trinacriam transnataret? Imo vero iam insularum peculiare malum est, si dyaleticorum agmini britannico ethnea nunc novorum Cyclopum acies accesserit. Hoccine est quod inCosmographia Pomponii legeram, Sicilie maxime similem esse Britanniam? [6] Ego quidem putabam similitudinem hanc in terrarum situ ac prope triangulari utriusque specie et fortasse etiam in circumfusi maris perpetua collisione consistere; nichil de dyaleticis cogitabam. Audieram Cyclopas primum, postea tyrannos, utrosque feroces incolas; tertium monstri genus advenisse non noveram, armatum enthimemate bisacuto et ipso Taurominitanii litoris fervore procacius. [7] Unum sane et ego pridem animadverteram et tu nunc admones: eos sectam suam aristotelici nominis splendore protegere; dicunt enim Aristotilem ita solitum disputare. Est, fateor, qualisqualis excusatio, clarorum ducum inhesisse vestigiis; nam et Marcus Tullius "non invitum" se cum Platone, si oporteat, "erraturum" dicit. Sed falluntur. [8] Aristotiles enim, vir ardentis ingenii, de rebus altissimis vicissim et disputabat et scribebat; alioquin, unde huius tam multa volumina summo studio et tantis exhausta vigiliis, inter multorum et presertim illius fortunati discipuli graves occupationes, et in etate non longa? siquidem circa illum apud scriptores infamem, tertium scilicet et sexagesimum vite annum defunctum accepimus. [9] Isti autem cur a duce suo tam diversi abeunt? cur, queso, aristotelicos dici iuvat et non potius pudet? Nichil illi tanto philosopho dissimilius homine nichil scribente, parum intelligente multumque et inutiliter clamante. [10] Quis illas conclusiunculas non rideat, quibus literati homines se simul et alios fatigant, in quibus omnem etatem conterunt, quippe ad alia inutiles, ad hoc ipsum precipue damnosi? Qualia sunt que a Cicerone et a Seneca pluribus locis irridentur; [11] quale est illud Dyogeni propositum, quem dum contumeliosus dyaleticus verbis esset aggressus hoc modo: "'Quod ego sum, id tu non es', annuissetque Dyogenes", ille subiunxit: "'Homo autem ego sum'"; cum id etiam non negasset, conclusionem subintulit cavillator: "'Homo igitur tu non es'". 'Enimvero ultimum hoc' inquit Dyogenes, "'falsum est; et si verum fieri vis, a me incipe'". [12] Multa sunt id genus perridicula, in quibus quid querant — an famam, an oblectamentum, an bene beateque vivendi consilium — sciunt ipsi forsitan, michi nichil ignotius. Nam lucrum haud digna studiorum merces nobilibus ingeniis videri debet; mechanicorum est lucra captare; honestarum artium generosior finis est. [13] Dum hec audiunt, irascuntur; est enim fere multiloquium contentiosi hominis iracundie proximum. 'Ergo' inquiunt, 'dyaleticam tu condemnas'? Absit; scio enim quantum illi Stoici tribuant, secta philosophorum fortis et mascula; cuius, cum sepe alias, tum in libro De Finibus Cicero noster meminit; scio quod una liberalium est et gradus ad alta nitentibus interque philosophorum dumeta gradientibus non inutilis armatura. Excitat intellectum, signat veri viam, monstrat vitare fallacias; denique, si nichil aliud, promptos et perargutulos facit. [14] Hoc ita esse non infitior. Sed non statim qua honeste transivimus, laudabiliter immoramur; quinimo viatoris insani est amenitate viarum metam quam destinaverat, oblivisci; muta cito transisse et nunquam citra terminum substitisse, viatoris laus est. Et quis non viator ex nobis est? brevi omnes adversoque tempore, tanquam hiberno pluviali die, longum ac difficile iter agimus; cuius dyaletica pars esse potest, utique terminus non est; et potest pars esse matutina, non serotina. [15] Plurima quidem honeste fecimus, que turpissime faceremus; si enim dyaletice scolas, quod in eis pueri lusimus, senes relinquere nescimus, eodem iure nec "par impar ludere" nec "arundine" tremula "equitare" pudeat nec rursum cunis infantilibus agitari. Sunt mire varietates rerum ac vicissitudines temporum, quas occurrens natura fastidio, vigilantissimo artificio meditata est; eas non putes in anni tantum circulo, sed multo magis in longa etate reperiri. [16] Ver floribus et arborum comis, estas frugibus dives est, autumnus pomis, hiems nivibus abundat. Hec, modo non tantum tolerabilia sed grata, si pervertantur, fient, concussis nature legibus, importuna; et ut nemo erit qui vel Iani glaciem equo animo per estatem perferat, vel solis ardorem alienis mensibus sevientem; sic nemo reperietur qui vel senem infantibus colludentem non oderit aut rideat, vel puerum canum aut podagricum non miretur. [17] Quid autem, queso, ad omnem disciplinam tam utile, imo tam necessarium est quam ipsarum literarum prima cognitio, in quibus omnium studiorum fundamenta consistunt? Sed, ex diverso, quid sene ridiculosius in talibus occupato? [18] Tu ergo senis tui discipulos meis verbis excita; neque deterreas, sed hortare, non quidem ut ad dyaleticam, sed ut per eam ad meliora festinent. Seni autem dic non me liberales artes damnare, sed senes pueros; ut enim nichil "elementario sene turpius", quod ait Seneca, sic nichil dyaletico sene deformius. Et si sillogismos eructare ceperit, fuge, consulo, ac iube illum disputare cum Enchelado. Vale.
Avinione, IV Idus Martias.

8

Ad Thomam Messanensem, de inventione et ingenio.
[1] Quid agendum tibi sit, consulis in eo statu in quo fere omnis scribentium turba est, quando et sua cuique non sufficiunt et uti pudet alienis et interim a scribendo cessare non sinit ipsa rerum dulcedo insitaque mortalium animis glorie cupiditas: sic itaque perplexus atque hesitans ad me redis. Primum omnium, consultius fuerat certiorem adiisse consultorem, a quo vel multa et varia, vel unum quodcunque optimum et electissimum esset, accepisses. Enimvero nunc ad ostium pauperis pulsasti, unde tamen, me volente, non omnino vacuus abibis: quod ab alio mendicavi, id tibi libens impartiar. [2] Michi quidem, fateor, de hac re non amplius quam unicum consilium est; quod si fortassis inefficax experimento deprehenderis, Senecam culpabis; at si efficax, sibi non michi gratiam referes; denique, in omnem eventum, illum habeas velim consilii huius auctorem. Cuius summa est: apes in inventionibus imitandas, que flores, non quales acceperint, referunt, sed ceras ac mella mirifica quadam permixtione conficiunt. [3] Eius autem non sensum modo, sed verba Macrobius in Saturnalibus posuit; ut michi quidem uno eodemque tempore quod legendo simul ac scribendo probaverat, rebus ipsis improbare videretur; non enim flores apud Senecam lectos in favos vertere studuit, sed integros et quales in alienis ramis invenerat, protulit. Quanquam quid ego alienum aliquid dixerim, licet ab aliis elaboratum, cum Epycuri sententia sit ab eodem Seneca relata, quicquid ab ullo bene dictum est, non alienum esse sed nostrum? [4] Non est itaque cur Macrobius culpandus sit, quod magnam epystole unius partem in prohemio operis illius non tam transtulit quam trascripsit; id enim et michi forsan interdum et multis maioribus accidit. Sed illud affirmo: elegantioris esse solertie, ut, apium imitatores, nostris verbis quamvis aliorum hominum sententias proferamus. [5] Rursus nec huius stilum aut illius, sed unum nostrum conflatum ex pluribus habeamus; felicius quidem, non apium more passim sparsa colligere, sed quorundam haud multo maiorum vermium exemplo, quorum ex visceribus sericum prodit, ex se ipso sapere potius et loqui, dummodo et sensus gravis ac verus et sermo esset ornatus. Verum, quia hoc aut nulli prorsus aut paucissimis datum est, feramus equanimiter ingenii nostri sortem, nec altioribus invidentes, nec despicientes qui infra nos sunt, nec paribus importuni. [6] Scio autem quid tu nunc tacitus dicis: 'Homo hic me a studio retrahit et ab industria dehortatur, dum patienter ignorantiam ferre docet'. Ego vero nichil magis cavendum arbitror, quam ne ignavia consenescat ingenium. Licet enim Cicero scribat videri sibi «homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis prestare quod loqui possunt», tamen id vel oratori, ad commendationem artis quam tradebat, indulgendum fuit, vel sic accipiendum, ut ipsum loqui posse sine previo intellectu esse non possit.
[7] Alioquin multo michi potius videntur in eo precellere, quod intelligere, quod discernere, quod multa scire ac meminisse possunt, quod beluis natura non tribuit, tametsi aliquam intellectus discretionis et memorie similitudinem habere videantur. [8] Quid ergo? hortor atque obsecro ut omni vigilantia et summis viribus animi tenebras, ignorantiam depellamus, enitamurque in terris aliquid addiscere, quo via nobis ad celum fiat. Sed inter nitendum meminerimus, si forte, quia non omnes uno sidere nascimur, tarditati nostre iter ad summa non panditur, decere nos ingenii terminis esse contentos, quos Deus nobis et natura prefixerint; quod nisi fecerimus, nunquam sine mentis anxietate futuri sumus.
[9] Quandiu enim in cognitionem rerum ibimus, quod iter nunquam intermittere usque ad extremum spiritum debemus, novi quotidie recessus apparebunt, ad quos se ignorantia nostra non porriget. Hinc meror et indignatio et contemptus nostri. Quas latebras quoniam vulgus indoctum non videbit, letius deget atque tranquillius. Ita fiet ut scientia, que ingens causa sacre delectationis esse debuerat, molestissimam solicitudinem inferat et vitam, cuius se ducem pollicebatur, interimat. Adsit ergo cuntis in rebus modestia. [10] Illa nobis suadebit ut non in his solum que fortune aut corporis dicuntur, sed in his etiam que animi bona sunt, quecunque nobis portiuncula obvenerit, de modicis quoque non modicas grates agere consuescamus largitori eterno, qui optime quid nobis expediat videt, idque largitus est, non quod delectabilius, sed quod oportunius novit. Et nimirum, sicut iure laudatur "senex" ille "paucorum iugerum", qui "regum equabat opes animo", sic ille laudabitur deformis hebes aut balbus, qui Alcibiadis formam animo, qui Platonis ingenium aut eloquentiam Ciceronis equaverit. [11] Cui igitur ingenium deest, non desit equanimitas; cui adest, adsit et moderatrix rerum omnium discretio, ut incorrupto iudicio vires suas extimet, ne forte sibi blandiens et ipse se fallens, importabili fasce se pregravet, contra illud quod in Arte Poetica scriptum est:
Sumite materiam vestris, qui scribitis, equamViribus, et versate diu quid ferre recusent,Quid valeant humeri.
[12] Nempe adiuvandum studio ingenium est et meditationibus sublevandum, sed minime cogendum quo non possit ascendere; alioquin, preterquamquod conatus erit itritus, sepe accidet ut dum impossibilia cupimus, possibilia negligamus. [13] Dictum breve sed utile, nisi fallor, et memorabile inseram, quod apud Quintilianum, acutissimum virum, legi; quod quoniam breviter ac dilucide ab eodem scriptum erat, mutare verba non libuit. «Accidit enim» inquit, «etiam ingeniosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. Qua de re memini narrasse michi Iulium Secundum illum, equalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mire facundie virum, infinite tamen cure, quid esset sibi a patruo suo dictum. [14] Is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum — quoniam ibi demum exercuit eam — princeps, alioquin inter paucos disertus et dignus illa propinquitate. Is cum Secundum, scole adhuc operatum, tristem forte vidisset, interrogavit que causa frontis tam obducte; nec dissimulavit adolescens tertium iam diem esse, quod omni labore materie ad scribendum destinate non inveniret exordium; quo sibi non presens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret. Tum Florus arridens: 'Nunquid tu' inquit, 'melius dicere vis quam potes?'». [15] Hoc nepoti suo Florus; Quintilianus autem nobis, imo omnibus, «Ita» inquit, «se res habet. Curandum est ut quam optime dicamus; dicendum tamen pro facultate. Ad profectum enim opus est studio, non indignatione». Quod consilium ab eloquentia ad actus alios vite hominum multipliciter trahi potest; sed quoniam de ingenio facundiaque sermo erat, utriusque rei, ut ceterarum omnium, divitie et paupertas equo animo ferende.
[16] Siquem sane tam benigno lumine astra respexerint, ut ipse sibi sine externe opis adminiculo satis sit et per se ipsum magnificos sensus possit exprimere, multum habet quod dono gratie celestis ascribat; caveat insolentiam et cum multa humilitate fruatur muneribus Dei; suum apibus morem linquat.
[17] Nos autem quibus non tam magna contigerunt, apes imitari non pudeat; ille quidem, ut Virgilius noster ait,
Venture... hiemis memores estate laboremExperiuntur et in medium quesita reponunt.
Experiamur et nos, dum tempus est, dum fervet etas et viget ingenium; non expectemus donec frigus senectutis obrepat et estive claritati nubila hiberna succedant. De apibus autem apud eundem poetam legimus, quod eas
estate nova per florea ruraExercet sub sole labor;
et iterum alio loco, quod ille
in pratis... estate serenaFloribus insidunt variis et candida circumLilia funduntur: strepit omnis murmure campus.
[18] Si volumus itaque ab illustri morum preceptore traditum consilium ad utilitatem nostram latius extendere, quecunque de apibus scripta sunt, ad humane inventionis industriam referamus. Estas nostra quid est aliud nisi etas ista flagrantior? rursus, quid est algenti brume similius quam senectus? Quem vero tunc nobis huius temporis aut otii fructum sperandum esse proponimus, quas ingenii messes, si nunc facie laboris exterriti cessamus? quid ex horreis nostris posteritas feret, si desidia torpente consistimus?
Nudus ara, sere nudus: hiems ignava colono.
[19] Sed ne ab apibus ad colonos dilabatur oratio, nunc potius, nunc, "in pratis" et per rura multorum "floribus variis" insidamus; perscrutemur doctorum hominum libros, ex quibus sententias florentissimas ac suavissimas eligentes, "candida circum lilia fundamur"; idque sicut indefesse, sic modeste leniterque faciendum est. Studiorum nostrorum non inanem vulgi gloriam ventose contentionis argutiis partam, sed veritatis effectum ac virtutis, honestiorem terminum statuamus. [20] Licet, michi crede, sine clamosis altercationibus scire aliquid; non facit clamor, sed meditatio doctiorem. Profecto itaque, nisi videri magis quam esse propositum nobis est, non tam plausus insane multitudinis quam veritas in silentio placebit; erimusque tenui sono protulisse nobis ipsis interdum autenticarum scripturarum verba contenti, atque ita non fragore resonabit, sed "strepet omnis murmure campus".
[21] Et quoniam, ut vides, liberalius ago quam "dubitationis" tue necessitas exigebat,aliud etiam premissis addiderim, ut omnem locum fugias ubi aut turpiter aut pompatice vivitur et ad solius fame popularis arbitrium; nec minus tibi quam apibus pestiferum scias habitaculum,
Aut ubi odor ceni gravis, aut ubi concava pulsuSaxa sonant, vocisque offensa resultat imago.
[22] Neque tibi soli hoc dictum putes, sed omnibus, quicunque in aliqua rerum laudabilium inventione versantur. Duobus his precipue nobilia multorum suffocantur ingenia: libidinum consuetudine et opinionum perversitate vulgarium; dum enim illa sedet intrinsecus, exterius ista circumsedet, enervatur animus et longius ab ipsa veritatis agnitione distrahitur.
[23] Hec visa sunt de apium imitatione que dicerem, quarum exemplo, ex cuntis que occurrent, electiora in alveario cordis absconde eaque summa diligentia parce tenaciterque conserva, nequid excidat, si fieri potest. Neve diutius apud te qualia decerpseris maneant, cave: nulla quidem esset apibus gloria, nisi in aliud et in melius inventa converterent. [24] Tibi quoque, siqua legendi meditandique studio reppereris, in favum stilo redigenda suadeo; hinc enim illa profluent que tibi iure optimo et presens et ventura etas attribuet, atque — ut nullos hodie flosculos nisi ex virgilianis carpamus arboribus —
hinc anni tempore certoDulcia mella premes, nec tantum dulcia quantumEt liquida et durum Bachi domitura saporem.
Vale.
III Idus Aprilis.

9

Ad eundem Thomam Messanensem, de studio eloquentie.
[1] Animi cura philosophum querit, eruditio lingue oratoris est propria; neutra nobis negligenda, si nos, ut aiunt, "humo tollere et per ora virum volitare" propositum est. Sed de priore alibi; magna enim res est et labor ingens, sed messis uberrima; hoc loco, ne in aliud exeam quam quod me ad calamum traxit, exhortor ac moneo ut non vitam tantum et mores, quod primum virtutis est opus, sed sermonis etiam nostri consuetudinem corrigamus, quod artificiose nobis eloquentie cura prestabit. [2] Nec enim parvus aut index animi sermo est aut sermonis moderator est animus. Alter pendet ex altero; ceterum ille latet in pectore, hic exit in publicum; ille comit egressurum et qualem esse vult fingit, hic egrediens qualis ille sit nuntiat; illius paretur arbitrio, huius testimonio creditur; utrique igitur consulendum est, ut et ille in hunc sobrie severus, et hic in illum veraciter norit esse magnificus; quanquam ubi animo consultum fuerit, neglectus esse sermo non possit, sicut, ex diverso, adesse sermoni dignitas non potest, nisi animo sua maiestas affuerit. [3] Quid enim attinet quod ciceronianis te fontibus prorsus immerseris, quod nulla te neque Grecorum neque nostrorum scripta pretereant? ornate quidem, lepide, dulciter, altisone loqui poteris; graviter, severe sapienterque et, quod super omnia est, uniformiter certe non poteris. Quoniam nisi primum desideria invicem nostra conveniant, quod preter sapientem scito nemini posse contingere, illud necesse est ut, dissidentibus curis, et mores et verba dissideant. At bene disposita mens instar immote serenitatis placida semper ac tranquilla est: scit quid velit, et quod semel voluit, velle non desinit; itaque, tametsi oratorie artis ornamenta non suppetant, ex se ipsa magnificentissimas voces atque gravissimas et certe sibi consonas elicit. [4] Negari autem nequit quiddam singularius emergere quotiens, compositis primum animi motibus, quibus estuantibus nichil feliciter eventurum sperare licet, eloquentie studio tempus impenditur. Que si nobis necessaria non foret et mens, suis viribus nisa bonaque sua in silentio explicans, verborum suffragiis non egeret, ad ceterorum saltem utilitatem, quibuscum vivimus, laborandum erat; quorum animos nostris collocutionibus plurimum adiuvari posse non ambigitur.
[5] Instabis autem et dices: 'Heu quantum et nobis tutius et illis efficacius fuerat suadere, ut eorum oculis nostre virtutis exempla preberemus, quorum illi pulcritudine delectati ad imitationis impetum raperentur! Natura enim hoc habet, ut multo melius multoque facilius factorum quam verborum stimulis excitemur perque hanc viam expeditius ad omnem virtutis altitudinem consurgamus'. Ego vero non adversor; quid enim de hoc sentirem, iam tunc intelligere potuisti, cum in primis animum componendum esse premonui. Non equidem sine causa reor dixisse Satyricum:
Prima michi debes animi bona;
non essent autem prima, siquid illa precederet. [6] Veruntamen quantum quoque ad informationem humane vite possit eloquentia, et apud multos auctores lectum et quotidiana experientia monstrante compertum est. Quam multos, quibus nichil omnino loquentium exempla contulerant, etate nostra velut experrectos agnovimus et a sceleratissime vite cursu ad summam repente modestiam alienis tantum vocibus fuisse conversos! [7] Non referam tibi nunc que de hac re Marcus Cicero in librisInventionum copiosius disputat — est enim locus ille notissimus— , nec fabulam Orphei vel Amphionis interseram, quorum ille beluas immanes, hic arbores ac saxa cantu movisse et quocunque vellet duxisse perhibetur, nonnisi propter excellentem facundiam, qua fretus alter libidinosos ac truces brutorumque animantium moribus simillimos, alter agrestes et duros in saxi modum atque intractabiles animos, ad mansuetudinem et omnium rerum patientiam creditur animasse. [8] Adde quod hoc studio multis in longinqua regione degentibus prodesse permittimur; ad quos enim nostri copia et convictus nunquam forte venturus est, sermo perveniet. Iam vero quantum posteris collaturi simus, optime metiemur, si quantum nobis contulerint maiorum nostrorum inventa, meminerimus.
[9] Sed hic rursus occurres: 'Quid enim est opus amplius elaborare, si omnia que ad utilitates hominum spectant, iam ante mille annos tam multis voluminibus stilo prorsus mirabili et divinis ingeniis scripta manent?' Pone, queso, hanc solicitudinem; nunquam te res ista trahat ad inertiam; hunc enim metum et quidam ex veteribus nobis abstulerunt et ego post me venturis aufero. Decem adhuc redeant annorum milia, secula seculis aggregentur: nunquam satis laudabitur virtus; nunquam ad amorem Dei, ad odium voluptatum precepta sufficient; nunquam acutis ingeniis iter obstruetur ad novarum rerum indaginem. [10] Bono igitur animo simus: non laboramus in irritum, non frustra laborabunt qui post multas etates sub finem mundi senescentis orientur. Potius illud metuendum est, ne prius homines esse desinant, quam ad intimum veritatis archanum humanorum studiorum cura perruperit. [11] Postremo, si ceterorum hominum caritas nulla nos cogeret, optimum tamen et nobis ipsis fructuosissimum arbitrarer eloquentie studium non in ultimis habere. De se alii viderint; de me autem, quid mereantur in solitudine quedam voces familiares ac note, non modo corde concepte, sed etiam ore prolate, quibus dormitantem animum excitare soleo; quam preterea delectet vel aliorum vel mea nonnunquam scripta revolvere; quantum ve ex ea lectione exhonerari me sentiam gravissimis acerbissimisque molestiis, non facile dicturum me speraverim. [12] Eoque magis propriis adiuvor interdum, quo illa languoribus meis aptiora sunt, que conscia manus medici languentis et ubi dolor esset sentientis, apposuit. Quod nunquam profecto consequerer, nisi verba ipsa salutaria demulcerent aures, et me ad sepius relegendum vi quadam insiste dulcedinis excitantia sensim illaberentur atque abditis aculeis interiora transfigerent. Vale.
Kalendis Maiis.

10

Ad eundem Thomam Messanensem, descriptio avari senis.
[1] Seniculum tuum optime valentem noveris. Mores non animo tantum, sed et corpori opitulantur; frugalitas bone valitudinis soror est. Hunc, nisi fame conficitur, immortalem scito: ita siccum et defecatum corpusculum est, ita nichil loci febribus aut podagre. Victum hominis aspectus ipse testatur: vultus pallor, macies et oculorum specus et triste supercilium et inculta severitas; accedit in coturni morem subductus calceus et attritum senio palliolum. Modo literas nosset, philosophorum aut poetam diceres; philosophicum enim tergum, tragicos pedes habet
[2] Quicquid ad hec additur, supervacuum erit; ut tamen paucis expediam, haud absimilis est seni plautino, cuius mores atque animum mordaci sale respergens, servus ille in
Aulularia,Pumex
inquit,
non eque est aridus atque hic senex...Suam rem perisse seque eradicarier,Divum atque hominum clamat continuo fidem,De suo tigillo fumus siqua exit foras.Quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam,... nequid anime forte amittat dormiens;Etiam...obturat inferiorem gutturem,...nequid anime forte amittat dormiens...Aquam...plorat, cum lavat, profundere...Famem hercle utendam, si roges, nunquam dabit.Quin ipsi pridem tonsor ungues dempserat,Collegit omnia abstulitque presegmina...Pulmentum quidem ei eripuit milvus,Homo ad pretorem plorabundus devenit,Infit ibi postulare, plorans, eiulans,Ut sibi liceret milvum vadarier.Sexcenta sunt que memorem, si sit otium.
[3] Hec ille; huius autem nostri sexies sexcenta talia curiosus fabulator inveniet. Hospitem Apuleii Milonem prodigalitatis arguet quisquis hunc viderit vel semel audieritque disciplinam rei familiaris yconomicis nulli unquam philosopho cognitis regulis coarctantem. Sed nimis alienis vitiis immoramur; redeamus ad propria. [4] Omnes fere mortales uno morbo laboramus: extremis contrariis iactamur, et est illud Flacci verissimum:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Quid autem interesse credimus inter Rufilli pastillos et Gorgonii hircum, aut inter Aristippi iacturam et Staberii epygramma? Non oportet errare per devia et longe querere quid beatos faciat: vitia in extremis habitant, virtus in medio est. Vale.

11

Ad eundem Thomam [Messanensem], descriptio famelici parasiti.
[1] Feliciter, puto, successit prima percontatio. Secundam facis. Experiri vis, ut arbitror, in demonstrativo cause genere quid possim. In laudibus potius quam in contrario me probasses! Sed quando sic placitum tibi et sine nomine res agitur — quamvis exacta peryfrasis vicem proprii nominis obtineat —, et hic quoque questioni tue morem geram. [2] Is de quo queris, «scurra vagus» est, qualem describit Horatius:
qui non certum presepe teneret,Impransus non qui civem dignosceret hoste;
in summa omnium importunissimus, qui unquam parasitice arti operam dederunt; nichilo tamen felicior quam si omnium desidiosissimus foret. Non tam vel nauta scopulum, vel grandinem agricola, vel mercator furem, quam eum omnes metuunt, omnes declinant, omnes cedunt semita, quasi honeratus spinis adveniat. Ubique vias vacuas, deserta atria, obseratas fores invenit; perinde adventu eius fugitur, quasi in gremio bellum ferat. [3] Nunquam tamen incommodius ista contingunt quam hoc anni tempore. Estas, utcunque, pauperum portus est: una arbor et vestem et cibum et tectum et cubile sufficit. Nunc quid agat? conspirat hiems, senectus, inopia nullus opem fert et— que omnium rerum durissima — sine miseratione miseria est. [4] Vidi illum hodie valido aquilone iactatum: ibat alte succinctus, "dederatque comam diffundere ventis", maronee Veneris in morem. Si fulvum "lupi de pelle" galerum "tegmen capiti" habuisset, in reliquis, hernico a Pelasgis accepto habitu, in bellum ibat; "sinistri" enim "pedis vestigia" nudus erat. Ea rabies urgebat, ut convenire sibi posset quod apud Plautum de se preceps ille parasitus predicat:
... meus est balista pugnus, cubitus catapulta...Humerus aries.
Talis erat; ita tamen, ut inter minas diuturne famis vestigia cernerentur. Hominem denique, ut Plautus idem ait,
Neque ieiuniosiorem neque magis effractum fameVidi, nec cui minus procedat quicquid facere occepit.
[5] Postremo, dum e conspectu in angiportum deflexissem, ut pyraticum velut scalmum latebris evaderem, vidi illum in transitu fumi globos per nebulas exhalantem, ceu Caci speluncam aut unam quamlibet Eolicarum insularum preterveherer. Audivi nescio quem tremulum atque confusum illis e faucibus erumpentem sonum; quid dicere vellet ignoro, tam concisim verba frangebat; sed puto proprios pedes ac scapulas illo satyrico solaretur elogio:
durate atque expectate cicadas.
Habes quod optabas; maledicum me fecisti. Vale.

12

Ad eundem Thomam Messanensem, ex reliquiis concertationis supra posite cum dyaletico sene garrulo.
[1] Ecce, iterum tentamur. Dyaleticus tuus, ut scribis, quiescere non potest. Miraris? mirarer ego si quiesceret, cuius gloria in strepitu et convitiis sita est. Sed bene habet quod nec ille scribere aliquid novit, nec ego eum hinc exaudio; ita et aures, interiecto maris ac terrarum spatio, et oculi mei illius ignorantia tuti sunt; totum importuni collocutoris pondus in tuum caput refunditur, et merito, quoniam literas meas dyaleticis ostendisti. [2] Ex omnibus sane, que te illius raucissimo latratu collegisse te dicis, hoc primum erat et maximum, quod artificium nostrum omnium minime necessarium dicit. Ecce, iam virus quod in aliis literis minabatur, evomuit. Sed est ne hoc quod in studia nostra se invecturum predixerat? Preclare. 'Artificium' inquit, 'vestrum ex omnibus minime necessarium'. [3] Primum de artificio viderimus; nescio enim quid artificii nobis attribuat, sed puto de poetica eum intelligere. Hanc minime necessariam dicit. Non infitior; idem enim videtur et nostris. Namque
animis natum inventumque poema iuvandis,
et Flaccus ipse testatur, et res ipsa docuit poeticam delectationi atque ornamento esse, non necessitati, editam. Vivat ergo dyaleticus tuus et cornutis semper affluat sillogismis, quando et nobiscum sentit et non est ignarus omnium, ut rebar. [4] Sed nequaquam his terminis continetur torrens et fervidum ingenium. Quid ergo? rapidum enthimema contorquet: 'Si minus necessaria' inquit, 'et minus nobilis'. O quam male tegitur insania! iam se non dyaleticum modo, sed freneticum ostendit. Ergo sutrina et pistrina et vilissime mechanicarum artium, si necessitas nobilitare illas potest, nobilissime omnium fient; philosophia autem et relique omnes, quecunque beatam atque excultam et ornatam vitam faciunt, si necessitatibus vulgi nil conferunt, ignobiles. [5] O doctrinam novam et exoticam, ipsi quoque — cuius nomen infamant — Aristotili incognitam! Ille enim ait: «Necessariores quidem omnes, dignior vero nulla». Legat primum Methaphisice librum et inveniet. Sed ignota regione verum sequi et scrupoloso tramite senem ire iubeo: non parvus labor! Vale.
III Idus Decembris
, ad fontem Sorgie.

 

LIBER II

1

Ad Philippum Cavallicensem epyscopum, suorum mortes equo animo ferendas.
[1] Ingens scribendi negotium michi nunc adimit virtus tua. Ut enim corporis, sic animi gravius affecti difficilior cura est; utrique autem sano aut nullis aut plane levioribus remediis est opus; utque illic medico, ita hic consolatori minus imo vero nichil est opere. Tecum ergo, vir optime, accuratius agerem, si te fregisset aut stravisset adversitas; nunc, cum fortune impetum forti animo tuleris, consolatoris michi partes eripiens, laudatoris ac miratoris officium reliquisti. [2] Qua in re, ut dicebam, operosioris stili michi materiam precidisti; consolatio enim, ut in mesti auditoris animum penetret, eget multa verborum maiestate, eget gravibus animosisque sententiis; virtuti testimonium simplex et incultum sufficit, nec oportet veritatem rerum fictis adumbrare coloribus, quoniam virtus ipsa sibi plaudit et proprio contenta preconio, alterius theatri strepitum non requirit. [3] Veneram ad te nuper, acri rumore perculsus immature mortis amantissimi fratris tui, et quam concussus esset animus tuus ex mei pectoris anxietudine metiebar; nec cogitabam quosdam ictus invalidis tyronibus fuisse mortiferos, quos sprevisset fortis et expertus miles; quosdam, alieni sanguinis effusione perterritos, exclamasse ingemuisse expalluisse sepe in extasim concidisse, cum tamen interim quorum ille pectoribus emanabat, taciti et intrepidi starent siccisque oculis vulnerum suorum fluenta conspicerent. [4] Veneram itaque mestus et ad bene valentem medicus eger accesseram. Inveni faciem tuam, inter affectum debite pietatis ac decorem proprie honestatis, fraterne compassionis et virilis animi signa preferentem. Utrunque michi placuit; alterum mansuetudinem, alterum sapientiam tuam decet. Humanum est in morte suorum pietatis testes lacrimas fundere; virile est modum illis imponere easque, cum aliquandiu fluxerint, coercere; id te, utrinque qua decuit, implesse, vultus tui habitus designabat.
[5] Accesserunt et verba maximorum plena sensuum, ex quibus ego, qui consolandi proposito adveneram, non tam tibi opem meam necessariam cognovi quam ipse solamen curis meis elicui. Nichil ergo consolantis in morem locuturus, laudo probo admiror et stupeo magnitudinem animi tui.
[6] Fratrem optimum amisisti; imo vero non amisisti, sed in patriam premisisti, ad quam tibi quoque veniendum est. Sed loquamur ut vulgus, non sentiamus ut vulgus: fratrem amisisti; non amisisses nisi foret ille mortalis. Querela est igitur non de unius hominis morte, sed de mortalitate nature, que nos ea lege introduxit in hanc vitam, ut egrederemur ad revocantis imperium. [7] 'At revocavit ante tempus et precipiti edicto fecisse videtur iniuriam'. Nullum hic prefinitum tempus est; sine termino debitores sumus. Si essemus in diem obligati, possemus utique differre, tergiversari et exactricis avaritiam culpare; nunc de celeritate conqueri non possumus, quasi ante diem repetatur quod statim ut accepimus, debuimus. [8] 'Sed poterat ulterius vivere'. Poterat et citius mori; poterat et aliter mori, et quanquam honesto viro nulla mors possit inhonesta contingere, poterat tamen durius mori. Iste vero sic vixit, sic mortuus est, ut Deo gratias agere debeas, et quod talem dedit et quod taliter abstulit. [9] Et si fata rerum humanarum ac varietatem casuum recognoscas, non solum non lugebis, sed fortassis etiam gaudebis extinctum; sepe enim mors labores vite presentis intercipit, sepe preoccupat. Quis anxietates et solicitudines mundi huius, quis miserias, quis erumnas et tot contumelias fortune, quis animi corporisque pericula et in utrunque ius habentium morborum turbas enumeret? Quibus etsi non omnibus premimur, semper tamen subiacemus, donec nos ab eorum potestate suprema dies exemerit. [10] Ab his omnibus itaque frater tuus beneficio tempestive mortis immunis est. In hoc enim, pater benignissime, fallimur et nimis vulgariter erramus, quod morientes dicimus vite commodis abduci, qui tamen, siquis altius consideret, ab innumerabilibus malis morte discedunt. Quod facillime possem et autoritatibus et rationibus et exemplis ostendere, nisi quia longum sermonem epystole brevitas non capit. Iam ergo felix adolescens ista non metuit; evasit enim hinc et modicum discessit a nobis, talem sui nominis odorem post se linquens, ut non parva dulcedine memorantium sensus et corda permulceat. [11] 'At hoc' inquiet quispiam, 'dolemus, quod bonum nobis et egregium virum mors preripuit; laus enim defunctorum quadam damni memoria lacrimas viventibus excutit, et inconsolabilem gemitum parit irreparabilis iactura'. Non sum nescius hoc a plerisque dici solere; ego autem, ut viva voce tecum dixisse memini, longe aliter extimo. [12] Agebatur ad supplicium Socrates iniquissimis iudicum sententiis, eoque animo ibat ad mortem quo steterat semper in vita: magno quidem et erecto et qui fortune iugum ferre non nosset. Letus erat quod tyrannorum minas, quas vivendo despexerat, moriendo relinqueret. Hunc, tali constantia porrectum sibi a carnifice veneni vasculum iam labiis applicantem, multum dispariter affecta uxor avertit, cuius inter cetera feminei ululatus commiseratio viri erat, quod is iustus atque innocens moreretur. Quod ille audiens et a potu tantisper in uxorem versus: 'Quid ergo? an tu' inquit, 'satius putabas nocentem et iniustum mori?' Hoc ille quidem, eleganter ut reliqua. [13] Ego itaque, ut unde discesseram revertar, a plurimorum opinionibus aversus, sic censeo: lugendam esse malorum mortem, que animam simul et corpus interimit; contraque, bonorum exitum gaudio prosequendum, quod eos Deus ex hac valle miseriarum misericorditer eruens, ad letiora traduxerit. [14] Nisi forte fratris tui mors ideo acerbior visa est, quod eum procul a finibus patriis invasit. Sed non sumus usque adeo rerum ignari; scimus a Poeta verissime dictum esse quod «omne solum forti patria est», et tamen hoc vero verius est quod ait Apostolus: «Non habemus hic manentem civitatem, sed aliam inquirimus». [15] Videntur hec sibi invicem adversa, sed non sunt; quisque pro diversitate loquentium satis breviter quod sentiebat expressit, et quamvis aliter atque aliter, uterque tamen vere. Si Poetam sequeris, non potuit frater tuus extra patriam suam mori; at si credis Apostolo, omnes extra patriam morimur, ut sic tandem in patriam revertamur. Et sane, utramvis sententiam sequaris, nichil invenies cur de fatalis zone distantia conqueraris. [16] Detur fortasse viventibus, ut quibusdam seu honestis affectibus seu turpibus inducti, locum unum alteri preferendum esse contendant; morientium certe nichil interest ubi potissimum moriantur; et si cui contrarium videtur, adhuc se nutricis et muliercularum erroribus imbutum norit. [17] Interrogatus philosophus ubi sepeliri mallet, nichil sua interesse respondit: "'Undique enim'" inquit, "'ad inferos tantundem vie est'". Nos quibus ascendens Cristus in celum ascendendi spem reliquit, dicamus aliter: 'Quid refert utrum in Italia an in Galliis an in Hispanie finibus an in Rubri Maris litoribus iaceamus? Undique ad celum tantundem vie est'. Illa nobis via calcanda est, arcta quidem et difficilis;, sed ducem habemus, quem sequentes aberrare non possumus. [18] Si ad illam viam spectamus, quid ad nos pertinet ubi hanc corporum sarcinam deponamus? Nisi suspicari libeat difficiliorem futuram esse longe iacentium corporum reassumptionem in die novissimo. [19] Sed hoc religiosissima et vere tali digna filio mulier non timebat, que moriens ordinansque de sepulcro: "'Ponite'" ait; "'hoc corpus ubicunque; nichil vos eius cura conturbet'". Interrogataque nunquid non procul a patria mortem formidaret, vide quid respondit: "'Nichil est'" inquit, "'longe Deo; neque timendum est ne Ille non agnoscat in fine seculi unde me resuscitet'". Hec mulier illa catholica. Nos qui et catholici sumus et viros pollicemur, nunquid muliebrius sentiemus?
[20] Sed scio quid acerrime lugeant superstites in mortibus amicorum; quod videlicet nunquam eos revisuri sunt quos summo amore dilexerunt. Paganorum sit ista credulitas, eaque non omnium, sed eorum tantum qui animas putant cum corporibus interire. [21] Certe Marcus Tullius, quem paganum fuisse sicut notissimum ita dolendum est, credens animam immortalem et gloriosis spiritibus post hanc vitam celeste habitaculum patere, non hec opinabatur. Nunquam enim Marcum Catonem illum senem induceret, in eo libro qui inscribitur Cato Maior, sperantem et verbis talibus utentem: «O preclarum diem, cum in illud divinorum animorum concilium cetumque proficiscar, cumque ex hac turba et colluvione discedam! Proficiscar enim non ad eos solum viros de quibus ante dixi, sed etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate prestantior». [22] Et rursus eodem loco «Equidem» inquit, «efferor studio patres vestros quos colui et dilexi, videndi; neque eos solum convenire habeo quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi et ipse conscripsi». Hec et his similia, que apud Ciceronem Cato loquitur, satis quid uterque crederet testantur. [23] Illi tamen utcunque crediderint, quorum magna ex parte spes inanes ac fallaces fuerant, nobis ab Illo qui et falli non potest et fallere non novit, spes certa prestatur, illuc tandem, quo fratrem tuum translatum confidimus, esse venturos. [24] 'Sed quid interim faciam?' dixerit aliquis, 'desiderio torqueor, amore langueo, aviditate crucior fratrem meum revidendi'. Quid facias aliud, nisi quod facere solent qui casu aliquo a personis carissimis avelluntur? memoriam retinent et absentium imaginem profunda mente custodiunt; illos amant, de illis loquuntur, illis prosperum optant iter. Idem fac et, certus sum, iam fecisti. [25] Fratrem tuum in ea parte cordis absconde, unde nulla eum pellat oblivio; illum dilige sepultum ut viventem dilexisti, vel etiam multo vehementius; illum coge sepius ad te reverti commemoratione pia et frequenti; precare iter ut faustum sibi contingat et calcatis perfidi hostis insidiis, velox in patriam reditus. [26] Neque enim hec aut patria nostra est aut fuerat sua, ubi et nos peregrinamur adhuc et eum irritis votis expectavimus ad meliora properantem. Exilium est hoc; ipse in patriam profectus est. Oremus ut sospes et sine labore perveniat; id illi prodesse poterit, id agamus. Pium obsequii genus est pro defunctis orare. Lacrime autem sunt arma mulierum, viros non decent, nisi moderatissime forsan atque rarissime; alioquin et fundentibus eas officiunt et illis non proficiunt quorum amore funduntur. [27] Si quibus etiam nunc desiderii stimulis urgeris, cogita id diuturnum esse non posse — brevis est enim hominum vita —, ut si ad nos non sit ille reversurus, nos tamen ad illum oporteat satis celeriter proficisci. «Omnia autem brevia» ut ait Cicero, «tolerabilia esse debent, etiamsi magna sint».
[28] Frater tuus ereptus est mille laboribus et verisimiliter speratur ad eternam requiem pervenisse aut de proximo perventurus; nos in seculi fluitantis agone remansimus. Quamobrem, siquis propter se ipsum quod relictus est, deflet, videat ne merito possit audire tullianum illud: «Suis incommodis graviter angi, non amicum sed se ipsum amantis est»; si vero propter illum, verendum est ne, ut idem ait, «invidi magis quam amici sit». [29] Hec non tam ad informationem quam ad gloriam tuam retuli; quoniam, sicut inceperam, gratias consolatori eterno, tu externa consolatione non indiges. Quanquam, qui etiam indigenti conferre potuissent he literule raptim de arescentis ingenii scatebris expresse?
[30] Supervacuum est deinceps illorum exempla subtexere qui suorum mortem fortiter tulisse memorantur. Et tamen, ut intelligas quorum ego te numeris ascribo, tantoque fretus comitatu hereas in incepto, quantum memoria complecti potuero— pauci enim libelli me in hanc solitudinem sunt secuti —, aliquot nobiliora exempla ex omni copia vetustatis interseram. [31] Emilius Paulus, vir amplissimus et sue etatis ac patrie summum decus, ex quattuor filiis preclarissime indolis, duos extra familiam in adoptionem aliis dando ipse sibi abstulit, duos reliquos intra septem dierum spatium mors rapuit. Ipse tamen orbitatem suam tam excelso animo pertulit, ut prodiret in publicum; ubi, audiente populo Romano, casum suum tam magnifice consolatus est, ut magis metuere nequem dolor ille fregisset, quam ipse fractus esse, videretur; ex quo non minorem, iudice me, gloriam cepit quam ex triumpho quem illis diebus speciosissimum egerat; per illum enim Macedonie, per hoc mortis ac fortune victor apparuit. [32] Pericles, Atheniensis dux, intra quattuor dies duobus filiis orbatus, non solum non ingemuit, sed nec priorem frontis habitum mutavit. [33] Cato senior ille cuius supra mentionem habui, quantum laudetur ab omnibus, nullus ignorat qui modo vel tenuiter norit historias, quodque maius est, sine ulla historiarum notitia sic iam apud cuntos huius nominis fama percrebruit, ut, eo audito, vix quicquam ad sapientie summam adici posse videatur. Ita fit ut non magis veterum iudicio quam modernorum consensu, Cato sapientissimus habeatur. Atqui inter multa preclara hominis illius, nichil singularius admiramur, quam quod mortem filii, optimi viri, modestissime dicitur tulisse. [34] Xenophon, filii morte nuntiata, sacrificium cui tunc intererat, non omisit; coronam tantum quam capite gestabat, deposuit; mox interrogans diligentius atque audiens quod strenue pugnans cecidisset, coronam ipsam capiti reposuit, ut ostenderet de cuiusquam morte non dolendum, nisi turpiter et ignave morientis; quo metu verisimile est virum sapientem vereque socraticum ad primum nuntii relatum deposuisse coronam.
[35] Anaxagoras mortem filii nuntianti, 'Nichil' inquit, 'novum aut inexpectatum audio; ego enim, cum sim mortalis, sciebam ex me genitum esse mortalem'. [36] O vere dignum homine responsum! Quam multi sunt, e medio etiam grege philosophorum, qui etsi nature conditionem amplecti simularent, tamen perversum moriendi ordinem taciti non tulissent! Anaxagore vero nichil inopinatum poterat contingere; cogitabat enim assidue quod est apud Senecam, «omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia»; quodque alio quodam loco ait idem, sciebat "sibi omnia restare", ideoque, quicquid factum esset, dicturus fuerat: 'sciebam'.
[37] Multa nunc ultro equidem constantie similis exempla se offerunt, sed epystole modus plura non recipit; finem igitur imponam. Et si cui forsan patientia tua ab his laudatissimis actibus aliena videbitur, propterea quod tu non filium perdideris sed fratrem, equo animo patiar unumquenque sentire quod opinio sua fert. [38] Ego quidem in me ipso alterum casum duntaxat expertus sum: filii amissionem non novi, at fraterne necis vulnus excepi; de hoc certius loqui possum. Nichil itaque contendo, neque luctus invicem confero; sed illud scio, sepe facilius amissum filium restaurari posse quam fratrem. Vale.
Ad fontem Sorgie,
V Kal. Martias.

2

Consolatoria super casu amici mortui et insepulti, et multa de ritibus sepulture.
[1] Amicum bonum periisse tibi doleo, sed magis in te rectum periisse iudicium indignor; neque enim aut te ipse satis viriliter, ne dicam philosophice, consolaris, aut illum qua flendus est defles, si modo quisquam viri fortis exitus non invidiosus potius quam miserabilis videri potest. Nam, ut epystole tue sensum breviter stringam, non tam michi videris aut damnum tuum aut amici parumper festinatam mortem — ubi parcere possem vulgato forsitan errori —, quam genus mortis atque inhumati corporis iniuriam, iactatum mari egiptio cadaver, deplorare. [2] Hanc non vulgarem magis quam anilem querimoniam ferre non valeo. Nonne enim, queso, de genere sepulture tam scrupulose solicito, illud occurrit "sepulcri facilem" esse "iacturam"? an maronei versiculi nil aliud clamantis oblitus es, qui adeo pueris etiam notus est, ut iam in proverbium abierit? [3] Quodsi ad mortem respicis, falleris si per hanc felicem aut miserum fieri putas; satis est notus versus alterius poete:
Non fit morte miser.
Vita est que miseros facit et beatos, quam qui usque ad extremi fugam spiritus bene egit, nullo eget amplius, felix est, securus est, in portu est. Quid ergo ad summam felicitatis huius pertinere arbitraris, utrum tellus illum opprimat, an pelagus volvat, an flamma consumat? [4] Sed quoniam te de sepultura singulariter preque omnibus anxium intelligo, quanto tu beatiorem extimas hunc tellure demersum, quam illum alterum fluctibus obrutum? Propter unius, credo, virgiliani carminis horrorem; quia, scilicet,
Unda feret piscesque impasti vulnera lambent.
Quid autem si alterius vulnera rabidi canes absumpserint, si famelicorum grex luporum, effossis tumulis, membra discerpserit? Respondebis, ut arbitror: 'Et hos itidem infelices'. [5] Ita iam ex omnibus felices erunt, quibus inconcussa contingit requies sepulcri. Nichil hac opinione puerilius; cum enim cunta provideris, negata beluis viscera infestis vermibus negare non poteris; iam cernis, qui contactum pulcerrimorum fortassis animalium formidabas, quid a turpissimis necessario sis passurus. [6] Verum ista non adeo metuuntur, quoniam usu iam quotidiana sunt; vides itaque — quod sepe dicere soleo, nec mea solum est, sed illustrium philosophorum sententia — quicquid in hac vita patimur molesti, non tam ex ipsa rerum natura, quam ex nostre mentis imbecillitate sive, ut eorum etiam verbis utar, ex opinionum perversitate procedere. Nova timemus, usitata contemnimus: cur, queso, nisi quia in altero mens inermis improvisa rerum facie turbatur, in altero frequenti meditatione rationis clipeum fabricata est, quem asperitatibus cuntis opponeret?
[7] Respice nautarum morem, quam equo animo patiuntur corpora suorum in fluctus effundi. Unum de multis exemplum illustre non silebo. Lambas de Auria, vir acerrimus atque fortissimus, dux Ianuensium fuisse narratur eo maritimo prelio, quod primum cum Venetis habuerunt, omnium memorabile que patrum nostrorum temporibus gesta sunt. [8] Qui, hostili classe conspecta, ubi pugnandi horam advenisse cognovit, numero licet inferior, tamen suos pro tempore magnifice ac breviter adhortatus, manum cum hoste conseruit; cumque in eo congressu filius illi unicus, florentissimus adolescens, qui paterne navis proram obtinebat, sagitta traiectus primus omnium corruisset ac circa iacentem luctus horrendus sublatus esset, accurrit pater et, 'Non gemendi' inquit, 'sed pugnandi tempus est'; [9] deinde, versus ad filium, postquam in eo nullam vite spem videt, 'Tu vero' inquit, 'fili, nunquam tam pulcram habuisses sepulturam, si defunctus esses in patria'. Hec dicens, armatus armatum tepentemque complexus, proiecit in medios fluctus; ipsa, ut michi quidem videtur, calamitate felicissimus, cui talem casum contigit tolerare tam fortiter. [10] Factum nempe eius ac verba, accensis virtute animis, egregiam illo die victoriam peperere; nec minus ideo pius est habitus, quam si incumbens cadaveri ac muliebriter ingemiscens, in eo precipue rerum statu cum summo sue reipublice discrimine torpuisset. Tu genas unguibus foderes, tale aliquid in tuis videns; non tam propter mortis dolorem, quam propter ignominiam sepulture.
[11] Nautici ergo homines, quod amicis carituri sint, dolent ut ceteri; quod mare illos habeat equanimius ferunt; idque evenit, quia talia perpeti longa consuetudine didicerunt. Quidni igitur indigner cum Cicerone, plus usum posse quam rationem? poterit nauta rudis sine lacrimis cernere, quia consuetus, quod tu philosophus non poteris ratione fretus et tot bonis artibus instructus, tanta exemplorum copia suffultus?
[12] Animadvertere licet ex historiis multiplices hominum ritus in sepulturis et ab usu nostro multipliciter abhorrentes: e quibus, quosdam suorum corpora domi servare summo studio condita; quosdam ea bestiis obicere solitos ad id unum, pro singulorum facultatibus, multo ante comparatis ac nutritis, et generosi canis alvum optimum sepulture genus opinari; quosdam vero per se ipsos devorasse legimus. [13] Arthemisia illa Carie regina, coniugalis amoris exemplum inter cunta celeberrimum, nichil habuit quod viro tam dilecto dulcius prestaret quam ut defunctum vivo conderet sepulcro; redactum enim in cineres summaque parsimonia reservatum, paulatim potui superinfundens bibit et amato corpori tale sui corporis hospitium dedit. [14] Nec illud modo queritur, recte ne id fecerit; illud potius agitur, ut intelligas omnia quibus angimur, in opinionibus non in rebus esse, inque his gignendis alendis ve consuetudinem posse quamplurimum. Illa virum quem amaverat consumpsit; tu, siquam ex nostris mulieribus idem facientem videris, obstupesces et abominatione spectaculi oculos avertes. Fiat idem ubi fieri solitum est: nec inhumanitas, nec insignis amor, sed vulgare obsequium dicetur. [15] Non oportet peregrina conquirere: maioribus nostris in hac ipsa Italia mos fuerat suorum corpora flammis exurere; quem morem et historiarum fides et usque ad nostram etatem invente sub terram urne cum cineribus testantur. Neque tamen ea pervetusta consuetudo est; ante enim, ut nunc, toti humabantur, donec id remedii genus, inexplebili odio bellorum civilium in sepulcra etiam seviente, commenti sunt, seque ope flammarum hostili ludibrio subduxere. [16] Itaque Scipiones, ut qui merito se reipublice caros scirent, omnes integri iacuere, nec omnino ullus in gente Cornelia ustus est ante Lucium Sillam dictatorem. Is primus omnium, contra familie sue morem, multorum sibi conscius odiorum, corpus cremari suum voluit, nominatim veritus, ut ferunt, ne in se Mariana factio post obitum auderet quod ipse ausus fuisset in Marium. Valuit exemplum, secutique sunt factum quibus facti ratio nulla erat. [17] Sed postquam cremandi mos invaluit usuique sua esse cepit autoritas, tum demum quod remedium fuerat, decus fuit, et ex illo probrum ingens visum supremis ignibus caruisse. Hinc laudata pietas que, pauculis lignis collectis in litore niliaco, truncatum impie magni Pompeii corpus cremare non tam potuit quam voluit. Inde sibi partum nomen: quis enim Codrum hunc nosset, nisi Pompeii membris faculas inferentem? Ille autem Codrus atheniensis alio pietatis genere et propria morte cognoscitur. [18] Nunc defunctos comburere extreme fuerit vel iniurie vel vindicte. Unde hec in una eademque gente varietas? nimirum decursu temporis mutati mores opiniones hominum alternant. [19] Nec rursus id quero, de quo magnos interdum viros disserentes autivi, uter esset sepulture modus honestior: ille ne quem maioribus nostris fuisse memoravi quemque multis adhuc gentibus servari fama est, lege addita que sepeliri hominem in civitatibus vetat, quibusdam paucis admodum exceptis, quos singularis virtus "legibus solutos" fecit, cuius tertio De legibus meminit Cicero, an hic noster, quem a vetustioribus resumptum cristiane religionis usus obtinuit. [20] Non ea michi nunc cura est; id potius quod agebam perago, ideo multa nobis horribilia videri, quia consuetudine longa varios concepimus errores, que apud alios diversa consuetudine non timentur. Si vero tu michi, quod professionis tue proprium est, ceteris spretis, veritatem rerum non vulgi rumoribus, sed insita ratione quesieris, invenies virum sapientem opinionem ab erroribus avertere, et aut miserari delirantium greges aut ridere. Vale.

3

Ad Severum Apenninicolam, consolatoria super exilio.
[1] Exilium, etsi ab exiliendo tractum rear vel, ut Servio placet, ab eo quod quis extra solum eat, non tamen exilium esse nisi invito accidat, annuerim. Alioquin, sepe a regnis suis reges exulant, eoque maxime tempore quod prorogandis tuendisque regni finibus et propagande glorie impenditur; quando nemo illos exules dicere audeat, nisi a quo ratio omnis exulaverit, quippe cum nunquam verius et sint et dicantur reges. Aliqua ergo vis dolorque aliquis interveniat oportet, ut exilium verum sit. [2] Id si recipis, iam cernis in tua manu situm, utrum exul an peregrinus sis: si lacrimans, si mestus, si deiectus exivisti, exulem te proculdubio noveris; si vero nichil proprie dignitatis oblitus neque coactus, sed libens et eodem habitu frontis atque animi quo domi fueras, iussus exire paruisti, peregrinaris profecto, non exulas. [3] Nam et in ceteris formidatarum rerum generibus invenies neminem esse miserum nisi qui se miserum fecit; sic pauperem non rerum paucitas sed cupiditas facit; sic in morte, que exilio simillima est, non tam rei ipsius asperitas, quam trepidatio et opinionis perversitas nocet, quibus amotis, multos aspicies non modo equanimiter, sed lete etiam ac feliciter morientes. Ex quo nimirum intelligitur non esse necessarium, sed spontaneum mortis malum, nec in re ipsa sed totum in obliqua mortalium existimatione repositum; quod nisi ita esset, nunquam in periculo pari tanta esset imparitas animorum. [4] Eandemque rationem exilii video quam ceterorum omnium; non in illo, sed in nobis esse quo vincimur: opinionem scilicet, que ubi paululum a veritate deflexerit, mox innumerabilibus iactatur erroribus ut ad verum difficillime redeat seque, nisi multum adiuta, non erigat ad intuendam proprie originis maiestatem.
[5] Ut enim ceptum persequar, quid exilium, queso? ipsa ne rei natura aut intermissio dilectarum personarum, an indignatio potius et impatiens desiderium animi languentis exasperat? Quod si tu michi, quicunque a patria absunt, exulare sine ulla distinctione firmaveris, rari ergo non exules. [6] Quis enim hominum, nisi desidiosus ac mollis, non aliquotiens, aut visendi avidus, aut discendi studio, aut illustrandi animi aut curandi corporis aut amplificande rei familiaris proposito, aut necessitate bellorum, aut sue reipublice seu domini seu parentis imperio, domum liquit et patriam? cur autem ita peregrinantes non miseri omnes sunt, nisi quia restiterunt nec impelli se ipsos in miseriam passi sunt? eque etenim caruerunt coniugio, liberis, cognatis, parentibus, amicorum convictu, amate urbis aspectu; horum tamen omnium desiderium leniit modestia et solamen aliquod invenit absentie.
[7] 'Sed et multum profuit spes reditus; nunquam ivissent tam constanti animo, nisi se redituros in patriam credidissent'. Sit ita. Tibi vero spem quis abstulit, presertim cum hec sit una ex omnibus que ab invito non eripitur? Pellitur in exilium vir bonus, ad tyranni nutum spoliatur rebus omnibus, in carcerem mittitur, detruncatur, laniatur, occiditur, insepultus abicitur; inter tot minas atque impetus fortune, cum cogamur ad cetera, ad desperandum nemo compellitur.
[8] Vidimus in exilium missos, priusquam ad destinatum pervenissent, immenso patrie desiderio revocatos; alios vero post tempus tanto cum honore tantaque civium penitentia reversos, ut michi felices tali exilio viderentur; quosdam ab extrema inopia ad summas repente divitias, quosdam ex carcere ad imperium pervenisse, nonnullos collum subduxisse securibus, morti prereptos et prosperitati eximie reservatos. Nemo unquam tam iniquo loco iacuit, ut non ei liceret oculos attollere; nemo tam deploratum rerum suarum vidit exitum, ut prohiberetur sperare meliora. [9] Ciceronem ab exilio Roma revocavit; diebus paucis egregii civis presentia carere vix potuit. Revocavit et Metellum, cui cum in spectaculo Trallibus sedenti honorificentissime litere senatus et populi Romani nomine redderentur, nichil in letitiam versus, eodem vultu fuit quo menia urbis exierat; vir nec digressu fractior nec insolentior reditu, illic patrie furori cessit, hic desiderio paruit; illic modestus, hic pius; utrobique memorabilis. [10] Tentavit pari facilitate Rutilium; sed ille durior mansit et patriam reditu censuit indignam suo. Eadem fuerat sors Marcelli, eventus longe alius; qui, dum revocatus a Cesare, summo desiderio bonorum omnium rediens, in hostem incidisset, effectum est ut in locum predulcis expectationis publicus luctus incederet. Cui mortem tamen illam nunquam exilio difficiliorem fuisse crediderim; una est enim virtus, que variis licet asperitatibus perferendis animos armat atque instruit. Fuerat autem hic in exilio talis, ut magnum sui preberet indicium qualis futurus esset in morte. [11] De quo non tacebo quid in libro De virtute ad Ciceronem Brutus refert: vidisse se eum videlicet Mytilenis exulem tam infracto animo tamque avido bonorum studiorum, tam denique feliciter beateque disposito, ut non ille sibi, quamvis longe relegatus, sed ipse potius exul, cum ab illo discederet, videretur; addit etiam Gaium Iulium Cesarem, qui sibi et exulandi auctor fuerat et postmodum redeundi fuit, per ea loca transeuntem, verecundia permotum super exilio tanti viri, urbemque ideo ubi ille tunc erat, de industria pretervectum. [12] O gloriosum exulem, cuius exilium potentissimorum civium alter suspexit, alter erubuit! Sic Cesar mundo terribilis, Brutus et Cesari; utrunque tamen reverentia cepit exulis Marcelli. Quis exilium tale non cupiat, imo vero quis exilium vocet, quod ipsis patrie dominis invidiosum est? [13] Illos commemoro quos penitentia civium reduxit; quam multos autem fortuna restituit! Nunquam Camillum Roma revocasset: sors illi et excidium urbis — quis crederet? — ac fremens per Italiam transalpinarum gentium furor viam fecit ad reditum, ut esset unus vir memorandum cuntis exulibus et bone spei simul et spectate erga ingratam licet patriam pietatis exemplar. [14] Atque, ut aliquando ad nostrorum temporum acta transgrediar, Matheus Vicecomes, Mediolano patria prepotentis inimici viribus pulsus, quandiu solus ac profugus et in summa inopia rerum omnium fuit, comploratus a suis, illusus ab hostibus! Quem ferunt, die quodam, curarum plenum preter ripam Benaci lacus errantem, habuisse obvium superbi hostis nuntium atque ab eo, domini sui verbis, interrogatum quidnam ibi tam incomitatus ageret, nil aliud respondisse nisi se retia tendere. Quod responsum, tum forte contemptui habitum, brevi quid misterii importaret innotuit; ita otiosus senex unus adversarios suos omnes, ceu totidem pisces, esca spei inanis elusos, providentie sue retibus circumvenit. [15] Alio quoque tempore cum ad eundem nuntius rediisset et percontaretur irridens quibus itineribus aut quando esset in patriam reversurus, tranquilla fronte respondit: 'Tu vero abi, dominoque tuo nuntia eisdem me rediturum itineribus quibus exivi, sed non antequam sua crimina preponderare meis inceperint'. Nec fefellit augurium; siquidem non multo post in immensum auctis hostium sceleribus, quibus insolens dabat alimenta felicitas, Mediolanum, illis eiectis, victor ingressus est; in qua urbe, ut vides, usque in hodiernum diem et nepotes dominantur et filii.
[16] Nec in hanc narrationem incidisse ideo videri velim, ut vel tibi vel cuiquam viro bono auctor sim adversus quantumlibet male meritam patriam arma capiendi — satius reor pauperem in exilio mori quam libertate turbata, nolentibus imperare —, sed ut veteribus et novis constaret exemplis non posse per vim exulibus spem auferri. [17] Et si animos difficultatibus obsessos ad patientiam erigit fortium virorum recordatio, accipe nunc etiam insigne recensque aliud exemplum. Stephanus de Columna, summum militie decus, cum in omni fortuna gloriosus, tum in exilio gloriosissimus et admirabilis fuit. [18] Neque enim una erat eius et ceterorum exulum conditio. Quibusdam extra patriam ubilibet tuto vivere permittitur; hi cum patriam reliquerint, laxiorem retinent libertatem; aliis arctior dicta lex est, ut hoc aut illo loco se contineant, illic habitantibus nil durius expectandum. Huic vero et patria interdictum et nullus in orbe terrarum tutus locus, nullus in tanta tempestate portus aut refugium. [19] Hostem habuit ut potentem sic inexorabilem, Bonifacium VIII Romanum Pontificem; quem armis frangere difficillimum, humilitate seu blanditiis flectere nec possibile quidem esset, denique quem nichil nisi sola mors vinceret. [20] Sevitum est inhumane, petitumque modis omnibus immerentis caput exulis, promissionibus minis potentia dolis autoritate pecuniis; ingentia persecutoribus premia, fautoribus denuntiata supplitia, cum Stephanus nunc citra nunc trans equora, nunc disiunctissimas utriusque maris insulas, Siciliam Britanniamque, nunc extrema Galliarum solivagus circuiret, egenus interea cuntarum rerum, sed predives animi. [21] Itaque cum apud Arelate casu quodam in manus explorantium venisset, interrogatus quis esset, nomen suum, quod dissimulare poterat, multis audientibus dixit, seque civem romanum intrepido ore professus est. Quanta autem, Deus bone, unius capitis maiestas, que odiosas etiam et armatas manus a furore deterruit! [22] Edicto proposito solicitabantur reges, nequis eum foveret hospitio; cuius obtentu cum Sicilia discedere iuberetur, eo animo paruit ut exul in ea provincia remansisse, rex abiisse crederetur. Sic illum, sic alios, toto persecutionis sue tempore, reges vidit, tanquam ipse rex esset; altissimo animo nec ullis adversitatibus contracto et supra fortune fluctus eminente, prorsus ut uni sibi dictum videri posset poeticum illud:
Aspice securus, vultu non supplice, reges.
[23] Quotiens Rome et per Italiam nuntiata mors eius erat, quotiens actum esse de rebus Columnensium fama fuit et cum illo viro egregiam corruisse familiam! Nulla usquam de illo spes, preterquam in solo ipsius pectore, restabat; nunquam tamen inde discessit, quominus diebus ac noctibus versaret animosa consilia et omnem laborem obiret imperterritus. Ultro enim, in medio rerum suarum discrimine, amicorum bellis interdum — utrique partium ignotus — interfuit, et omnium confessione, unius hominis presentiam est secuta victoria. [24] Haud ambigua, sed tibi ipsi quam michi notiora recenseo. Quis ergo miserum dicat hunc exulem, cum quo tantus virtutum comitatus exulabat, quem post decennem sui experientiam in priorem statum vera animi magnitudo, non fortuna, reposuit?
[25] Sed quorsum hec tam multorum exemplorum conquisitio? Ut nemo, presenti malo attonitus, venturum opinione preoccupet, et mediocriter gravi — exilio — gravissimum malorum omnium — desperationem — accumulet; presertim cum non solum virtus operosa, ea que Stephanum ipsum in patriam revexit, sed mutatis sepe populorum moribus, vel discessio simultatum vel, que feros animos mitigat, longa dies vel incidens commiseratio non digna patientium vel ipsa tacite virtutis admiratio vel impensum civibus suis obsequium vel publice necessitatis occasio vel aliqua vis fortune finem imponere possit exilio. [26] Nequis preterea, quod ipse depulsus sit, virtutum suarum proiciat ornamenta, grave cogitans preciosissima rerum in exilium ferre, cum viliora non liceat. Neque enim novum est ut efferentes gemmas atque aurum, urbana predia et omnem inutilem aut honerosam sarcinam in incendio relinquamus. Quodsi aurum inter preciosa numerandum esse persuasum est hominibus, quid tandem de virtutibus iudicandum est?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
[27] Atqui cum non semper in exilium ferre argentum et aurum sinamur, quocunque ierimus, virtutes et bona animi ferre permittimur. Quod fecisse videmus eos quorum tibi nunc exempla proposui, ut ad imitandum exardesceres, nec diffideres fieri posse iterum quod totiens factum est. Licet, inquam, in exilium et in carcerem et in mortem ipsam ferre virtutes; 'licet', dixi; imo vero expedit, necessarium est, oportet. Alioquin, vere exules sunt qui relictis his abeunt; vere inopes, vere infelices et miseri. [28] Nec satis est quantum habueris efferre; plusculum exigitur. Vide quam accurate viaticum parat peregre profecturus; copiosior cupit esse, quo longius pergit. Opimum tibi in hac peregrinatione viaticum ex virtutibus constabit; quibus affluentibus, etiam is alimenta corporis desint, pauper esse non poteris. Has igitur congrega, his te undique fulcias. [29] Preclaram tibi fuisse olim scio multarum virtutum supellectilem; non importuna nec difficilis, sed agilis et amena res est. Laboriose, fateor, tanta res queritur; ceterum, postquam quesita fuerit, sine labore circumfertur. Quesivisti eam ab adolescentia, servasti eam domi; noli eam nunc, senior et peregrinus, amittere; sed quantum habuisti, vel eo ampliorem quo maior se ostendit necessitas, perfer; quanquam id tibi nolenti sciam eventurum sponte sua. Viaticum quidem hoc nunquam usu consumitur, sed augetur potius; est enim ex virtutibus, que usu pullulant et in mediis difficultatibus crescunt, donec possessorem suum ad supremum felicitatis culmen evexerint. [30] Taceo nunc exilii tui non spernenda solatia. Si sub Arthon eternum illud Scithie gelu aut sub ardenti sole inhospitale mundi latus incolere iubereris; denique, propius licet, sed extra Italiam proiectus, haberes fortasse aliquid quod fortune tue posses obicere. Nunc vide quam digna querela tua sit: iussus es Florentiam ire et illic manere donec te populus revocet. Nonne animadvertis quantas grates agere debeas magistratibus tuis, qui te otio longo consopitum excitarunt, et ex diuturna consuetudine maternis uberibus herentem abduxerunt, teque ex patria — ut pace tua dixerim— multum impari in civitatem florentissimam transire voluerunt? [31] Hoc, inquam, pretereo; quoniam sic sumus naturaliter affecti, ut incultum licet ac desertum scopulum ubi natos nos educatosque meminimus, omnibus anteponendum terris arbitremur. Quod si aliquando error iste cessaret, ignosceres profecto fortune, imo vero veniam peteres quod beneficium suum non ante cognoveris. [32] Adde quod duos preclare indolis filios tecum eduxisti, alterum iuvenem, infantem vero alterum, peroportunis etatum gradibus distantes, ut scilicet cum illo curarum sarcinam partiri posses, cum hoc etiam oblivisci; hinc presidium vides, illinc solamen profectionis tue. Hi tibi dulcem patriam faciebant, hos habes. [33] Quid requiris aliud? Expectas ut uxor pudicissima, ut parentes optimi, ut blandissime filie reviviscant? Non illos tibi exilium abstulit, sed mors; quam cum totiens insultantem et rerum tuarum dulcissima queque rapientem viceris, non debes exilio vinci, quod te omnia vite prioris adminicula et precipue natos, tantorum pignorum reliquias, auferre non prohibet. [34] Verum ego, ut dixi, et hoc solatium et omne quod fortune ictibus subiectum est, sileo; scio, que patriam abstulit, in filios ius habere. Redeo ad virtutum stabiliora presidia, quas tibi nec civium tuorum decreta nec imperia tyrannorum nec predonum violentia nec nocturni fures eripient. Hec si tecum detulisti, mentietur quisquis te exulem dixerit; si autem reliquisti, omnis dies novum aliquid quod lugeas feret, omnis locus non molestus tantum sed hostilis, nec exilium modo tibi sed carcer erit. Vale.

4

Ad eundem Severum et de eadem re.
[1] Excidisse tibi omnem spem video; quod quam recte patiaris, epystola superiore testatus sum. Doleoque nil illam tibi remedii contulisse; nec satis scio utrum in medico an in egrotante sit vitium, qui si ad salutem pervenire cupit, credulum se consiliis et obsequentissimum medicorum legibus prestare debet. Ego quidem in illa id agebam ut dimissa patria, spem servares, cuius tanta vis est ut presentes molestias non sentiat, dum sibi letiora promittens, venturum tempus cogitatione complectitur. [2] Quid autem te sperare prohibebat? patrie ne relegantis asperitas? quenam vero? seu quid prorsus est tibi, preter hoc unum exilii nomen, ablatum illatum ve quo doleas? an ad hec tibi clarorum virorum exempla defuerant? sed multa ante oculos posui, et plura ponerem, nisi illa periissent, ex quibus agnosceres spem bonam eventus habere felicissimos. [3] An vero timuisti patriam tuam sine fine sevituram, quod tantillum ex solita dulcedine remisisset? sed an ignorabas nulli natorum patres esse mitiores quam ei quem semel male tractaverint, nullius amorem magis inardescere quam eius qui erga bene meritam amicam se gessit asperius? An te magis exterruit edictum patrie quo penis adhibitis, cavetur ne de revocandis exulibus mentio ulla fiat ad populum? scire autem debes populorum voluntates, sicut ingressu frementes et varie sunt, sic progressu faciles et instabiles fore. [4] Sed est quedam in animis mortalium, quam et tenuiter video et verbis consequi nequeo, miserabilis et funesta perversitas, aures obstruentium adversus salutares consolatorum voces atque omnibus modis id agentium ut miseriores fiant neve aliquid quod dolorem lenire possit, obrepat; quo nichil excogitari potest, ne dicam esse, dementius. Nunc vero quoniam sic te affectum invenio ut desperationem reditus tui pro quadam, ut ita dixerim, voluptate suscipias, ab illa parte manum retraham, in qua vulnus intractabile medicamenta nil relevant. [5] Quid autem prohibet, illorum more qui uno aut altero membro perdito, ne per reliquum corpus infecte partis contagia dilabantur, proxima circumliniunt, vulneris quoque tui oras ambire et ne in totum animum dolor serpat, conquisitis propere fomentis occurrere? Noli, queso, trepidare; non illuc digitos inferam, ubi forsan expectas. Nichil contra opinionem tuam hodie dicturus sum; illud potius, ne, cum unius rei desperatione ceterarum omnium subeunte fastidio, totius vite tue tranquillitas pereat, enitar quando ita vis, ut redintegrande tibi spei nulla michi spes supersit. [6] Finge itaque in exilio vivendum tibi, in exilio moriendum; habes, credo, quod petis, ut me favente reditum in patriam desperare tibi liceat. Verum, ut cumulatius mos geratur egritudini tue, indulgebo tibi amplius: non ut in hoc tantum exilio, sed
toto divisus ut orbeA terra moriare tua, tibi barbara tellusIncumbat.
Plus ego quam tu ipse, dolori tuo permisi; tu letius nichil, ego etiam tristiora proposui. Nec tamen video quid in hac re tam miserum sit, ut virum fortem cogere possit ad lacrimas. [7] Certe, si aut insani amoris aut ambitionis facibus ardere te crederem, que procul a patria conflagrature viderentur intensius, vel si exilii comes inopia sequeretur abeuntem, multa michi simul contrahenda fuerant, quibus seu blandum illud seu ventosum malum mitigari posset seu prestari solatium paupertati. Que, quanquam et michi dictu facilia videri et tibi auditu credibilia debuissent, non tamen facile variorum remedia morborum his explicabantur angustiis. [8] Quam tristis enim res, quam luctuosa sit iste quem amorem dicimus; quam miserabiles exitus inveniat, quam fucata et mendaci fulgore celata sit, quam nichil eorum que pollicetur, prestare possit ambitio; quam magno animo tolerabilis sit paupertas, non potest a quoquam hominum breviter dici. In presenti vero, quando nec amoris flammam morum tuorum gravitas novit, et siquid olim tale sensisses, iam etas extinxit, ambitionis preterea suspicionem honorum per omnem vitam fuga non recipit, et paupertatem remisit patrie pietas, magnus michi labor uberioris consolationis eximitur. [9] Patria tua nullo te alio affecit incommodo, quam ut eius careres amplexibus. Omnia tua aut tecum sunt aut tibi serviunt; non illa solum dico que nec eripi poterant: magnanimitatem modestiam aliasque virtutes, que sive Bias ille sapiens, ut Cicero, ut Valerius utque omnes, sive, ut Seneca ait, Stilbon, incensa patria, profugus sua secum se ferre gloriatur; sed vulgariter intelligo tua etiam que de fortune manibus accepisti. Veteris enim patrimonii dominus perinde locuples exul excedis ac domi fueras civis; ac nescio an eo forte locupletior quod manentibus divitiis, sumptus est parcior.
[10] Accedit quod maior pars hominum non priuis se cadere posse quam tota ceciderit suspicatur; tu vero non cecidisti, sed impulsus es. Integer igitur ac rectus, sentis iam, ut arbitror, nutare fortunam; et quam fragilibus fundamentis inheseris, cum tibi magnus videbaris, intelligis; nec deinceps dubitas, eam que impulit, posse prosternere. [11] Ita, quod rarissimis contingit, exul dives et cautior vadis, ut facile duobus grandibus bonis malum unum et illud exiguum consoleris, siquid tamen in vita bonum nisi virtus, aut malum aliquid nisi virtutis oppositum, dici debet. [12] Vade itaque securus; non te repetet patria, non revehet casus; at vero, quod tantopere defles exilium et pertinax illustrabit iniuria. Multos magnos viros calamitas fecit, multos declaravit; neminem ex diverso miserum fecit adversitas, sed detexit nec latitare diutius passa est. Quid palles, quasi magnum in te ius habeat fortuna? non illa partes iudicis obtinet, sed testis. Qualis sis in tua potestate est; non est in illius quale de te testimonium ferat, sed ut ferat tantum; mentiri non potest, loqui potest. [13] Quis autem, nisi culpe sibi conscius, testem metuit vera locuturum? Non est que te ad ignaviam cogat; est que gressus tuos dinumeret, patientiam exerceat, suspiciat aut despiciat pectoris tui robur, deinde populo referat quicquid invenerit. Erige animum, discute tenebras errorum popularium, non pateant aures tue muliercularum vocibus. Nunquam letus eris, nunquam securus, si te populo regendum tradideris; quicquid magna pars hominum aut miratur aut metuit, ridiculum est; quicquid predicat, falsum. [14] Committe potius te paucorum consiliis. Non sunt, ut videntur, ista terribilia, inter que vulgus exilium numerat; et si lectio longa non profuit, experientia proderit fortasse. Noli semper terram intueri, interdum oculos attolle; confestim veritas occurret et exilium nichil esse fateberis, nec peius vivere virum bonum, quantumlibet procul a patria; imo vero non posse extra patriam vivere cui totus hic orbis est patria. [15] Quid enim refert quam diversa terrarum parte consistat? valles quidem et lacus et flumina et colles alios videt; celum unum est; illi se infert, illuc animum erigit, eo cogitationes suas ex omni mundi parte transmittit, nec aliud quam sub tecti unius amplexu ex alio in alium thalamum transivisse se cogitat. [16] Tu quoque, nisi meam et multorum spem diutissime fefellisti, absit ut ad unum huius immensi edificii angulum sis astrictus; quominus, ubicunque terram sub pedibus calcaveris, ubi celum supra verticem videris, ubi te spirabilis aura perflaverit, patriam tuam voces. Erit igitur exilii tui non solum facilis sed iocunda conditio. [17] Cum enim duo sint que hominum affectum ad benivolentiam excitant, virtus scilicet, qua, ut ait Cicero, nichil est amabilius, et immerentibus viris inflicta calamitas — quorum primum facit ut amemus miremurque claros viros, secundum ut misereamur afflictis — alterum in hac tempestate tibi aderit, alterum adesse videbitur. Virum fortem sentient omnes, exulem dicent; et sane siquid Tullio credimus, inter omnes virtutes fortitudinis splendidissimus vultus est; rursus inter hominis erumnas non in ultimis numeratur exilium. [18] Aut ego fallor aut optandum est ne forte recens hec civium tuorum ira lentescat, neve tibi hoc exulis nomen casus aliquis eripiat, in quo miserie nichil, favoris autem et glorie vides esse quamplurimum. [19] 'Sed laborem' inquis, 'atque ignominiam reformidat animus'. Primum, nego tale hic aliquid inesse, ubi oblatam tibi magne laudis materiam ac generosam fuisse linquende patrie causam, alto animo obiectam tyrannis contumaciam, scio; ubi preterea otium et quas semper optaveras laborum ferias invenisti. Deinde qui ignominiam timet, quam peperit virtus, fame non virtutis amicus est. Qui vero labores refugit, optare desinat gloriam, ad quam certe difficilis sed clara, ni fallor, et delectabilis via fert. Tibi quidem uni, ut dixi, singulari quadam prerogativa ingens gloria nullis molestiis, nisi forte quas tu ipse tibi finxeris, queritur. [20] Illud enim vereor ne alienis potius quam tuis oculis susceptum vulnus aspicias, et casum tuum alieno metiaris arbitrio; que adeo quotidiana pestis est, ut ad clamorem alienum plerique titubent et multo prius concidant quam impulsi sint; quanquam satis impulsus videri possit, quem tot hominum milia pessimis opinionibus perurgere non desinunt. [21] Sed ut valde imbecillis virium est quem levis aura prostraverit, sic prorsus insanum unimi scito, quem videris res suas aliorum et presertim ignorantium ponderare sermunculis, qui quo frequentiores sunt, eo cautius contagiosus morbus evitandus est, passim tam multorum hominum corda corripiens. [22] Si alios audire volueris, non deerunt qui fortunam tuam multiplicibus honerent querelis, qui te incolumem atque optime valentem lugeant, qui semineces velut feretro viventis assideant; audies voces miserabiles, videbis forsan et lacrimas aut simulatas aut amentie proximas; miser esse incipies, quia miseris aurem prebere consueveris. Nichil enim fere est quod convictus assiduus in hominum ingeniis non possit. [23] Quodsi te ipsum consulere tecumque quam cum aliis loqui malueris, nunquam desinam de te grandia sperare, teque felicissimum, iudice te, dicere et invidiosum magis extimare quam miserum.
[24] Et si ad credendum aliis pronus es, cur et michi non credis veriora simul et gratiora referenti? Non tu, michi crede, corruisti, nec corrues quidem, nisi velis; nullam ignominiam passus es, sed adeunde glorie perennis in limine optionem habes, utrum gloriosus incedas an retrocedas inglorius. Non labor est iste, sed requies; non exilium sed libertas; quam olim mira celeritate fugientem querebaris, occurrentem ultro complectere.
Et que tanta fuit Romam tibi causa videndi?Libertas, que sera, tamen respexit inertem.
[25] Ille in sermone pastorio, ut libertatem inveniret, patriam se reliquisse gloriatur; tu, philosophus, defles. Vixisti aliis diu, incipe iantandem tibi vivere. Nemo properasse te arguet, qui nec prius inceperis quam pastor ipse maroneus, sed
Candidior postquam tondenti barba cadebat.
[26] Omne tempus ab ineunte etate civibus tuis condonasti; erubuerunt inextimabilis rei perpetuam largitatem et ut longe vite reliquias saltem tibi habeas, decreverunt. Agnosce civitatis animum et hinc propriam erga illam munificentiam contemplare, que tanta fuit ut, egentissimas licet sui, manus perseverando lassaverit. Utere letus immunitate tibi nunc concessa; sic patrie tue menia, tanquam inquietum libertatis proprie carcerem, recordare: evasisti et quod magnum est, contigit iubentibus abire custodibus.
[27] Insanis, siquid forte committis ut redeas; ad illa potius te converte quibus adolescentiam dedicaveras, que robustiores annos tuos fecissent utique tranquillos, nisi, quam adhuc desideras, patria vetuisset; facient autem profecto placidissimam et venerabilem senectutem, nec exilii modo sed fortuitarum rerum omnium contemptricem. [28] De studiis liberalibus loquor et presertim de illa parte philosophie que vite magistra est. Hec tu nunquam animo prorsus intermiseras, etsi parumper ab eis te civilium negotiorum impetus arceret. Nunc vero his, quoniam nichil obstat, totus incumbe, teque melioribus auspiciis nove vite offer et talibus animum exerce muneribus. [29] Relege veterum historias: quantas emulationes romanorum ducum et quidem illustrium hinc reperis exortas, quod aut se quisque quamprimum extra patriam mitti vellet aut serius revocari. Cur, queso, nisi quia dulce erat natalis soli caruisse dulcedine, dum latiorem alibi virtutis exercende materiam invenirent? Celebratis comitiis, solebant consules provincias sortiri, et illam generosior animus optabat in qua periculi plurimum videbat; non quod per se quisquam hominum, nisi amens, pericula seu difficultates eligat, sed quod virtutis splendor in illis facillime videatur apparere. [30] Quapropter sive exilium hoc tuum leve est, et importuna querela est inter blanda vociferantium; sive durum et molestum — quod populus asserit, ego autem adversor — nec tamen ideo, siquid usquam vetuste indolis remansit, erit viro digna querimonia oblatum sibi sponte deplorantis quod ab aliis ambitur.
[31] Locus hic, quem tibi magistratus ordinarunt, provincia tua est. Non possunt omnes cum ingenti exercitu in Africam transire, detractoque ex Italia Hanibale, infestam oppugnare Carthaginem; non possunt, alias ex aliis propagando victorias, nunc rebellantes Hispanias, nunc obsessa predonibus maria, nunc Armeniam ac Iudeam et totius Orientis regna penetrare; non omnibus datum est aut fractis Numidie viribus et continuatis imperiis a meridie in boream arma transferre, brevissimoque tempore tinctum lybico sanguine gladium theutonicis ac cimbricis mersare cruoribus, aut Galliis late perdomitis et regibus ad violentam confessionem romane virtutis adductis, hinc Rheni illinc occeani claustra perrumpere, et Germaniam atque Britanniam uno impetu calcare; nec omnibus contingit ante currum reges captivos agere. Hec enim Scipionibus, Pompeiis, Mariis, Cesaribus Emiliisque reservata sunt. [32] His et similibus viris absentibus certamen fuit cum hoste longinquo; tibi cum exilio pugna est, cuius impetum non feres modo, sed repelles et conteres, si cupias quodcunque necesse est, si animo tuo persuaseris unicum adversus aspera clipeum esse patientie, et illam saluberrimam Cleantis vocem, in latinum ab Anneo Seneca translatam, in tuum pectus alte demiseris: «Ducunt volentem fata, nolentem trahunt». Vale.

5

Ad Iohannem de Columna religiosum virum, multa pati animos ex sotietate corporis.
[1] Ex itinere medio redeuntem epystolam tuam avidissime suscepi; optabam enim, solito etiam ardentius, statum tuum prosperum audire; quod, amoris comites, zelus et timor per absentiam crescunt. Angebar autem et turbatum erat cor meum, quoniam et turbatum te discessisse noveram, et hos, qui turbationi tue materiam prebuerant, nefarii voti compotes, videbam sub oculis meis velut triumphaliter observari, quod et te in exilium pepulissent et me presentia oris tui convictuque sobrio ac delectabili spoliassent. Terruerant quoque me visa mea et somniorum imagines, que, turbulente miris modis et infeste, semel et iterum animam dormientis impleverant. [2] Non quod ignorarem somniis temere non habendam fidem; sed sic est: hoc iter ingressus sum; iter, dico, vite huius labentis ad mortem, in quo et estuare oportet et algere, et famen et sitim et somnum et somni minas atque ambages et quietem turbidam sentire, denique multa pati; donec illa dies, expectata piis, formidata nocentibus, mortalem hunc nos exuat amictum, et animos, nitentes ad supera, de compedibus tandem huius caliginose stationis erpiat. [3] Interea, fateor, nec longa est via, passionum insultibus, quicquid de his aut sedandis aut tollendis philosophi disputent, quicquid in se alii sentiant, adhuc valde sum obnoxius. Hec michi nascenti lex cum corpore data est, ut ex eius consortio multa patiar, aliter non passurus.
[4] Secretorum nature conscius poeta, ubi animabus humanis inesse quendam "igneum vigorem et celestem" dixit "originem", excipiendo subiunxit:
quantum non noxia corpora tardantTerrenique hebetant artus moribundaque membra;Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque neque aurasRespiciunt clause tenebris et carcere ceco.
[5] Sic eram igitur admirans, quod de te, post digressum tuum, aures meas nullus rumor impulerat; dum ecce litera tua michi oblata est. Agnovi signum et iam securior legi. Ceterum, quia nuntius mirum in modum festinabat et res pluribus verbis egere videbatur, responsionem distuli in diem alterum. [6] Quam iam hinc tripartitam fore provideo, quod tua quoque de rebus variis triplex est querela. Unum, quod breviter dici poterat, non fuit consilium differre: me scilicet, peccatorum meorum nodis implicitum, nondum in portum potuisse confugere, sed in eadem tempestate, qua me discedens reliquisti iactatum, fluctibus herere; nequicquam sepe retentantem vela facere, siquis meus ventus ab occidente consurgeret; hoc tamen solo letum et deo gratias agentem, quod te saltem permultos labores evasisse video, quod navicula tua, ex eisdem periculis veniens,
Aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
[7] Deinceps expeditior casibus meis occurram, quod et consequendi desiderium incessit et gemine solicitudinis dimidia parte liberatus sum. Vale.

6

Ad eundem, absentiam amicitiis non obesse.
[1] Sperabam ex te magnificum aliquid audire; sapientia enim tua iampridem michi videbatur finem impositura querimoniis, quibus stolidum vulgus et ingratum personat. Longe vero fallebar, ut video; atque utinam submissum liceret ab alio suspicari, et non propriis tuis digitis querulum illud cyrographum constaret, in quo rem unam exiguam multis verbis pene muliebriter deplorasti; [2] cuius lamentationis summa est, te acerrime atque inconsolabiliter doluisse, quod huius exoptatissimi atque optimi ducis nostri meamque et amicorum faciem videre desieris. Motum te digressu subito turbatumque non dubito; mansuetudinem namque animi et suavitatem morum tuorum novi, quibus omnino cum ulla severitate aut habitu mentis asperiore non convenit. [3] Unde tamen hic tam immodicus dolor, non intelligo. Innumerabiles cause segregant amicos, amicitiam veram nulle; qua presente, amicus absens esse non poterit. Quantum enim locorum intervallis ab amicorum conversatione disiungimur, tantum absentie detrimentum assidua commemoratione discutimus; cuius si tanta vis est, ut morte superata defunctos etiam amicos pro viventibus celebremus — quod post obitum iunioris Africani, sapientissimo et omnium Romanorum in amicitia gloriosissimo viro Lelio docente, didicimus —, quid tam magnum est, si, absentia similiter victa longe positos amicorum vultus pro presentibus habeamus? [4] Apud poetam scriptum est
herent infixi pectore vultusVerbaque;
et iterum
absentem absens auditque videtque.
Ergo insanus et obscenus amor hoc poterit, pius ac sobrius non poterit? Imo vero, multo amplius; eodem poeta dicente:
Ante leves ergo pascentur in ethere cervi,Et freta destituent nudos in litore pisces;Ante, pererratis amborum finibus, exulAut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,Quam nostro illius labatur pectore vultus.
[5] Lelius ipse de amicissimo viro loquens, vide quibus verbis utitur: «Virtutem» inquit, «illius viri amavi, que extincta non est». Tu quare non dicis: 'Virtutem illius aut illorum amo, que absens aut longinqua non est, sed ante oculos meos omni tempore versatur et in honore semper erit apud me'? [6] 'At iocondissisimum est amicos presentes habere, intueri frontem atque oculos, vivis eos vocibus alloqui et colloquentium admotis auribus verba percipere; neque enim — quando in hac re poeticis testimoniis uti vacat — sine quadam animi dulcedine legimus Anchisen, filii occursu alacrem, tensis ad celum palmis et profusis lacrimis, dicere:
datur ora tueri,Nate, tua, et notas audire ac reddere voces'.
[7] Nec ego quidem adversor dulcissimam esse presentiam amicorum; quis enim hoc negaverit, nisi inhumanus idem ac ferus? Sed nec tu michi negabis absentiam quoque suas habere voluptates, nisi totam fortassis amicitie pulcritudinem, que latissime patet, ad oculos solos restringimus et a sede eius, que est in animo, sevocamus; quodsi fieri ceperit, angustissima quidem area restabit, ubi se amicorum caritas oblectet. [8] Ut enim mortem, ut carcerem, ut egritudines, ut peregrinationes seu necessarias seu voluntarias sileam, quis quotidianas nature necessitates, somnum famem sitim estus algores lassitudinem, quis studiorum aliarumque rerum occupationes innumeras explicet, quibus etiam in eadem domo, ne dicam urbe, degentium nec vultus aspicere nec semper voces audire permittimur? [9] Ita evi brevissimi reperietur amicitia, quam longissime vite non equevam modo, sed, ut dixi, superstitem esse decuerat. Quis autem locus in amicitia relinquetur Appio Ceco? ceteros enim in eadem conditione positos taceo; ille michi primus occurrit, quem omnino credibile non est, quod oculos non habuerit, nec amicos habuisse qui universe reipublice talis fuerit amicus.
[10] Quid est ergo quod tantopere lugeas absentiam, quasi hec tibi possit amicitiam subripere, cum nichil illa neque in hac neque in ceteris rebus tuis, nisi quantum tu sibi permiseris, possit? Memento potius, queso, non quam longe sis corpore— quamvis, quid longinquum videri potest in hac puncti unius brevitate, cuius nos homines vix integram particulam incolimus? — sed esse in tua potestate, ut animo et cogitationibus presens sis. Hoc igitur uno quo potes modo, nos iugiter aspice; literarum identidem frequenti commercio te ipsum nobis ostende, et Vale.

7

Ad eundem, expectationes anxias amputandas ut tranquille vivatur.
[1] Molestissimam moram traxisse te Nicie velut indignando describis, per mensem integrum expectantem navem aliquam, que te in Italiam perferret. Atqui in Italia tunc eras, dum ad Italiam suspirabas; ita dico, si, quod poetis atque cosmographis placet, Italie terminus Varus est, intra quem a parte Italie civitas illa sedet. Sed utique de re constat: interiorem Italiam in animo habebas, et pro Italia Romam dicere voluisti. [2] Sentio iam morbi huius originem: expectationibus enim talibus plena esse solet adolescentia, quarum illi etati qualisqualis venia debetur; senectuti autem, que omnes spes suas iam post tergum spectare debet, omnis longa vite huius et anxia expectatio feda est. [3] Tu itaque, senior, de te videris; ego, iunior, de me loquar, qui, adolescentia iam exacta, etatem tuam adhuc longe — siquid hic longum est — ante me video. Ceterum, quo rarius passionis huiusmodi molestias experior, eo frequentius veteris mali reliquias incuso, eoque certius intelligo virum provectum nec presentibus frangi nec futuris angi, sed utrunque tempus equa fronte despicere et quicquid secum vel attulit vel promisit, parvipendere. [4] Presentia taceo, quoniam sermonem de futuris institui, que mentes hominum vanis expectationibus suspendunt, et in quibus, nisi fallor, ridiculosius erratur. Expectans alius peregrine navis adventum, totis diebus undas prospicit,
fluitantia longe,
ut est apud Lucanum, Semper prima videns venientis vela carine; alius, iamiam moturus a litore, serenam celi tranquillitatem votis omnibus exposcit; iste, nulli honesto negotio intentus, id agit semper quod agebat olim classis yliace magister: surgit enim impiger et, ut ait Virgilius,
omnesExplorat ventos atque auribus aera captat,Sidera cunta notans tacito labentia celo;
alter, beati senis herens tabulis, segnem mortem increpitat; alter nuptias aut partum coniugis, amice noctem alter expectans, dies horas momenta dinumerat. [5] Quid multa? Meministi, credo, in Philologia nostra, quam ob id solum ut curas tibi iocis excuterem scripsi, quid Tranquillinus noster ait:
Maior pars hominum expectando moritur.
[6] Ita est; paucissimos invenies qui non toti ex incerto pendeant. Alexander Macedo, Iulius Cesar multique alii vel nostri vel externi duces, quam multa parantes ab hac luce subtracti sunt! et mediis eorum conatibus mors occurrit tanto, ut michi quidem videtur, difficilior quanto insperatior. [7] Hinc est quod idem ille Iulius Cesar fragili carina in ancipiti tempestate deprehensus, cum mortem timere cepisset, hoc unum videtur lamentari, quod
ingentes abruperit actusFestinata dies fatis.
Noverat poeta quid maxime tali viro aut molestum fuisset in eo statu aut esse debuisset, idque potissimum querelis inseruit. [8] Una est autem adversus hunc morbum medicina, primo gustu fortassis amarior, haustu autem et dulcis et placida: animum a terrenis abducere, si fieri potest; si minus, avellere atque extirpare radicitus. Quamvis enim hoc plerunque cum dolore et offensione sensuum fiat, raro tamen, ut vides, amissa corporis sanitas absque molestia restauratur; quanto minus anime salus, in quam et vehementiores morbi et frequentiores incidunt! Hoc igitur fac, et presenti letus, nulla futuri temporis expectatione torqueberis. [9] 'In Italiam' inquis, 'transire volo; navim expecto vel quietum mare'. Sic dices, si cor tuum rebus mundanis adhuc visco consuete delectationis inheret; at si sursum nititur, dices: 'In Italiam transire volo et hic esse volo. Quid enim magis expediat, novit Deus, homines ignorant. Navim aliquam, sed non minus aliquem expecto qui navim non venturam nuntiet; et utrunque rumorem equis auribus excipiam'. [10] 'Sed habeo' inquies, 'in Italia magnum aliquid agere'. Iam, siquid tibi philosophie studium contulit, vides, ut arbitror, quod extra Italiam geri nequit, magnum esse non posse; quotiens me ad unum locum coarctaveris, desinit esse magnus conatus qui inter angustias cogitur. [11] 'Sed volo in Italia saltem mori et patria tellure contegi cupio'. Qui hec dicit, adhuc italicus est, vir magnanimus nondum est. Quid enim puerilius quam curam gerere, ubi capillorum et unguium purgamenta, ubi sanguinis supervacui vasculum deponas; ubi ipse iaceas non curare? Certe, si corpus consideras, tua nichil interest ubi sit res a te olim possessa, nunc autem derelicta si pateris, si reluctaris ablata; si vero animum respicis, nullus eum locus aut stringit angustus aut laxat augustus; et, sive ad celos ascendendum sive ad inferos descendendum sit, undecunque discedat, unus est labor. [12] 'Sed dulce est suorum manibus sepeliri'. Quedam dulcia facit non insitus sapor, sed corruptus manducantium gustus. Quid dulce dicitis aut nichil sentienti aut omne huiusmodi obsequium contemnenti?
[13] Una omnium est, ut ad propositum redeam, expectantium conditio: dum ventura prospiciunt, que sunt ante oculos non vident; damnum certum sub ambigua spe; hec quidem utique transeunt, illa autem raro plena fide succedunt. Adde quod vel supervacua fere sunt vel damnosa et in caput nostrum recasura, que cupimus; ut sicut sepe spes reiectas indignatio, sic ad libitum provectas vel fastidium vel improvisa pernicies sequatur. [14] Abduc igitur omnem spem, omne desiderium averte ab his fallacibus bonis; incipe unum solum et verum et summum bonum optare; si tamen usque ad hanc etatem rem apprime necessariam distulisti. Tunc discurrendi libido cessabit et odium longioris more; tum vero non modo Nicie, sed si ita sors tulerit, inter lybicas Syrtes sine molestia stabis, rebus tuis contentus nichilque aliud requirens. [15] Dicet aliquis: 'Nunquid illud saltem unum, quod memoras, bonum expectandum erit, ut presens presenti gaudio desiderantem animam impleat?'. Minime; si enim plene desideras, si sancte, si sobrie — aliter quippe tanta res optari non potest— , iam quod petebas tecum est; intus in anima Illum quem diligis, quere et invenies; non est, ut Eo potiaris, exterius evagandum; et siquid forte restat adhuc quod amplius velis aut cumulatius expectes, erit expectatio illa suavis et iocunda. [16] Qui ad hanc regulam se formabit, solus e cuntis mortalibus, quotiens exacta luce cubiculum intrabit, de preterito quidem dicere poterit securus virgilianum illud a Seneca relatum:
Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi;
et de futuro illud horatianum:
cras vel atraNube celum pater occupatoVel sole puro;
nec unquam, venturi studio presentium oblitus, aut sibi aut aliis inutiliter etatem aget. Vale.

8

Ad eundem, toleranda equo animo que naturaliter contingunt et ab inutilibus querimoniis abstinendum.
[1] Querelarum tuarum vocibus plenus sum, iam res ad fastidium inclinat, iam mollitiem tuam ferre non valeo; neque enim aliter quam si in hanc vitam nuper intrasses, ad occursum rei cuiuslibet expavescis. Pudeat inter lamenta senescere, imo vero pudeat olim senem pueriliter lamentari. Puerorum est ad omnia que viderint obstupescere, quippe quibus nova et admiranda sunt omnia; senibus, et presertim eruditis, nichil novum aut inopinatum evenire solet, nichil itaque stupendum, nichil deplorandum. [2] Unde igitur tot querele de rebus assiduis et secundum nature statuta fluentibus? Portenta movent animos interdum; si bicipitem puerum, si quadrimanum vides, miraris; imbrem lapideum, bovis verba, mule partum in annalibus legimus; quotidiana despicimus. [3] Tu quid vidisti, propter quod nunc totus in admirationem et lamenta conversus sis? Admirando quidem, admirationem tuam cogis ut admirer; non tam graviter in alio ferrem immoderatum hunc stuporem. Qui totiens mare transisti, totiens e mediis periculis enatasti, totiens e faucibus mortis ereptus es, admirando et fortunam tuam accusando describis passum te maris magnam et, ut Satyrici verbo utar, "poeticam tempestatem"; atque ad litus unde discesseras, flatu contrario impellente, relatum. [4] Hanc tu maris iniuriam existimas; natura est. Digniorem querele causam preferres, si vel illud tibi contigisset, quod quondam cesarea classis inter Italiam Greciamque sustinuit, quando per Adriaticum mare glaciali velut torpore constrictum cursum expedire non valuit; vel illud quod, terra sub pedibus tremente, pompeianus exercitus tulit in Lybia, ubi
nullus... potest consistere milesInstabilis, raptis etiam quas calcat arenis.
[5] Nunc vero, si per terram rigidos lapides aut tumentes colles, si per mare fluctus inconstantiam pertulisti, nichil est quod lamenteris, tanquam iniuriosa tibi fuerint elementa, quod nature potius sue paruerint quam voluntati tue. [6] Altera literarum tuarum pars, non minus delicate ac flebiliter te, cum iam Pisis applicuisses, in morbum diutinum incidisse memorabat; non aliter quam si in etate tam longa quid morbus esset ignorares. Quomodo autem se adversus mortem preparabit animus, inter hec quotidiana tam querulus? [7] Sed ne latius effundar — amplissima enim res est et verborum egens —, accipe breviter quecunque de his querelis a me ipso sepe diffusius dici solent. Nimis faciles sumus ad accusandum naturam; nemo deflet quod nascitur, nemo quod vivit; at quod egestatem sentit, quod labores patitur, quod senescit, quod egrotat, quod moritur, quisque conqueritur, quasi secundum naturam minus ista quam illa sint. Et nasci et vivere, et comedere et esurire, et dormire et vigilare, et laborare et senescere, et egrotare et mori, naturalia sunt; ut nemo his mortalium vacet, nisi cui forte senescendi necessitatem laborumque molestias et egritudioum, necessitas mortis precipitata remiserit. [8] Quid igitur inutiles querelas effundimus? an, quia nobis solis ista contingunt, solis nobis lugere permisimus? an, quia omnibus, cuntorum simul in nos lamenta transfundimus et velut humani generis procuratores, naturam accusamus immeritam? Odiosum sane negotium et importunum; illa enim, mitissime; nos beneficia eius per impatientiam exacerbavimus, in parentem optimam ingrati, in nosmet ipsos impii. [9] Oro itaque, pater amantissime, et si etatem hanc non dedecet, etiam consulo, ut quicquid evenerit, inducamus in animum ferre fortiter, ferre moderate, ferre sine eiulationibus et sine ulla lamentatione muliebri. Habuimus enim deliberandi et, gratias Cristo, habemus adhuc deliberata exequendi spatium; et licet vulgus insaniat, sunt tamen nobis aliquanto magis sobrii consultores, quorum potius monitis obsequendum est. [10] Nec te moveat vita mea, quotiens epystolas meas legis, nec in frontem respexeris ista suadentis; vidisti enim interdum pallentem medicum, qui suam non poterat, alterius egritudinem curare. Ut feliciter valeas opto.

9

Responsio ad quandam iocosam epystolam Iacobi de Columna Lomberiensis epyscopi.
[1] Semisopitum epystole tue clamor excitat, quam iocosis refertam convitiis letus ridensque perlegi. Et ut primum venienti iaculo prius occurram, vide, queso, pater optime, de multis que contra me colligis, quantum ab intentione tua prima etiam scribentis verba discordent. [2] Mirari solitum te ais, quod mundum in etate adhuc tenera sic artificiose decipiam, ut scilicet ars hec sit non tam experientie quam nature. Pangericum plurium certe verborum, sed minime amplioris glorie cecinisse michi poteras. Mundus, deceptor generis humani, quot vitam laqueis implicitam quam amare dulcedinis aspersione commendet, novit quisquis apertis oculis iter hoc agit; cuius et nos fraudibus de industria favemus studioseque, ut ipsi nobis ignoti simus, adversus Apollinis consilium laboramus. [3] Hunc superbia inflat sub specie magni et excelsi animi; illum malitia et fraus, et quicquid prudentie proximum videtur, sub amictu finitime virtutis infatuat. Ille se fortem putat, inhumanus et ferox; hic se humilem vocat, timidus et imbellis. Est et quem titulo frugalitatis avaritia solicitet, et quem prodigalitas specie largitatis exhauriat. [4] Personata sunt vitia, et immania monstra formosis sub pellibus delitescunt. Accedit delectabilium sed transiturarum, imo vero transeuntium ac fugientium rerum turba: ambitio honorem nobis et plausum aurasque vulgares, luxuria blandas et varias voluptates, pecunia plurimarum rerum sufficientiam ostentat; nullus hamus sine esca, nullus sine visco ramus, nullus laqueus sine spe. Accedit humana cupiditas preceps inopsque consilii, et falli facilis et insidiis oportuna. [5] In hoc igitur ancipiti et lubrico et suspecto itinere, siquem forte tam cautum vel natura vel studium fecisset, ut mundi fraudibus elusis, mundum ipse deciperet, "frontem" scilicet ostendens populo similem, "tota intus" mente "dissimilis"; quem tu hunc virum diceres? Hunc tamen ubi querimus? et natura optima et etate solida simul ac sobria opus est, et alienorum casuum observatione solicita. Tu tamen hoc michi nomen imponis; immensum quidem, modo non irrideas. Quod si hodie verum non est, Deum oro, qui potens est etiam ab inferis excitare, ut verum fiat antequam moriar. [6] Sed quo hinc iocando progrederis? multos fictionibus meis opiniones de me concepisse magnificas! Fuit ars hec, fateor, quibusdam ex illustribus viris, ut, ingenio quodam, veras virtutes mirantibus ostentarent: hinc et Nume Pompilio divini colloquii et Publio Africano divine etiam stirpis fama quesita est. Michi ars ea non competit, nichil habeo quod ostentem; et tamen nescio quis me ab incunabulis supervacuus fati favor insequitur. [7] Notior sum quam vellem, et scio de me, quantuluscunque sim, in utramvis partem multa iactari, quibus ego nec deprimor nec extollor; scio populi totidem fere mendacia esse quot verba. Et hec quidem hactenus; neque enim ut turbe displiceam magnopere laborandum est.
[8] Necdum desinit urbanitas tua. Dicis me, non modo vulgus insulsum, sed celum ipsum fictionibus tentare; itaque Augustinum et eius libros simulata quadam benivolentia complexum, re autem vera a poetis et philosophis non avelli. Quid autem inde divellerer, ubi ipsum Augustinum inherentem video? quod nisi ita esset, nunquam libros De civitate Dei, ut reliqua sileam, tanta philosophorum et poetarum calce fundaret, nunquam tantis oratorum ac historicorum coloribus exornaret. [9] Nimirum! nunquam enim in somniis ad tribunal eterni Iudicis tractus accesserat Augustinus meus, sicut Ieronimus tuus; nunquam exprobrari sibi ciceronianum nomen audierat; quod cum audiisset Ieronimus fidemque dedisset quod nunquam amplius libros gentilium attingeret, quam diligenter ab omnibus, sed a Cicerone presertim, abstinuerit nosti. [10] Augustinum, vero, cui nullo somnio interdictum erat, non solum familiariter illis uti non puduit, sed ingenue etiam fateri se in libris Platonicorum magnam fidei nostre partem invenisse, et ex libro Ciceronis qui vocaturHortensius, mutatione mirabili ab omni spe fallaci et ab inutilibus discordantium sectarum contentionibus aversum, ad solius veritatis studium fuisse conversum, et lectione libri illius inflammatum, ut mutatis affectibus et abiectis voluptatibus, volare altius inciperet. [11] O virum ineffabilem, dignumque quem Cicero ipse pro rostris laudet, cuique publice grates agat, quod inter tam multos ingratos unus velit esse gratissimus! O virum magnifice humilem et humiliter excelsum, non qui, alienis plumis ornatus, auctoribus insultet, sed qui iam cristiane religionis fluitantem puppim inter hereticorum scopulos agens, presentisque magnitudinis sine arrogantia sibi conscius, veritatem primordiorum suorum et adolescentie rudimenta commemoret; et doctor tantus Ecclesie, non erubescat ducatum Arpinatis hominis, licet alio tendentis! Cur autem erubesceret? nemo dux spernendus est qui viam salutis ostendit. [12] Quid ergo studio veritatis obesse potest vel Plato vel Cicero, quorum alterius scola fidem veracem non modo non impugnat sed docet et predicat, alterius libri recti ad illam itineris duces sunt? Eadem et de aliis dici possunt; sed piget in re notissima testes supervacuos conquirere. [13] Nec tamen ideo negaverim multa apud illos esse que vitari oporteat, cum et apud nostros quedam sint periculosa incautis, et Augustinus ipse, in quodam operoso volumine, de uberrima messe suorum studiorum internascentis erroris lolium proprio pollice decerpat. Quid ergo? Rara lectio est que periculo vacet, nisi legenti lux divine veritatis affulserit, quid sequendum declinandum ve sit docens; illa autem duce, secura sunt omnia, et que nocere poterant, iam Syrtibus et Caribdi aut famosis in alto scopulis notiora sunt. [14] Ut vero iantandem huic lascive calumnie finis fiat, vere ne an falso Augustinum animo complectar, ipse novit. Est enim ubi nec fallere vult quisquam nec falli potest, unde devia vite mee erroresque cernentem misereri arbitror; presertim si adolescentie sue meminit, quam vagam et aberrantem miseratus Omnipotens retraxit ad rectum iter, et nunc, pro arenosis Africe litoribus, ubi aliquandiu noxie delectatus vergebat ad mortem, eterne frondentis Ierusalem sine fine municipem esse dedit. Inde michi favet, inde me diligit. [15] Quid enim dubitem, cum audiam in eo libro, quem De Vera Religione conscripsit, eum spe firmissima dicentem: «Quisquis angelorum Deum diligit, certus sum quod me diligit»? Si enim ille, contemplatione comunis Dei, angelicum amorem sibi promittere non metuit, cum sit homo, audebo et ego, qui homo sum, amorem humanum anime illius sacratissime, que nunc celo fruitur, sperare.
[16] Sed enim novis hic salibus aspergor. Ais enim michi, philosophica etiam nunc et poetica ruminanti, Augustini dicta quasi quedam somnia videri. Melius dixisses illa relegenti totam michi vitam meam nichil videri aliud quam leve somnium fugacissimumque fantasma. [17] Itaque lectione illa excitor interdum velut e somno gravissimo; sed urgente mortalitatis sarcina, palpebre rursus coeunt; et iterum expergiscor, et iterum et iterum obdormio. Voluntates mee fluctuant et desideria discordant et discordando me lacerant. Sic adversus interiorem hominem exterior pugnat,
Nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;Nec mora nec requies;
et nisi Pater eternus, "voce prelia dirimens, fessum Dareta" de manibus Entelli ardentis "eripiat", vincet exterior. Quid multa? adhuc de fine sum incertus, vivoque in spe trepida, sepe ad victorem mortis exclamans:
Eripe me his, invicte, malis;...Da dextram misero et tecum me tolle per undas;Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
[18] Sed nichil iocis lentius, nichil flexibilius; quocunque traxeris, sequuntur. Quid ergo ais? finxisse me michi speciosum Lauree nomen, ut esset et de qua ego loquerer et propter quam de me multi loquerentur; re autem vera in animo meo Lauream nichil esse, nisi illam forte poeticam, ad quam aspirare me longum et indefessum studium testatur; de hac autem spirante Laurea, cuius forma captus videor, manufacta esse omnia, ficta carmina, simulata suspiria. In hoc uno vere utinam iocareris; simulatio esset utinam et non furor!
[19] Sed, crede michi, nemo sine magno labore diu simulat; laborare autem gratis, ut insanus videaris, insania summa est. Adde quod egritudinem gestibus imitari bene valentes possumus, verum pallorem simulare non possumus. Tibi pallor, tibi labor meus notus est: itaque magis vereor ne tua illa festivitate socratica, quam yroniam vocant, quo in genere nec Socrati quidem cedis, morbo meo insultes. [20] Sed expecta; ulcus hoc cum tempore maturescet, verumque fiet in me ciceronianum illud: «Dies vulnerat, dies medetur», atque adversus hanc simulatam, ut tu vocas, Lauream, simulatus ille michi etiam Augustinus forte profuerit. Multa enim et gravia legendo multumque meditando, antequam senescam, senex ero.
[21] Quis autem erit facetiarum modus? ubi desines? quid ais? tentatum te quoque fictionibus meis ac prope delusum, imo vero delusum, aliquandiu expectasse me Rome, simulantem ingens veniendi teque revidendi desiderium; tandem, quod spectatores callidi in circulatorum prestigiis solent, aperienti tibi oculos et in artes meas profundius intendenti, omnem ingenii mei scenam patuisse. [22] Deus bone, quid hoc est? calumniando tu quidem facies ut magus sim; iam Zoroastres videri michi incipio, repertor magie, sive unus aliquis suorum sequacium. Esto, sim Dardanus vel Damigeron vel Apollo vel alius, siquem ars ea notiorem fecit. Parum ne prestigii est, prestigiatorem verbo facere? [23] Sed iam satis superque iocum traximus. Serio velim michi respondeas. Cesset quamvis ardor faciem tuam videndi, quem laboriosissime in quartum annum iam protraxi, dum cogito 'ecce ille cras aderit, ecce tu postridie movebis'; excidat quarundam curarum non mediocris cumulus, quem cum nullo mortalium nisi tecum equo animo partirer; quiescat affectus cernendi preclarissimum patrem tuum, magnanimos fratres, honestissimas sorores, exoptatos amicorum vultus; [24] quanti demum extimaturum reris menia Urbis et colles et, ut ait Virgilius,
tuscum Tyberim et romana palatia
cernere? Credi non posset quantum urbem illam, desertam quamvis et veteris effigiem Rome, spectare cupiam, quam nunquam vidi; ubi segnitiem meam, si tamen segnities et non necessitas fuit, incuso. [25] Exultare michi videtur Seneca ad Lucilium scribens ex ipsa villa Scipionis Africani, nec modicum ducit vidisse locum ubi ille vir tantus exulaverat, ubi negata patrie ossa reliquerat; quod si contigit hispano homini, quid me hominem italicum sentire putas non de villa Literni aut de Scipionis sepulcro, sed de urbe Roma, ubi Scipio natus est, ubi educatus, ubi victor idem et reus pari gloria triumphavit; ubi non unus ille, sed innumerabiles vixerunt viri, quos nunquam fama tacitura est; [26] de civitate, inquam, illa cui nulla similis fuit, nulla futura est; que civitas regum etiam ab hoste dicta est; de cuius populo scriptum legimus: «Magna est fortuna populi Romani, magnum et terribile nomen»; cuius sine exemplo magnitudinem atque incomparabilem monarchiam futuram presentemque divini cecinerunt vates? [27] Neque nunc ego romanas prosequor laudes: maior res est quam ut possit a transcurrente tractari; sed hec cursim attigi, ut intelligeres non parvipendere me regine urbis aspectum, de qua infinita perlegi et ipse multa iam scripsi, plura forte scripturus, nisi primordia mea precipitata dies mortis abrumpat. [28] Finge me his nequaquam tangi; quam dulce tamen est cristiano animo urbem cernere celi instar in terris, sacrosanctis martyrum nervis atque ossibus consertam et veri testium preciosa cede respersam; videre verendam populis Salvatoris imaginem et in saxo durissimo eternum gentibus adoranda vestigia, ubi ad literam luce clarius impletum cernitur illud Ysaie: «Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi»; circuire sanctorum tumulos, vagari per Apostolorum atria, melioribus iam curis comitantibus et inquieta solicitudine vite presentis in litore Massilie destituta! [29] Que cum ita sint, quid me segnem vocas, cum scias quod iter meum ex alieno pendet arbitrio? Ego me ipsum tibi dederam, parvum quidem sed perpetuum munus; tu me alteri parere voluisti, si alter proprie dicitur talis et tam unanimis germanus. Nichil hic michi conscius sum; si culpa est, vel tibi parce vel fratri.
[30] In extrema literarum parte, veritus forte ne lepidissimis iocis tuis offenderer — solet enim leonis quantumlibet blanda contrectatio animantia parva proterere —, suave olentis unguenti dragmam adhibes ubi pupugisse videbare, dum me ad te amandum, imo vero ad tibi reddendas amoris vices, predulciter cohortaris. [31] Quid dicam? multa loqui non magis dolore quam gaudio prepedimur. Hoc unum, me tacente, non ignoras: usque adeo saxeus non sum, ut ad tam generosum et tam debitum amorem sit michi necessarius hortator. Atque utinam in amando non magis freno quam calcaribus egerem! tranquillior michi profecto adolescentia transiisset, tranquillior iuventa sequeretur. Hoc saltem oro, ne finxisse me fingas. Vale.
Avinione, XII Kal. Ianuarias.

10

Ad Agapitum de Columna.
[1] Non miror in te quod in omnibus stupeo, in me autem queror et lugeo. Publicum malum est: que negligi sine periculo poterant, certatim querimus; quod apprime curandum erat, publice negligitur. [2] Quam fertilis ager, quam domus composita, quam obsequiosus servus, quam solicitus procurator, quam splendida vestis, quam nitidus equus, quam pulcra uxor, quam nostri corporis ornata superficies, omnes curamus; quam pulcer et ornatus animus, curat nemo. Nemo non se curaturum spondet aut sperat; sed quod primum esse debuerat, differimus ad extrema.
O cives, cives, querenda pecunia primum;Virtus post nummos.
[3] Sic est hodie, sic erat Flacci seculo, sic erit temporibus pronepotum, nisi forte meliora de posteris auguramur. Utinam id quidem sperare possemus; sed, ut res eunt, in dies peiora conicio; quamvis iam peiora vix possim nedum timere, sed fingere. Certe sic vivitur eoque criminum ac furorum ventum est, ut procedi ulterius sine publico precipitio non possit. [4] Nunc, nunc impletum est quod ante tempus dixerat Satyricus:
Omne in precipiti vitium stetit;
enitemur tamen pro viribus, ut semper aliquid accedat insanie, nec unquam a maioribus tradite licentie finibus contenti erimus, nunquam committemus ut mentitus videatur Horatius, ubi ait:
Etas parentum, peior avis, tulitNos nequiores, mox daturosProgeniem vitiosiorem.
[5] Et ut in tempus aliud graviorem hanc querimoniam differamus, insistentes cepto, semper verissimum faciemus quod Marco Varroni, viro longe doctissimo, visum est; quoniam si duodecimam cure partem, quam impendimus ut pistor bonum nobis panem faciat, impendissemus in nobis, ipsi iampridem boni essemus; ut de anulis, de calceis, de calamistris sileam. Sic est proculdubio, sic erit: semper curabuntur supervacua, semper necessaria negligentur. [6] In literis tamen tuis, clarissime vir, unum de te bone spei pignus habeo: videris michi vim pati et, qui proximus ad salutem gradus est, statum tue mentis agnoscere; videris michi indignatione magnifica, cum primum se facultas obtulerit, ex his compedibus evasurus. Vale.
Ad fontem Sorgie,
Kal. Maiis.

11

Ad eundem, ut ad poeticam cenam veniat.
[1] Ad cenam expectatus venies, memorque non hic cupidinarium forum esse; poeticum tibi convivium presto est, idque non Iuvenalis aut Flacci, sed quale a Virgilio pastorale describitur:
mitia poma,Castanee molles et pressi copia lactis.
Cetera duriora: inelaboratum ac rigidum panem, fortuitum leporem aut peregrinam gruem — idque perraro — et callum fortassis apri rancidioris invenies. Quid multa? neque locorum nec victus asperitas ignota est tibi; itaque, non pedibus tantum, sed, ut facete plautinus parasitus ait, "calceatis dentibus ut venias" admoneo. Vale.
Ad fontem Sorgie.
Idibus Ianuariis.

12

Ad Iohannem de Columna cardinalem, alterius peregrinationis descriptio.
[1] Peroportunum curis meis locum, si non alio properaret animus, nactus sum in regione romana. Caprarum mons dictus est olim, credo quod, silvestribus virgultis obsessus, capris quam hominibus frequentior haberetur. Paulatim cognitus loci situs et spectata fertilitas habitatores aliquot sponte contraxit, a quibus arx eminenti satis tumulo fundata; et domorum quantum collis angustus patitur, adhuc vetus caprarum vocabulum non amisit. [2] Locus ignobilis, fama nobilioribus cingitur locis. Est hinc Soracte mons, Silvestro clarus incola, sed et ante Silvestrum poetarum carminibus illustris; hinc Cimini cum monte lacus, quorum meminit Virgilius; hinc Sutrium, quod nonnisi duobus passuum milibus abest, sedes Cereri gratissima et vetus, ut perhibent, Saturni colonia. Campus ostenditur non longe a muris, ubi primum in Italia frumenti semen ab advena rege iactum dicunt, primam messem falce desectam; quo beneficio miraculoque delinitis animis, in partem regni vivens, in opinionem divinitatis vita functus, favore hominum exceptus senex rex et falcifer deus est. [3] Aer hic, quantum breve tempus ostendit, saluberimmus. Hinc illinc colles innumeri, altitudine nec accessu difficili et expedita prospectui; inter quos et umbrosa laterum convexa et opaca circum antra subsidunt. Undique submovendis solibus frondosum nemus erigitur, nisi quod ad aquilonem collis humilior apricum aperit sinum, mellificis apibus floream stationem. [4] Fontes aquarum dulcium imis vallibus obstrepunt; cervi damme capreoli et feri nemorum greges apertis vagantur collibus; omne volucrum genus vel undis vel ramis immurmurat; nam boum et omnis mansueti pecoris armenta, et humani laboris fructus, Bachi dulcedinem et Cereris ubertatem, ad hec et illa nature dona, vicinos lacus ac flumina et non longinquum mare, pretereo. [5] Pax una, quonam gentis crimine, quibus celi legibus, quo fato seu qua siderum vi ab his terris exulet, ignoro. Quid enim putas? pastor armatus silvis invigilat, non tam lupos metuens quam raptores; loricatus arator, hastam ad usum rustici pugionis invertens, recusantis bovis terga solicitat; auceps retia clipeo tegit et piscator hamis fallacibus herentem escam rigido mucrone suspendit; quodque ridiculum dixeris, aquam e puteo petiturus rubiginosam galeam sordido fune connectit. [6] Denique, nichil sine armis hic agitur. Quis ille pernox ululatus vigilum in menibus, que voces ad arma conclamantium, que michi in sonorum locum quos blandis e fidibus exprimere consueveram, successere? Nichil incolis harum regionum inter se aut tutum videas, aut pacatum audias, aut humanum sentias; sed bellum et odia et operibus demonum cunta simillima. [7] His in locis, pater inclite, inter volentem ac nolentem dubius, iam sextumdecimum diem ago; et — quantum potest in rebus omnibus consuetudo! — fragore militum et stridore lituum ceteris in arcem concurrentibus, me sepe per hos colles vagum videas atque aliquid quod posteritatem michi conciliet, assidue meditantem. Omnes me cum admiratione respiciunt, otiosum, intrepidum et inermem; contra, ego omnes admiror pavidos, solicitos et armatos. Hec est humanarum varietas actionum.
[8] Quodsi forsan interroger an hinc migrare malim, non facile dixerim; et ire iuvat, et manere delectat. Ad primum pronior sum; non quod hic molesti quicquam patiar, sed Romam visurus domo moveram. Est autem secundum naturam, ut usque in finem votorum animus non quiescat. [9] Ex quo maxime colorem michi videtur habuisse opinio illa, que beatifica visione Dei, in qua consummata felicitas hominis consistit, defunctorum animas tandiu carituras astruebat, donec corpora resumpsissent, quod naturaliter non optare non possunt; quamvis illa sententia multorum saniori iudicio victa et cum auctore suo — da veniam, queso, qui valde eum, sed non errores eius dilexisti — sepulta iampridem sit. Vale.

13

Ad eundem, de statu et causis more longioris apud Capranicam et de adventu Iacobi ac Stephani fratrum eius.
[1] In hoc ecce caprarum, imo vero leonum et tigridum monte, quolibet agno mitior Ursus iste tuus habitat, Anguillarie comes, amator pacis sine bellorum metu, inter bella securus non sine pacis desiderio, hospitalitate secundus nemini, consilio vigens, blande severus et rigide benignus in suos, Pyeridum familiarissimus et excellentium ingeniorum mirator elegantissimus ac laudator. [2] Et secum, non adversum, ut ille, sed conveniens moribus suis nomen sortita, Agnes coniunx eius preclarissima, soror tua; de qua, ut de Carthagine Salustius ait, «silere melius puto quam parum dicere». Sunt enim quedam, que nullo melius modo quam stupore et silentio laudantur; horum ex genere soror tua est. Hoc concors et mite par coniugum ceu rosas aut lilia totidem notavi inter spineta ac tribulos odiorum; horum suavitate utcunque reliquorum temperatur asperitas.
[3] Accessit divinus et singularis vir Iacobus de Columna, Lomberiensis epyscopus, germanus tuus; ad quem cum adventus mei nuntium premisissem per literas quid me agere vellet interrogans, quoniam, obsidentibus omnes aditus domus tue hostibus, non tuto videbar Romam petiturus, rescripsit ille congratulatus adventui et expectare iubens. [4] Paucisque post diebus, ad. septimo Kal. Februarii, affuit cum Stephano fratre primogenito, cuius etiam virtus eximia magna quidem materia vatum est; neque amplius quam centum armatis equitibus stipatus uterque, non sine spectantium horrore, transiverat, cum quingentos et eo amplius sub hostium signis esse constaret. Sed ea que sepe bellum conficit, fama ducum iter straverat. [5] Cum his ego nunc generosis spiritibus habito, tanta dulcedine, ut sepe alibi quam in terris esse videar, nec iam Romam magnopere requiram. Ibimus tamen; quamvis denuo dicantur adversarii reditum in urbem accuratius obstruxisse. Vale.

14

Ad eundem, ab urbe Roma.
[1] Ab urbe Roma quid expectet, qui tam multa de montibus acceperit? Putabas me grande aliquid scripturum, cum Romam pervenissem. Ingens michi forsan in posterum scribendi materia oblata est; in presens nichil est quod inchoare ausim, miraculo rerum tantarum et stuporis mole obrutus.
[2] Unum hoc tacitum noluerim: contra ac tu suspicabaris accidit. Solebas enim, memini, me a veniendo dehortari, hoc maxime pretextu ne, ruinose urbis aspectu fame non respondente atque opinioni mee ex libris concepte, ardor meus ille lentesceret. Ego quoque, quamvis desiderio flagrarem, non invitus differebam, metuens ne quod ipse michi animo finxeram, extenuarent oculi et magnis semper nominibus inimica presentia. [3] Illa vero, mirum dictu, nichil imminuit, sed auxit omnia. Vere maior fuit Roma, maioresque sunt reliquie quam rebar. Iam non orbem ab hac urbe domitum, sed tam sero domitum miror. Vale.
Rome, Idibus Martiis, in Capitolio.

15

Ad eundem, de laudibus verissimis sororum eius Iohanne et Agnetis.
[1] Sunt qui Romanorum veteres matronas singulas singulis laudibus attollunt; et Lucretie quidem pudicitiam ascribunt, Martie gravitatem, pium impetum Veturie, coniugalis amoris ardorem Portie, Claudie hilaritatem sobriam, Iulie facetias et eloquentiam muliebrem, urbanitatem Cecilie, Livie maiestatem, Corneliarum alteri generosum robur animi, alteri morum verborumque dulcedinem. [2] Sunt et qui peregrinas suis laudibus prosequuntur: honestatem in Penelope, in Arthemisia amore immortalem, in Ipsicratea tolerantiam, in Thamiri fortitudinem, consilium in Thetide, modestiam in Argia, pietatem in Antigone, in Didone constantiam admirantes.
[3] Vellem ut hi laudatores veterum sorores tuas Iohannam et Agnetem cernerent; haberent profecto in una domo amplissimam laudandi materiam, neque femineis titulis conquirendis per omnes terras et per tam multa secula vagarentur; quicquid usquam sparsim queritur, apud has simul invenitur. Tu vives non virtute tantum propria, sed magni genitoris gloria fratrumque concordia et talium sororum pietate felicissimus, et Vale.
[4] Rome, x Kal. Aprilis.

 

LIBER III

1

Ad Thomam Messanensem, de Thile insula famosissima sed incerta, opiniones diversorum.
[1] Perambulanti veterum confinia, accessu quidem aspera sed amena cum perveneris, creber scrupulus ingenii pede calcandus est. Hoc sane, quem tu tibi nuper iniectum scribis, ego iampridem premor, queroque itidem quanam mundi parte Thile sit insula. Quero, sed, ut verum fatear, nec certo indice nec ad rem ducentibus coniecturis, aut ipsam aut ullam inveniendi spem invenio. Et hec tibi quidem, ex ipsis britannici occeani litoribus, propinquior — ut fama est — ipsi quam vestigamus insule, scribo; profecto unde, vel antiquo literarum studio vel nova ac solicita locorum indagine, certius aliquid scribere posse debueram. [2] Ultimam quippe terrarum esse, non ambigitur: hoc Virgilius canit, hoc Seneca, hoc secutus utiunque Boetius, hoc omnis denique scriptorum cohors. Illud quoque satis inter multos convenit, in occiduo tractu sitam, quam longissime ab ortu solis et a meridie recessisse. Ceterum nobis, in occidente positis, stimulos addidit ipsa vicinitas; si ad orientem sita esset, forte non magis Thilen quam Thoprobanen curaturis. [3] Cum vero Britanniam et Hibernen cuntasque Orchades in occidentali occeano ad aquilonem, inque eodem Fortunatas insulas ad austrum, partim visu partim assiduo commeantium testimonio non aliter pene quam ipsam Italiam aut Gallias nosceremus, circumspicere mirarique cepimus aliquantoque scrupulosius inquirere sicubi undis emergeret celebrata hec omnium literis insula, quam in nostro occeano et antiquorum locavit autoritas et nunc etiam orientalium populorum ac totius orbis confirmat opinio. Quid multa? evenit huic quod sepe claris viris accidit, ut ubique sint quam in patria notiores. Percontare occidentis accolas: indocti ipsum insule nomen ignorant; literatis utique clarum nomen insule est, insula vero non minus ignota quam vulgo. [4] Michi quidem de hac re cum Ricardo, quondam Anglorum regis cancellario, sermo non otiosus fuit; viro ardentis ingenii nec literarum inscio, et qui, ut in Britannia genitus atque educatus abditarumque rerum ab adolescentia supra fidem curiosus, talibus presertim questiunculis enodandis aptissimus videretur. [5] Ille autem, seu quia sic speraret, seu quia puderet ignorantiam fateri— qui mos hodie multorum est, qui non intelligunt quanta modestie laus est homini nato nec nosse omnia valenti, profiteri ingenue se nescire quod nesciat — seu forte, quod non suspicor, quia huius michi archani notitiam invideret, respondit certe se dubietati mee satisfacturum, sed non prius quam ad libros suos, quorum nemo copiosior fuit, in patriam revertisset. [6] Erat enim, dum in amicitiam eius incidi, tractandis domini sui negotiis apud Sedem Apostolicam peregrinus; ea scilicet tempestate, qua inter prefatum dominum suum et Francorum regem prima diuturni belli semina pullulabant, que cruentam messem postea protulere; necdum reposite falces aut clausa sunt horrea. Sed dum promissor ille meus abiisset, sive nichil inveniens, sive noviter iniuncti pontificalis officii gravi munere distractus, quamvis sepe literis interpellatus, expectationi mee non aliter quam obstinato silentio satisfecit. Ita michi Thile amicitia britannica nichil notior facta est.
[7] Post annos vero venit in manus meas libellus De mirabilibus Hybernie, a Giraldo quodam, aulico Henrici secundi regis Anglorum, licet tenui rerum filo, non rudi tamen verborum arte contextus; quem ne totum bibliothece nostre foribus excluderem, brevis quedam ipsius particula promeruit, ubi de hac eadem insula nostre similis et operosa dubitatio inserta erat; itaque similitudo una ingenii michi totius operis commendavit auctorem. [8] Aliquot ibi scriptorum sententias attingit, quod insularum occeani, que circa Britanniam que ve inter Arthon et occasum sunt, extrema sit Thile; ubi "estivo nulla nox, brumali contra solstitio nulla dies; ultra quam pigrum atque concretum" iaceat "mare". Ad hec Solinum et Ysidorum testes citat; ignotam tamen nichilominus occidenti insulam, "nullamque" huius vel "nature" vel "nominis" illic esse confirmat; ideoque, coniecturam sequens, aut "famosam" sed "fabulosam insulam" existimat, aut "infinito" ab aliis spatio secretam, nusquamque alibi quam in intimis "borealis occeani secessibus requirendam"; cuius sententie astipulatorem facit Orosium. Poterat et Claudianum, ubi
yperboreo damnatam sidere Thilen
ait. Hoc tamen omisso, rem agit, et ad hunc fere modum ille disputat. Tu testes quos inducit, examina quam sibi constent, et quanta sit dictis fides intelliges. [9] Ego enim nunc a libris omnibus quam longissime absum, et id unum in hac peregrinatione molestissimum experior: domo egressus, nullum latine lingue murmur audio; domum regressus, comites libros cum quibus loqui sum solitus, non habeo; omne michi colloquium cum memoria mea est. Hec igitur ex tempore et ex memoria tibi scribo, ita ut de quibus illam hesitantem video, silentio potius quam calamo committenda crediderim; multa sane non aliter quam si sub oculis libri essent, memini, que frequens horum cogitatio michi altius atque tenacius impressit. [10] Plinium ille Secundum forte non legerat, quo nemo certius rem expressit; quam vere diffinire non ausim, cum illud semper occurrat: 'quid ita omnibus habeatur incognita insula tam vicina, tam celebris?' Sed dicam quid ipse Plinius Secundus, secundo Naturalis Historie libro, senserit: Thilen esse insulam "sex dierum navigatione in septentrionem a Britannia distantem", ubi semestrem estivum diem ac paris spatii brumalem noctem esse coniectat, et violento, quantum sibi videtur, rationis argumento et preterea nescio quo Phocea alias Pithia massiliensi teste utitur. Que si vera sunt, quantulum hinc abest Thile ipsa quam querimus, cuius apud Indos — ut auguror — fama ingens, apud nos notitia nulla est! [11] Servius quidem, etsi grammaticus melior quam vel cosmographus vel poeta, sequens tamen priorum vestigia super illum Virgilii locum
tibi serviat ultima Thile,
sic ait: «Thile insula est occeani inter septentrionalem et occidentalem plagam, ultra Britanniam, Hyberniam, Orchadas». Vides ut unum fere signum omnes aspiciant, ut inter septentrionem et occasum, ac non procul a Britannia, vario sermone conveniant, ubi si corpore convenissent, re cogente mutassent forte sententiam. [12] Duo longius abscedunt a ceterorum dictis, sed an ad verum propius accedant an propter distantiam non ita manu, ut aiunt, mendacium prendi possit, incertum est; horum alter Orosius est, cuius supra mentio est habita, alter vero Pomponius Mela, nobilis cosmographus, quem Plinius, in multis sequi solitus, hic neglexisse visus est. [13] Is enim toto anno unum solis ortum verno, unumque autumnali equinoctio occasum, atque ita una die duntaxat unaque nocte distinctum anni spatium yperboreis populis assignat; "primis in litore asiatico super Aquilonem Ripheosque montes" habitantibus, omnium — siquid sibi credimus — mortalium innocentissimis felicissimisque; Thilen autem inter occeani insulas "Belgarum litoribus appositam" testatur, "noctes ibi breves, hieme" quidem "fuscas, estate lucidas, solstitio nullas". En quanta discordia! ut michi quidem nichilo videatur occultior insula ipsa quam veritas.
[14] Sed bene habet, quia quod laboriose querimus, impune nescimus. Lateat ad aquilonem Thile, lateat ad austrum Nili caput; modo non lateat in medio consistens virtus et huius vite brevis semita, per quam magna pars hominum palpitando titubandoque proficiscitur ad incertum finem ambiguo calle festinans. [15] Ne ergo nimis magnam operam impendamus in inquisitione loci, quem forsan inventum cupide linqueremus, claudenda iam epystola et tempus curis melioribus impendendum est. Hec sunt que de hoc ambiguo tibi nunc ex ipsa, ut ita dixerim, inquisitionis area excutere potui; reliqua a doctioribus exige. Michi quidem si hec nature latibula rimari et abdita nosse negatum fuerit, me ipsum nosse sufficiet; hic oculos aperiam, hic figam intuitum. Orabo Eum qui me fecit, ut se michi meque simul ostendat et, quod votum Sapientis est, "notum michi faciat finem meum". Vale.

2

Ad eundem, contra expectationes ac labores supervacuos in etate tam brevi.
[1] Quid ad literas tuas dicam? vereor ne humanorum torrens rapidissimus errorum amicum nostrum, fundo alvei rotatum, cum universo rapiat. Senescit, ut vides, inter ludos atque prestigia fortune, multa sibi promittens que, michi crede, nunquam venient; una tamen excusatio est: omnes idem fere morbus habet. Quem invenies qui non spe crastine quietis hodie laboret? [2] Hec felicitas, hec mortalium vita est; mirus furor nec minor ideo quia publicus; hiare in ventos, et certis bonis abiectis, incerta sectari. Ignorant homines quantum lucrum est spes inanes et fallaces perdere; nulla gravior sarcina, nulla tamen tristius deponitur; usque adeo malis etiam propriis delectamur. [3] Laborat ille quidem et suspirat et anhelat supervacue et, contra Flacci sententiam, "terras alio calentes sole permutans brevi fortis iaculatur evo multa". Non accuso in aliis quod in nobis excuso; tulit et nos multa videndi ardor per terras ac maria, et nunc maxime ad extrema terrarum ea me voluptas traxit, pellente hinc tedio rerum morumque odio. Quo rursus dura necessitas retraxit, nudiustertius applicui, et cum multa inde tibi scripserim, reversus pulverulentum calamum tuo primum nomine detersi. [4] Amicus autem noster, non ut doctior sed ut ditior redeat, nullum mundi litus inaccessum sinit, et omni vento, caduce frondis more, circumvolvitur; suspiriorum eius nullus, ut auguror, finis erit nisi qui vite: hoc sibi meis verbis dicito. Raro quidem premeditata succedunt; sed finge succedant: crescit cum felicitate miseria. Id haud difficile persuaderi posset experto, nisi consuetudo pessima aures salutaribus vocibus obstrueret. Sed ipse de se viderit; tu vero ceptum tene, et ne turba delirantium animum a proposito convellat, cave. Senece, imo vero ipsius nature verbum est: «Nec multo opus est, nec diu». Vale.
[5] Avinione, V Kal. Septembris.

3

Ad Stephanum de Columna iuniorem, uti victoria nescienti frustra esse quod vicerit.
[1] Potuisti, vir fortissime, vincere; scito, sapientissime vir, uti victoria, nequis unquam nostrum tibi possit obicere quod Cannensi quondam die Maharbal Hanibali; qui si consilio obsecutus recto calle ab acie Romam sanguine nostro rorantia signa vertisset, quenam sit historicorum opinio non ignoras.
[2] Sed illius impiis ausibus obstitit Italie favens Deus; idem, pios adiuvans conatus, aciem tuam comitabitur, vestigia diriget, se duce victricia signa non deseret; ille tibi nunc perpetuam victoriam ultimumque tuorum hostium exterminium pollicetur, qui de tot olim barbaricis legionibus piam paucitatem Theodosii principis salvam fecit.
[3] Et tu profecto iustissimam causam foves, et qui illius tunc iustitie fuit, tue nunc testis est, Cristus, devotissime tibi diebus ac noctibus invocandus ut peragat quod incepit: non equidem procul ille, sed iuxta est, tecum est, et tecum erat, michi crede, dum vinceres. Alioquin quonam modo cum paucis tantum fudisses exercitum, atque unus duos superbissimos hostes, incautusque idem ac prope semiermis premeditatos illos et instructos, inopino marte tam celeriter oppressisses? Aderat proculdubio celeste presidium, aderitque quotiens, non mutata iustitia partis tue, pie reverenterque postulabitur. [4] I tanto securus duce, et de cesorum sanguine renascentem puerum ecclesiarum spoliis honeratum predam verius scito esse quam prelium. Prior nempe victoria ut gloriosa sic inops fuit, hec tam opulenta quam facilis; vade igitur ad certam victoriam potius quam ad ambiguum certamen, et vade non tam propriis viribus quam divino fisus auxilio. [5] Ipsa pro te etiam elementa pugnabunt, que pro Theodosio pugnaverunt, quodque ait Claudianus, tibi mittet ab astris "Eolus armatas hiemes", tibi militabit "ether et coniurati" venient "ad classica venti"; nam et tu quoque cum Crucis hostibus, licet Cristi nomen usurpantibus, bellum geris; quod sic esse, novus Eugenius ex agno lupus, tyrannus ex clerico, et oppresse ac nudate per Italiam testantur ecclesie; te non tuarum magis quam suarum vindicem offensarum poscit lesa divinitas. [6] Noli gemine deesse vindicte; neque in his que gesta sunt, spem usque adeo posueris ut que sunt gerenda non videas. Aliquid est actum, imo multum, imo plurimum; imo nichil, cum principio finis desit. Ne, queso, cum victoria uti possis, frui malis; qua in re, nostro quidem optimo sed pessimo fato suo, errasse tantus ille militie magister arguitur. [7] Quamvis autem unum illud omnibus bellorum ducibus qui sunt quique erunt omnibus seculis, abunde cautionis ac documenti prestare debeat, ne tamen in tam magno negotio unius exempli commemoratione movearis, et nostra et peregrina subiciam. [8] Magnus Pompeius ad Dyrachium victor Iulium Cesarem prope captum dum retinere posset, abire permisit, sive ignorantia rei bellice in duce probatissimo, sive fortuna familiari suo in extremis necessitatibus opem ferens, sive — que vulgatior fama est — mira prorsus, atque utinam felix, humanitas illa fuit; ex qua mox in Thesalia calamitas publica, et in Egipto ducis ipsius mors miserabilis consecuta est, et in Africa Catonis simul ac libertatis interitus, et in Hispania tristis reliquiarum strages, et Rome spoliatum eratium, oppresse leges, atque ibidem succinctus ferro abdito Senatus, et victor in Capitolio, quod quattuor triumphis ornaverat, interfectus; [9] hinc Perusii ac Mutine gravis obsidio, et crudelissima Parmensium clades, cuius in Philippicis Cicero meminit, et Pharsalia nostro sanguine rursus infecta, et sub Leucadio atque Ethneo verticibus illa ingentia bella navalia; postremo, inde usque in seculum nostrum tantorum series malorum, ut et impossibilis enumeratio sit et amara memoria, necdum miseriarum finis ullus appareat. [10] Quid de Ciro rege Persarum loquar, qui, ut proprie dicam, victor in prelio, in victoria victus fuit? Quid de Alexandro Macedone, qui bello incolumis in convivio periit? Agamemnon famosum illud ac superbum Ylion stravit; Africanus minor — noster, ut ita dixerim, Policertes — Carthaginem atque Numantiam funditus evertit; [11] uterque in bello quam post victoriam tutior, militieque felicior quam domi; quos non minus moribus quam locis temporibusque distantes sciens, in hac brevis epystole parte coniunxi, quod prope par fatum atque idem amborum exitus videretur: victores hostium, quisque sua perdomita ac subacta barbarie, inter amplexus nefandissimarum coniugum periere. [12] Nichil hec, fateor, ad nostrum propositum. Itaque rem omnem ad unum finem deduco, ut ostendam multa etiam victoribus metuenda; nusquam igitur gestarum rerum fidutia subsistendum, procedendumque longius assidue, ac more Cesareo, urgendum impigre successum instandumque favori numinis, credendumque nichil actum dum agendum aliquid supersit; alioquin, multis bello suspectiorem fuisse victoriam et verendum valde ne melius fuerit non cepisse, quam ceptum medio procurrentis fati calle deserere. Vale et vigila.

4

Ad eundem, nil novum sub sole.
[1] De universo rerum tuarum statu quid sentirem, breve quiddam tibi, bellacissime vir, materno pridem sermone conscripseram, ut posset militibus etiam tuis innotescere, tecum in partem laboris et glorie profecturis. [2] Subinde autem, pariente novi aliquid semper ingenio, eidem tibi carmen ex meo alienoque contexui, ea lege ut primus meus, secundus alicuius probati poete versus esset, atque ita ut legentem non sententiarum modo artificiosa connexio, sed verborum quoque consonantia delectaret. [3] Qua in re, ceu novi poematis tenui licet inventione gloriabar; donec, misso iam carmine, deprehendi alios ante me hoc genus attigisse, verumque quod Hebreus sapiens dixit: «Nichil novum sub sole», quodque ait comicus poeta:
Nichil... dictum quod non sit dictum prius.
[4] Novissime per nuntium Stephani senioris magnanimi patris tui, quo plures virtuti stimulos incuterem, scripsi oratione soluta et libera; quam si habes, nichil est quod mutem, nichil quod adiciam; quamvis enim multa se offerant, tamen sapientem monuisse satis est. Vale.

5

Solitariam vitam non posse plene laudari nisi ab experto.
[1] Postulas tibi statum vite solitarie, quem hac etate secutus videor, ut asseris, preter morem hominum nostrorum, brevibus verbis exponi: utrum imitandi an irridendi avidus nescio; tu scis. Ceterum quam magnam rem inter angustias cogi ac breviter dici velis, forsan ignoras; sunt de hoc ipso disertorum hominum libelli, nec tamen, quantum michi videtur, a quoquam sufficienter adhuc laudata res est; de qua sepe michi, fateor, scribere aliquid impetus fuit, et fecissem, nisi quia nondum aut ingenio aut stilo aut rerum notitie satis fido. [2] Quod ad te precesque tuas attinet, ego quidem, ut nunquam equis auribus laudatorem vite huius audiam, nisi qui primo dulcedinem eius aliqua ex parte gustaverit, cum innumerabilibus bonis hec affluat, que nec audiendo nec legendo, denique nec aliter quam experiendo discuntur, sic frustra quenquam doceri velle rear, nisi eadem experientia magistra. Quid enim refert quanto eloquio res agatur, aut non intellecturis qui audient aut minime credituris? [3] Tu itaque, si te solitudinis mee admiratio et imitandi studium trahit, ut predicas, noli me curis aliis intentum fatigare, noli narrationem imparem rebus exposcere; sed si modo tu — quod ego, quia valde vereor, sepe repeto — pura mente discendique non tentandi animo interrogas, veni et vide, quodque ipse tibi debere potes, alteri ne debeas.
[4] Desine tuarum aurium pruritum alieni sermonis unguibus scalpere; levioribus fabellis idem consequi non prohiberis, idque fiet honestius quam si tractatum rei grandis extorqueas ad nichil aliud aut annuenti profuturum aut petenti, quam ut legentis intentio culpari possit et sint scribentis verba contemptui. Vale.
[5] Ad fontem Sorgie,
IV Nonas Maias.

6

Ad amicum iniusti questus avidum, non omne lucrum esse utile.
[1] Quid in questione proposita sentiendum putes, ipse videris; nec etas, nec librorum lectio, nec rerum experientia defuerit; apud me quidem rerum non honestarum vel sola consultatio turpis est. Si sententiam extorques, absit a me non modo summum sed — quoniam et in hac opinione stoicus quam perypateticus et in omnibus stoicus multo quam epycureus esse malim — ne aliquod quidem bonum in divitiis aut in voluptate reponere. [2] Commoda sunt hec et adminicula vite mortalis; itaque illud fortune, hoc corporis bonum vocant. Bonum vero quod querimus, in animo est, nec corpori serviens nec fortune; cetera vocari bona fateor, sed non esse contendo. [3] Neve me forsan errore lapsum putes inadvertenter hoc dicere, non sum nescius quid de hac re Aristotiles, quid Epycurus sentiat, sed philosophantium autoritas non impedit iudicii libertatem. Michi illa philosophorum divinior veriorque sententia videtur, beatos esse non posse qui bona dividant tripartito; unum bonum est, unum quod felices faciat. [4] Vestra quidem nimis inops et emendicata felicitas est, ad quam non modo forma corporis et prosperior valitudo sed divitie etiam admittuntur seu potius exiguntur, nimis furum insidiis exposita, nimis denique solicita semper ac trepida, quo nichil est a felicitate remotius. Nam illa Epycuri, in voluptate consistens, non solum nulla felicitas, sed extrema miseria est; quid enim homini miserius quam humanum bonum bono pecudis, hoc est rationem sensibus, substravisse? [5] Sed nonne ego parum sani capitis videbor, qui inter tantas partes super lite tam dubia iudex non electus accesserim? Credat igitur quisque quod credidit; durum est enim ab inveteratis opinionibus avelli. Extant de his philosophorum tractatus varii, quorum vix nomina epystole clauderentur angustiis; extat integer Ciceronis liber qui De fine bonorum et malorum inscribitur; quem cum legeris, nescio an quicquam vel auribus vel ingenio relictum sit quod requirendum putent.
[6] Sed quoniam a me non quid verum — id enim forte abditum est— , sed quid michi videretur postulasti, brevi rem omnem fine concludo: noli iniquis consultoribus aurem prebere; neque famam neque salutem tuam diligunt, id tantum consulunt quod vel sibi eligerent vel tibi gratum putant. Te vero nichil preter honestum cogitare, nichil in bonis numerare debes.
[7] 'At utile lucrum est'. Ita prorsus, si cum honestate coniunctum sit; alioquin nil noveris esse posse damnosius. Vulgatum est quid de hoc ipso in officialibus libris Cicero idem disputet; sed magna pars legentium, rerum negligens, solis verbis inhiat et precepta vite iudicio aurium quasi totidem fabellas amplectitur. [8] Tu memento illic non lingue sed animi negotium agi; hoc est non rethoricos sed philosophicos esse sermones. Stet ante oculos id quod "Athenis" olim "Athicis" notum fuit, et Themistoclis consilium et Aristidis interpretatio et iudicium contionis. Proinde, quamvis vulgus irrideat, hac demum lege emolumentum non aspernor, si nichil probri mixtum affert; si secus, non aliter aurum quam scopulum vitabo. Aurum enim, ut ait Plautus,
multa multis sepe suasit perperam.
Denique, ut eodem cum auctore concludam,
Non ego omnino lucrum omne esse utile homini existimo.
Vale.

7

Ad Paganinum Mediolanensem, temperandum imperii appetitum, et de optimo reipublice statu.
[1] Quamvis non sim nescius quanto plus sub multorum quam sub unius imperio romana res creverit, multis tamen et magnis viris visum scio felicissimum reipublice statum esse sub uno eodemque iusto principe: ita pugnare simul autoritas et experientia videntur. Sed maior est questio quam ut tam brevi sit explicanda literula. Certe ut nostrarum rerum presens status est, in hac animorum tam implacata discordia, nulla prorsus apud nos dubitatio relinquitur, monarchiam esse optimam relegendis reparandisque viribus italis, quas longus bellorum civilium sparsit furor. [2] Hec ut ego novi, fateorque regiam manum nostris morbis necessariam, sic te illud credere non dubito nullum me regem malle quam hunc nostrum, cuius sub ditione vivimus adeo suaviter ac tranquille, ut nec Pyrri humanitatem, nec fortunam Alexandri, nec Zaleuci iustitiam, nec, ut romanis potius exemplis utar, Romuli ardorem, nec Nume religionem, nec Tulli militiam, nec Anci magnificentiam, nec Tarquinii habitum, nec Servii providentiam requiramus. [3] Et profecto si regem a tyranno sola iustitia discernit, iste rex verus est, quamlibet tyrannum vocent verissimi omnium tyranni, qui se patres patrie dici volunt, cum quibus nullus Phalaris, nullus Agathocles, nullus Dyonisius, nullus denique Gaius aut Nero omniumque fedissimus Eliogabalus possit de impudicitia et feritate contendere. [4] Sane, quoniam prudentis est non tam quid delectet quam quid expediat advertere, inque hoc ipso non principia rerum sed exitus contemplari, tibi, cuius ille consiliis agitur optimo consilio, cuius de prudentia et fide dubitari nusquam sinis, tibi, inquam, amice, cui animus meus notus est, hoc rusticum forte sed fidele consilium dedisse velim, ut suadeas sibi fines suos satis patere, sive opes sive gloriam spectet. Cupiditati nichil est satis; illa eum non fallat promissis ingentibus; aurea mediocritas est in omni fortuna; humana quidem felicitas, nullo sibi fine proposito, progrediendi avida et in infinitum tendens, ut solicitudinis plurimum sic nichil solidi, nichil certi, nichil quieti habet. [5] Ideoque semper michi placuit Africani modestia iunioris, qui censor lustrale carmen, quo a diis romane felicitatis augmentum poscebatur, velut nimie cupiditatis plenum et ipsis importunum deis mutari et ex illo non aliud quam status qui tunc erat, stabilitatem solam iussit exposci. Sobrie quidem ac prudenter, si et mortalia consistere scirent et ab omnipotenti Deo petitum esset quod a diis fallacibus petebatur. [6] Multa hic dici posse video, sed quid opus est verbis? vides animum meum; quid cupiam et quid metuam nosti. Audio illum novas res moliri: opto feliciter, si pergit, sed malo desinat; tutior enim via est. Oppone te, oro, principiis; ingere sibi illud abstinentissimi ducis: «Romanos non tam aurum habere, quam imperare aurum habentibus, voluisse». [7] Id si de auro recte dicitur, quod abdi potest, quid de terris atque urbibus? itemque, si de hostibus recte dicitur, quid de amicis dices, quos non coacto sed spontaneo modereris imperio, quorum non terras modo vel aurum, sed corpora, sed animos pleno iure possideas? Cum honestius, tum tutius est amicos habere quam patrimonium amicorum; et ubi volentibus possis, stultum est velle nolentibus imperare. Philosophorum, quin potius nature vox est: «Nichil violentum, diuturnum». Modestos regni fines facile tueare; immensum imperium difficile queritur, difficillime custoditur. Vale.

8

Ad amicum, dehortatoria ne responsis aruspicum aut ullis omnino divinatoribus fides detur.
[1] Abiciamus, oro, si possumus, et tristem preteritorum memoriam et anxiam solicitudinem futurorum; torquent de nichilo, et geminis velut aculeis vite nostre requiem hinc inde perturbant. Quid anhelamus, quid affligimur? nec transacta mutari possunt, nec venientia previderi. Quid mathematicis opus est, adversus quos non modo sanctorum sed philosophorum et poetarum et omnium vera sentientium clamat autoritas? [2] Et ut plurium verborum philosophica preteream, pervulgato Maronis testimonio "ignaras vatum mentes" quis ignorat? Scitum est illud Accii:
Nichil
inquit
credo auguribus, qui aures verbis ditantAlienas, suas ut auro locupletent domos,
nec minus illud Pacuvii vetustissimi poete:
Nam si que ventura sunt provideant, equiparentur Iovi.
Nec tu poetam a propheta putes hac in re diversum; sic enim ait Ysaias: «Annuntiate que ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos». [3] Favorini igitur doctissimi viri ciceronianum magna ex parte consilium, quo nos uterque ab his omnibus prestigiis atque fallaciis dehortatur, non admittendum modo sed ampliandum censeo. Aut enim promissores hi, qui venturi notitiam pollicentur, adversa falso prenuntiant, et frustra nos inani terrore compleverint; aut vere, et ante tempus miseros fecerint. [4] Rursus, aut leta vere, et duplex est incommodum: fatigatio expectationis, qua nescio an ulla sit maior, et delibatio gaudii, cum venerit, sive, ut ipse vocat, prefloratio; quod quidem, antequam veniat, sperando et mente preoccupando, iandudum fere consumptum sit; aut falso, et inanem profecto ridiculamque letitiam certum est spei perdite dolore mixtoque simul pudore desinere. Audiendi ergo penitus non sunt impossibilia quidem sibi, nobis etiam inutilia promittentes. [5] Quid vero? quisque sibi dixisse Cristum putet, quod Amphytrioni Iupiter apud Plautum:
Bono animo es; adsum, Amphytrio, auxilio tibi et tuis.Nichil est quod timeas; ariolos, aruspicesMitte omnes; que futura et que facta eloquarMulto adeo melius quam illi,
non quidem
quia sum Iupiter,
ut ait ille, sed quia sum Deus. [6] Ille sane multa nobis ad aurem cordis assidue loquitur, quem si audire voluerimus, facile poterimus horum circulatorum promissa contemnere. Mors certa est; hora mortis incerta, ut omnem horam velut ultimam expectemus; hec salutariter nosse est. Que igitur horum impudentia, que nostra dementia, ut multa caligine obsiti solique Deo cogniti venturi temporis denuntiatione nos crucient? [7] Est unum, fateor, in hac tota vanitate mirabile, quod cum in reliquis valde veridicus quisque uno aliquo insigni mendacio subeat mendacis infamiam, hic quantumvis mendax, una fortuita veritate veridici famam querit. [8] Miratur hoc Cicero, aliis licet verbis, in eo libro quo exiguo in spatio divinationem edificat evertitque. Augustinus autem et sepe aliter et in libro Diversarum questionum maxime adversus eos loquens «qui nunc» ut ipse ait, «appellantur mathematici, volentes actus nostros corporibus celestibus subdere et nos vendere stellis ipsumque precium quo vendunt, a nobis accipere», rationem affert. «Cum autem multa vera», inquit, «eos predixisse dicatur, ideo fit quia non tenent homines memoria falsitates erroresque illorum, sed non intenti nisi in ea que illorum responsis provenerunt, ea que non provenerint obliviscuntur; et ea commemorantur que non arte illa, que nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contingunt. Quod si peritie illorum volunt tribuere, dicant artificiose divinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerunque pro voluntate sors exit. Quod si non arte de codicibus exit sepe versus futura prenuntians, quid mirum si etiam ex animo loquentis, non arte sed sorte, exit aliqua predicatio futurorum?». Hec ultima quidem Augustini sunt, que hinc autoritas hominis commendat, hinc fides. [9] Horum vero fallaciis omnibus quid, putas, aliud viam fecit, nisi vulgaris inscitia et infinita cupiditas, ne dicam rabies, sciendi ea tantum que nec sciri possunt et scire non expedit? Tu ergo genus hoc hominum temerarium et procax ac tranquille vite contrarium fuge, ut, quantum possibile est, brevissimum hoc tempus sine supervacuis et inanibus curis agas. Sic enim habeto: donec superstitionum pondus abieceris, beatam vitam poteris optare, non assequi. Contraria se vicissim trudunt: nunquam metus et felicitas cohabitant. Vale.

9

Ad Matheum Patavinum, contra ebrietatem.
[1] Taceo que adversus ebrietatem copiosissime dici possunt; quam feda, quam periculosa, quam tristis egritudo est, quantusque furor scienter obruere atque enecare spumanti dolio rationem, quod singulare ac precipuum habet hominis natura; neque pedes, neque linguam, neque animum in potestate habere; tremulum caput, instabiles manus, stillantes oculos, gravem corporis odorem et pridiani meri reliquias crastino insultantes. [2] Taceo libidinis regnum, virtutis exilium, vulgi fabulam ac risum, bonorum odium atque contemptum; mutationem repentinam sileo et quamlibet doctorum inscitiam ac cuiuslibet etatis infantiam, omnium iocis ac fraudibus omniumque ludibrio expositam. [3] Rimulas quoque mentis oppresse ac futilis et gravi pondere fatiscentis, unde secreta effluunt sepe cum propria, sepe cum aliena pernicie, que multis mortis et extreme miserie causa fuit; luctum preterea et inane gaudium et contentiones et iurgia et precipitium et incautos congressus inermium cum armatis: hec ut nota, inquam, et vulgata pretereo. [4] Est Apulei Madaurensis liber qui inscribiturFloridorum; ibi quid primus crater agat, quid secundus ac deinceps, faceta narratione disseritur; cuius sententiam non muto, sed extendo. Nescio enim cur aut quomodo plus hodie bibitur quam olim; utinamque hic luxurie modus esset! quocumque te vertas, fragiliores ad virtutem, fortiores ad vitia facti sumus. Secundum me igitur, primus crater pertinet ad sitim, secundus ad letitiam, tertius ad voluptatem, quartus ad ebrietatem, quintus ad iram, sextus ad litigium, septimus ad furorem, octavus ad somnum, nonus ad morbum. [5] Hec illi Marco Bibulo, college non Iulii Cesaris sed tuo, cuius assidue cum vitiis lasciviaque litigas, si profutura credideris, meis verbis dicito. Si forte sibi irreprehensibilis videtur eo quod nondum ad ebrietatis extrema pervenerit, sciat plus esse e sobrietatis ac modestie fastigio vel modicum descendisse, quam, ubi semel labi ceperis, in fundum excidere. Gradatim subeunt virtus et nequitia; nemo vel optimus vel pessimus fit repente. Vale.

10

Ad amicum transalpinum magnum quendam virum, mortem ignavia non differri et nichil turpe ideo faciendum ut diutius vivatur.
[1] Fides silentium interrumpit, caritas loqui cogit; testor Cristum, coactus ad scribendum venio, que si eodem animo lecta fuerint quo scribuntur, poterunt et michi apud te benivolentiam augere et tibi gloriam apud gentes. Quonam enim modo dissimulare possum, si non falsum amicitie nomen gero, quin te, magnis periculis circumventum, vel dormientem excitem vel commonefaciam vigilantem? [2] Vides quam grave bellum inter Gallum Britannumque reges oritur; nulla proculdubio tanta res ab avorum nostrorum temporibus, certe nec ab atavis proavorum in Europe finibus apparuit, aut tam latus glorie campus fortibus viris oblatus est. [3] Cunti reges ac populi, suspensi ad tante contentionis eventum, precipue qui ab Alpibus Italie ad occeanum incolunt, quos ingens vicini tumultus excivit fragor, in armis sunt; tu solus, tanto sub turbine rerum, dormis; te quidem virgiliana premit increpatio et tibi celo missus nuntius exclamat:
potes hoc sub casu ducere somnos,Nec que circumstent te deinde pericula cernis?
[4] Profecto, si nichil aliud quam pudor obstreperet, debebas celerius expergisci. Qua enim fronte, quo animo, ceteris ad estivum solem sub galea et umbone degentibus, tu, procul ab agmine virorum femineaque circumstipatus acie, conquisitis pastus epulis et molli veste contectus, umbra torpes et otio, homo olim, ut putabam, avidus honoris et glorie, homo potens et nobilis, homo iuvenis et robustus? quid, oro, te impedit? munditias amas? refugis labores? [5] Sed audi fortissimi viri verbum a Salustio relatum: «Munditias mulieribus, laborem viris convenire». Sitim metuis et calles arenosos et serpentes sub Leone terribiles? sed alterius, etsi minus bellicosi, non minus fortis viri dictum accipe:
serpens, sitis, ardor, areneDulcia virtuti: gaudet patientia duris.
[6] At mortem gladiosque formidas? sed et hic verbum illud occurrat alterius viri fortis:
mors ultima pena est,Nec metuenda viris;
non plus, inquam, metuenda quam somnus aut requies. Quid enim inter mortis et originis diem refert? imo vero largiter: ille nos humane vite laboribus involvit, hic liberat. Hinc ille mos, ex intimis philosophie penetralibus eductus, in suorum ortu lugentium atque in morte gaudentium.
[7] Sed, ne ab opinionibus vulgarium recedamus — a quibus tamen, si ad salutem pergimus, quam longissime recedendum est —, detur timendam esse mortem, et illud vulgatissimum Aristotilis audiatur, "mortem" esse "ultimum terribilium"; qui et ipse quoque consulto non maximum dicere voluit sed extremum; sed, esto, sit maximum; putas ne illam ideo vitare, quia bello abstines aut mari? [8] Notum et illud alterius poete:
Frustra cruento Marte carebimus,Fractisque rauci fluctibus Adrie;Frustra per autumnos nocentemCorporibus metuemus Austrum;
quamlibet exactam curam nostri corporis habentibus, moriendum est. [9] 'Sed prolatande mortis studium solet esse mortalibus'. Fateor, et excusationem publice imbecillitatis agnosco. Primum, oro te, quantula ista dilatio est! deinde, quot et quam duris casibus exposita! quam multis vixisse nocuit et vite gloriam imminuit mors dilata! [10] Quotidianis exemplis abundamus, sed reverentius antiqua commemoro, nostra quoque libentius quam externa. Si paulo minus Tullus Hostilius vixisset, ictus fulmine non fuisset; paucos annos detrahe Tarquinio, rex mortuus erit ille, non exul; Appio Claudio vita longior cecitatem, Mario carcerem et degenerem fugam latibulumque limose paludis attulit. [11] Quid Pompeio Magno clarius, nisi splendorem tanti nominis vite diuturnitas et, que ad illam secuta est, mortis indignitas obscurasset? Quid de duobus Africanis dicam? quanto melius putas alter ante menia Carthaginis, alter ante portas Numantie periisset? non primus "ingratam patriam" exilio indigno et famoso epygrammate, secundus inulte mortis iniuria condemnasset. Ipse Cesar Augustus, quem ex omnibus felicissimum iudicares, quanto felicior moreretur, priusquam filie iam senescentis adulteria et, quas execrari solitum accepimus, vomicas suas inciperet numerare? [12] Omitto Regulum et Catonem et reliquos, quos nobilis mors illustrat; quamvis in Catone diversum a nostris sentire cogar— de Cicerone loquor et Seneca —: nolo ante civile bellum obierit, ne constantie sue testes fidedignissimi detrahantur, labor ac discrimen; miror intrepidum, miror colluctantem anguibus, miror arenis lybicis oberrantem; laudo robur animi, laudo contumaciam, laudo libertatem; accersitam mortem desperationemque non laudo. [13] Ne autem me forsan externa putes exempla negligere, clarior Pyrrus, clarior Hanibal moriturus erat, si sepulcrum ambobus italicum contigisset: infaustus utrique reditus in patriam fuit; clarior etiam Cirus, si ante moreretur quam scithicos fines, clarior Brennus vester, si priusquam delphicum limen attingeret. Quid venenum Mitridatis, quid varietatem Alcibiadis, quid Themistoclis exilium, quid Aristidis cathenas, quid incendium Cresi loquar? [14] Raro vita longior coequevam felicitatem habet, que ubi occidit, non sufficit infelicem esse, nisi presens calamitas transacte felicitatis memoria recrudescat; et si nichil nobis accidat vivendo, tamen multa spectare cogimur in nostris, que nos beatos esse non sinant. Felix hinc abiisset Priamus, felix Peleus, felix Nestor, si filios precessissent; et, ut alterius generis exempla non desint, non Socratem venenatus calix, non Euripidem canes, non Demosthenem ac Ciceronem gladii consumerent, non oblivio Messalam, non Plotinum lepra pervaderet, si oportuna mors instantes miserias prevertisset.
[15] Exemplorum vero iam satis est, in re presertim non ambigua: vides igitur ut longioris vite cupiditas ceca est; bona mors optanda est, in qua falli neminem posse constat, neminem penitere. [16] Sed quoniam usus obtinuit nocitura passim et in caput nostrum recasura concupiscere, liceat optare cum populo; an tamen ignavie semita speras ad optatum provehi? large quidem falleris. Quam multos sopor immodicus oppressit, quos labor et vigilie preservassent; quam multos vel necavit crapula vel suffocavit ebrietas, qui ieiunio salvi forent! Vulgatum est plures cenam occidere quam gladium. Quocunque ciborum genere nutritos, quocunque terrarum angulo latitantes, mols inveniet et tributum suum inexorabilis repetet, exiget, extorquebit; frustra tergiversamur; si ad mortem non ierimus, illa nos sequitur.
[17] Cogita ergo quid honestius, quid viro dignius, an delitescere et fugere quod evitare nequeas, an occurrere venienti et offerre quod debeas atque ultro fortunam sequi, ne, si restiteris, vi traharis. O miseranda enim brevissime suavitas more! quisquam ne usque adeo vivendi cupidus, ut non statim mori malit quam unius anni spatio vitam cum dedecore prorogare, preteritorum omnium annorum decora corrumpens? quanto erit obscenius metu mortis indecorum aliquit agere, ubi ne dicam anni unius sed nec diei totius certitudo promittitur? [18] Et quod ipse tecum cogitas: 'irem, nisi mortis adire periculum timerem', tunc utcunque dici posset, si sine periculo maneres. Nunc autem, nonne vel repentina febricula vel pestis alia— est enim multiformis humanorum casuum et mira varietas — vitam tibi, quam regi tuo negas, fortassis eripiet? [19] Que cum ita sint, hortor atque obsecro ut iantandem caput attollens, circumspicias: videbis immensam molem tantis regum et populorum apparatibus nutantem, ruituramque quo eam fortune vis impulerit. Non est dissimulationi locus, hostes tui vigilant et regem iugi obsequio circumstant. [20] Cui si victoria cesserit, somnum tuum in tanto nunc eius discrimine contemplanti — et preter hoc ab olim tibi, si nescis, infesto —, quid illum animi habiturum reris? sin aliter successerit, omnia enim rotat ad libitum fortuna, an forsan tibi ex presenti otio securitatem in illo ardore victorie partam speras? tu vero non quia volueris, sed quia timueris, cessasse videberis; teque comunis ruina cum universitate pariter involvet. [21] Crede michi, pars utraque spectatorem te certaminis vocabit, paratum ad fortune nutum atque ad victoris arbitrium circumvolvi. Ita nusquam favor, undique periculum. Meminisse profuerit Metii ducis Albanorum, qui quadrigis in diversum actis ab Hostilio Romanorum rege discerptus est, quod inter armatas acies se medium prebuisset. Expergiscere, oro, velociter, et dum adhuc tempus est, neglectum hactenus ad officium redi. Mundo enim tremente dormire, nescio quid morti similius quam sopori est. Ut valeas opto.

11

Ad Guidonem de Gonzaga Mantue dominum, quod amor equat imparia.
[1] Magna prorsus amoris et mira potentia est, qui tam valide tamque tenaciter, invisibili quidem sed haudquaquam insensibili nexu, minima nectit immensis, et quorum nulla paritas, pari regit imperio. Quidni autem hoc iuris habeat in animis hominum, sensu et ratione vigentibus, qui certis federibus surda et adversa invicem elementa conglutinat? non flammis aer, non terra fluctibus hereret; non ripas fluvii, non equor litora, non semitas suas astra cognoscerent, nisi omnipotens et, ut eum vocant, sacer orbis amor universa connecteret. [2] Qui celum igitur ac terras equo iure moderatur, is inter humilitatem meam et tuam altitudinem non discernit. Habet hoc ille precipuum: equare novit inequalia amantemque fideliter vix patitur non amari. [3] Sensit olim claritas tua, nullis quidem meorum actuum argumentis, sed solo, ut dici solet, mentis augurio — habent enim et suos oculos animi, quibus se se mutuo, superatis corporeis velaminibus, intuentur — sensisti, inquam, vir clarissime, quenam erga tuum nomen devotio mea sit. Ut amanti vicem referas, amor cogit; id, cum sepe multis indiciis, tum ex duabus nuper epystolis tuis, quas michi Iohannes Aretinus cancellarius tuus ostendit, iocundissime recognovi. [4] In quibus, mirum dictu, cum pro tot illum tantisque rebus huc miseris, non de Romane curie statu — quo nichil hac tempestate deformius, nichil incredibilius — non de maiorum fortunis amicorum, non de ipsis rerum tuarum successibus, postremo nichil omnino nisi de me meisque rebus interrogas; atque illum increpitas quod, curiosus in reliquis, id unum quod singulariter preque omnibus nosse desideras, tacuisset, ac nequis te fortuito locutum putet, bis idem per literas questus es. [5] Mitto alia, his fortasse mirabilia qui nescirent quam familiariter olim cuntorum dominus Augustus Cesar Virgilium, civem tuum, rusticane originis sed minime rusticani virum ingenii, dilexit, et Horatium, libertinum patre sed ingenuum stilo; quique principis illius ad eosdem humiles amicos velut ex equo missas et sepe dulcibus blanditiis refertas epystolas non legissent. [6] Quorum recordatio, quantum miraculo adimit, tantum adicit letitie; dum talibus exemplis me misceri sentio, tanteque laudis michi aditum aperiri; quoniam, ut alter ex his cesareis amicis ait,
Principibus placuisse viris non ultima laus est.
[7] Enimvero novum hic miraculum emergit: ut enim multa illis, sic michi, fateor, nichil est quo placere debeam. Quomodo enim sperem me aliis placiturum, qui michi ipse non placeo? Fortunatam sane dicimus uxorem, non que formosa est, sed que viro suo videtur; fortunatum servum, non cuius est opera nobilior, sed in quem amor domini propensior; sic ego, quisquis vere sim, si tibi aliquid videor, opinione tua me felicem dixerim, et si nichil habeo quo placere merear, tamen si placeo satis est. [8] Agerem gratias tibi, nisi humanitatem tuam verbis meis equari posse diffiderem; in his quidem que loquentis ingenium excedunt, tacere consultius.
[9] Ad ripam Rodani, Idibus Ianuariis.

12

Ad Marcum Ianuensem, posse etiam qui reipublice student innocenter et pie vivere, posse et ex eo strepitu ad altioris vite silentium aspirare.
[1] Animum tuum, qua visibilis fuit, optime vir, aperte satis in literis ostendisti; neque enim loqui taliter quisquam potest, nisi qui taliter est affectus. Sentio aculeos stili — magnus tibi amor verba dictavit — occurroque avide et pulsanti, amicitie mee fores letus aperio. Quid loquor 'aperio' que tibi, suavissime postulanti, iam ante quadriennium patuerunt? [2] Agnosco Marcum meum amplectorque cum gaudio, in his literis tuis, ad me longo, ut ita dixerim, silentii postliminio redeuntem; et nunc illius floride indolis tue fructus uberrimos gratissimosque percipio. Semper equidem speravi ut tantus de tali adolescente vir fieres. [3] Sed id, fateor, tam cito fieri posse non credidi; prevenit spem meam precox, eoque gratior, virtus tua. Ceterum et ardentissimi propositi tui memini, quod michi non paucis olim verbis, in ipso amicitie nostre primordio, fidentissime revelasti, idque nunc vel mutatum vel, quod magis auguror, dilatum esse non doleo; modo michi illud exhibeas quod optimo principio pollicitus es, ut in omni fortuna Deum ames, illi inhereas, illum colas atque ad illum totius animi intentione suspires. [4] Non impossibilem tibi legem statuo; qua te ire iubeo, trita est via. Quam multi viri clarissimi magna cum gloria per rei publice tempestates ad heremitici portus silentium pervenerunt; quam multi etiam, procul inde iactis anchoris, navigationem vite presentis felicissime compleverunt! Novit figmentum nostrum figulus ille sidereus, scit quid nobis expediat et anime nostre; sepe inenarrabilibus modis, quibus se tramitibus adiri velit, insinuat. [5] Tu igitur ne desperes, quasi devium et, ut Pithagorici vocant, levum iter ingressus sis, aut quasi tuorum cura civium quam geris, divine quam petis gratie sit adversa; perge, age, ne titubes, ne subsistas, neu saluti tue desis: aderit Ille qui tempus tuum — quod, quale disposueras, nondum venit — previdit infallibiliter ab eterno. [6] Nec est quo te interim inutiliter natum putes, si patriam tuam, his presertim temporibus tui egentem, que, ut Plato vult, "ortus tui partem" sibi iure suo "vendicat", ope consilioque adiuvas. Notum est apud Ciceronem celeste illud Africani mei dictum: «Omnibus qui patriam conservaverint auxerint adiuverint, certum esse in celo diffinitum locum, ubi beati evo sempiterno fruantur»; et quod sequitur: «Nichil enim esto» inquit, «principi illi deo qui omnem hunc mundum regit, quod quidem fiat in terris acceptius quam concilia cetusque hominum iure sociati, que civitates appellantur». [7] Sane cum exoptatum tibi, amice, tempus advenerit, ut te ipsum humo tollere, non tantum ut Maro vel Ennius sed ut Ambrosius vel Arsenius, possis alis ad volatum validis; facies tandem re ipsa quod animo iampridem facis, eodem adiutore qui inspirator fuit, et facies, ut spero, securius etate integra maturoque consilio, quam si id inconsulto repentinoque impetu iuveniliter attentasses.
[8] Sicut enim per terram latrunculis vacuam atque purgatam, per planum ac solidum callem sub tranquilla celi temperie tutum viatori iter est, sic sedatis passionibus firmatoque proposito et primeve insolentie tumore compresso, per modestiores atque sereniores etatis annos tutissime pergitur ad salutem; quamvis nulla etas repulsa, nullum, ut dixi, genus hominum eorum qui in aliqua honesta exercitatione versantur, ab hoc tramite sit exclusum, constetque, iuxta Plotini sententiam, non "purgatoriis" modo "purgatique" iam "animi", sed "politicis" quoque "virtutibus" beatum fieri. Ut enim aliquid more nostrorum loquar, actuosa Marthe solicitudo non spernitur, quamvis sublimior contemplatio sit Marie. [9] Habes ergo, carissime, quantum inter huius temporis angustias licuit, unum de postulatis tuis, quod fuit ut tibi pro informatione vite aliquid scriberem; habes hoc, inquam, pro unius antelucane vigilie spatio, breve quidem sed in se, ut arbitror, absolutum, si illud addidero: compendiosam semitam ad virtutem visam esse philosophis, ut tales effici studeamus quales cupimus apparere; et illud, quo nichil reor efficacius: quoniam, ut eisdem placet, "tota" doctorum hominum "vita" nonnisi "commentatio mortis est". Hactenus hec, que non ut te doceam, sed ut admoneam ac memoriam excitem, dicta sint. [10] Reliquum erat ut te memori animo recommissum haberem; iuvat enim verbis etiam tuis uti. Id vero iandudum factum esse confidito; ex quo te primum vidi, imaginem tuam ex adamante purissimo imis precordiis indelebiliter affixi, quam nulla revellet dies, nullus locus excutiet. Extremum est ut et virtuti et fortune tue gratuler, quibus tanti principis affinitatem ac benivolentiam meruisti, et pro caritate huic impensa seniculo grates agam. Vale.
[11] Ad fontem Sorgie,
Kal. Ianuariis.

13

Ad fratrem Iohannem de Columna, podagram familiarem esse divitibus.
[1] "Anilem" tibi "fabellam", sed "ex re", ut Flaccus ait, "garrio". Aranea iter agens forte obviam habuit podagram et «Quo» inquit, «tam mesta proficisceris?». «Rusticum » ait illa, «et hirsutum hospitem nacta eram, qui me fame ac labore perpetuo cruciabat, qui cum a mane ad vesperam me inter glebas et saxa tenuisset, vix serum pulverulentam atque inopem domum repetebamus miseri, numquam integris calceis, nunquam sine fasce gravissimo. [2] Illic infelicem diem nox haudquaquam felicior sequebatur; tristi quidem ille me cena, mucidi ac lapidosi panis veteribus fragmentis alleoque et preduris oleribus, solabatur, aceto turbidam superinfundens aquam. Saturnalium dies erat quotiens caseus sardus accesserat. [3] Sic exceptam, agresti demum et ipsius agelli duritiem superante grabatulo componebat. Ad auroram inde consurgens, rursus in campum et ad invisum cogebat opus; sic unum diem dies alter urgebat, nulla interim quies, nulla spes quietis. Festo enim die aut domini lavabat oves aut rivo viam preparabat aut sepem novalibus pretendebat. Immortale malum et domum meis moribus adversam perosa diffugio». [4] His auditis, aranea: «Heu» inquit, «quam diversa conditio mea est! Hospitem habui effeminatum et mollem, apud quem non summum modo sed solum bonum voluptas erat. Raro pedem domo efferebat; cenam ad auroram, prandium trahebat ad vesperam; reliquum somnus habebat purpureis arcessitus stratis: quod conviviis luxurieque superfuerat, quieti datum. Conquisite intus epule, peregrine species odorum, Bachus alienigena, vasa aurea, gemmata pocula, serico vestitus paries, ostro tellus instrata; hec inter solicita semper familiarium turba discurrens locis omnibus aderat. [5] Nulla domus pars neglecta, nullus angulus inaccessus; dum verritur solum scopis, dum de laqueatis trabibus pulvis excutitur, vix usquam artificii mei telas sinebar ordiri, et, quo nichil est tristius, si cepissem, primo rerum apparatu spem caducam et labores meos irritos videbam. Agebar infelix, preceps eiciebar; querebam latebras, nulle erant: solidus niveo murus ex marmore nulla michi misere diversoria relinquebat. Fugi igitur a facie persequentis, ubivis quietum exilium domesticis sine fine laboribus prelatura». [6] Hec cum illa dixisset, respondit altera: «Heu quam multa sunt bona que vel nesciendo vel negligendo perduntur! ignorantia cecitas mentis est, negligentia torpor est animi; aperire oculos oportet, et que salutaria se se offerunt non differre. Ecce nunc, ex his que dixi queque audio, cum pessime sit nobis, erit optime si permutemus hospitia. Tuus michi, tibi meus hospes aptissimus fuerit». [7] Placuit consilium, mutant domos; et ex illo obtinuit ut podagra inter delitias et in palatiis divitum, aranea in squalore et pauperum tuguriis habitaret.
[8] Domum tuam, amice, podagram subintrasse audio; miror. Non putabam illi locum esse in domo tam sobria, vereorque nequid ibi sui iuris invenerit. Quodsi verum est, non malum magis quam mali causam horreo. Malo iam hospitem habeas araneam. Principiis resistendum est; nulla melius ope resistitur quam vigiliis labore ieiunio. Vidi ego puer iuvenem podagricum, eundem senem podagra liberum revidi; quesivi causam, nullam michi aliam reddidit, quam quod se vino penitus abdicasset.
[9] Refert Cicero, et post Ciceronem alii, quosdam divites podagra inutiles, cum pauperes facti essent, sanitati redditos. Non audeo iubere ut sis pauper; quamvis iubere non sit necesse, si sapis. Inter cetera professus es, ut audio, spontaneam paupertatem. An mentior? certe intra religiosum limen et presertim intra cellulam mendicantis, nullus divitiis locus est; opulentia enim et mendicitas non habitant simul; si paupertas excluditur, vereor ne non tam aurum, quam, quod ait Apostolus, "thesaurizes iram in die ire". [10] De hoc tecum ipse delibera, qui federum que cum Cristo habes, optime meministi; si oblitus es, relege pactorum cyrographum, invenies quid tu illi promiseris, quid ille tibi. Ego, inquam, non iubeo ut pauper sis, non quia vel tibi non expedit vel me non decet et amplecti fidele consilium et dare, sed quia piget verba profundere et incassum loqui; video enim ipsum paupertatis nomen horrendum et infame, quod licet amplexus sis, deponere sponte non potes. [11] Illud saltem consulo, vivas ut pauper; hec est illa, que a philosophis frugalitas dicitur, voluntaria paupertas. Hanc tibi suadeo, hanc tibi unam viam corporee salutis ostendo. Alter tibi adsum Ypocras; amarum forte sed salubre farmacum offertur. Si vis sanus esse, vive ut pauper. Latens aurum in arcula animo tantum nocet, victus delicatior et animo nocet et corpori. Proinde, si pellere vis podagram, pelle delitias; si malum omne vis pellere, pelle divitias. Et Vale.
[12] Ad fontem Sorgie,
X Kal. Iulias.

14

Excusatio super non mutuata pecunia petita per literas magni cuiusdam amici.
[1] Regum cervicibus impositum pecunie iugum liberrima indignatione reicio; non sinam, si Deo placet, metallis servire animum ad maiora dispositum; illa igitur, quoniam preesse prohibeo, subesse non patitur, et quem servum habere non potest, dominum dedignatur. [2] Minus loquor: superbior est quam dixi; nec me dominum vult habere nec comitem; recusat imperium, amicitiam non admittit; frangit vectes, solvit nodos, spernit arcule mee seram; dum clausisse illam videor, nescio quibus rimulis invisa dilabitur. Id sane michi, ut sepe molestum, sic gloriosum semper existimo, dum circumspicio quibus illa mancipiis et quorum soleat hospitio delectari.
[3] His ita se habentibus, ignosces si, quod multo michi quam tibi gravius est, presentem indigentiam tuam pecuniaria ope non relevo. At ne nichil putes te scribendo profecisse, scito copiam pignorum optimorum paratam tibi apud me; quam ut ad te perferret, nuntius tuus nullo sibi persuaderi quivit ingenio. Iube illum ad me, sed exorabilem, reverti; alioquin meus ad te veniet, etsi vulnus nostrum nulli nisi medico revelatum velim. [4] Preterea his illud addiderim, ludicre potius quam iocunde literis utrinque consultum: michi enim conditionis mee solamen additum, non quod in angustiis te comite delecter, sed quod in me indignari non sit fas, quod comune mecum habeat tantus vir; tibi vero laborem excusationis ademptum. Nisi enim tu preoccupasses, iam calamus erat in manibus ac nequid nostrarum rerum feneratoris avarum limen attingeret, interpellare decreveram ut tu necessitatibus meis accurreres. [5] Quid vis dicam? uberrimum philosophie locum copiosissimamque materiam non ignoro, ubi contra tela fortune, in quibus non ultima est paupertas, armantur animi. Que licet in nostris finibus non habitet, quia tamen, ut eleganter ait Flaccus,
Curte nescio quid semper abest rei,
et hic quoque multa non tantum nobis sed in comune salubria dici possunt, que sciens sileo, ne publicum sequar morem pro rebus verba prestantium. Facilis amicitia est pro petito auxilio consilium dare. [6] Certe ego in his casibus, qui domi mee crebri sunt, essentque rarissimi nisi me rei familiaris incuriosum cura generosior effecisset, cum multa remediorum genera vel ipse michi conficiam vel a doctioribus confecta reperiam; tum illud in primis efficacissimum experior, quod licet omnis fortuna suas habeat molestias sitque verissimum, quod veritatis inquisitoribus visum est, omnem vitam, etiam que felicissima videatur, esse tormentum, molestissimus tamen et occupatissimus et, si profundius inspicias, vere miserrimus est divitum status. [7] Contra autem, dura quidem, sed tutissima et expeditissima est paupertas, mediocritas optima, et inter rarissima Dei dona hanc nobis contigisse gratulor. Siquid interdum deest, accidit ut unico defectu multorum nos munerum suorum liberalitas celestis admoneat, et brevi gustu amaritudinis prosperitatem nostram nobis efficiat dulciorem. Quodsi multa, quodsi omnia deessent, hoc animo tamen sum ut felicius rear laudabiliter egere quam turpiter abundare, nec nosse veram opulentiam eos qui honeste mendicitati inhonestas divitias anteponunt. Vale.
[8] II Kal. Ianuarias.

15

Ad amicum litigiosum, sicut bonorum amicitias appetendas sic malorum inimicitias declinandas.
[1] Studeto bonis omnibus esse carissimus, neque verendum est ne nimios habeas amicos aut nimium tibi negotii obiciam. Ita dico, si omnes bonos amicos tibi feceris, pauci erunt.
Rari quippe boni; numero vix sunt totidem quotThebarum porte vel divitis ostia Nili.
'Quis' inquis, 'hoc loquitur?' Quid refert? si dictum probas, quid queris auctorem? Omne verum, ut ait Augustinus, a veritate verum est. Ego hec loquor. An forte tu negas? Loquitur experientia que mentiri non solet; loquitur veritas que mentiri non potest. Quodsi mortalem poscis auctorem, loquitur hec peritissimus rerum talium, Iuvenalis, quique profundissime mores hominum novit. [2] Si sibi non credis, audi alium, cuius ore loquitur Qui non modo novit sed et creavit homines. Is ergo quid ait? «Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum». Poeta paucos, propheta nullum dixit; et secundum suum sensum uterque verissime. [3] Tu vero, quoniam desperandum non est aliquos bonos reperiri posse, ne, cum de omnibus desperare ceperimus, de nobis etiam necessario desperemus, cogita quosdam non modo bonos esse sed optimos, et pro concordia harum discordantium sententiarum, Flaccum velut arbitrarie pronuntiantem audi:
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille estQui minimis urgetur.
Sic est profecto; [4] Stoici licet obstrepant, qui omnem morbum ex animis se radicitus avulsuros spondent; preclarissimi medicorum, modo quod pollicentur implerent. Sed in vita hominum, de qua nobis amicitie deligende sunt, experimento compertum est nullum animum, quantalibet serenitate tranquillum, levibus saltem interdum perturbationibus non moveri et quibusdam humanarum rerum turbinibus agitari. [5] Ceterum, sicut armata navis, in alto fluctuabitur; non succumbet, eaque, ut navis, sic animi precipua laus erit; ita fit, quod Stoicis non placet, ut in hac vita, cui nichil scimus inesse perfectum, sanitatis locum teneat levis ac medicabilis egritudo. [6] Igitur, ut ad rem oratio revertatur, ex hoc genere hominum, non quorum nulla sint vitia, sed quorum vitia virtutibus cedant — quod ipsum noveris esse rarissimum — amicos tibi, quibus potes artibus, efficito; poteris autem nullis melius quam imitatione morum ac similitudine studiorum. [7] Contra autem, malis, quorum innumerabilis multitudo est, nec amicus esto nec hostis; certe, nec cognitus. Vultum tuum aspiciant, animum ignorent; sequere illius consilium qui monet, ut «intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat». Putent illi te agere quod vulgo agitur; tu vero tuum aliud negotium, et aliquid semper tecum maius agito. Sic enim maxime inter mundi discrimina securus evades, paucis carus, multis ignotus, odiosus nemini. [8] Neve me hodie de nichilo philosophatum putes, audio te adversus improbos ingens bellum et inexorabilem simultatem suscepisse, quos an corrigere an delere cogites incertum: utrobique enim par impossibilitas, nisi quod aliquanto facilius arbitror deleri posse quam corrigi. [9] Generose indignationis aculeos laudo, certamen irritum et studium inane non laudo; si enim laborem supervacuum declinare consilium est, quid de eo labore censeas, cuius unicus fructus est odium? Cane itaque receptui, obsecro; alioquin scito multis tibi legionibus opus esse. Vale.

16

Ad Paganinum Mediolanensem, patientiam unicum esse remedium in adversis.
[1] O quam multa nunc ad literas tuas dici possunt! sed nec michi otium, nec tibi verborum auxilio est opus. Aliud cogito remedii genus. Magna est enim fortune vis, neque minor celeritas; interim sane omnium que vel ex libris vel e media vita hominum occurrunt, que sunt multa et varia, hec summa est. [2] Dura sunt, fateor, et gravia et inamena que pateris; unum est difficilium levamen: patientia, si humana despicias, si te non ad delitias sed ad laborem in hanc vite palestram descendisse memineris, si magno nisu adversa sustuleris, memor in prelio militem, in tempestate nautam, in rebus malis bonum animum probari. Vale.

17

Ad eundem, ante factum deliberandi locum esse.
[1] Ego vero absit ut dissuadeam petitioni haud iniuste morem gerere; sed illud moneo ut in fronte oculos habeas, quos ego hactenus in tergo habui. Nil iocundius, nil dulcius quam benemeritum et egentem auxilii compotire; contra autem inexpectato ingrati vitio nil tristius. Magne quidem est non solum prudentie sed fortune, inter tot pectorum latibula, puros animus fucatosque discernere, et quanti quisque sit priusquam experiaris agnoscere, cuius honeste preces ac miserabiles lacrime, cuius ficta necessitas simulateque blanditie. [2] Magne parti hominum illud inest ut ad impetranda que cupiunt memores atque soliciti, ad referendam gratiam segnes obliviosique sint; tanta et tam repentina mutatio invadit animos, ut quem precantem mane videris, sero voti compotem non agnoscas. De his in Ecclesiastico: «Donec accipiant» inquit, «osculantur manus dantis et in promissionibus humiliant vocem suam; et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba tedii et murmurationum». Nosti cetera. [3] At quoniam: inter ingratos vivitur, non ideo desinendum: alioquin virtus vitio victa videbitur; sed aliquanto cautius agendum reor. Tu vale et quicquid acturus es, dum mutandi tempus est, cogita; post enim, deliberatio sera est.

18

Ad Iohannem Anchiseum, cui librorum inquisitio committitur.
[1] Quod sepe olim vel oblivio vel torpor abstulit, attingam, frater. Si gloriari licet apud te, gloriabor in illo in quo solo gloriari tutum est: fere iam ex omnibus humanarum cupiditatum ardoribus, etsi non totum, magna tamen ex parte, divina me pietas eripuit; e celo enim est, seu id michi nature bonitas seu dies prestiterit. Multa quidem videndo multumque cogitando, intelligere tandem cepi quanti sint studia hec, quibus mortale genus exestuat. [2] Ne tamen ab omnibus hominum piaculis immunem putes, una inexplebilis cupiditas me tenet, quam frenare hactenus nec potui certe nec volui; michi enim interblandior honestarum rerum non inhonestam esse cupidinem. Expectas audire morbi genus? libris satiari nequeo. Et habeo plures forte quam oportet; sed sicut in ceteris rebus, sic et in libris accidit: querendi successus avaritie calcar est. [3] Quinimo, singulare quiddam in libris est: aurum, argentum, gemme, purpurea vestis, marmorea domus, cultus ager, picte tabule, phaleratus sonipes, ceteraque id genus, mutam habent et superficiariam voluptatem; libri medullitus delectant, colloquuntur, consulunt et viva quadam nobis atque arguta familiaritate iunguntur, neque solum se se lectoribus quisque suis insinuat, sed et aliorum nomen ingerit et alter alterius desiderium facit. [4] Ac ne res egeat exemplo, Marcum michi Varronem carum et amabilem Ciceronis Achademicus fecit; Ennii nomen in Officiorum libris audivi; primum Terrentii amorem ex Tusculanarum questionum lectione concepi; Catonis Origines et XenophontisEconomicum ex libro De senectute cognovi, eundemque a Cicerone translatum in eisdem officialibus libris edidici. [5] Sic et PlatonisThimeus Solonis michi commendavit ingenium, et PlatonicumPhedronem mors Catonis, et Ptholomei regis interdictum cyrenaicum Hegesiam, et de Ciceronis epystolis Senece priusquam oculis meis credidi. Et SeneceContra superstitiones librum ut querere inciperem, Augustinus admonuit, et Apollonii Argonautica Servius ostendit, et Reipublice libros cum multi tum precipue Lactantius optabiles reddidit, et Romanam Plinii Tranquillus Historiam et Agellius eloquentiam Favorini itemque Annei Flori florentissima brevitas ad inquirendas Titi Livii reliquias animavit; [6] ut notissima et vulgatissima illa preteream, que teste non egent, et tamen, cum accesserit testis illustrior, altius in animum descendunt; qualis est in Declamationibus Senece laudatus ille ciceroniane facundie principatus ingeniique singulare preconium; et illud in Saturnalibus multiforme Maronis eloquium ab Eusebio demonstratum; et illud Statii Pampinii poete reverens submissumque testimonium de virgiliana Eneyde, cuius "longe sequenda et adoranda vestigia" Thebaydem suam, in publicum exituram, admonet; et illud ab Horatio Flacco, imo vero ab omnibus concorditer delatum Homero poetarum principi. [7] Pluribus ago quam necesse est; nam illa quidem longa nimis recordatio, Prisciani grammatici iuvenilis olim lectio quot michi librorum peregrina nomina congesserit, quot postmodum Plinius Secundus, quot novissime Nonius Marcellus, quotiensque salivam excitaverint. [8] Nemo ergo mirabitur, ut redeam unde digressus sum, vehementer eis animos inflammari atque configi, quorum singula suas scintillas suosque aculeos palam habent aliosque clanculum in sinu gestant quos sibi invicem subministrant. [9] Itaque — pudet equidem, sed fatendum ingenue et cedendum vero est — excusabilior, ne dicam generosior semper michi cupiditas visa est Atheniensis tyranni Egiptiique regis quam nostri ducis; aliquantoque nobilius Pisistrati primum, deinde Ptholomei Philadelphi studium quam Crassi aurum, etsi multo plures imitatores Crassus habeat. [10] Sed ne Rome Alexandria vel Athene, et Italie Grecia vel Egiptus insultet, et nobis studiosi principes contigerunt, hique tam multi, ut eos vel enumerare difficile sit, tamque huic rei dediti, ut inventus sit cui philosophie quam imperii carius nomen esset; et studiosi, inquam, non tam librorum, quam libris contentarum rerum. Sunt enim qui libros, ut cetera, non utendi studio cumulent, sed habendi libidine, neque tam ut ingenii presidium, quam ut thalami ornamentum. [11] Atque, ut reliquos sileam, fuit romane bibliothece cura divis imperatoribus Iulio Cesari et Cesari Augusto; tanteque rei prefectus ab altero — pace Demetrii Phalerii dixerim, qui in hac re clarum apud Egiptios nomen habet — nichil inferior, ne dicam longe superior, Marcus Varro; ab altero Pompeius Macer, vir et ipse doctissimus. Summo quoque grece latineque bibliothece studio flagravit Asinius Pollio orator clarissimus, qui primus hanc Rome publicasse traditur. [12] Illa enim privata sunt: Catonis insatiabilis librorum fames, cuius Cicero testis est, ipsiusque Ciceronis ardor ad inquirendos libros, quem multe testantur epystole ad Athicum, cui eam curam non segnius imponit, agens summa instantia multaque precum vi, quam ego nunc tibi. Quodsi opulentissimo ingenio permittitur librorum patrocinia mendicare, quid putas licere inopi?
[13] Necdum attigi quod hac in parte supremum erat, et quod vix credibile videretur, nisi longum doctissimi viri studium et amicitia principum ad verisimilitudinem revocaret: Amonicus Serenus bibliothecam habuisse memoratur sexaginta duo librorum milia continentem, quos omnes Gordiano minori, qui tunc erat imperator, amantissimo discipulo suo, moriens reliquit; que res non minus illum quodammodo quam imperium honestavit. [14] Hec pro excusatione vitii mei proque solatio tantorum comitum dicta sint. Tu vero, si tibi carus sum, aliquibus fidis et literatis viris hanc curam imponito: Etruriam perquirant, religiosorum armaria evolvant ceterorumque studiosorum hominum, siquid usquam emergeret leniende dicam an irritande siti mee ydoneum. [15] Ceterum, etsi non ignores quibus lacubus piscari quibus ve fruticetis aucupari soleo, nequa tamen falli queas, his seorsum literis quid maxime velim interserui; quoque vigiliantior fias, scito me easdem preces amicis aliis in Britanniam Galliasque et Hispanias destinasse. Ne cui ergo fide vel industria cessisse videaris, enitere et Vale.

19

Ad Lelium suum, de pertinacia spei humane.
[1] Adeo pertinax et fixa mortalium spes est adversus infeliciter experta, ut neque sterilitas agricolam, neque tempestas nautam, neque tectorum casus architectum, neque patremfamilias sobolis acerbus interitus deterreat ab incepto. Hinc illa comunia, ut et famelicos serere et naufragos navigare et ruinis vix elapsos nova super eisdem fundamentis edificia moliri et orbos senes inter sepulcra filiorum aliis procreandis intendere videamus. Piscatores frigoribus et fame confectos hic ante oculos habeo. [2] Mirum et prorsus incredibile, totos dies ieiuni ac nudi noctesque ad auroram insomnes agunt, cum interim vel hamos vel retia tentantium una eademque sors est: nichil agere, frustra torqueri, tempus, in aliis aliquanto forsan utilius consumendum, perdere; neque tamen obstinatis ad inceptum animis a fatali gurgite divelluntur. Usque adeo etiam amari exercitii consuetudo longior dulcis est. Infaustam arenam imo verrentes alveo, quam fugiunt egestatem inter undas et scopulos inveniunt, nunquam forte quod tantopere satagunt, reperturi. [3] Illa quidem dictu minora, nescio an maiori admiratione digna sint. Ferarum studium, totiens vacuatis cubilibus, non lentescit; novis fetibus pariendis alendisque prioris raptu nunquam segnior tigris redit; columbe, crebri partus solatio destitute, nichilo moderatior in reliquum ardor est; philomena, postquam pastorali furto perditos natos longo gemitu et predulcibus querimoniis prosecuta est, nidum ab eodem ramo, sequentis puerperii fortunam tentatura, suspendit. [4] Rem dicam novam tibi sed omnibus vallis huius incolis notissimam. Aquila iampridem in his montibus habitat; subulcus advena, nedum quos pascit suibus sed hirsutis etiam apris asperior, clam nido insidiatus est, neque animam suam pluris extimans quam valet, de altissima rupe, que fonti Sorgie nubibus par impendet, ancipiti fune demissus, cuius rei vel meminisse horror est, ad aeriam domum temerarius predator accessit, et solicite genitrici, spem generis, pullos implumes abstulit. [5] Id semel, idque iterum et iterum ausus, nil amplius aquilam movit, quam ut, nuper tristi domicilio deserto, nidum dumosamque supellectilem in alteram rupis partem parumper avexerit; illic modo sepius amisse sobolis spem refovet, nichil solito letius, ut reor; siquidem saxeus iste suus hostis, exigui lucri cupidus, vite prodigus, iam restem nodosque preparat, quibus per inane suspensus de insolito specu solitas predas agat.
[6] Iam sensim ad minima rerum ratiocinando descendimus; nec apibus quidem prerepti mellis iniuria mellificandi dulcedinem, nec formicis sub terra latentium horreorum inundatio graniferi laboris experientiam frequentisque cursus ac recursus imminuit voluptatem; non enim desperant infeliciter tentata retentari posse felicius. [7] Alioquin, si cum successibus rerum animorum simul spes intereat, torpebunt estus hi quos undique cernimus, actionum variarum, quotidie interpellantibus fatis, et vitam situ marcidam exitus inglorius manebit. Quod ne forte contingeret animantibus cuntis et presertim homini, dura propositique tenacia pectora data sunt. [8] Urbem Romam— ut retro iam facili saltu ab imis rerum ad altissima conscendamus — a Gallis Senonibus incensam restituere maiores, qua in re Camilli autoritas, tribunis contra nitentibus, omine etiam adiuta, prevaluit. Idem illi maiores nostri post Alliam, post Ticinum, post Trebiam, post Transimenum, in aciem redierunt; post Caudine pacis ignominiam gloriosissimas victorias retulerunt; et post Cannas, gravissimum ac pene mortiferum reipublice vulnus, ne ab ignavis civibus derelinqueretur Italia, contra sententiam Cecilii Metelli fulgens Africani gladius obtinuit. [9] Quod nisi invicta spes unius, eiusdemque admodum adolescentis, multorum senum labantes firmasset animos, actum erat de imperio, nulla hodie Romani nominis memoria, nulla Romane potentie vestigia superessent. "Faciente" enim, ut Flori historici verbis utar, "de Italia Africam Hanibale", profecto non Latini sed Afri coloni Italiam possiderent; et siquis forte mansisset italici sanguinis tantis superstes cladibus, non aliter quam dulcis aque rivulus pelago mixtus in peregrinos mores victricemque barbariem concessisset. Quod non sumus igitur et quod sumus, fateamur ingenue, spei bone duntaxat unius hominis debemus. Et de nobis quidem hactenus. [10] Quid Lacedemonios quid ve Carthaginienses memorem, qui sperare non prius quam esse, desierunt? quid Saguntinos, qui dum sera a nobis auxilia sperant, extremas a crudelissimo hoste miserias acceperunt? Longum est per cunta discurrere; itaque ut unde est ortus illic sermo desinat, ultima iactate navis anchora spes est, quam siquis in hoc procelloso mari laborantibus absciderit, nulla est ad vitam via, nullus ad requiem portus, nullus reditus ad salutem. [11] Miraris nunc quid tam longa sibi velit oratio; scilicet, unum ago: ut amicum tuum subscribas exemplorum turbe, raras et forte vanas sed firmas utique spes habentem. Et hec michi quidem curiosius explicanda erant, ut affectum scribentis agnosceres; cetera in silentio intelligis. Vale.

20

Ad eundem, querela silentii et quantum lucrum sit inani expectatione liberari.
[1] Sepe te literis ad colloquium elicere nisus sum; inefficaciter ad hanc diem. Pergam silentium tuum interrumpere; pudebit amici tot clamores tacitum audire. Labellum clausum vel in indignationem forte vel in risus aperiam vel in verba; non magnifacio quid rescribas; modo loqui incipias, victor sum. Si occupationes te veteres tenent, novas ingeram; si segnitie calamum amisisti, sedulitate restituam; at si forte superbia extolleris et, quod suspicari ne tenuiter quidem possum, amicis affatibus indignum censes, humilitate michi ab illo animi fastigio detrahendus et in equum campum amicitie retrahendus es.
[2] Itaque sic tibi persuade: inculcare querelas et lamenta non desinam, donec michi vel antiquum inter nos commercium literarum restituas — quandiu saltem tam propinqui sumus, ut nuntiorum penuriam pretendere neuter possit et quasi per manus ab altero ad alterum sit epystolarum transitus — vel probabilem causam tante mutationis expedias. [3] Nuntius alter alterius vestigia urgebit; literarum mearum acervi ante oculos tuos erunt; amici digitum et anulum nosti, intactas abicere amor et verecundia non sinent; aperies, licet nolis; ipse tibi blandientur ut perlegas. Ita, qui brevis scripture laborem fugis, longe lectionis fastidium non evades; siquid igitur michi credis, oculos tuos digitorum auxilio libera et ignobiliores corporis tui partes nobilioribus servire doce.
[4] Arripe calamum; non insueta suadeo: calamus ab infantia gladius tuus est; adulta etas et patrie status ad alia te deinceps arma rapuerunt; demum ad Romanorum Pontificum quietiores aulas, retrahente fato, et ad antiqua studia rediisti. Quid igitur peto? fac quod quotidie facis, scribe aliquid; fac itidem quod nunquam facis, scribe michi. Mox nempe subsistam et vel rarius scribam ipse vel brevius; vicisse et de ista silentii tui arce te deiecisse sufficiet.
[5] Hic tamen — scio cui loquor — veteri illo et vulgari clipeo tectus occurres: 'Quid quereris, frater? nichil habeo quod scribam'. Ego vero, etsi in tanta rerum copia talibus ingenio eloquio ve nunquam defuturam scribendi materiam crediturus fuerim, facile persuaderi michi patiar, quamlibet seu veram seu fictam causam, potius quam oblivionis nebulam, tibi silentium induxisse. [6] Hoc igitur saltem, quod multi ab amicis petierunt, sed eorum quos ego legerim primus omnium Cicero, scribe: te nichil habuisse quod scriberes; hoc ipsum scribe, sed aliis tamen verbis; alioquin, quod intentionis mee non fuit, breve nimis et apertum evadendi tibi iter ostendi. Evades, si te novi, saltu unico et te uno verbo redimes autore me; sic ego, quod multis accidit, consilio meo ludar.
[7] Sed iam satis superque querelarum est, nisi quia ad ultionem tendo et taciturnitatem tuam loquacitate punio. Ut vero aliquid etiam familiarium curarum huic epystole includam, queso ne pigeat apud comunem dominum pro felici rerum mearum exitu intercedere; voco autem quemlibet felicem, modo aliquis sit. Multum est, frater, vana expectatione liberari. [8] Ignorant homines quid lucri est, supervacua et infinita desideria proiecisse. Perdita satiant, possessa cruciant miserorum animos, pluribus inanibus quam solidis occupatos, et — tanta est insania — extricari ab erroribus ut fiat vero locus, metuunt, dum sibi prosperos rerum pregrandium exitus pollicentur. Sibi quippe placentes ac superbi et iniqui rerum suarum iudices, dignos se finxerunt quibus ad nutum universa succederent; ita, quod in amatoria materia dixit Naso,
Dum sibi quisque placet, credula turba sumus,
iam in medium vite comunis late delirando perduximus; ut enim eleganter a Tullio dictum est: «Metelli sperat sibi quisque fortunam». [9] Quot autem in hac vanitate falluntur, imo vero quam pauci, quam pene nulli non falluntur! Hinc licet advertere, quod, si veterum scriptorum testimonio stamus, ex omnibus seculis felix ille Metellus nonnisi unicum comitem, eumque ipsum non domi sed procul et extra Italie terminos, dicitur invenisse; qui tamen ipsi, quam rite felicitatis hoc inane nomen usurpaverint, locus iste non recipit. Et fortasse aliud dicendi tempus veniet. [10] Nunc, ut ceptum peragam, si quod omnes sperant nullus assequitur, quam multos vite somniis elusos expectantesque mors oppresserit, quotque in finem oppressura sit, cogita. Quibus ego territus, hanc ipse michi legem statui: altiora me non querere, paria vero pauca quidem et modeste, quo scilicet et obtentis sobrie gaudeam et amissa feram fortiter et repulse dolore non torquear. [11] Ad hanc legem ita me formavi, ut vix rei cuiusquam verear eventum, modo expectationis fastidia detrahantur. Quamobrem per omnes te celicolas, frater, oro ab hac quamprimum perplexitate dissolvi; auferte michi expectationem; quicquid erit, equanimiter feram. Finem facio cum illo cuius hoc michi placet inter cetera. «Pars beneficii est, quod petitur si cito neges». Vale.

21

Ad eundem.
[1] Impletum est plane in nobis quod de Pompeio tuo Corneliaque sua scribitur:
neuterque recedensSustinuit dixisse vale;
sed nec multis inter nos verbis opus erat, que nil aliud quam animorum et passionum que in eis habitant, note sunt, cum animi nostri, licet in silentio, vicissim pateant. [2] Unum est quod te nunc agere, si possibilitas adest, velim. Iuvenis quidam virginem, cuius amore languebat, ipsa non obluctante, cognovit, matrimonii pactis interpositis; idque, quo magis in aures tuas intret, nescio an et in toro, certe apud Thorum accidit. [3] Loci dominus — nobilis dicam an rusticus? — iuvenem ipsum, quem gravi et antiquo odio persequitur, ad capitale supplicium vocat; mulier factum excusat, nichil se contra quam optaverit passam dicens et promissas amantis nuptias efflagitat; annuit ille, si liceat; sed carcere conclusus sub iniquissimo iudice causam dicit; ceterum ubi compedes amoveantur, soluti ambo, et etate et animis et fortuna pares, optatissimas nuptias celebrabunt. [4] Hec ut ad me indignantis primum populi vocibus, deinde etiam amicorum precibus et lacrimis perlata sunt, tu primus omnium occurristi, a quo morbi talis auxilium peteretur. Et nos aliquando, frater, arsimus, et opem ferre decet ardentibus; dominum autem nostrum, etsi talia sublimem eius animum non attingant, non tamen usque adeo ferreum aut inhumanum reor, ut humanis non misereatur erroribus. [5] Nec est quod parcius ardere ruricolas suspicemur; in omne genus hominum par imperium habet arcipotens ille puer. Scio apud Virgilium scriptum esse quod
subita incautum dementia cepit amantem,
et sequitur
Ignoscenda quidem;
sed terret quod in fine subiungit,
scirent si ignoscere Manes.
Vereor enim ne durior ille Bellorophon nichil humanitatis habens, insuper ira accensus sit, sanguinis sitientior quam oportet. [6] Utcunque succedat, nos partes nostras implebimus, ego apud te, tu apud dominum, ut ipse a prefato Thori domino gratuitum munus captivum illum per literas suas petat. Cuius nomen et rei geste seriem villicus hic noster, ob hoc unum ad te missus, exponet; nichilo narrator urbanior quam amator is cuius amentie modo veniam postulamus.
[7] Ad fontem Sorgie,
VI Kal. Maias

22

Ad eundem, de eloquentie memorandis effectibus ac musice et quod omne asperum animal blanditiis ac dulcedine mitigatur.
[1] Quid tibi vis dicam? sic est, ut audieram et legeram. Nullum est tam asperum ingenium, quod non morum verborumque dulcedine mitigetur. Sic Africanus meus ille superior Siphacem regem barbarum atque, ut Livii verbis utar, "romanis moribus insuetum", et, quod mirabilius fuit, Hasdrubalem quoque, Carthaginiensium ducem, non barbarum modo sed etiam immitem Romani nominis inimicum, inter cenandum suavi convictu et comi mansuefecit alloquio. [2] Sic Iulius Cesar Amiclam algis et equoreis spumis aspersum nudumque et inopem piscatorem tam leniter fando cepit et illius cesaree facundie retibus circumvolvit, ut inaudito verborum sono et ignoti hospitis admiratione suspensus, confestim iubente illo fragilem atque imparem pelagi minis cimbam de tuti litoris statione dissolveret, parendique studio sciens ac volens ad interitum properaret. [3] Ac ne semper Africanos et Cesares loquamur, ille philosophorum princeps Plato Dyonisium conciliare sibi potuit siracusium tyrannum; Archelaum vero Macedonie regem Euripides poeta; nec aut illi tyrannici spiritus rigor aut huic immanitas obstitit barbarica; utranque duritiem ingenio et eloquentia molliverunt. [4] Et, quod huius generis omnia monstra transgreditur, orator Antonius sevos carnifices ad se occidendum missos et iam strictis mucronibus irruentes blanda oratione compescuit; vicissetque crudelitatem eloquentia, nisi unus ex eo numero, qui eum loquentem non audiverat, ceteris iam digressis superveniens, velut aspis, incantatoris voce non audita, virus in illum scelesti ministerii effudisset. [5] Sed quid hominum exempla conquirimus? ursos videmus, pardos ac leones atque alias truces et prevalidas beluas, blanditiis delinitas, parvi domitoris imperium patienter excipere, nexus insuper, carcerem, minas et verbera; volucres celo vagas contra primevam nature sue legem humanam societatem anteponere libertati, vitam in vinculis agere operto capite prereptoque etiam patrie natalis aspectu, famem suam nutritoris arbitrio moderari, de illius manibus cibum sumere, vocem iubentis agnoscere, clamoribus obedire, ire ad emittentis arbitrium et reverti, opimasque predas non sibi sed domino reportare.
[6] De piscibus nichil tale quod meminerim legi, nisi quod delphines nescio qua humano generi familiaritate coniunctos ferunt. Unde et Arionem quendam tergo huius piscis insidentem per tumidos fluctus maris evasisse historica seu potius fabulosa narratio est. Vectorem ipsum fidibus canentem faciunt, quo navigationi facilior fides sit, mulcente auras musica et navigium sublevante. Visum est enim fabulam non admitti nisi color mendacio quereretur; gubernaculum, malus, vela, remi deerant; pro his omnibus unius musice suavitas subrogata est.
[7] Sed quorsum hec tam peregrina percontaberis. Ut intelligas me ingenium tuum summis inserere, qui non homines non feras aut volucres, sed aquaticum hoc animal educatum inter fontes et flumina, escam de scopulis eliciens, contactu ac sermone in amicitiam pellexisti. [8] Rediit equidem ad me sui immemor, tui memor; cum multa de domino, multa de amicis quererem, nil nisi de Lelio respondebat: illius formam, illius mores, illius linguam, illius denique domicilium atque habitum admirari; illum michi quasi incognitum ruralibus et terricrepis verbis extollere; de illo michi, sepe licet interrumpenti, longissimas narrationes texere; cumque sepe terrentianum illud obicerem: 'hui michi illum laudas?' ille eo magis ab exordio cunta retexere. Quid plura? intellexi illico te tuis artibus meum michi villicum abstulisse. Nec indolui, fateor, nec invidi; sed obstupui plus te una hora quam me toto decennio potuisse. Mirum est, nisi tu colloquiis tuis aliquid etiam magice artis immisceas. [9] Nunc igitur, captus amore tui, cum his literis iterum ad te redit; simul et per te dominice interventionis auxilium sperans, per quod amicum suum, de quo pridie tibi scripsi, iam extremis fortune laqueis arctatum expediat; nisi iudicis animo, quod iam ab initio verebar, ad supplicium obstinato non sit precibus locus. Fama enim est eum dolore simul et invidia delibati virginei floris insanire, ad quem ipse sitienter, ut memorant, aspirabat; indignantem graviter plus in amoris regno pauperis blanditias quam suas ineptas divitias valuisse. [10] Quod si accidat ut obstructis auribus verba fundantur, domino tamen partus erit integer misericordie sue, tibi benivolentie tue fructus; iste quoque agrestis amicitie sue debitum, me opitulante, persolverit. Ille autem amator infelix, si aliter esse non potest, amoris sui dulcedinem — quod multi fecerunt— mortis acerbitate pensabit. [11] Hunc sane quonam humilium amicorum loco numeres, tuum erit; ipse te dominorum suorum inter primos numerat, aliquantoque michi de tua gratia iam quam de veteris amici vita videtur solicitior. Itaque ut se tibi prorsus insinuet et allegorico munusculo animum suum suavissime tibi deditum ostendat, liquoris omnium mollissimi, olei, vasculum tibi affert; quod sponte sua et, ut aiunt, virginitate servata, nullo premente, defluxit e baccis arborum nostrarum, que in collibus istis sunt; ubi, posthabitis Athenis, repertricem olee Minervam habitare dicerem, nisi eam iampridem Ianuensi litore ad portum Veneris atque Hericem collocassem in Africe mee libris. Vale.
[12] Ad fontem Sorgie,
III Kal. Maias

 

LIBER IV

1

Ad Dyonisium de Burgo Sancti Sepulcri ordinis sancti Augustini et sacre pagine professorem, de curis propriis.
[1] Altissimum regionis huius montem, quem non immerito Ventosum vocant, hodierno die, sola videndi insignem loci altitudinem cupiditate ductus, ascendi. Multis iter hoc annis in animo fuerat; ab infantia enim his in locis, ut nosti, fato res hominum versante, versatus sum; mons autem hic late undique conspectus, fere semper in oculis est.
[2] Cepit impetus tandem aliquando facere quod quotidie faciebam, precipue postquam relegenti pridie res romanas apud Livium forte ille michi locus occurrerat, ubi Philippus Macedonum rex — is qui cum populo Romano bellum gessit — Hemum montem thesalicum conscendit, e cuius vertice duo maria videri, Adriaticum et Euxinum, fame crediderat, vere ne an falso satis comperti nichil habeo, quod et mons a nostro orbe semotus et scriptorum dissensio dubiam rem facit. Ne enim cuntos evolvam, Pomponius Mela cosmographus sic esse nichil hesitans refert; Titus Livius falsam famam opinatur; michi si tam prompta montis illius experientia esset quam huius fuit, diu dubium esse non sinerem.
[3] Ceterum, ut illo omisso, ad hunc montem veniam, excusabile visum est in iuvene privato quod in rege sene non carpitur. Sed de sotio cogitanti, mirum dictu, vix amicorum quisquam omni ex parte ydoneus videbatur: adeo etiam inter caros exactissima illa voluntatum omnium morumque concordia rara est. [4] Hic segnior, ille vigilantior; hic tardior, ille celerior; hic mestior, ille letior; denique hic stultior, prudentior ille quam vellem; huius silentium, illius procacitas; huius pondus ac pinguedo, illius macies atque imbecillitas terrebat; huius frigida incuriositas, illius ardens occupatio dehortabatur; que, quanquam gravia, tolerantur domi — "omnia" enim "suffert caritas" et nullum pondus recusat amicitia —; verum hec eadem fiunt in itinere graviora. [5] Itaque delicatus animus honesteque delectationis appetens circumspiciensque librabat singula sine ulla quidem amicitie lesione, tacitusque quicquid proposito itineri previdebat molestum fieri posse, damnabat. Quid putas? tandem ad domestica vertor auxilia, germanoque meo unico, minori natu, quem probe nosti, rem aperio. Nil poterat letius audire, gratulatus quod apud me amici simul ac fratris teneat locum.
[6] Statuta die digressi domo, Malausanam venimus ad vesperam; locus est in radicibus montis, versus in boream. Illic unum diem morati, hodie tandem cum singulis famulis montem ascendimus non sine multa difficultate: est enim prerupta et pene inaccessibilis saxose telluris moles; sed bene a poeta dictum est:
labor omnia vincitImprobus.
Dies longa, blandus aer, animorum vigor, corporum robur ac dexteritas et siqua sunt eiusmodi, euntibus aderant; sola nobis obstabat natura loci. [7] Pastorem exacte etatis inter convexa montis invenimus, qui nos ab ascensu retrahere multis verbis enisus est, dicens se ante annos quinquaginta eodem iuvenilis ardoris impetu supremum in verticem ascendisse, nichilque inde retulisse preter penitentiam et laborem, corpusque et amictum lacerum saxis ac vepribus, nec unquam aut ante illud tempus aut postea auditum apud eos quenquam ausum esse similia. [8] Hec illo vociferante, nobis, ut sunt animi iuvenum monitoribus increduli, crescebat ex prohibitione cupiditas. Itaque senex, ubi animadvertit se nequicquam niti, aliquantulum progressus inter rupes, arduum callem digito nobis ostendit, multa monens multaque iam digressis a tergo ingeminans. Dimisso penes illum siquid vestium aut rei cuiuspiam impedimento esset, soli duntaxat ascensui accingimur alacresque conscendimus. [9] Sed, ut fere fit, ingentem conatum velox fatigatio subsequitur; non procul inde igitur quadam in rupe subsistimus. Inde iterum digressi provehimur, sed lentius: et presertim ego montanum iter gressu iam modestiore carpebam, et frater compendiaria quidem via per ipsius iuga montis ad altiora tendebat; ego mollior ad ima vergebam, revocantique et iter rectius designanti respondebam sperare me alterius lateris faciliorem aditum, nec horrere longiorem viam per quam planius incederem. [10] Hanc excusationem ignavie pretendebam, aliisque iam excelsa tenentibus, per valles errabam, cum nichilo mitior aliunde pateret accessus, sed et via cresceret et inutilis labor ingravesceret. Interea, cum iam tedio confectum perplexi pigeret erroris, penitus alta petere disposui, cumque operientem fratrem et longo refectum accubitu fessus et anxius attigissem, aliquandiu equis passibus incessimus. [11] Vixdum collem illum reliqueramus, et ecce prioris anfractus oblitus, iterum ad inferiora deicior, atque iterum peragratis vallibus dum viarum facilem longitudinem sector, in longam difficultatem incido. Differebam nempe ascendendi molestiam, sed ingenio humano rerum natura non tollitur, nec fieri potest ut corporeum aliquid ad alta descendendo perveniat. Quid multa? non sine fratris risu, hoc indignanti michi ter aut amplius intra paucas horas contigit. [12] Sic sepe delusus quadam in valle consedi. Illic a corporeis ad incorporea volucri cogitatione transiliens, his aut talibus me ipsum compellabam verbis: 'Quod totiens hodie in ascensu montis huius expertus es, id scito et tibi accidere et multis, accedentibus ad beatam vitam; sed idcirco tam facile ab hominibus non perpendi, quod corporis motus in aperto sunt, animorum vero invisibiles et occulti. [13] Equidem vita, quam beatam dicimus, celso loco sita est; "arcta", ut aiunt, ad illam ducit "via". Multi quoque colles intereminent et de virtute in virtutem preclaris gradibus ambulandum est; in summo finis est omnium et vie terminus ad quem peregrinatio nostra disponitur. Eo pervenire volunt omnes, sed, ut ait Naso,
Velle parum est; cupias, ut re potiaris, oportet.
[14] Tu certe — nisi, ut in multis, in hoc quoque te fallis — non solum vis sed etiam cupis. Quid ergo te retinet? nimirum nichil aliud, nisi per terrenas et infimas voluptates planior et ut prima fronte videtur, expeditior via; veruntamen, ubi multum erraveris, aut sub pondere male dilati laboris ad ipsius te beate vite culmen oportet ascendere aut in convallibus peccatorum tuorum segnem procumbere; et si— quod ominari horreo — ibi te "tenebre et umbra mortis" invenerint, eternam noctem in perpetuis cruciatibus agere'. [15] Hec michi cogitatio incredibile dictu est quantum ad ea que restabant et animum et corpus erexerit. Atque utinam vel sic animo peragam iter illud, cui diebus et noctibus suspiro, sicut, superatis tandem difficultatibus, hodiernum iter corporeis pedibus peregi! Ac nescio annon longe facilius esse debeat quod per ipsum animum agilem et immortalem sine ullo locali motu in ictu trepidantis oculi fieri potest, quam quod successu temporis per moribundi et caduci corporis obsequium ac sub gravi membrorum fasce gerendum est.
[16] Collis est omnium supremus, quem silvestres 'Filiolum' vocant; cur, ignoro; nisi quod per antifrasim, ut quedam alia, dici suspicor: videtur enim vere pater omnium vicinorum montium. Illius in vertice planities parva est; illic demum fessi conquievimus. Et quoniam audiisti quenam ascendentis in pectus ascenderint cure, audi, pater, et reliqua; et unam, precor, horam tuam relegendis unius diei mei actibus tribue. [17] Primum omnium spiritu quodam aeris insolito et spectaculo liberiore permotus, stupendi similis steti. Respicio: nubes erant sub pedibus; iamque michi minus incredibiles facti sunt Athos et Olimpus, dum quod de illis audieram et legeram, in minoris fame monte conspicio.
[18] Dirigo dehinc oculorum radios ad partes italicas, quo magis inclinat animus; Alpes ipse rigentes ac nivose, per quas ferus ille quondam hostis romani nominis transivit, aceto, si fame credimus, saxa perrumpens, iuxta michi vise sunt, cum tamen magno distent intervallo. Suspiravi, fateor, ad italicum aerem animo potius quam oculis apparentem, atque inextimabilis me ardor invasit et amicum et patriam revidendi, ita tamen ut interim in utroque nondum virilis affectus mollitiem increparem, quamvis excusatio utrobique non deforet magnorum testium fulta presidio. [19] Occupavit inde animum nova cogitatio atque a locis traduxit ad tempora. Dicebam enim ad me ipsum: 'Hodie decimus annus completur, ex quo, puerilibus studiis dimissis, Bononia excessisti; et, o Deus immortalis, o immutabilis Sapientia, quot et quantas morum tuorum mutationes hoc medium tempus vidit! Infinita pretereo; nondum enim in portu sum, ut securus preteritarum meminerim procellarum. [20] Tempus forsan veniet, quando eodem quo gesta sunt ordine universa percurram, prefatus illud Augustini tui: «Recordari volo transactas feditates meas et carnales corruptiones anime mee, non quod eas amem, sed ut amem te, Deus meus». [21] Michi quidem multum adhuc ambigui molestique negotii superest. Quod amare solebam, iam non amo; mentior: amo, sed parcius; iterum ecce mentitus sum: amo, sed verecundius, sed tristius; iantandem verum dixi. Sic est enim; amo, sed quod non amare amem, quod odisse cupiam; amo tamen, sed invitus, sed coactus, sed mestus et lugens. Et in me ipso versiculi illius famosissimi sententiam miser experior:
Odero, si potero; si non, invitus amabo.
[22] Nondum michi tertius annus effluxit, ex quo voluntas illa perversa et nequam, que me totum habebat et in aula cordis mei sola sine contradictore regnabat, cepit aliam habere rebellem et reluctantem sibi, inter quas iandudum in campis cogitationum mearum de utriusque hominis imperio laboriosissima et anceps etiam nunc pugna conseritur'. Sic per exactum decennium cogitatione volvebar. [23] Hinc iam curas meas in anteriora mittebam, et querebam ex me ipse: 'Si tibi forte contingeret per alia duo lustra volatilem hanc vitam producere, tantumque pro rata temporis ad virtutem accedere quantum hoc biennio, per congressum nove contra veterem voluntatis, ab obstinatione pristina recessisti, nonne tunc posses, etsi non certus at saltem sperans, quadragesimo etatis anno mortem oppetere et illud residuum vite in senium abeuntis equa mente negligere?'. [24] Hec atque his similes cogitationes in pectore meo recursabant, pater. De provectu meo gaudebam, imperfectum meum flebam et mutabilitatem comunem humanorum actuum miserabar; et quem in locum, quam ob causam venissem, quodammodo videbar oblitus, donec, ut omissis curis, quibus alter locus esset oportunior, respicerem et viderem que visurus adveneram— instare enim tempus abeundi, quod inclinaret iam sol et umbra montis excresceret, admonitus et velut expergefactus —, verto me in tergum, ad occidentem respiciens. [25] Limes ille Galliarum et Hispanie, Pireneus vertex, inde non cernitur, nullius quem sciam obicis interventu, sed sola fragilitate mortalis visus; Lugdunensis autem provincie montes ad dexteram, ad levam vero Massilie fretum et quod Aquas Mortuas verberat, aliquot dierum spatio distantia, preclarissime videbantur; Rodanus ipse sub oculis nostris erat. [26] Que dum mirarer singula et nunc terrenum aliquid saperem, nunc exemplo corporis animum ad altiora subveherem, visum est michi Confessionum Augustini librum, caritatis tue munus, inspicere; quem et conditoris et donatoris in memoriam servo habeoque semper in manibus: pugillare opusculum, perexigui voluminis sed infinite dulcedinis. Aperio, lecturus quicquid occurreret; quid enim nisi pium et devotum posset occurrere?
[27] Forte autem decimus illius operis liber oblatus est. Frater expectans per os meum ab Augustino aliquid audire, intentis auribus stabat. Deum testor ipsumque qui aderat, quod ubi primum defixi oculos, scriptum erat: «Et eunt homines admirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et occeani ambitum et giros siderum, et relinquunt se ipsos». [28] Obstupui, fateor; audiendique avidum fratrem rogans ne michi molestus esset, librum clausi, iratus michimet quod nunc etiam terrestria mirarer, qui iampridem ab ipsis gentium philosophis discere debuissem «nichil preter animum esse mirabile, cui magno nichil est magnum».
[29] Tunc vero montem satis vidisse contentus, in me ipsum interiores oculos reflexi, et ex illa hora non fuit qui me loquentem audiret donec ad ima pervenimus; satis michi taciti negotii verbum illud attulerat. [30] Nec opinari poteram id fortuito contigisse, sed quicquid ibi legeram, michi et non alteri dictum rebar; recolens quod idem de se ipso suspicatus olim esset Augustinus, quando in lectione codicis Apostolici, ut ipse refert, primum sibi illud occurrit: «Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et emulatione; sed induite Dominum Iesum Cristum, et carnis providentia ne feceritis in concupiscentiis vestris». [31] Quod iam ante Antonio acciderat, quando audito Evangelio ubi scriptum est: «Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua quecunque habes et da pauperibus, et veni et sequere me et habebis thesaurum in celis», veluti propter se hec esset scriptura recitata, ut scriptor rerum eius Athanasius ait, ad se dominicum traxit imperium. [32] Et sicut Antonius, his auditis, aliud non quesivit, et sicut Augustinus, his lectis, ulterius non processit, sic et michi in paucis verbis que premisi, totius lectionis terminus fuit, in silentio cogitanti quanta mortalibus consilii esset inopia, qui, nobilissima sui parte neglecta, diffundantur in plurima et inanibus spectaculis evanescant, quod intus inveniri poterat, querentes extrinsecus; admirantique nobilitatem animi nostri, nisi sponte degenerans ab originis sue primordiis aberrasset, et que sibi dederat in honorem Deus, ipse in opprobrium convertisset. [33] Quotiens, putas, illo die, rediens et in tergum versus, cacumen montis aspexi! et vix unius cubiti altitudo visa est pre altitudine contemplationis humane, siquis eam non in lutum terrene feditatis immergeret. Illud quoque per singulos passus occurrebat: si tantum sudoris ac laboris, ut corpus celo paululum proximius fieret, subire non piguit, que crux, quis carcer, quis equuleus deberet terrere animum appropinquantem Deo, turgidumque cacumen insolentie et mortalia fata calcantem? [34] et hoc: quotocuique accidet, ut ab hac semita, vel durarum metu rerum vel mollium cupidine, non divertat? O nimium felix! siquis usquam est, de illo sensisse arbitrer poetam:
Felix qui potuit rerum cognoscere causasAtque metus omnes et inexorabile fatumSubiecit pedibus strepitumque Acherontis avari!
O quanto studio laborandum esset, non ut altiorem terram, sed ut elatos terrenis impulsibus appetitus sub pedibus haberemus!
[35] Hos inter undosi pectoris motus, sine sensu scrupulosi tramitis, ad illud hospitiolum rusticum unde ante lucem moveram, profunda nocte remeavi, et luna pernox gratum obsequium prestabat euntibus. Interim ergo, dum famulos apparande cene studium exercet, solus ego in partem domus abditam perrexi, hec tibi, raptim et ex tempore, scripturus; ne, si distulissem, pro varietate locorum mutatis forsan affectibus, scribendi propositum deferveret. [36] Vide itaque, pater amantissime, quam nichil in me oculis tuis occultum velim, qui tibi nedum universam vitam meam sed cogitatus singulos tam diligenter aperio; pro quibus ora, queso, ut tandiu vagi et instabiles aliquando subsistant, et inutiliter per multa iactati, ad unum, bonum, verum, certum, stabile se convertant. Vale.
VI Kal. Maias
, Malausane.

2

Ad eundem, congratulatio super eo quod ad Robertum isset summum et regem et philosophum, et quid clarorum virorum conversatio prosit ad quietem animi.
[1] Nil dulcius audierant aures mee, postquam vocem tuam audire desierunt, quam quod ad regem vocatus accesseris. 'Rationem' inquis, 'expecto'. Non possum breviter; itaque longius incipiam. [2] Optavit aliquando tibi genitrix longitudinem dierum, innumerabilibus periculis et calamitatibus obiectam; aliquando divitias, humanarum mentium non mediocrem laqueum ac funestam sarcinam libertatis; aliquando formam corporis, deformitatis anime plerunque materiam. [3] Quid de sodalibus, quid de nutricula tua dicam? muliercularum omnium una lex est: inepta cupiunt, ridenda formidant. De patre libet altiora credere; optaverit ergo filio quod ait Satyricus,
Eloquium et famam Demosthenis autCiceronis,
que quanti sepe periculi plena sint, utriusque exitus est testis. Multis et inanibus vel tuis vel aliorum pro te votis fatigate sunt aures Dei. [4] Horum tibi aliquid anxie non opto: quare? quia stultum est vehementer appetere quod potest pessimo fine concludi. Illud bonum tibi cupio quod michi, beatam vitam, ad quam multi suspirant, pauci perveniunt. Est enim salebrosum iter atque angustum et difficile, et amena ac prona circum devia; est autem, ut in sagittando, sic in alia qualibet operatione mortalium, aberrare perfacile. Signum attingere, is demum artificii finis est; idcirco difficilior, quia ad illum una tantummodo, ad errorem innumerabiles sunt vie. [5] Hanc sane quam dico beatam vitam, quanquam ingeniosissimis atque doctissimis viris forte aliter visum sit, in hoc corporis ergastulo mereri quidem utcunque potest labor humanus et sperare, amplecti autem ac tenere non potest. Hoc ergo stadio decurritur; finis est ubi quiescit intentio. Neque nobis hoc solis persuasum est; quid enim aliud Cicero sentiebat, ubi ait quod hec "vita via est in celum"? [6] Habet tamen interdum illi eterne quiddam hec mortalis vita simillimum, ut etsi beata nondum sit — id enim beatum est duntaxat cui nichil valet accedere — iam tamen humanas miserias longe infra se videat et in imo stans adhuc superne felicitatis luce resplendeat. Hoc sane non divitie prestant, non insanientis vulgi plausus, non potentia, non voluptas, sed virtutum comitatus atque animi tranquillitas, ad quam adipiscendam, diversum fortasse aliis videbitur, sed, quantum opinio mea fert, nichil eque adiuvat ac nobilium ingeniorum familiaritas et clarorum virorum conversatio. [7] Cernis, ut arbitror, quid intendam; dicam tamen expressius. «Quis in Grecia clarior Themistocle?» ait Tullius; ego fidentissime: 'Quis in Italia, imo vero quis in Europa clarior Roberto?' in quo sepe cogitans soleo non tam dyadema quam mores, neque tam regnum quam animum admirari. [8] Illum ego vere regem dixerim, qui non subditos modo, sed se ipsum regit ac frenat; qui exercet in passiones suas imperium, que sunt animo rebelles, illum, si cesserit, oppressure. Ut nulla est quidem clarior victoria quam se ipsum vincere, sic nullum regnum altius quam se ipsum regere. [9] Quomodo ille michi rex erit, in quem regnat ambitio? quomodo invictus quem sternit adversitas? quomodo serenus quem meror obnubilat? quomodo magnanimus quem minimarum etiam rerum pavor exanimat? et ut fulgida virtutum nomina taceamus, quis michi liberum dicet eum qui cupidinum variarum iugo premitur multiplici? [10] Infra omnia ista descendam: qua fronte hominem dicimus, quem scimus ex homine nichil preter nudam effigiem retinere, beluarum moribus deformem et sevorum animantium feritate terribilem? Mira ergo, licet publica, dementia regem eum dicere, qui nec rex nec liber et sepe ne homo quidem sit. [11] Magnum est regem esse, perexiguum regem dici; rariores sunt reges quam vulgus existimat; non est titulus iste vulgaris. Minus gemmarum atque eboris sceptra consumerent, si soli reges illa portarent. Veri reges intra se gerunt quod eos venerabiles facit: semotis licet satellitibus et abiectis insignibus reges sunt; ceteros cultus exterior facit horribiles. Robertus vere inclitus et vere rex est; qui quam sit imperiosus in se ipsum exempla inaudite patientie et moderationis indicant, de quibus alter forte dicendi locus fuerit. Quam vero late regnet in alios, dissonantes lingua et moribus populi et disiunctissimi regionum fines ostendunt. [12] Seneca tuus in quadam tragedia quid regem faciat et quid non faciat, egregie recollegit his versibus:
Regem non faciunt opes,Non vestis tyrie color,Non frontis nota regie,Non auro nitide trabes;Rex est qui posuit metusEt diri mala pectoris.
Nec longe post:
Mens regnum bona possidet;Nil ullis opus est equis,Nil armis et inertibusTelis, que procul ingeritParthus, cum simulat fugas.Admotis nichil est opusUrbes sternere machinisLonge saxa rotantibus.Rex est qui metuit nichil.
[13] Hec ille. Ad hunc itaque regem, ut principio conveniat finis, vocatus ivisti; quod ut ille iuberet et ut tu pareres, quid aliud quam studiorum summa conformitas fecit? Ille quidem quantum curis suis solamen asciverit, dicerem si apud alium loquerer; tibi certe ad interni hominis pacem, quam, uti sepe querebaris, tuscarum rerum fragor impulerat, qua compendiosius pergeres non erat. [14] Congratulor ergo seu prudentie seu fortune tue, et vocem que tunc michi fuit in ore, aliquanto nunc fidentius repeto. Ubi enim fama primum, deinde per literas tuas accepi te Florentia digressum isse Neapolim, et mecum et cum amicis dixi: 'Dyonisius noster ad tranquillitatem animi magnis passibus contendit et ad beatam vitam rectum iter ingressus est'.
[15] De me autem sic habe: brevi te consequar, nosti enim quid de laurea cogito, quam singula librans, preter ipsum de quo loquimur regem, nulli omnino mortalium debere constitui. Si tanti fuero ut vocer, bene est; alioquin fingam nescio quid audiisse, vel epystole sue sensum, quam ipse michi summa hominis incogniti et familiarissima dignatione transmisit, quasi dubitans, in eam potissimum partem traham, ut vocatus videar. Et regio quidem stilo quiddam modo plebeium reddidi, fulgore attonitus, nec equis ingenii viribus, et lyra, ut aiunt, longe impari. Vale.
II Nonas Ianuarias,
ad fontem Sorgie.

3

Ad inclitum regem Sicilie Robertum.
[1] Prestrinxit oculos meos fulgor insolitus; felix calamus visus est, cui talia crederentur. Quid primum mirer? eximiam brevitatem an maiestatem sententiarum an divinam eloquii venustatem? Nunquam, rex inclite, fateor, credidi rem tantam dici posse tam breviter, tam graviter, tam ornate, nec iam tale aliquid ex humanis ingeniis expectabam. [2] Equidem ut constaret te corda hominum in manibus habere, quo tota illustrium oratorum suspirat intentio, legentis animum tam variis affectibus impulisti, ut sine luctamine in omnem partem stili tui vestigia sequeretur volubilitate mirabili.
[3] Ecce enim in prima sobrii fronte sermonis, dum summam humane miserie acerrimasque molestias laborum et necessitatem mortis acerbissimam, tractim ex radicis labe ramis ac frondibus obrepentem, magnificentissime deplorasses, movebar usque adeo ut crebro inter legendum suspirans et ineluctabili sorte perterritus totumque hoc nomen hominis perosus, pene nec natus esse nec unquam nasciturus optaverim. Actum erat et michi iam tranquillitas omnis exciderat, nisi que lethale vulnus inflixerat manus, eadem mox remedium attulisset. [4] Sensi unum et repentini meroris et consolationis artificem, nec unquam certius quid eloquentia posset, agnoveram; tam potenter enim paucorum ope verborum sub immortalis anime futureque reparationis obtentu egrum atque labantem animum erexisti, ut gaudio michi fuerit genitum esse mortalem. Nam quid beatius excogitari potest, quam exutum veste corporea et de compedibus istis explicitum, ad illam diem, exactis temporum curriculis, pervenire, que nos, "absorpta morte, immortalitatem induat", reparans indissolubiliter ac reformans putrem et semesam tineis atque undique fluentem tunicam carnis nostre? [5] Quam spem etsi philosophorum gentilium nullus attigerit, vetustissima tamen est immortalitatis opinio; nec nostris solum, sed illis etiam probata quibus Cristi nomen inauditum est. [6] Preter Epycurum enim et nescio quot ex illo infami grege, immortalem esse animam nemo est qui neget. De qua re, ut Pherecidem, primum apud Syros sententie huius auctorem, discipulumque Pherecidis Pithagoram totamque pithagoream familiam et Socratem omnesque socraticos preteream, Plato ipse, summus vir, clarissimum volumen edidit, quo Uticensis Cato moriturus suprema illa nocte sua pro consiliario usus perhibetur, ut ad contemptum vite huius animosior et ad amorem decrete mortis accederet. [7] Quam sententiam postea Marcus Cicero et inTusculano suo et in sexto Reipublice divino genere orationis asseruit; necnon et in dyalogo Lelii, qui de amicitia vera est, et in eo libro qui Cato Maior inscribitur, defensionem continens senectutis, aliisque preterea tam multis in locis attigit, ut valde michi quidem solicitus videatur ne quem veritas tam comperta pretereat. [8] Sed cui hec insipiens loquor? profecto non modo regum nostri temporis sed philosophorum regi. Ignosce autem, queso, si hactenus me dicendi calor evexit, ut regium dogma, cui plurimum me debere fateor, non amplecterer solum, sed testibus adhibitis confirmarem; quod ita michi animum affecit, ut securus iam ac spei plenus formidatum gentibus diem mortis expectem.
[9] Hunc diem transvecta neptis tua, quam finis epistole canit ac predicat, invidiosa potius, ut michi quidem videtur, quam miserabili sorte defungitur. Quamvis enim in ipso etatis et forme flore subtracta sit, publica fere totius orbis querimonia multisque precipue populorum utriusque regni, et unde ortum et in quod translatum illud rarum et eximium decus erat, lacrimis ac lamentis, ipsa tamen felix est, non solum quod ad eterne vite delitias per horrificum illud mortis limen ingressa est, sed etiam quod tu eam nobilissimo elogio omnibus seculis illustrasti. [10] Quis enim mortuam, imo vero quis non gloriosissime viventem dicere audebit, quam Deus in celo, tu in terris vivere voluisti? O, inquam, felix mulier, o iterum felix, que pro una temporali vita, eademque brevi et incerta et mille semper casibus exposita, duas eternitates, ut ita dixerim, consecuta est, quarum alteram celesti, alteram terreno regi, illam Cristo debeat, hanc Roberto! [11] Ingentia duo munera a munificentissimis largitoribus accipiens, eo felicior videri debet, quod in celo et in terra gratiam dignissimis relatura est; plurimum enim ex persona tribuentis muneribus ipsis accedit; multum interest a quo beneficium acceperis et cui inde sis obnoxius. [12] Sane quesitam illi celitus immortalitatis conditionem beatissimamque vite mutationem sileo, ne ineffabilia prosequentem destituant vires. Quanta demum gloria est quam tu sibi supremis laudibus peperisti! certe, dum illud tuum sive epygramma sive epythaphium dici mavis, quod eterne mansurum esse confido, nuper defuncte neptis memoriam celebrabit, semper illa tecum et cum clarissimis omnis evi nominibus vivet. [13] Erunt qui mortem immaturam et iacturam modici temporis tali cupiant compensasse pangerico, quique, quod de Achille dixisse fertur Alexander Macedo, suspirantes dicant: 'O fortunatam, que talem preconem tue virtutis invenisti!' [14] Sed iam metuo ne prolixitas in fastidium vergat; elegantissima quoque brevitas tua ne longius vager, admonuit. Subsistam igitur Deum orans cuntosque celicolas, ut serenitatem tuam, geminis tam bellorum quam studiorum laureis ornatam, diu iubeant in statu felicissimo florere.
VII Kal. Ianuarias
, ad fontem Sorgie.

4

Ad Iohannem de Columna Romane Ecclesie cardinalem, consultatio super loco percipiende lauree.
[1] Ancipiti in bivio sum, nec quo potissimum vertar scio. Mira quidem sed brevis historia est. Hodierno die, hora ferme tertia, litere Senatus michi reddite sunt, in quibus obnixe admodum et multis persuasionibus ad percipiendam lauream poeticam Romam vocor. Eodem hoc ipso die circa horam decimam super eadem re ab illustri viro Roberto, Studii parisiensis cancellario, concive meo michique et rebus meis amicissimo, nuntius cum literis ad me venit: ille me exquisitissimis rationibus ut eam Parisius hortatur. [2] Quis unquam, oro te, eventurum tale aliquid hos inter scopulos divinasset? Et sane quia res pene incredibilis videtur, utranque epystolam illesis signis ad te misi. Hec ad orientem, hec ad occidentem vocat; videbis quam validis hinc illinc argumentis premor. [3] Scio quidem in rebus humanis fere omnibus nichil solidi inesse; magna, ni fallor, in parte curarum actuumque nostrorum umbris eludimur; tamen ut est animus iuvenum glorie appetentior quam virtutis, cur non ego — quoniam apud te familiariter gloriandi prestas audaciam — tam hoc michi gloriosum rear quam sibi olim potentissimus Africe regum Siphax, quod uno eodemque tempore duarum toto orbe maximarum urbium, Rome atque Carthaginis, in amicitiam vocaretur? [4] Nimirum, id regno eius atque opibus tribuebatur, hoc michi; itaque illum inter aurum ac gemmas superbo solio subnixum et armatis stipatum satellitibus sui supplices repperere; me solivagum mane in silvis, sero autem in pratis, Sorgie ripis obambulantem invenerunt mei; michi honor offertur, ab illo auxilium poscebatur. [5] Sed quoniam letitia inimica consilio est, fateor, ut letus eventu sic dubius animi sum; urget enim hinc novitatis gratia, hinc reverentia vetustatis; hinc amicus, hinc patria. Unum ab altera lance preponderat, quod rex Siculus in Italia est, quem e cuntis mortalibus equiore animo ingenii iudicem pati possum. Curarum mearum fluctus vides; tu, quem ad earum gubernacula manum porrigere non puduit, fluctuantem animum consilio tuo reges. Vale, decus nostrum.
Ad fontem Sorgie,
Kal. Septembris
, ad vesperam.

5

Ad eundem, approbatio consilii dati.
[1] Consilium tuum non tantum suscipio, sed amplector; magnificum est enim tuaque sapientia et humanitate dignissimum. Nec me terret quod patrie sis amicus: es enim amicior veritati. Ibo quo iubes; siquis electionem forte mirabitur, rationes primum, deinde etiam nomen tuum mirantibus obiciam; sepe autoritas pro ratione suscipitur.
[2] Id modo negotii restat, quibus me verbis excusem Roberto meo, ut non ipse tantum, cui nobiscum facile conveniet, sed illa quoque ingens Universitas, si forte res in lucem venerit, factum sibi satis existimet. Sed de his coram latius; audio enim ipsum adventare eo proposito ut me Parisius trahat; quod si ita est, res inter presentes transigetur. [3] Ad id sane quod in fine literarum tuarum ex me queris, donec diu rem cum animo meo tractem, nisi fabulam texere voluero, respondere aliquid non possum. Peregrina historia mei moribus est, et, quod me huic interrogationi alienissimum facit, prorsus diverse me interim exercuerunt cure verumque est illud salustianum: «Ubi intenderis ingenium valet». Preterea, antiqua res est et a memoria mea multorum annorum spatio remota; itaque, ut ait Plautus, longa dies animum incertat meum. Sed de hoc etiam presens loquar.
Ad fontem Sorgie,
IV Idus Septembris.

6

Ad Iacobum de Columna Lomberiensem epyscopum, de eadem re.
[1] Fortune insidias non hodie primum intelligere incipio; non invadit nos tantum illa, sed spargit ac separat, ne letis scilicet et adversis in rebus alter alteri solatio sit. Norat illa quante olim meum cor urerent cure, quibus ad plenum mederi, te preter, nemo poterat; tunc ergo, mirum in modum conquisitis causis, te, in illo pectoris mei estu refrigerium unicum, avectum, ab Artho rediens inveni.
[2] Itaque tametsi Romam, tuam propriam et comunem omnium, michi vero ante omnes semper, tunc autem et se ipsam et te propter, gemino desiderio exoptatam patriam, petiisses, tamen consequendi difficultas mestum atque deiectum animum habebat, ut cum ubique exul michi sine te videar, tum presertim anxius atque amore ardens, et Romam tibi inviderem et te Rome; quo in statu eadem illa iuvenilem animum frenante fortuna, pauci anni quibus ab invicem sic distracti viximus, multorum apud me vicem seculorum tenuerunt. [3] Veni tandem, ut vidisti, hieme pelago belloque tonantibus; omnes nempe difficultates fregit amor, utque ait Maro, vicit iter durum pietas; dumque suum venerabile ac predulce obiectum querunt oculi, nulla maris fastidia stomacus, talium licet impatientissimus natura, nullam brume terreque duritiem corpus, nullas periculorum minas animus sensit. Sic ad te enim totus totaque mente pergebam, ut te unum cogitans, presentia non viderem; te invento, nulla michi longe vie memoria superesset. [4] Ecce autem nunc eundem illa laqueum, aliorsum licet, obvertit, ut me Romam petente, te Vasconia et occidui litoris extrema possideant, et tum maxime distrahamur dum maxime te presentem cuperem, omnis mee glorie summum decus. Sed sic eunt fere vota mortalium, ut quod vehementius cupiunt, egrius assequantur. [5] Ceterum ut meliore tui parte illic in tempore presens sis, scito me lauree delphice cupidine — que olim clarorum Cesarum et sacrorum vatum singulare et precipuum votum fuit, nunc vel spernitur vel nescitur, michi sane noctes plurimas insomnes fecit et de qua sepe multa tecum egi; quamque, cum me tantillum certatim due maxime urbes exposcerent, Roma atque Parisius, altera mundi caput et urbium regina, nutrix altera nostri temporis studiorum, post varias deliberationes ad extremum non alibi quam Rome super cineribus antiquorum vatum inque illorum sede percipere, ingenti ante alios fratre tuo suasore et consultore, disposui —, hoc ipso die iter aggredi. [6] In quo plusculum temporis exigitur: adeundus enim rex; videnda Parthenope; inde iter erit Romam. Illic aliquot dierum moram video; denique, nisi fallit extimatio, pascali die ad. sexto Idus Aprilis in Capitolio res agetur. [7] Queris quo hic labor, hoc studium, hec cura; an doctiorem, an meliorem factura sit laurea. Notiorem forte et plurium invidie expositum; scientie autem et virtutis sedes est animus, ibique non in frondosis ramis avicularum more nidificant. 'Quorsum igitur hic frondium apparatus?' quid respondeam, queris. Quid, putas, nisi illud Sapientis Hebreorum: «Vanitas vanitatum et omnia vanitas»? Sed sic sunt mores hominum. Tu vale et faventi, oro, ades animo.
XV Kal. Martias, Avinione.

7

Ad Robertum regem siculum, de laurea sua et contra laudatores veterum semper presentia contemnentes.
[1] Quantum tibi liberalium et honestarum artium studia deberent, regum decus, quarum te quoque regem industria fecisti aliquanto, nisi fallor, quam temporalis regni dyademate clariorem, olim mundo notum erat. Novo nuper beneficio desertas Pyerides obligasti, quibus hoc meum quantulumcunque est ingenium solemniter consecrasti; ad hec et urbem Romam et obsoletum Capitolii palatium insperato gaudio et insuetis frondibus decorasti. [2] 'Parva res', fortasse dixerit quispiam; sed profecto novitate conspicua et Populi Romani plausu ac iocunditate percelebris; lauree morem non intermissum modo tot seculis, sed ibi iam prorsus oblivioni traditum, aliis multum diversis curis ac studiis in republica vigentibus, nostra etate renovatum te duce, me milite. [3] Scio quedam, et per Italiam et apud exteras nationes, ingenia clarissima, que nichil ab hoc proposito nisi desuetudo longior et semper suspecta rerum novitas arcebat; ea deinceps, postquam in meo capite periculum fecere, brevi consecutura et romanas lauros certantibus studiis decerptura, confido. [4] Quis enim metuat, Roberto auspice, cuntantis animi signa convellere? Iuvabit in hac acie primum esse, in qua esse vel ultimum non inglorium reor. Ego quidem, non inficior, tanto impar honeri fueram, nisi michi favor tuus vires atque animos addidisset. Atque utinam diem festum ornare serenissime frontis tue presentia potuisses, quod profecto, ut ipse dicere solebas, nisi etas non sineret, nequaquam maiestas regia vetuisset. [5] Sensi quidem multis indiciis Augusti Cesaris quosdam mores tibi admodum probari, atque illum in primis quod Flacco, libertino homini et qui prius adversarum partium fuisset, tam non placatum modo sed benivolum familiaremque se prebuit, et Maronis sui ingenio delectatus plebeiam originem non despexit. Preclare; quid enim minus regium quam in his quos aut virtus aut ingenium commendat, dum et vera nobilitas non desit et nobilitare ipse possis, suffragia adventitie nobilitatis exquirere? [6] Nec sum nescius quid adversus hoc literatores nostri temporis respondeant, superbum et segne genus hominum: 'Maronem et Flaccum sepultos esse; nequicquam modo de his magnifica verba iactari; excellentes olim viros periisse; tolerabiles nuper; et, ut fit, in imo fecem substitisse'. [7] Quid dicant et quid cogitent, novi; neque passim obluctor; videtur enim michi unum Plauti dictum non tam illi etati, que vix eius rei gustum ceperat, convenire quam huic nostre: ea inquit
tempestate flos poetarum fuitQui hinc abierunt in comunem locum.
Hoc profecto nos dignius lamentamur; tunc enim nondum venerant quos abiisse conqueritur. Iniquissima vero horum intentio est; neque enim id agunt ut interitum scientiarum defleant, quas extinctas ac sepultas cupiunt, sed ut coetaneos suos, quos imitari nequeunt, desperatione deterreant. [8] Sane illos desperatio sua retrahat, nos impellat, et unde illis frenum ac vincula, nobis impetus ac stimuli accesserint, ut studeamus fieri qualem illi nullum opinantur, nisi quem antiquitas illustravit. Rari sunt, fateor, pauci sunt, sed aliqui sunt; quid autem vetat ex paucis fieri? si omnes raritas ipsa terruerit, brevi quidem non pauci erunt, sed nulli. Enitamur, speremus, dabitur forsan ad ista pertingere; Maro ipse ait: possunt quia posse videntur; et nos, michi crede, poterimus, si nos posse crediderimus.
[9] Quid enim putas? Plautus ecce suam deflet etatem, Ennii forte seu Nevii mortem dolens; ipsorum quoque Maronis ac Flacci etas non equa tantis ingeniis fuit, quorum alter, divini spiritus poeta, dum vixit, emulorum bellis sine fine vexatus, ut alienorum operum deflorator carpitur; alteri vitio datur, quod visus esset antiquos parcius admirari. Fuit hoc eritque perpetuum, ut veneratio vetustatem, presentiam comitetur invidia. [10] Tibi vero, regum optime nec minus philosophorum ac poetarum maxime, ut ex te didici, illud eiusdem principis altius insedit, quod Tranquillus ait: «Ingenia seculi sui omnibus modis fovit». Et tu modis omnibus seculi tui foves ingenia eisque humanitate et clementia tua faves. Expertus loquor quod sequitur quoque: «Recitantes et benigne et patienter audis, nec tantum carmina et historias sed et orationes et dyalogos; componi tamen aliquid de te, nisi et serio et a prestantissimis, offenderis»; in his omnibus Augustum imitatus, aversatus autem illos qui cunta fastidiunt nisi quibus precium fecit impossibilitas consequendi. [11] His tuis moribus, hac facilitate animi, cum multi sepe, tum ego nuper ornatus sum, singulari quadam et sine meritis fortuna; neque hic, ut dixi, substitisset regia dignatio, si aut remotior senectus aut Roma propinquior fuisset. Verum hic maiestatis tue nuntius, qui pro te omnibus interfuit, quid nobis vel Rome vel inde digressis seu gaudii seu periculi acciderit, viva voce narrabit. [12] De reliquo autem, novissimi verbi tui ut ad te quamprimum redeam, sine intermissione meminero; testor Deum, non tam aule regie splendore captus quam ingenii. Alias quidem quam que sperari a regibus solent, ex te divitias expecto. Precor autem ut annos vite tue proroget et te demum ab hoc solio mortali ad eternum transferat, Is apud quem fons vite est, rex regum et dominus dominantium.
Pisis, II Kal. Maias.

8

Ad Barbatum Sulmonensem secretarium regium, de eadem laurea.
[1] Idibus Aprilis, anno etatis huius ultime millesimo trecentesimo quadragesimo primo, in Capitolio Romano, magna populi frequentia et ingenti gaudio, peractum est quod nudiustertius de me rex apud Neapolim decreverat: Ursus Anguillarie, comes ac senator, prealti vir ingenii, regio iudicio probatum laureis frondibus insignivit. [2] Manus regia defuit, sed non autoritas nec maiestas; illa non michi soli sed omnibus presens fuit. Defuerunt oculi tui atque aures; animus enim assidue mecum est. Defuit magnanimus Iohannes, quem a rege transmissum et miro studio festinantem, preter Ananiam excepere Hernicorum insidie, quas eum evasisse gaudeo, licet expectatus in tempore non adesset. Cetera supra spem et supra fidem successisse noveris. [3] At ut recenti experimento cognoscerem quam semper letis iuncta sunt tristia, vix menia Urbis egressi, ego cum his qui me terra et pelago secuti erant, in latronum armatas manus incidimus; e quibus ut liberati et Romam redire compulsi fuimus quantusque ibi ob hanc causam populi motus, et ut die postero certiori armatorum fulti presidio discessimus ac ceteros vie casus si explicare tentavero, longa erit historia. Cunta igitur ex latore presentium cognosces. Vale.
Pisis, II Kal. Maias.

9

Ad Iohannem de Columna cardinalem, de liberatione civitatis Parme.
[1] Roma rediens, diutius exoptate lauree mee compos et velut victor laureati cognomen referens, quod gavisuro tibi verecunde nuntiatum velim, hodierno die, quod tibi ad gaudium quoque significo, ductu et auspiciis amicorum tuorum de Corrigia, Parmam — unde, ut scis, arcebamur — ingressus sum, hoc eodem die sibi ipsi restitutam urbem, pulso hinc presidio tyrannorum; in quam, repente mutata rerum facie atque incredibili gaudio liberate plebis, pax libertas et iustitia rediere. [2] Hic ergo precibus eorum victus, quibus veniam tuam accessuram ipsi sperant et ego non dubito, estatem agere in animum induxi; iurant enim se presentia mea admodum egere; quod indulgentie, non necessitatis esse certum est. Cui enim usui in hoc statu rerum sim? Non ego urbanis strepitibus sed silvestribus silentiis delector; non legum aut armorum curis sed solitudini et otio natus sum.
[3] Ipsi quidem, voti mei conscii, miram michi quietem pollicentur, cum fragor hic et ardor letitie gestientis assiduitate tepuerit. Quicquid erit, mos gerendus fuit benigne precantibus; hiemis initio me videbis. Ita dico, nisi vel tibi citius vel fortune serius placuerit. Vale.
X Kal. Iunias.

10

Ad Peregrinum Messanensem, super mesto casu immature mortis amici.
[1] Gravissimam querelam, epystole finibus non contentam, differre compulsus sum: non est usitatum animi mei vulnus aut vulgato medicamine relevandum; altius in precordia descendit. Observavit enim nocendi locum ac tempus et toto pondere ferox incubuit fortuna; Thomamque meum, nunquam michi sine lacrimis nominandum, eximio flore rare indolis virtutum fructus uberrimos et magna rerum incrementa pollicitum, primo, ut sic dixerim, etatis vere preripuit.
[2] Cuius immaturo obitu, ipse michi, fateor, et mortalia cunta viluerunt. Video quanta rerum nostrarum firmitas et quid michi nunc sperandum sit, exemplo coniunctissimi fratris admoneor. Una etas erat, idem animus, summa studiorum paritas, incredibilis identitas voluntatum; unum eramus, uno calle gradiebamur, unum terminum petebamus; unus labor, una spes, una erat intentio: unus utinam finis esset! [3] Hanc acerbissimam fati vim deflere mecum et profundissimo simul vulneri meo paria, si possum, adhibere remedia meque ipsum meis literis et iusto volumine consolari, propositum est michi. Fecit hoc primus in morte dilectissime filie Marcus Cicero, divino ille quidem et inaccessibili quodam stilo; fecit idem multis post seculis in morte fratris Ambrosius; tentare libet, modo per occupationes liceat, quid in amici morte possit stilus humilior. Interim epygramma quod postulas, udum fletu accipe; placet ut super sepulcri lapidem breve carmen et super amici corpus dolor meus emineat. Vale.
Indolis atque animi felicem cernite Thomam,Quem rapuit fati precipitata dies.Hunc dederat mundo tellus vicina Peloro,Abstulit hec eadem munus avara suum,Florentemque nova iuvenem virtute repenteSuccidit misero mors inimica michi.Anne igitur grates referam pro munere tanto,Carminibus siculum litus ad astra ferens?Anne gemam potius simul indignerque rapinam?Flebo. Nichil miseris dulcius est gemitu.

11

Ad Iacobum Messanensem, super eodem casu mortis amici.
[1] Post Thomam meum, fateor, mori volui nec potui, speravi sed elusus sum; nec ignoro quid, si hoc audiat, responsurus sit Anneus Seneca: frustra scilicet "optari" quod "in manu positum" nostra sit. Ego vero in multis hominis ingenium probans, ab eodem tamen in multis et presertim in hac precipiti ac temeraria opinione dissentio, quam non solum nostris sed philosophorum quoque gentilium testimoniis et autoritate convincere non operosa disputatio esset; sed modo non id agimus. [2] Igitur, ut ad rem veniam, infelicissimis rumoribus affecto et optima mei parte amissa, vitam sine illo vere solitariam atque anxiam peroso, peroportuna febris affuit, qua duce, letus usque ad ipsum mortis limen accessi. Sed cum transite vellem, in foribus scriptum erat: 'Noli adhuc, nondum venit hora tua'. Continui gradum, et repulsus inde, mestus ad vitam redii, atque ita sum ut facile cernentibus appareat me invitum vivere. [3] Vivo tamen, quod omnes metuunt solus sperans, et dolorem meum brevitate consolor; scio enim quod michi cum morte fedus, quod cum carne commercium. Utinam sic michi quantulumcunque vite superest, contingat agere ut omnibus horis in promptu et, ut dici solet, "in numerato habeam" quod debeo, sitque, quod ait Psalmista, «anima mea in manibus meis semper». Vale.

12

Ad Iohannem de Columna cardinalem, consolatoria super morte viri clarissimi Iacobi fratris sui.
[1] Urget dolor, hortatur caritas ut scribam aliquid; sola desperatio profectus dehortatur; credo enim recentissimum adhuc animi tui vulnus talibus auxiliis non egere. Vincet dolor? vincet amor? cedet desperatio? Insite devotionis imperio, damnatum sepius et abiectum revertor ad calamum; sic enim, etsi nichil amplius, tantisper evaporabit iste qui me intus urit et pregravat, calamitose mentis affectus.
[2] Atque utinam memori tuo non intempestivus et importunus consolator accesserim! Scio irrisos a Tiberio principe Yliensium legatos, quibus, cum ad eum consolandum in morte filii aliquanto serius venissent, mandatis expositis, respondit et se illorum vicem dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent. Sed non ea tibi mens est, neque hi mores; notissima tua est pietas, pervulgata humanitas, non in tuos modo sed in omnes. [3] Itaque non sum nescius quot gemitus iam fortassis vel animi virtute compressos vel tractu temporis parumper abstersos, hoc sim suscitaturus alloquio; nunquam etenim casum tuum verbis extenuare tentabo. Illud potius fatebor, nullum ex omnibus, quos ego quidem viderim, de quibus audierim aut legerim, plus unius morte fratris amisisse. [4] Vide quantum lacrimis indulgeo et quam latum suspiriis iter pando, dum extirpandis, si dabitur, totius morbi radicibus sum intentus. Fluant interim quacunque libet, dum meminerint eisdem mox tramitibus obstrusis non licere amplius niti et, qui luctuosarum mentium mos est, alias atque alias dolori rimulas conquirere. [5] Magnam igitur in primis quandam et insignem iacturam accidisse tibi video, talis et tam dilecti fratris interitu; verum tunc ego infinitam et inextimabilem iudicarem, quando mors illum extinxisset et non spatio modici temporis separasset. Atqui dum hic fuerat, quantulam vite sue particulam sub oculis tuis egit? Computa, oro, tempora, quod avidissime faciunt amantes, et ab ultima repetens infantia usque ad hanc etatem memori animo percurre. [6] Iam ille, procul a patria genitus et sub illo gloriosissimo patris exilio productus in lucem, primos vagitus edidit in terra longinqua, spectateque puer indolis teneriores vite annos vel sine te vel si tecum egit, ea tamen erat amborum etas, que nec veri iudicii capax est et solidi amoris fundamenta non recipit. Ita vel semper eatenus absens fuit vel absenti simillimus. [7] Mox ubi adolescentie fines attigit, incredibili quodam amore literarum, quarum haud temere quisquam fuit appetentior, nunc per Italiam nunc per Gallias longe lateque peregrinatus est. Ita, dum anhelans ac per diversa terrarum generosam sitim satagens extinguere, omnibus ferme studiorum fontibus immergitur, usque ad virilem etatem ultroneum ipse sibi indixit exilium.
[8] Post hec, sola virtutis admiratione facillime dispensante, ante annos ad epyscopatum est provectus; quem sic gessit ut tantum virum non altiori solio sedentem cernere cuntos bonos puderet, preter eum ipsum; qui ab omni ambitionis aut avaritie ardore liberrimus et sorte sua letus, epyscopalem gradum insigniter honestabat, atque altiorem non modo non optabat ascensum, quin potius detestabatur atque oderat, et velut precipitii sedem illud supreme fortune fastigium perhorrebat. [9] Cuius rei, cum totius vite tenor atque unus semper secretioris textus eloquii, in quo celsum illum ac tranquillum animum videbamus, tum precipue testis est gravitatis ac modestie contemptusque terrenarum rerum plena epystola, quam manu propria novissimis vite sue temporibus ad te scripsit; quamque dum relego — quod nunquam sine iocundis lacrimis facio; est enim apud me, quem illius et custodia et responso dignum credidisti — nunc etiam et presentem spectare et vivas voces audire michi videor, nec magnopere ullas requirere philosophorum scolas, tam plene ibi paucissimis verbis absolvit que ad animi sobrietatem pertinent et ad beatam vitam. [10] Atque inter cetera, mirum dictu, cum de eo attollendo altius assidue ageretur, religiosissimo iureiurando interposito, affirmat se supra quam credi posset, rebus suis esse contentum, nec ullo pacto altius ascensurum, et in quo tunc erat statu mori se non sperare tantum sed optare. Ascendisset autem vel invitus, quo eum et sanguinis claritas et merita trahebant; nisi olim que mentes curialium possidet, obstitisset invidia, et nunc, postquam ea iam glorie ac virtuti cesserat, virentissime iuventutis cursum medio calle mors obvia prevertisset. [11] Sed ad ordinem revertor. Factus epyscopus, commissi muneris exactissimam curam habens, te quamprimum relicto, ad sedem propriam maturavit, nec eum tanta rerum locorumque mutatio exterruit. Inter romanas opes ac delitias enutritus, ad Pireneos saltus serenissima fronte et equissimo animo transivit, ita ut adventu eius non tam sua quam locorum facies mutata, nec tam ipse in Vasconiam quam Vasconia omnis in Italiam transiisse videretur. [12] Quod iter ego secum egi, et me felicem recordatio sola facit, dum memini et mansuetudinem in ea fortuna et humilitatem in illis tot nature dotibus et honestatem in ea specie corporis admirandam, denique dum in animum redit illa cerimoniarum omnium iugis integritas atque illa iuvenis pontificis optanda potius senibus quam speranda gravitas. [13] Sicubi errantem audieris, interrumpe; toto quidem illo tempore germanum amantissimum non vidisti. At inde rediens substitit fortasse usurus aliquando fratris optatissimo convictu? sperasse quidem id illum reor, nam optasse certus sum; sed ea que actus hominum dispensat domina, prohibuit fortuna.
[14] Siquidem et domus et patrie laboribus ac vocibus excitatus, Romam coactus est petere; quo et ego, qui tunc longe aberam, ipsum, ut scis, dulciter evocantem, te vix tandem permittente, secutus sum; credo, id agente Deo ut gemine virtutis mirator ac testis, pace belloque, illius providentissimi pectoris consiliis interessem. [15] Septennio in patria exacto ea pietate eaque animi constantia, ut reliquiarum suarum illum unicum servatorem Roma recognoscat, et quod in cineres non tota corruerit, illius etiam nunc cineribus se debere fateatur, ad conspectum tuum novissime remeavit, neque amplius substitit quam ut tibi supremum ave simul et vale diceret. [16] Illico enim, et deserte sedis viduitatem miseratus et solitudinis avidus, quam diuturnis populorum concursibus compensare decreverat, aliquando sibi ipsi victurus, qui patrie vixerat et amicis, rursus ad epyscopatum suum se se contulit; ubi, multa cum honestate degens, et sicut antea ceterorum, sic tunc sui ipsius victor, vitam suam Deo et hominibus exemplariter commendavit. Anno ibi tandem vix peracto, iuvenis admodum, ab huius vite tempestatibus ad quietis portum et ad feliciora regna translatus est.
[17] Recognosce mecum singula, pater optime, nec de germano colloqui pigeat cum illo qui in fratre tuo decus suum sibi prereptum luget, et tamen, quod infantibus prolapsis nutrices solent, post tam gravem casum animo suo merenti hec verborum adminicula qualiacunque conquirit. Recense mecum igitur fraterne vite tempus universum; etatis illum angustissimam portiunculam tecum exegisse teque germanam eius dulcedinem semper in transitu et vix summis, ut aiunt, labiis degustasse fateberis. Et, si hactenus absentem non luxisti, iantandem lugere desinito. [18] Ego tamen hinc intelligo et scio — fecit enim me talium expertum crebra mortis iniuria — scio quid michi nunc in silentio vulneratus et ulcerosus animus respondet. 'Tu ne michi mortis et absentie parem conditionem argumetaris? atqui absentem revidere cum desiderio sperabam, ubinam degeret noveram, assiduisque rumoribus honus solabar absentie; nunc vero et solamen illud et spes omnis intercidit'. [19] Michi autem, fateor, nichil omnino similius quam mors et absentia videretur, nisi in morte certiora quedam solatia reperirem; utraque quidem corpore segregat, animo neutra disiungit; verum suspendit absentia et semper anxias mentes habet, quibus mors omnem supervacuam curam demit. Quis enim fratres absentes presertim vel amicos habere, et securus esse poterit, nisi qui casuum humanorum omnino nescius, fortune vim atque inconstantiam non attendit? [20] De se alii viderint; ego quidem ex quo hic sum, nunquam meorum literas nisi tremens et pallidus accepi, et postquam omnes bene valere nutiatum est, adhuc curis non exhoneror; quis enim me certum facit ne, dum per Alpes ac maria ad manus meas scripta pervenerint, aliquid forsan inciderit adversi, quod in ictu oculi fieri solet? [21] Nec pudebit apud te familiariter gloriari multum me in hoc temporis ac studii posuisse, ut adversus repentinos casus armatum ac preparatum animum haberem, utque ad id, siquo modo possem, pervenirem, quod ait Seneca: «Sapiens scit sibi omnia restare; quicquid factum est, dicit: sciebam». Ego vero cum in aliis innumerabilibus, tum in hoc precipue sentio me non esse sapientem, quod usque ad hoc tempus hanc unam sarcinam prorsus deponere nullo studio valuerim. [22] Istam solicitudinem tibi mors eripuisse debuit, et, nisi magnitudine animi tui fallor, eripuit; scis ubi frater tuus est et qualiter sibi est, neque iam status sui varietatem solitam pertimescis. Si iustitia, si fides, si pietas, si caritas viam sternit ad superos; si terrenis laqueis expedita mens liberiore sursum tollitur volatu; si bonis et bene creatis spiritibus sedes ultima et eterna celum est, illuc fratrem tuum ascendisse confidimus. Et siqua eum mortalitatis nostre contagia, quod profecto non suspicor, retardassent, in via est et iam solutus atque alacer festinat ad patriam. [23] Ceterum, ubicunque est, sepe ad te oculos reflectit oratque ne felicissimam profectionem eius gemitibus tuis impedias. Nec te videndi fratris desiderium torquere debet; videbis eum suo tempore multo augustiorem solito, multoque letiorem.
[24] Quidni, cum ego adhuc eum videre non desperem? alioquin, fateor, inconsolabiliter angerer. Quis enim michi catholico, quamvis peccatori, spem negaverit, quam gentiles homines habuisse comperio? Intelligis quid velim; de Catone loquor et Socrate, quorum in hac parte sententias annotare non attinet, quas multo tibi notiores arbitror esse quam michi. Non igitur mors auferre, sed differre potuit fraterni vultus aspectum. [25] Quem licet in perpetuum abstulisset, non tamen immoderati luctus viro digna esset occasio. Nam sive illum defles vite laboribus ac periculis liberatum, et vide, oro, ne invidentie potius dici possint quam compassionis lacrime; sive te ipsum tanto presidio spoliatum et dulcissimo iocundissimoque comite in medio peregrinationis huius calle desertum dicis, et vera quidem sed nequaquam sufficiens causa est, ut egregios animos proprie calamitatis afflictione deiciat. [26] Accedit quod damni tui memoria quotiens ante oculos mentis redit, totiens divine liberalitatis admoneat, equissimum est; ingratus enim est qui ablati memor, obliviscitur accepti. Proinde, ubi animum pupugit acerba illa cogitatio: 'heu, qualem fratrem amisi!', leniat illa iocundior: 'o quantum fratrem habui, imo vero quantum fratrem habeo, et in eternum habebo! licet ille, donec sibi simul et michi et patrie et mundo necessarium fuit, brevem hic moram traxerit; dum vero sibi uni expedientius esse cepit ab his malis separari, eripuerit illum Deus, ei scilicet consulens et non nobis'. [27] Imo forsan et nobis; quis enim sufficit abditas et imperscrutabiles divine prescientie causas aut exitus contemplari, dicente, nisi fallor, Apostolo: «Sensum Domini quis novit, aut quis consiliarius eius fuit»? Quisnam hominum iudicare audeat, an cuicunque mortem alterius deploranti non satis proprie dici possit quod, in tabellis reddito responso, patri olim in morte filii dictum est tribus his versiculis:
Ignaris homines in vita mentibus errant;Etynous potitur, fatorum numine, leto.Sic fuit utilius extingui ipsique tibique?
[28] Calcitrat adversus stimulum humana temeritas et impellenti fato superbie sue cornibus obluctatur nequicquam, nisi ut gravius victa succumbat. Quid enim ego nunc de votis inanibus, de gaudio aut querelis hominum loquar? Latet alte veritas abscondita, caliginosa nube circumcludimur, casu regimur, ceci cecis ducibus innitimur, nec quid optandum metuendum ve nobis sit, per umbram carnis agnoscimus; bonis nostris ingemiscimus, miseriis exultamus, sine delectu flemus ac ridemus. [29] Suam quisque sententiam sequatur; michi errorum maximus videtur, quod non libere nos et nostra Deo committimus; quod aliquam in nostris consiliis spem habemus, totiens decepti; quod tanto huius caduci corporis amore detinemur, ut vix aut equanimiter hinc exire valeamus aut nostros exeuntes aspicere, quasi ad nichil aliud nati simus, quam ut, inter mundi fluctus et ludibria fortune perpetuo turbine iactandi, carnis nostre tenacissimo limo ac sordibus hereamus. [30] Quod profecto non accideret cogitantibus votorum nostrorum multiforme periculum. Brevis est equidem in primis vita et fugacissimum vite tempus; rerum humanarum inquietum adversis flatibus et procellosum pelagus; rari et vix hominibus accessibiles portus; scopuli undique innumerabiles, inter quos difficilis et prorsus ambigua navigatio est. Iam vix uni contigit ex milibus ut integer enataret; sic nos fortune imperium exercet, in omnes gradus hominum pari iure grassantis; ita in quidvis obvium cimba fragilis nostre mortalitatis alliditur. [31] Et possumus inter hec nobis aut nostris longiusculam vitam, imo, ut verius dicam, longius periculum optare? Fingatur aliquis tam benigno sidere, tam propitia fortuna, tam denique favente Deo iter hoc ingressus, ut nichil ei possit asperum molestumque contingere — rem impossibilem et inauditam seculis fingi iubeo —: nec ideo tamen, quamvis periculum absit, aberit metus. [32] Et idcirco fortasse non infelicius nec inconsultius foret, modo nostri esset arbitrii, sicut in equore suspecto naute solent circumspecti clavum flectere diuque ante solis occasum vela submittere, sic in vita portum petere et adhuc florenti etate atque animo virenti et valentibus membris mori, priusquam eo perventum sit quo saltem vita longior perducit, ad ultimas scilicet angustias senectutis. Inter quas arctati, quidam et vixisse dolent et mori metuunt et totiens votis exoptatum tempus accusant, denique quid velint et quid nolint nesciunt: tanta est discordia. [33] Hec et his similia cogitantes abstinere decet, ne decretum celeste seu mortis festinantiam accusemus; alioquin pro nobis ipsis tantummodo conqueri videbimur et affligi. Ego enim non dubito sacre memorie fratrem tuum nec plus vixisse quam necesse sibi fuerit nec minus et oportuno tempore revocatum, etsi multis, inter quos michi misero, diu antequam aut vellemus aut suspicaremur, abscesserit.
[34] Piget opinari in te, ne dicam consolari illos mollissimos plebeiarum mentium affectus: 'Ut quid tam longe positum mors abstulit? quare patrio caruit sepulcro? cur videre non contigit expirantem?'; qualia apud poetam etiam ille vir fortis, sed nimis semper pronus ad lacrimas, videtur lamentari:
te, amice, nequiviConspicere et patria decedens ponere terra.
[35] Vulgata non ingeram, nec quanta sit terre totius exiguitas geometricis demonstrationibus nitar ostendere, quod undecunque digresso una est ad celum via, quod non solum omne solum forti patria est sed omne homini natale solum: quis enim ista non novit? [36] Illud potius dicam, utrunque consulto divinam statuisse providentiam: primum scilicet, ut duabus, longe licet imparibus, urbibus ab eo dum vixit singulariter exornatis, ambe quidem defunctum viriliter partirentur; et Roma sui civis perpetuam et immortalem famam, Lomberiensis ecclesia veneranda sui pontificis ossa servaret, nullum, nisi fallor augurio, celebriorem titulum omnibus seculis habitura, si tamen id illi proprium ac perpetuum permiseris; [37] audio enim te de transferendis Romam reliquiis cogitare, quod nec suadere nec dissuadere propositum est, ne illum aut urbi in qua civis, au ecclesie in qua canonicus sum, invidisse videar; [38] — secundum, ut uno ex nobis astante qui abeuntis amplexus supremaque verba perciperet, ceterorum luminibus parcetetur; quoniam, sicut experimento deprehensum est, mitiora sunt aurium quam oculorum vulnera.
[39] Longior sum in hoc sermone quam oportet, teque, contra omnes insultus armis longe validioribus instructum, nichil in eo, quod laudes, preter fidem reperturum spero. Sit vero iam finis, conquiescant gemitus, arescant lacrime, sileant lamenta. Noli fratrem tuum mortuum extimare; vivit enim; at nos quotidie morimur nec sentimus, et velut mortem, o cecitas, vere vite principium formidamus. [40] Ut vivens itaque non luctibus, sed cogitationibus tuis et colloquiis intersit; prohibe in aula tua illud pusillanime silentium, quod plerique in luctuosis domibus observant, defunctorum nomen ceu triste aliquid abhorrentes. Imo vero, nunc resonet gloriosum illud nomen et late ramos porrecturum apud te radices agat, presertim quia invidie nebulam, que excelsos viros libenter insequitur, sepulcra non metuunt. Et si multos, quos domus ac forum odiosos et obscuros fecerant, claros et amabiles bustum fecit, quid de hoc sperem, cuius et suavissima semper et preclarissima fuit vita, et, siquid superlativo altius, mors quoque preclarior? [41] Ille etiam, obsecro, vulgaris abusus, quem in multis sed in Romanis meis precipue notavi atque interdum castigavi, a limine tuo procul exulet; solent enim nullum defunctum nominare sine prefatione miserie: 'ille infelix, ille male ominatus', et subdunt tandem ipsum inexpletum nomen, vix primis sillabis intellectis. At vero germanus tuus feliciter hic vixit, felicius hinc abiit, nunc alibi vivit felicissime, et ideo pleno ore proferendus est. Apud Lucanum morientis Pompeii verbum est: Non fit morte miser. Eleganter; alioquin omnes qui nati sunt, miseri, quique omnibus seculis nascentur. [42] Postremo unum hoc iterum et iterum admoneo, quosdam viros egregios, quorum nomina tibi inculcanda non credidi, nulla re amplius laudatos quam quod suorum mortes forti animo tulerunt. Quod tibi eo studiosius advertendum est, quoniam si circumspicis, videbis actus tuos in exemplum trahi, te in eminenti specula collocatum atque in te omnium oculos esse defixos; hoc tibi laboriosum decus et amplissimi generis maiestas et retroacte vite moderatio peperere.
Nonis Ianuariis.

13

Ad Lelium, de eadem morte non consolatio sed querela.
[1] Nimis viximus, Leli carissime; moriendum fuerat, antequam preriperet nobis Deus benignissimum dominum et indulgentissimum patrem nostrum, utilem mundo, nobis necessarium, patrie gloriosum, longevi patris baculum, solamen sororum, fratrum letitiam, amicorum spem hostiumque terrorem; morum specimen, virtutum templum, honestatis imaginem, literarum hospitem, studiorum amatorem, ingeniorum preconem ac extimatorem rectissimum meritorum; nulli invidum, invidiosum claris viris omnibus, pium, mitem, modestum, sobrium, affabilem, constantem, fortem, iustum, largum, munificum, magnanimum, circumspectum... [2] Hei michi, laudans deficio, nec invenio quid tantis virtutibus dignum loquar. Aut amore decipior, aut etate hac preradiantem et conspicuam cleri lucem festinate nubes mortis obduxit. Cuius nuntio accepto, quanta me miserum circumfuderit eclipsis sensit cor meum, testes sunt oculi mei. Verum, post parentis et fratrum lacrimas, nullas uberiores arbitror esse quam tuas. Hoc michi et animi tui mansuetudo suggerit et vetusta devotio, in qua hereditario iure succedens et paternis finibus non contentus, longe lateque processeras. [3] Heu, quotiens quantaque dulcedine cogitabam diem illum, quem proximum opinabar, quo scilicet mitissimis eius literis obsecutus et ab Appennino in Pireneum transgressus, exoptatissimo eius conspectui improvisus adsisterem, eique et romanam lauream, quam vertici meo, licet indignus, imprimo, queque iam ante vel auditu solo quante sibi iocunditatis e longinquo materiam premisisset, elegantissimum manus et ingenii sui carmen indicat, insuper et nova Africe mee fundamenta, duo parva quidem sed devota munuscula, venerabundus offerrem. Prevertit Omnipotens desiderium meum, nec dignus fui tam letum et tam felicem diem cernere. [4] Quid vero nunc consilii capiam, quid de me ipso statuam, quid agam? Sepe mecum hec cum lacrimis loquor: 'Quo ire paras, infelix? is quem petebas, abiit. Quem sequeris? aulam ne fratris, flebilem et tanto splendore viduatam? an bustum, ubi sepulte sunt spes tue? utrobique molestie. Parum ne tibi meroris attulit casus, nisi gemitibus tuis obviam pergas, et vel hinc te merentum agmini mestus immisceas, vel illinc superbi pontificis barbaricas deosculeris manus?' Sic sum, donec tu literis tuis et affectui meo vela feceris et consilii vagum amplustre firmaveris. Vale.

14

Ad Sennucium Florentinum, de familie sue statu.
[1] Tria michi servorum paria, sive, ut modestius loquar, humilium amicorum, sive, ut verius, familiarium hostium, domi sunt; primum quidem sic affectum ut alterius nimia simplicitas, alterius sit periculosa calliditas; secundum sic, ut hunc pueritia, hunc senectus reddat inutilem; tertium vero sic, ut huius furor, illius torpor odiosus sit, et iuxta illud socraticum a Cicerone relatum in epystolis, "alter frenis, alter calcaribus egeat". [2] Ego autem has inter contrarietates castigator olim, nunc spectator sedeo; nec eorum propositum mirari satis possum, qui servorum turbas ceu gloriosum aliquid aspiciunt et obsideri semper ab his quos pascunt, hoc est a domesticis suffossoribus, delectantur. [3] Indigentiam tibi meam innotuisse sufficit; puto, non expectas ut deprecer. Sicubi forsan in humiliori fortuna se ostenderent animus etas mores ab extremis equo spatio distantes, scito hominem, cui non dicam excellenter sed tolerabiliter ista contigerint, non michi servum esse posse, sed sotium, sed amicum, sed dominum. Vereor tamen ne phenicis inquisitionem tibi commisisse videar, quam nonnisi quingentesimo anno renasci solitam ac toto orbe unicam ferunt, et nobis in occidente positis incognitam. Vale.

15

Contra ostentatores scientie non sue ac flosculorum decerptores concertatio cum famoso quodam viro.
[1] Dictu difficile est quantum aures meas, vulgari fessas strepitu, epystola tua bis terque relecta permulserit; que quanquam tibi verbosa videretur, ut ex fine cognovi, ego tamen in ea nil preter breviloquium accusavi. Itaque comminationem illam ultimam, quod deinceps compendiosior sis futurus, invitus aspexi; mallem prolixior. Ut libet tamen; tu pater; non te michi, sed me tibi morem gerere dignum est. Sed ita ne totum in tua manu positum erit? an ignoras quod sepe consilio dissimilis est eventus? Audies forte quod vel silentii avidum loqui cogat. Vis quod minitari videor, iam nunc rebus impleam? [2] Testor in primis eandem me de te opinionem gerere, quam de Aristotile Macrobius, seu illam amor, seu veritas genuerit: vix te aliquid "ignorare posse" arbitror; siquid autem vero adversum tibi excidit, aut minus providisse aut, quod de eodem ait idem, lusisse te suspicor.
[3] Nempe quod de Ieronimo scribis, te illum sacrorum doctorum ex numero pretulisse, haud novum est michi; vetus est iam et late cognitum hoc iudicium tuum. Equidem frustra de comparativis litiges ubi ad superlativa perventum est; falli non potes, optimum ac maximum erit quicquid elegeris; licet de hac re inter amicum tuum clare memorie Lomberiensem epyscopum Iacobum et me crebro disceptatum esse meminerim, illo per vestigia tua semper uno ore Ieronimum, me vero Augustinum inter scriptores catholicos preferente. [4] Et sane, si neque veritatem neque te verear offendere, dicam, pater, quod sentio. Cum multa et varia et luminosa sint sidera, ut sit hic Iupiter, hic Arcturus, hic Lucifer, Sol ecclesie Augustinus est. Sed hec, ut dixi, haud magni momenti fecerim, quoniam et electio tuta est et libera debent esse iudicia. [5] At quod sequitur, te inter morales Valerium preferre, quis non stupeat, si tamen serio perseveranterque dictum est et non iocandi tentandique animo? Si enim Valerius primus est, quotus, queso, Plato est, quotus Aristotiles, quotus Cicero, quotus Anneus Seneca, quem in hac re magni quidam extimatores omnibus pretulerunt? [6] Nisi illud forte Platonem ac Tullium excludit, quod in epystole tue parte perlectum novi michi stuporis causa fuit, ubi, nescio quid cogitans, illos poetas esse et poetarum choris annumerari oportere dixisti. Quodsi loquendo consequi potes, plus egeris fortasse quam putas: secundo Apolline et plaudentibus Musis, magnos duos incolas umbrosis Parnasi collibus addideris. [7] At quid, oro, te movit ut id opinareris aut diceres, cum Tullius in prioribus libris summus orator, in ultimis philosophus illustris appareat? Sicut autem ubique Virgilius poeta, sic Tullius nusquam; quoniam, ut in Declamationibus legimus, «Virgilium illa felicitas ingenii oratione soluta reliquit; Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit». [8] De Platone quid dicam, qui maximorum hominum consensu philosophie meruit principatum, cum Cicero et Augustinus et alii quamplures, in omni sermone ubi Aristotilem ceteris philosophis preferunt, Platonem semper excipiant? Non intelligo quid Platonem faciat poetam, nisi unum forte Panetii verbum a Tullio relatum, qui Homerum philosophorum illum vocat; quod nichil est aliud quam philosophorum principem ac talem inter eos qualis inter poetas est Homerus. Alioquin quid ipsi Tullio dicemus, qui in epystolis ad Athicum quodam loco Platonem suum deum vocat? Omnibus quidem modis id agunt, ut Platonem divinitatem ingenii attribuant; hinc et Homeri et, quod est expressius, dei nomen.
[9] Proinde, sumpta hinc occasione, mira dulcedine loquendi de rebus incognitis, in tractatum poetarum totus immergeris: quis, qua etate sit genitus, quem quisque stili modum, quod poetandi genus, quem fame gradum teneat. Longum est singula prosequi: tam multa nunquam alias audita nos omnes discendi avidos facundis tuis literis docuisti. Quodsi interfari aliquid non michi sed professioni mee permittitur, miror quid ita tibi Nevii Plautique nomen ignotum est, ut quasi barbaricum nescio quid locutum putes, quod eos literis ad te meis inserui, et "ausum", ut ait Flaccus,
personam formare novam,
tacita licet admiratione, castiges. [10] Adeo scrupulose enim in hac inquisitione versaris, ut nichil restet nisi temeritatem meam condemnare, in scenam nova et peregrina nomina producentem. Frenasti tamen impetum, et tandem ignorantiam tuam culpare maluisti. Urbane quidem ac modeste. Ceterum aliud verba sonant, aliud clamat, nisi fallor, intentio; prorsus mirabile, cum tam familiare habere Terrentium videaris. [11] Ille enim iam statim a principio in ipsius Andrie proemio et Nevii et Plauti una cum Ennio eodem meminit versiculo; in Eunucho et Nevii itidem et Plauti, inAdelphis Plauti solius mentionem fecit; eorundem quoque simul meminit Cicero in Senectute et Agellius in Noctibus Athicis, ubi amborum epygrammata describit sermone vetustissimo. Sed quid ago? quis enim, queso, unquam poetrie nomen absque illorum nominibus audivit? [12] Itaque stuporem tuum stupeo, et cum bona venia, pater, obsecro ne in manus alienas ista perveniant; quo enim clarior fama est tua, eo sibi studiosius consulendum est. Mecum quidem non aliter quam tecum omnia loqui potes et, quod secum docti faciunt, mutare ac retractare que dixeris; at postquam in vulgus dicta pervenerint, ea demum facultas eripitur et multorum iudicia subeunda sunt. Ego epystolam tuam ad te sub fida custodia remitto et hanc illi alligatam mitto, cuius exemplum apud me manebit, non ob aliam causam nisi ut, siquid adhuc respondendum duxeris, dum verba verbis confero, memoriam non fatigem. [13] Unum preterea novi et exotici dogmatis inducis — utar enim plena libertate, quando semel non cepisse non possum —: asseris Ennium et Statium Pampinium coetaneos fuisse. Quis te, oro, pater, in hanc chronographiam impulit? quis a te nunc ista poscebat? atqui exactius hoc inquire: invenies Ennium sub Africano maiore, Statium, aliquot seculis interiectis, sub Domitiano principe floruisse. Habes quibus, nisi fallor, et respondere velis et tam breviter ut putabas, non possis.
[14] Unum adderem, si bona fide veniam dares, quod olim, dum in Vasconie partibus adolescens agerem, verecunde quidem, ut illam etatem decuit, tibi scripsisse me recolo, cum vulgaribus scriptis tuis offenderer, que ad eum, cuius supra memini, Iacobum de Columna interdum ea tempestate mittebas, cuius me amor sicut in eas terras traxerat, sic in Ethiopiam traxisset. Sed tunc pene pueriliter ut qui vixdum ferule manum subduxeram; tempus est ut iam virilis oratio mea sit; ita tamen, ut dixi, si tu veniam dederis... Quid ais? rides, puto; bene habet, veniam tribuisti. [15] Audi ergo, pater, et vide, et inclina aurem tuam, nequa externa auris interveniat; tibi enim loquor et te rerum tuarum iudicem statuo, que accusare videor, aliis accusantibus defensurus, nec tamen ignarus nimis acrimoniosam et insolentem filii ad patrem epystolam reprehensoriam videri; sed amor audaciam excuset. Ita enim michi clarum nomen non popularis aure suffragio sed virtute contingat, ut ab ineunte etate singularis quedam michi tui nominis cura fuit; hec me loqui cogit, ne, si ego tacuerim, idem ab aliis audias, vel, quod metuendum magis est, tacito iudicio lacereris, et quidam iniqui rerum arbitri amplissimum ingenium tuum ex his, quibus ludens te includis, peregrine facultatis angustiis, metiantur. [16] Animadverti enim te in scriptis tuis omni studio ut appareas niti; hinc ille discursus per ignota volumina, ut ex singulis aliquid decerpens rebus tuis interseras. Plaudunt tibi discipuli et omniscium vocant, innumerabilium auctorum nominibus attoniti, quasi omnium, quorum titulos tenes, et notitiam sis adeptus; docti autem perfacile discernunt quid cuiusque proprium, quid alienum sit, et rursus quid mutuum, quid precarium, quid furtivum, quid e medio haustum, quid a pretereunte delibatum. [17] Memoriam ostentare puerilis est gloria; viro, ut ait Seneca, captare flosculos turpe est, quippe quem fructu deceat gaudere, non floribus. Tu vero in hac etatis parte venerabilis et in tua professione clarissimus, imo, ut non semper pungam sed interdum ungam, solus sine exemplo nostri temporis earum, quibus es deditus, literarum princeps, nescio quo iuvenili animo, dimissis finibus tuis, in alienis pratis otiosus et vagus, inclinata iam die, interlegendis flosculis tempus teris. [18] Placet ignota tentare, ubi sepe viam non inveniens aut vageris aut corruas; placet illorum sequi vestigia, qui scientiam quasi mercimonium aliquod ante fores explicant, cum interim vacua domus sit. Certe tutum est ad id potius niti, ut sis aliquid plus quam videaris; operosa semper et periculosa iactantia est. [19] Adde quod cum magnus videri voles, innumerabilia incident, que te non modo veram ad mensuram redigent, sed infra etiam contrahent. Uni ingenio satis est unius studii gloriam mereri; qui multarum titulis artium superbiunt, aut divini homines sunt aut impudentes aut insani. Quis uspiam aut Grecorum aut nostrorum id presumpsisse memoratur? novus mos, nova temeritas. Gloriosas inscriptiones pre se ferunt, «propter quas» ut ait Plinius, «vadimonium deseri possit; at cum intraveris, dii deeque! quam nichil in medio invenies!». [20] Tu igitur, ut iantandem sileam, siquid michi credis, esto tuis finibus contentus, noli illos imitari qui omnia pollicentur, nichil prestant faciuntque ut omnia contrectando atque, ut ait Comicus, "intelligendo, nichil intelligant". Grecum vetus et salutare proverbium est: «Quam quisque novit artem, in hac se exerceat». Vale, et ignosce, oro, si lesus es.
XVI Kal. Septembris.

16

Cum eodem, eiusdem concertationis reliquie et de Studio bononiensi.
[1] Sic est ut putabam; libertas iram peperit, veritas odium, admonitio fastidium. Sed quid agam? verba non redeunt. Blandior fuissem, si te blanditiis delectari crederem; imo vero severior, et hunc ipsum affectum in viro forti femineum liberius arguissem. Nunc quoniam, ut video, amicitie inimica libertas est, forte consultius agerem si tacerem; sed id quoque permetuo: est ubi silentium bilem movet. Loquar ergo ne rursus offendam, sed tam breviter ut coactum noveris.
[2] Primum, ego te iudicem feci omnium que dixi aut dicam; tu sententiam brevem fers: 'errasse me in quibusdam, in multis, in omnibus'. Gaudeo equidem me potius errasse quam te, eo quod apparentior est omnis in luce deformitas et error in sene desperatior. Sed tamen est aliquid quod amplius requiram. Ades; ergo ad tribunal tuum provoco; nullis assessoribus opus est, solus sede. [3] Tu Ieronimum prefers Augustino. Hoc sciebam, sed eam quam affers, iudicii rationem profiteor me non intelligere. Quid enim, queso, sibi vult quod ais, non te illum propterea pretulisse quia sit maior, sed quia fructuosior Ecclesie? quod in quodam opere tuo probasse te dicis disputatione longissima, quam vellem literis inseruisses; sed profecto vel nuntio pepercisti vel epystole. [4] Quod tamen ad huiusce rei probationem precipuum erat, addidisti, hoc scilicet Augustini ipsius autoritate concludi. Sed an ignoras quod in generali sermone persona loquentis excipitur? 'Quid vero', inquis, 'si Augustini aperta confessio est, sibi Ieronimum preferentis?' Quis non videt quid ad hec dici debeat? hoc, inquam, unum est, in quo illius sacratissime anime testimonio non starem, cui insistum scio, ut de aliis gloriose, de se autem humiliter et loquatur et sentiat. [5] Ego quidem fructuosi laboris palmam in Ecclesia Augustino dabam; haud pertinaciter tamen, velut is qui nec opinioni nec secte nec homini usque adeo sum addictus, ut abire non possim veritate comperta. Hoc apud Marcum Tullium, hoc apud ipsum patrem Augustinum didici, quod ipse apud eundem Tullium se didicisse non negat; nam apud Horatium Flaccum "nullius iurare in verba magistri" puer valde didiceram. [6] Quanti autem ista sint ipse non dissimulas, qui hac defensionis parte deserta, mox ad aliam evadis, dicens, omnibus excussis, omnino nichil esse quod te in hanc opinionem traxerit, nisi indignam quandam et singularem erga Ieronimum ingratitudinem Italorum. Hoc est illud unicum patrocinium cause tue; hoc est, inquam, illud michi nulla ex parte intellectum aut intelligibile argumentum. Quenam enim hec ingratitudo est? sumus, fateor, non erga sanctos tantum, sed erga sanctorum dominum ingrati; quenam Ieronimo singularior quam ceteris querimonie causa est? aut quenam potius Italorum culpa quam hominum, cum nec ipse italus origine et sepius in Oriente versatus sit? [7] Versa te, pater, hac illac; ratio, ut arbitror, non erit sufficiens probare quod intendis, nisi forte, qui rationis vice fungitur instinctus animi tacitus, et pia magis quam examussim trutinata devotio. Verum ista pretervehor, tam sacra enim nomina disputatiunculis peccatoris obsolefieri ac quodammodo profanari, sacrilegio simillimum reor; itaque tacere iam de his consultius fuerit, nam preciosarum rerum confricatio atque collisio periculosa est.
[8] Ad Platonem ac Ciceronem transeo, quos tu ob duas fabulas, morum doctrina et, ut de altera Macrobius testatur, tripartite philosophie integritate perfectas ac procul ab omni metrorum lege in mediis politice ac rerum publicarum libris insertas, poetas facere niteris. Frustra Macrobius idem ambos excusat adversus insultantes non debere fabulam a philosopho confingi; ego quidem gratulor et hos et Aristotilem et Senecam et Varronem, si fieri possit, in agmine poetarum cernere; quod forte non ineptius de horum quolibet, quam de Platone et Tullio dici posset. [9] Nam et Aristotiles poetriam ac de poetis, et Varro satyrarum ac de poetis quoque libros edidit; de Iasone insuper atque aureo vellere poema non ignobile texuit; Seneca autem tragedias, que apud poetas profecto vel primum vel primo proximum locum tenent. [10] Sed cur, queso, non et histriones fecisti, quoniam aliquid forsan in vita ludicrum dixerunt aut fecerunt, presertim Tullius, cuius tam multa que risum moveant, scripta sunt inSaturnalibus, cum et Tiro libertus eius de patroni iocis librum scripserit? cur non piscatores aut remiges aut tale aliquid, quia forsan aut hami iactu aut remi tractu in solitudine positi animum relaxarunt? Vis ne tu michi castrensem morem scolis inferre, ut sicut unum duellum Torquatos atque Corvinos fecit, sic una oratio poetam faciat? perseverantia requiritur, unus actus habitum non inducit. [11] Hec hactenus, nam de Ennio ac Statio in ultima epystola nulla mentio erat; credo, annorum numerum in digitos reduxisti. [12] Postremo ad illum longum atque continuum orationis tue textum, ubi omnibus modis efficere studes ut iniuste monuisse videar, quod ingenio tuo nichil impervium sit, nichil aliud dixerim nisi quod bene tibi est si hanc de rebus tuis opinionem habes. O te tuo qualicunque iudicio felicem! o utinam hanc me artem et docere possis et doceas, qua talia ipse michi de me noverim conflare iudicia! Nescio enim an melius sit interdum de errore gaudere, quam semper de veritate dolere.
[13] Ad id vero quod me velut iurate militie desertorem arguis, quoniam cum maxime florere inciperem, studium iuris Bononiamque dimiserim, expedita responsio est, quamvis tibi et civitatem illam et studium singulariter illustranti, minime, ut arbitror, placitura. Quoniam itaque satis exagitavi, id totum silebo quo factum meum tueri soleo; fuit enim hec michi questio sepe cum multis, precipueque cum Oldrado Laudensi iurisconsulto nostra etate clarissimo. [14] Hoc unum est quod salva concordia dici potest: nichil enim contra naturam bene fit; solitudinis amatorem illa me genuit, non fori. Denique, sic habeto: me aut nichil unquam provide fecisse — quod magis puto — aut, si quicquam, hoc in primis, non audeo dicere sapienter, sed feliciter factum est: et quod Bononiam vidi et quod non inhesi. Vale.
II Kal. Septembris.

17

Victum pro facultatibus temperandum et nil magis ad lautiarum studium impellere quam exempla.
[1] Delectari te lautiis non miror; paucarum hec domorum pestis olim hospita, nunc omnium iugis incola est, nisi quarum paupertas limen obstruit; qua in re non natura, paucis longe iocundius victura quam nimiis, sed consuetudo multum, multoque magis peccat imitatio. Quis enim tam frenate modestie est, cuius non interdum oculos avertat vicini sumptus, nitor ac gloria? [2] Sed utile consilium est plautini senis in Aulularia:
Pro re nitorem et gloriam pro copia;
cuius si meminissent homines, et profusis sumptibus et iniquis lucris clauderetur via et multo tranquillius viveretur. Nunc cecitatem cupiditas invexit et frenum rationis fregit impetus voluntatis. [3] Tu autem, oro, quantum potes enitere, ut rationis proprie sectator potius quam aliene libidinis emulator appareas; fuge exempla pestifera; nimis malorum dociles animos habemus. Magister unus voluptatis magno in populo satis est; cito luxurie dat terga frugalitas, nisi cogitationum nostrarum aciem ratio invicta firmaverit, docens sequi vera bona, fucata contemnere. Quid nunc vicini tui purpureum latus atque intermicantes crebra yaspide digitulos miraris? phalerata felicitas est; exue hominem, infelicissimum non negabis. Latet sub auro calamitas, et, quod extremum mali genus arbitror, invidiosus simul et miser est. [4] Concludam aliter quam conclusit PlautusEpydichum suum:
Hic,
inquit,
is est homo qui libertatem malitia invenit sua;
imo vero hic malitia opes potentiam et regum amicitias invenit, se suamque libertatem perdidit. Habeat sibi sine invidia multa illa et vulgi iudicio permagna; tu tuis bonis, eoque precipue quod ille perdidit, felix ac contentus vivito, et Vale.

18

Ad amicum reprehensoria.
[1] Tibi quidem amicus, non moribus tuis sum; quid autem de te michi deque tota tua re familiari videatur, quoniam rogas, verissime atque brevissime pro me Plautus absolvet, nonnisi singulis verbis ad singula. [2] Primum non michi placet amor tuus, anime pondus infaustum; obsceno igne perureris. Quero autem ex te, ut plautinus servus in Asinaria,
num fumus est hec mulier quam amplexaris?
Si cur quesierim interroges: quia oculi tui semper lacrimantes sunt. [3] Hec tibi; mulierculis tuis, hoc unum quod in ea comedia, cui Gurgulio nomen est, legisse potes:
mulieres duas peiores esse quam unam;
servo autem, illud eiusdem poete in Epydicho:
nimis doctus ille ad malefaciendum.
Hoc ex me addito: nimis tu facilis ad credendum, nimis pronus ad obsequendum. Hec, amice, si falsa sunt, dictum meum argue; sin vera, mores tuos corrige, et Vale.

19

Ad eundem.
[1] Quod obiectum ab amico crimen non negas, facis ingenue; magnam emendationis vite spem prefert erroris proprii verecunda confessio. Quod autem de servo tuo taces, caute quidem; quippe quem accusare non vis, excusare non potes. At quod mulierculas tuas excusas, urbanitatis inepte vel ceci iudicii dixerim; tu videris quid de illis sentiendum putes, quarum alteram optimam, alteram tolerabilem dicis. Ego illud Plauti in Aulularia vero propinquius reor: «"optimam" feminam "nullam" esse, "alia" licet "alia peior" sit». Vale.

 

LIBER V

1

Ad Barbatum Sulmonensem, de Roberti Siculi regis obitu.
[1] Quod verebar accidit, quod timebam patior; in dolorem metus, vota in gemitum abiere. Non multo antequam presagirem, deseruit nos inclitus ille rex noster cuius etsi matura etas esset, tamen peracerba mors est. [2] Et, heu me miserum, Barbate optime, quam vereor ne illa quoque presagia confirmet eventus, que michi suggerit anxius et malorum suorum semper nimis certus vates, animus meus! Ita me regine iunioris novique regis adolescentia, ita me regine alterius etas ac propositum, ita me tandem territant aulicorum ingenia et mores. [3] Mendax hic utinam sim propheta; sed agnos duos multorum custodie luporum creditos video, regnumque sine rege. Nam quid ego eum qui ab alio regitur, regem dicam, multorum avaritie — mestus addam— multorumque sevitie expositum? Itaque, si "quo die Plato rebus humanis excessit, sol celo cecidisse visus est", quid illo moriente videatur, qui et Plato alter ingenio fuit et regum nulli aut sapientia secundus aut gloria, cuius preterea mors tam multis hinc inde periculis viam fecit? Secundet hec omnipotens Deus et solicitudinem meam piam magis quam necessariam rebus probet. [4] At, ut aliis cunta supra spem eveniant et metus iste supervacuus fuerit, michi tamen, amice, quis consulet? aut quis medebitur dolori meo? cui de cetero vigilabo? cui quantulumcunque hoc ingenium aut studium consecrabo? quis spes collapsas eriget, quis torpentem animum excitabit? Duos ingenii duces habui: utrunque michi annus hic abstulit, et de altero quidem, nuper, dum adhuc essem in Italia, — utrobique consortem fletus ydoneum querens — nostro cum Lelio questus sum, de hoc hodie tecum queror querarque dum vixero; et qui solari alios interdum soleo, nunc qua me ipsum ratione vel oratione consoler, non invenio. [5] Hinc ergo consolandi desperatio, hinc flendi pudor, hinc ad utrumlibet stili diffidentia, sed supra omnia illico te videndi spes silentium iubet. Parebo, tecum propediem fleturus ex commodo; hec interea tibi flens ad fontem Sorgie dictabam, notum procellarum animi mei portum, quo heri ad vesperam solus fugi, cum mane me Rodani ad ripam rumor mestissimus invenisset.
IV Kal. Iunias.

2

Ad Iohannem de Columna, gratiarum actio pro impensis honoribus.
[1] Gratias ago cum pro aliis multis tum pro eo quod quotiens Romam peto, totiens uberrimo tuarum literarum favore prevenior. Agnosco insidias amoris tui; neque enim ut homo, sed ut angelus excipior. Nichil impigrius est amante; nunquam tam iugi aquilone sum vectus, ut imparatum aliquid offenderim. Mirarer magis, nisi tuis de me iudiciis assuevissem; consuetudo enim longior et rerum miracula extenuat et dolores lenit et minuit voluptates. [2] Quis autem enumerare sufficiat, quibus tu me per omnem vitam honorificentissimis decretis honestaveris? Quenam illa ex equo prope, cum sis dominus, conversationis comitas, quenam libertas hominis sub maioris arbitrio degentis, quenam secretorum participatio, quenam prerogativa, quis honor, quanta dignatio, recordari dulce est, renarrare longissimum.
[3] Unum ex mille referam, quod imo radicatum pectori et medullis inhesisse miraberis. Meministi: dum, gravi olim inter quosdam tuorum exorto odio, ad arma perventum esset, et tu iusta indignatione flammatus, ut pro tribunali sedens, familiam convocasses ac dicende veritatis iusiurandum omnibus detulisses, iurassetque etiam Agapitus, Lunensis epyscopus, germanus tuus, atque ego iam dextram porrigerem, tu in medio irarum impetu codicem evangelicum retraxisti, teque cuntis audientibus simplici verbo meo contentum esse dixisti; cuius ne aut penituisse te aut impremeditata facti benignitas videretur, cum sepe similes casus acciderint, iurantibus cuntis, nunquam me iurare es passus. [4] Quid hoc iudicio tanti patris illustrius? Quanti volunt aurum et gemmas extiment avari; hoc extimare non poterunt. Renovasti in me, pater omnium optime, Xenocratis philosophi antiquum decus, cuius in epystolis ad Athicum mentionem facit Cicero; qui cum testimonium dicturus iurare secundum leges teneretur, ea sibi ab Atheniensibus, spectate fidei credentibus, remissa necessitas fuit. Hoc, inquam, in me renovasti; nisi quod illi maturo evi, id adolescenti michi, quodque illi semel accidit, tu michi perpetuum fecisti. Et putas me talium posse oblivisci? [5] Ingens erit historia, si similia complecti velim; nec tempus patitur nec locus. Magnanimi patris tui vocem audio; extra muros urbis me, licet invitum, prosecuturus advenit. Hodierno die apud Preneste suum hospitabor; ibi me clarissimus ex filio suus, ex fratre tuus nepos expectat.
Rome, Nonis Octobris.

3

Ad eundem, de itinere suo et de monstris consilii neapolitani.
[1] Ut fidem frangerem, et tibi utile et michi prope necessarium fuit. Pollicitus me maritimo itinere profecturum, non aliam ob causam, nisi quia vulgo iam persuasum est, expeditius ac citius iri pelago quam terris, navim conscenderam apud Niceam Vari, que prima italicarum urbium ab occasu est, et ad Meneci portum, celo iam stellante, perveneram. Irasci tacitus. Illic die postero inviti mansimus, sepe nequicquam retentato abitu.
[2] Postridie, ancipiti tempestate, funem solvimus, et die toto iactati fluctibus, ad Mauritii Portum vix intempesta nocte pervenimus. Itaque castrum ingredi non fuit; litoreum hospitium, nauticum cubile sortitus, cenam ut fames condiret, somnum ut lassitudini deberem. Ibi indignari altius et ludos maris agnoscere: quid multa? variis per noctem consiliis agitatis, ad auroram statui preferre terrestrem duritiem equoree servituti. [3] Itaque, familia et impedimentis omnibus in navim reimpositis, ipse uno solo comitatus, in litore substiti; et favit fortuna consilio. Inter Ligusticos scopulos, casu nescio quo, theutoni equi venales aderant, impigri atque prevalidi; quibus ego raptim comparatis, propositum iter egi, neque tamen prorsus navigationis fastidio immunis. [4] Est inter Pisanos ad presens et Mediolani dominum bellum ingens, magis, ut vides, de animorum fastibus quam de terrarum finibus se prebente materia. Late enim confinia discreverat Apenninus, ut contemnatur antiquus Padi limes; sed superbia frenum nescit, et nullis terminis est contenta cupiditas. Dum recto tramite proficisci vellem — haud procul Laventia exercitus ambo constiterant, tyranno graviter urgente, contra Pisanis Mutronem suum summa vi tuentibus — coactus sum apud Hericem mari iterum me credere; et Corvum, scopulum ingentem a colore nominatum, ac Rupem candidam et Macre ostia ac Lunam, olim famosam potentemque nunc nudum et inane nomen, pretervectus, nocte concubia apud ipsum Mutronem, in Pisanorum castris, expositus, per terram absque insigni impedimento reliquum vie feci. [5] Non prosequor ubi cenaverim atque cubuerim, quid qualibet in parte viderim audierim ve; ad extrema festino. Per Pisas, relicta ad levam Florentia, Senas atque inde Perusium veni, inde Tudertum, ubi a Claravallensibus tuis magno gaudio exceptus; per Narniam ipsis ducibus Romam ingredior, quarto Nonas Octobris; et iam bona pars noctis erat. Ita me hoc tempore nocturnum viatorem festinatio preceps fecit. [6] Visum est tamen magnanimum patrem tuum, priusquam me quieti traderem, invisere. Deus bone, que maiestas hominis, que vox, que frons, que facies, quis habitus, que in illa etate vis animi, quod corporis robur! Iulium Cesarem aut Africanum spectare michi visus sum, nisi quia utroque multum iste longevior; et tamen idem prorsus aspectu qui ante septennium erat, dum eum Rome iterum dimisi, vel qui ante annos duodecim, dum eum apud Avinionem Rodani primum vidi. Mirum et pene incredibile: vir unus, Roma senescente, non senescit! [7] Pauca ibi — nam seminudum et iam in cubiculum euntem illum reppereram — de te tuisque rebus affectu patrio percontatus est; cetera in diem posterum reiecimus. Illum diem a mane ad vesperam secum egi, cuius ne una quidem hora in silentio acta est; sed de reliquis coram. Mirum in modum exhilaratus est adventu meo, sperans, ut aiebat, amicos vestros per industriam meam finem carceris ac miserie reperturos; quam senis spem falsam esse doleo.
[8] Ne enim te longius traham, Roma digressus Neapolim veni, reginas adii et reginarum consilio interfui. Proh pudor, quale monstrum! auferat ab italico celo Deus genus hoc pestis! putabam Cristum apud Memphim et Babilonem Mechamque contemni; compatior tibi, mea nobilis Parthenope; vere tu harum quelibet facta es; nulla pietas, nulla veritas, nulla fides. [9] Horrendum tripes animal, nudis pedibus, aperto capite, paupertate superbum, marcidum delitiis, vidi; homunculum vulsum ac rubicundum, obesis clunibus, inopi vix pallio contectum et bonam corporis partem de industria retegentem; atque, in hoc habitu, non solum tuos, sed Romani quoque Pontificis affatus, velut ex alta sanctitatis sue specula, insolentissime contemnentem. Nec miratus sum; radicatam in auro superbiam secum fert; multum enim, ut omnium fama est, arca eius et toga dissentiunt. Ac ne sacrum nomen ignores, Robertus dicitur. [10] In illius Roberti serenissimi nuper regis locum, quod unum decus etatis nostre fuerat, eternum dedecus Robertus iste surrexit. Iam minus incredibile putabo e sepulti hominis medulla nasci posse serpentem, quoniam a sepulcro regio aspis hec surda prosiluit. O superum pudor, quisnam solium tuum invasit, regum optime! [11] Sed hec fortune fides est: res humanas vertit pariter et evertit. Non fuit satis mundo solem abstulisse, nisi atras insuper tenebras attulisset, et erepto regi unico non unus alter, quamlibet virtutibus inferior, succederet, sed hec atrox et immitis belua. Siccine nos aspicis, astrorum rector? Hic tanto regi successor ydoneus? Hic, post Dyonisios Agathoclemque et Phalaridem — cuntis obscenior et, clam licet, immanior— fato debitus restabat aule sicule, ut Macrobii verbo utar, «inclementissimus incubator»? [12] Qui, miro genere tyrannidis, non dyadema, non purpuram, non arma, sed squalidum palliastrum induit, eoque non totus, ut dixi, sed dimidius obvolutus, nec tam senio curvus quam hypocrisi, nec tam eloquio fretus quam silentio et gravi supercilio, per reginarum aulas discurrit, et bacillo innixus, humiliores proterit, iustitiam calcat, quicquid divini aut humani iuris est, polluit. Qui, quasi novus Typhis alterque Palinurus, fluitantis cimbe clavum regit, cito, siquid michi credis, ingenti naufragio periture. [13] Multi enim sunt tales, et fere omnes, preter unum Cavallicensis ecclesie presulem, Philippum, qui solus pro deserta iustitia partes facit. Sed quid faciat, agnus unicus in tanto luporum agmine, quid faciat nisi quamprimum fugiat, si possit, et ovile suum repetat? quod ipsum meditari arbitror; sed miseratione regni labentis et ultime obsecrationis regie memoria, ceu geminis compedibus, detinetur. [14] Interim quantum in malesuada aulicorum acie sana vox unius audiri potest, Dei et hominum implorans fidem, obstrepit iniquissimis consiliis et autoritate sua retundit multorum impudentiam, eludens sapientia fortunam et humeros proprios submittens publice ruine, quam differre poterit, mutare non poterit. Atque utinam non et eum pariter involvat! adeo enim inclinata res est, ut iam de humanis auxiliis nichil sperem presertim Roberto superstite, qui tum perfidie principatu, tum novitate habitus, primum inter monstra curie promeruit et nomen et locum. [15] Tu vero reprehensione non carebis, nisi de singulis, que aliis secretioribus ad te literis latius scripsi, Romanum Pontificem certiorem feceris. Unum illi meis verbis in fine dicito: siquidem reverentius, ut opinor, accepisset exhortationes apostolice sedis saracena Susis aut Damascus quam cristiana Neapolis. Quod nisi sanctitatis veneratio prohiberet, adderem ciceronianum illud: «Iure quidem plectimur; nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, nunquam ad unum tanta licentia pervenisset».
[16] Verum ego, dum verborum spumis indignantem stomacum relevare studeo, vereor ne tibi quoque bilem moverim, que si nulli rei profutura est, et preter indignari nil reliquum nobis hinc illorum temeritas, hinc patientia vestra fecit, quid iuvat indignitatem rerum equare velle sermonibus, quod nec Cicero ipse possit nec Demosthenes, et, si forte successerit, auctori suo tantum damnosum sit ingenium, quo scribenti potius animi tranquillitas, quam scelerum impunitas sontibus auferatur? Itaque finem verbis imponere consilium est.
[17] Ter nisi fallor, aut quater ipsum carceris limen ingressus — Capuane castrum dicitur —, amicos tuos vidi, nil nisi de te sperantes, quoniam iustitiam sibi suam, in qua summum presidium esse debuerat, damnosam hactenus experti sunt; et profecto periculosissimum est sub iniusto iudice iustam causam fovere. Accedit quod nullus misero capitalior hostis est, quam qui fortune sue spoliis superbus incedit; siquidem de medio tolli cupit, cui quandoque repetende rationis esse possit occasio. [18] Ita semper avaritie vicina crudelitas, observatumque est, unde insignis patrimonii iactura provenerit, inde quoque vite periculum provenire. Dura sors hominis, cui nec tuto pauperem esse nec divitem denuo fieri licet! Id, si ulli unquam, amicis modo tuis accidit; de captivorum enim preda nemo non partem rapuit. Quando autem aliene libertati aut saluti favebunt rapacissimi predones, que cum propria paupertate coniuncta esse videatur? Itaque, nichil habuisse securius. Sed ita se res habet, damnis gravibus acres inimicitias quesiere. [19] Vidi eos in compedibus; o rem indignam, o instabilem ac precipitem fortune rotam! Ceterum ut nichil illa captivitate deformius, sic captivorum animis nichil excelsius; salvo te, spem optimam rerum suarum habent. Ego quid sperem nichil habeo, nisi aliqua vis maior inter venerit; si enim consilii clementiam expectant, actum est: squalore carceris consumentur. [20] Regina senior, coniux olim regia, nunc miserrima viduarum, miseretur, ut dicit, nichil amplius se posse confirmans; Cleopatra cum Ptholomeo suo misereri possent, si Photinus Achillasque permitterent. Ego hec video; quo animo, ne dici quidem opus est. Sed quid agam? patiendum est, et quamvis responsi certus, responsum tamen etiam nunc iussus expecto. Vale.
Neapoli, III Kal. Decembris.

4

Ad eundem, Baiarum descriptio et puteolane femine bellatricis.
[1] Mos michi tuus olim notus; nil ignorare potes equo animo, ita generosum spiritum inexplebilis noscendi cupiditas exagitat. Gessi voluntati tue morem, quotiens Arthon aut Occasum circuire fortuna me voluit mea; nunc michi diversum iter, mens eadem est, idem parendi propositum. Atque adventus quidem mei summam ac viarum casus et que deinceps in captivorum tuorum negotiis apud Neapolim gesta sunt, que ve in reliquum spes supersit, audiisti. Audi nunc reliqua quibus, ut irarum nichil, sic delectationis plusculum inerit. [2] Siquidem, expectationis inutilis ac diuturne tedio affectus, Garganum montem Brundusiique portum atque illum omnem Superi Maris tractum lustrare decreveram, non magis illa videndi quam ista linquendi desiderio; quod tamen, regina seniore dissuadente, compescui et longioris peregrinationis impetum ad proximiora certe et mirabiliora converti. [3] Quodsi forte hinc digresso et illa invisere anni tempus non negaverit, laborem ipse meum solabor, quod quamvis eorum pro quibus veneram, nichil fecerim, multa tamen que non putabam, viderim. Sed de illis, ingenti totius fere Italie ambitu ad te rediens, vita non deserente, coram loquar; visa hactenus, quoniam hac citius via in notitiam tuam ventura sunt, scriptis perferenda commisi.
[4] Baias ego, clarissimis viris Iohanne Barrili et Barbato meo comitantibus, vidi; nulla michi letior dies et amicorum comitatu et varietate rerum illustrium et vicinia multorum tristium dierum. Vidimus illum hibernis mensibus peramenum sinum, quem sol estivus, nisi fallor, infestat; nichil enim preter opinionem habeo: nunquam me hic estas repperit. Tertius annus est ex quo huc primum, seviente aquilone, hieme media, delatus sum; quo presertim tempore iter equoreum servitus magna est; itaque, de multis que optabam, nichil cominus spectare licuit. Ceterum, brevissimo rerum gustu tunc incensum animum et iam antea ab adolescentia calentem, hodie demum voti compotem feci. [5] Vidi loca a Virgilio descripta; vidi Averni et Lucrini lacus, Acherontis quoque stagnantes aquas; piscinam infelicis, nati sevitia, Auguste; Gaii Calligule superbam olim, nunc obrutum undis iter, et Iulii Cesaris iniectum pelago frenum; vidi Sibille patriam ac domum, et horrificum illud specus, stultis irremeabile, doctioribus inaccessum; vidi Falernum montem famoso palmite conspicuum, et hic aridam tellurem, morbis salutarem fumum perpetuo exhalantem, illic cinerum globos et ferventes scatebras, aeni instar undantis, confuso murmure eructantem; [6] vidi rupes undique liquorem saluberrimum stillantes, et cuntis olim morborum generibus omniparentis nature munere adhibita, post medicorum invidia — ut memorant — confusa balnea, ad que tamen nunc etiam e finitimis urbibus ingens omnis sexus etatisque concursus est; vidi non cryptam modo, que Neapolitana dicitur, cuius ad Lucilium scribens meminit Anneus Seneca, sed passim perforatos montes atque suspensos testudinibus marmoreis eximio candore fulgentibus, et insculptas imagines, quis latex cui corporis parti faveat, manu apposita designantes. In stuporem me non magis facies locorum, quam labor artificum coegit. [7] Iam minus miror romana menia, romanas arces, romana palatia, quando tam procul a patria — quamvis excellentibus viris ubique sit patria — romanorum ducum similis cura protenditur, quibus ultra centesimum lapidem esse quasi suburbane fuerant hiberne delitie. Estivas enim Tibur prestabat et Fucinus et frondentes Apennini valles
Et Cimini cum monte lacus,
ut ait Maro, et aprici Umbrie recessus et umbrosi colles Tusculi et ex re dictum Algidum et vivi fontes et lucida flumina; hibernas Antium Anxur Formie Caieta Neapolis.
[8] Nulla tamen amenior, nulla frequentior, quam Baiarum statio; quod et scriptorum illius evi fides et ingentes murorum reliquie testantur; etsi non sim nescius fuisse magis hoc humane voluptati quam romane severitati dignum domicilium. Ideoque et Marius, natura vir asperior, et Pompeius et Cesar, humanis moribus altiores, in montibus edificasse laudantur; unde, quod viros decuit, non immersi sed subducti effeminantibus animos munditiis, nauticum strepitum et Baianas ex alto despicerent voluptates. [9] Scipio autem Africanus, vir incomparabilis et cui in virtute omnia, nullum cum voluptate commercium, consilio relique vite simillimo, non tam ex alto despicere, quam prorsus non aspicere decrevit hunc locum suis artibus adversum. Extra prospectum igitur secessit et Literni quam Baiis habitare maluit; quam villulam hinc non abesse scio, nilque avidius spectassem, si quo duce in loca tanto habitatore nobilia penetrare potuissem.
[10] Cum multa sane mirabilia Deus ille fecerit, «qui facit mirabilia magna solus», nichil tamen homine mirabilius in terris fecit. Super omnia ergo que vel iste dies michi ostendit vel tibi hec ostendet epystola, puteolane mulieris animi ac corporis insigne robur fuerit. Mariam vocant; singulare illi servate virginitatis decus; iugis inter viros, eosque sepius armatos, conversatio; nulli unquam tamen, ut constantissima omnium opinio est, vel ioco vel serio rigide mulieris attentata virginitas, metu magis, ut memorant, quam reverentia prohibente; corpus illi militare magis quam virgineum, vires corporee probatis militibus optande, rara et insueta dexteritas, virens etas, habitus ac studium viri fortis. Non telas illa, sed tela; non acus et specula, sed arcus et spicula meditatur; non illam oscula et protervi dentis lasciva vestigia, sed vulnera cicatricesque nobilitant; precipua armorum cura est, animus ferri mortisque contemptor. [11] Bellum cum finitimis hereditarium gerit, quo multi iam ultro citroque periere. Interdum sola, sepe paucis comitata, manum cum hoste conseruit; ubique ad hunc diem victrix. Preceps in prelium ruere, lenta discedere, animose hostem aggredi, caute insidias texere; famem sitim frigus estum somnum lassitudinem incredibili patientia perferre, sub divo pernox et sub armis agere, humi requiescere, herbosum cespitem vel substratum clipeum in delitiis habere. [12] Inter tam continuos labores multum brevi tempore mutata est; quantulum est enim, quod me Romam ac Neapolim ad regem Siculum iuvenilis studium glorie attraxit! profecto, quam tunc inermem videram, hodie armata et armatis septa cum ad me salutandum accessisset, miratus sum; et velut ignoto viro salutem reddidi, donec, risu eius et comitum monitu pressius intuitus, vix tandem sub casside torvam et incultam virginem recognovi. [13] Multa de illa fabulis similia narrantur; ego quod vidi referam. Convenerant e diversis mundi partibus viri fortes et armorum exercitio durati, quos, alio tendentes, illic fortuna deposuerat; auditaque mulieris fama, experiendi vires cupiditas incesserat. Itaque magno consensu omnium in arcem Puteolanam ascendimus. Sola erat, et ante templi fores, nescio quid cogitans, obambulabat; adventu nostro nichil mota est. [14] Instamus orare, ut virium suarum aliquod nobis experimentum prebeat; illa, diu excusata brachii valitudine, tandem grave saxum ac ferream trabem iussit afferri; quam cum in medium proiecisset, ut tollerent atque experirentur hortata est. Quid multa? longa ibi, ut inter pares, contentio, et magno res acta certamine, spectatrice quidem illa et singulorum vires in silentio extimante. Postremo, facili iactu, adeo se superiorem approbavit, ut reliquos stupor ingens, me etiam pudor invaderet. Denique ita inde discessum est, ut, vix oculis fidem dantes, subesse aliquid prestigii putaremus. [15] Fama est Robertum, summum illum et virum et regem, his quondam litoribus magna classe prenavigantem, permotum talis femine miraculo, videndi gratia substitisse Puteolis; quod ideo apud me veri faciem non habet, quia, in tanta vicinitate terrarum, evocaturus illam fuisse videatur; sed fortassis aliam ob causam cum illuc applicuisset, rem novam spectare voluit ardens et noscendi cupidum illud ingenium. [16] Verum huiusce rei fides, ut ceterarum quas auditui credidimus, penes narratores maneat; michi quidem femine huius aspectus credibiliora efficit quecunque non modo de Amazonibus et famoso illo quondam regno femineo, sed etiam que de bellatricibus italis virginibus traduntur, duce Camilla, cuius inter cuntas celebre nomen est. Quid enim in multis opinari prohibet, quod in una, nisi vidissem, essem forsan ad credendum segnior? et illa quidem vetus non procul hinc, Priverni scilicet, tempore yliace ruine; hec recentior Camilla, Puteolis, nostris temporibus, orta est; quam tibi interim literulis meis testatam esse volui. Tu vive et Vale.
Baiis, IX Kal. Decembris.

5

Ad eundem, descriptio tempestatis sine exemplo gravissime.
[1] Insignem tempestatem describens Satyricus, ut multa paucis concluderet, "poeticam tempestatem surrexisse" ait. Quid enim brevius, quid expressius? Nichil iratum celum aut pelagus potest quod non equet verbis ac superet poetarum stilus; et, ne manifesta in re supervacuis utar, homericam tempestatem nosti et allisum scopulo ducem atque omnem Capharei montis insultum; quem imitati, nostri poete "aquarum montes ad sidera sustulerunt". [2] Nichil sane vel pingi eloquio vel animo fingi potest, quod non hesterna dies impleverit, imo procul excesserit; singulare quoddam et omnibus seculis inauditum malum. Itaque Homerus graiam, eoliam Maro, Lucanus epyrensem, alii alias tempestates canant; michi, si unquam vacuum tempus erit, neapolitana tempestas carminis materiam abunde tribuet; quanquam non neapolitana tantum, sed totius Superi atque Inferi Maris et universalis quodammodo tempestas, ut opinantur, fuerit; michi neapolitana est, quia me Neapoli graves moras agentem repperit. [3] Sane, quantum inter presentis temporis angustias et festinationem nuntii loqui datum, hoc tibi persuade, nichil unquam horribilius, nichil concitatius visum esse. Prevenerat quidem, mirum dictu, instantis mali fama, religioso quodam epyscopo astrorumque curioso e vicina quadam insula aliquot ante diebus periculum nuntiante; sed, ut fere nunquam coniecturis ad verum penetrant, non maritimum sed terrestrem motum predixerat, ruituramque Neapolim ad. septimo Kalendas Decembris millesimo trecentesimo quadragesimo tertio. [4] Et usque adeo miris cunta terroribus impleverat, ut magna pars populi, peccatorum penitentie et sub mortem mutando vite statui intenta, omne aliud negotii genus abiceret, multis contra vanos metus irridentibus, eoque magis quod, per eos dies non parvis quibusdam tempestatibus, in die erratum et tota vaticinii fides absumpta videbatur. Ego nec spei plenus nec timoris, ut ad neutrum prolapsus, sic ad utrumlibet pronus eram, sed pronior ad timorem; nam et fere hoc in rebus est, ut segnius sperata quam formidata proveniant; et multas eo tempore celi minas audieram ac videram, que, gelidis in regionibus habitare solito, monstri instar hiemali frigore, in metum ac pene in religionem verterant. [5] Quid plura? nox aderat, quam lux suspecta sequebatur; trepidula feminarum turba, periculi potius quam pudoris memor, per vicos plateasque discurrere atque, ad ubera pressis infantibus, supplex et lacrimosa templorum liminibus obversari. Trepidatione igitur publica permotus, prima vespera domum redii. Solito quidem tranquillius celum erat: qua fiducia qui mecum sunt, maturius in cubiculum concesserant. [6] Michi expectare visum est, contemplaturo qua luna fronte occumberet; erat autem, nisi fallor, septima. Institi igitur ad occasum spectantibus fenestris, donec eam obvolutam nimbis et mesta facie, ante medium noctis, proximus mons abscondit; tum demum et ego lectulum meum, dilatum soporem excepturus, ingredior.
[7] Vixdum totus obdormieram, cum repente horribili fragore non tantum fenestre, sed murus ipse saxea testudine solidus ab imis fundamentis impulsus tremit, et nocturnum lumen, sopito michi vigilare solitum, extinguitur. Excutimur stratis, et in locum somni vicine metus mortis ingreditur. [8] Ecce autem, dum inter tenebras alter alterum querit, et beneficio dire lucis ostensos trepidis invicem nos vocibus cohortamur, religiosi viri, quorum in edibus habitamus, et sanctissimus eorum prior, quem honoris causa nomino, David, qui ex more ad nocturnas Cristi laudes surgebant, repentino malo territi crucibusque ac sanctorum reliquiis armati et alta voce Dei misericordiam implorantes, thalamum ubi ego eram, prelatis facibus irrumpunt. [9] Revixi tantisper. Omnes inde ad ecclesiam pergimus, ibique affusi multis cum gemitibus pernoctamus, cum iamiam adfuturum finem et ruitura circum omnia crederemus. [10] Longius eam si omnem illius inferne noctis horrorem verbis amplecti velim, et quamvis longe citra verum sistat, veri tamen fidem transcendet oratio. Quis imber, qui venti, que fulmina, quis celi fragor, quis terrarum tremor, quis mugitus pelagi, quis hominum ululatus! Cum in hoc statu, quasi magicis cantaminibus geminato noctis spatio, ad auroram vix tandem venissemus, et diei vicinitas magis coniectura animi quam lucis inditio appareret, amicti sacerdotes sacra altaribus instaurant, et nos, celum nondum intueri ausi, in uda et nuda circum tellure prosternimur.
[11] Ceterum, cum iam haud dubia, licet nocti simillima, dies esset, et omnis repente clamor hominum superiore urbis parte siluisset, sed de litorea regione magis magisque crebresceret, neque percontando quid rei esset appareret, desperatione, ut fit, in audaciam versa, equos ascendimus et ad portum visuri moriturique descendimus.
[12] Dii boni, quando unquam tale aliquid auditum est? decrepiti naute rem sine exemplo asserunt. In ipso portus medio, fedum ac triste naufragium; sparsos equore miseros et vicinam terram manibus prehendere molientes, unda saxis impegerat et, ceu totidem tenera ova, disiecerat. Totum elisis et adhuc palpitantibus refertum cadaveribus litus erat; huic cerebrum, illi precordia fluebant. Hec inter, tantus virorum strepitus tantaque mulierum eiulatio, ut maris celique fragorem vincerent. [13] Accedebat edium ruina, quarum multas funditus violentior fluctus evertit; cui nullus, die illo, limes, nulla vel humane manus reverentia vel nature: statutos fines et litora consueta transcenderat; et tam moles illa ingens studio hominum aggesta, que "obiectu laterum", ut ait Maro, "portum efficit", quam omnis vicina mari regio undis obruta; et ubi planum siccis pedibus iter fuerat, periculosa navigatio facta erat. [14] Mille illic, vel eo amplius, neapolitani equites, velut ad exequias patrie, convenerant; et ego turbe immixtus, iam parcius timere ceperam, tanta cum acie periturus, dum novus repente clamor tollitur. Locus ipse in quo stabamus, fluctu subter penetrante domitus, ruebat; eripuimus nos in editiorem locum. [15] Non erat oculos in altum mittere; iratam Iovis ac Neptuni faciem mortalis acies non ferebat. Mille inter Capreas atque Neapolim fluitabant undarum montes; non ceruleum, aut, quod in magnis tempestatibus solet, nigrum, sed canum horrifico spumarum candore fretum cernebatur. Regina interim iunior, nuda pedes et inculta comas, et cum ea femineum ingens agmen, expugnata periculis verecundia, regia egrediuntur; et ad Regine Virginis templa festinant, orantes veniam rebus extremis. [16] Sed iam tanti pavoris exitum, pavide, nisi fallor, expectas. Egre nos in terris evasimus; in alto, navis nulla par fluctibus inventa, ne in portu quidem. Tres Massiliensium longas naves, quas galeas vocant, que Cypro reduces et tot maria emense, mane navigature in anchoris stabant, illacrimantibus universis, nemine autem ferre auxilium valente, fluctibus mergi, nautarum atque vectorum ne uno quidem salvo, vidimus; alie quoque maiores et omnis generis naves, que in portum velut in arcem tutissimam confugerant, pari fine consumpte sunt.
[17] Una de tam multis sola superfuit, onerata latronibus; quibus iustum supplicium remissum erat, ut in expeditionem siculam mitterentur, et huic gladio erepti, in illos inciderent. Horum ingens quedam et fortissima et taurinis coriis armata navis, cum usque sub occasum solis vim pelagi pertulisset, tandem et ipsa vinci ceperat; illi vero undique fatiscenti carine, supremis urgentibus periculis, occurrunt; erant enim, ut aiunt, quadringenti numero, turba classi, nedum navigio, sufficiens; et erant viribus pollentes et qui, a morte liberati, nil iam gravius formidarent eoque pertinacius atque animosius obsisterent. [18] Itaque, dum differunt sesimque merguntur, usque ad proxime noctis partem naufragium traxere; tum victi, desertis armis, in superiora navis eruperant; dum ecce preter spem et celi vultus serenari et fessi maris ira lentescere cepit. Ita, cuntis pereuntibus, pessimi omnium evasere; sive quia
servat multos fortuna nocentes,
ut Lucanus, sive quia
Diis aliter visum
est, ut Virgilius ait; sive ut intelligi detur, illos inter mortis pericula tutiores, quibus vilior vita est.
[19] Hec hesterne historie summa est, que ne frustra digitos meos auresque tuas detinuerit — quamvis humanorum discriminum amplam preferat materiam, de quibus multa quidem sepe, sed pro rei qualitate pauca semper a sapientibus dici solent —, hoc unum michi certe prestiterit, ut te obsecrem ne me unquam amplius vitam ventis ac fluctibus credere iubeas. Hoc enim est in quo neque tibi neque Romano Pontifici neque patri meo, si ad lucem redeat, parere velim. Aerem volucribus, mare piscibus relinquo; terrenum animal, terrestre iter eligo. Dum pes meus terram calcet, nec pharetratum Sarmatam, nec ludentem in hospitibus Maurum adire renuo; mitte me quo vis, ne Indos quidem excipio; alioquin — parce confesso — non decembribus tantum Saturnalibus, sed toto anno libertate utar. [20] Quid enim, oro, michi amplius suadeas, aut quibus me unquam verbis aggrediaris, ut navigem? 'Firmam puppim, doctos nautas elige'? At his utrunque contigerat. 'Cum sole portum pete, noctu anchoram demitte, hostis occursum cave, lege litoris oram'? At hi, diurnis horis, in portu anchora arenis tenacibus affixa, et pene litus ipsum remigio tangentes, inter tot milia miserantium amicorum, periere. Hec ego non legi, non audivi, sed oculis meis vidi. Itaque desine iantandem; et in hoc saltem pavori meo pudor tuus ignoscat.
[21] Scio quid adversus hec a doctioribus disputetur: ubique par periculum, etsi in mari clarius appareat. Sit ita; tu tamen ingenue feceris, si in terris ortum in terris mori permiseris. Vix ullum inter nos mare est, cuius non sepe naufragus fuerim; cum tamen inter laudatas Publii sententias illa sit: «Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit». Vale.
Neapoli, VI Kal. Decembris.

6

Ad eundem, execratio nocturnorum grassatorum apud Neapolim necnon et ludi cruentissimi, qui ibidem celebratur.
[1] Absolvi gravibus occupationum laqueis sperabam; et successisset, ut arbitror, nisi constrictos pietate animos "seps" ille "tabificus resolvisset". Non ore "Psyllus promptius", quam ego aure virus agnovi; institi occurrere, sed iam vereor ne lethale malum sit. Retentabo tamen, donec ulle spei reliquie supererunt. [2] Et forsan heri ad vesperam vel repulse gratiam meruissem, nisi concilium diremisset festinata nox et domum maturius coegisset immedicabilis egritudo huius urbis; que, multis in rebus preclarissima, unum hoc obscurum habet et obscenum et inveteratum malum: nocturnum iter, hic non secus atque inter densissimas silvas, anceps ac periculis plenum est, obsidentibus vias nobilibus adolescentulis armatis, quorum licentiam nulla unquam vel patrum disciplina vel magistratuum autoritas vel regum maiestas atque imperium frenare quivit. [3] Quid autem miri est, siquid per umbram noctis nullo teste petulantius audeant, cum luce media, inspectantibus regibus ac populo, infamis ille gladiatorius ludus in urbe itala celebretur, plusquam barbarica feritate? ubi more pecudum sanguis humanus funditur, et sepe, plaudentibus insanorum cuneis, sub oculis miserorum parentum infelices filii iugulantur, iuguloque gladium cuntantius excepisse infamia summa est, quasi pro republica aut pro eterne vite premiis certetur.
[4] Illuc ego pridie ignarus omnium ductus sum, ad locum urbi contiguum, quem Carbonariam vocant non indigno vocabulo, ubi scilicet ad mortis incudem cruentos fabros denigrat inhumane fuliginosa sevitie officina. Aderat regina et Andreas regulus, puer alti animi, si unquam dilatum dyadema susceperit; aderat omnis neapolitana militia, qua nulla comptior, nulla decentior; vulgus certatim omne confluxerat.
[5] Ego itaque, tanto concursu tantaque clarorum hominum intentione suspensus, ut grande aliquid visurus, oculos intenderam; dum repente, quasi letum quiddam accidisset, plausus inenarrabilis ad celum tollitur. Circumspicio, et ecce formosissimus adolescens, rigido mucrone transfossus, ante pedes meos corruit. Obstupui, et toto corpore cohorrescens, equo calcaribus adacto, tetrum atque tartareum spectaculum effugi, comitum fraudem, spectatorum sevitiam et lusorum insaniam identidem accusans. Hec gemina pestis, pater optime, quasi per manus tradita a maioribus, ad posteros semper crescendo pervenit, eoque progressa est, ut iam dignitatis ac libertatis nomen habeat licentia delinquendi. [6] Sed de his hactenus; nam et tragicum opus est et multa super his inter obstinatos cives verba iam perdidi. Minime vero mirabere amicos tuos, tanto avaritie premio proposito, in ea urbe vinctos esse, in qua hominem innoxium occidere ludus est; quam licet unam ex omnibus Virgilius "dulcem" vocet, non inique tamen, ut nunc est, Bistonia notasset infamia:
Heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum.
Ego quidem et de hac patria dictum illud accipiam; et nisi aliud audieris, ante triduum vel infectis rebus effugisse me credito in Cisalpinam primum Galliam, inde in Transalpinam et ad te; qui omne tempus, omne michi preter equoreum delectabile iter facis. Vale.
Neapoli, Kal. Decembris.

7

Ad Iohannem Andree, Bononie decretorum professorem, quanta sit somniis habenda fides.
[1] Nocturno te somnio permotum scribis usque adeo ut, nisi quia quod somniasti ex illorum genere est que amplius quam semel fieri nequeunt, et vigilantem te vidisse crediturus fueris quod dormiens videras, et secundo cernere quod vigilans vidisti. Itaque confestim subsequens eventus, ut memoras, minime iterabilis rei docuit somnium fuisse quod prius videras; et an aliquid michi tale contigerit in vita, quid ve de tota hac re sentiam, quid docti homines censeant, queris. [2] Magnus sermonum campus, magna disputandi materia est; presertim quia questio hec non inter literatos tantum, ut plereque, sed in vulgus excutitur, et cuique per se grabatuli sui argumenta suppeditant; ut in tanto disceptantium strepitu verum invenire difficile sit. [3] Neque enim vulgus modo sed docti quoque dissentiunt; quorum omnium sententias nosti, nisi quia de industria me ad scribendum elicis. Habes et Calcidii in Thimeum et Macrobii commentum in Reipublice librum sextum, ubi de somniis clara et brevi distinctione disseruit; habes de his et horum adiacentiis aristotelicum volumen; habes demum ciceroniane Divinationis libros; ibi quid aliis, quid sibi videatur invenies. Quid me iubes replicare notissima? sane, post veterum autoritatem, opinionem meam audire velle curiosum est, quippe curiosa est omnis amicitia. [4] Siquid vero momenti repositum, apud te, in iudicio meo est, et quid michi etiam placeat, ad rem pertinere arbitraris, cum in multis, tum in hoc Ciceroni meo assentior; minime quidem pertinaciter, sed paratus cum eodem mutare sententiam, siquid certius affulserit, affirmandi superbiam temeritatemque declinans. Id ipse michi de Achademie sue fontibus consilium prebet.
[5] Hec summa est. Siquid de hac re verbosius agentem audire volueris, est in manibus Liber Memorandarum Rerum; qui si unquam in publicum exierit, prima operis pars de his latius tecum aget. Alienis autem exemplis, que ibi multa collegi, duo hic michi ipsi — quoniam id postulas — per quietem visa subiciam, alterum leti, alterum mesti, sed utrunque certissimi eventus; utriusque testes vivunt, qui hec ex me inter somnium et somnii exitum audiere; sic enim et tibi satisfiet et dulce michi fiet amborum recordari.
[6] Amicus michi primis sub annis fuerat, quo nichil carius etas illa, vel a natura vel a fortuna datum, habuit; hic repente gravi pressus egritudine, nec medicis sue nec michi mee vite spem reliquerat. Quod unum supererat genus solatii, lugebam; et per diem ac noctem recentes michi semper erant lacrime. Nocte quadam, usque sub auroram pervigil, somnum tristem fatigatis tandem oculis excepi; imago mox illius affuit, cuius ad conspectum horrendos edens gemitus, socios excivi, qui — sicut post ex eis didici — ut dormientem me viderunt, etsi gravi aliquo somnio implicitum cogitarent, longas tamen vigilias miserati, turbidam me quam nullam quietem suscipere maluerunt. [7] Eger autem amicus ad me accedere lacrimasque meas leniter abstergere videbatur, et orare ut dolori, quem ex falsa causa suscepissem, finem facerem. Cumque ego dictum refellere et multa adversus fortunam meam dicere pararem, interrumpentem querelas meas audire illum videbar, et dicentem: 'Tace; quicquid dicturus es scio; sed en adest qui colloquium hoc nostrum dirimat: illi, oro te, salutis mee spem restitue, et sic habeto, me nequaquam ex hoc morbo periturum esse, nisi deseror'. Hec inter, impulsum cubiculi ostium strepuit; quo sonitu et imago pariter et somnus evanuit. [8] Respicio, et iam albescente aurora, unus ex medicis, amicior ambobus, qui de illo desperans omne studium ad me solandum sanandumque converterat, ante lectulum meum stabat; aggredior carissimum et indulgentissimum michi virum multis obsecrationibus, ut ad amicum meum pergeret, neve aliquid desperaret in homine presertim tam iuvene, dum ulle spiritus reliquie superessent. Ille autem, subtristis, inanem et importunam solicitudinem admirari; curandi, non suscitandi scientiam se professum dicere; hoc est medicum esse, non deum. [9] Ego contra, nocturnis adhuc lacrimis madens, quid corpore sobrio, licet curis ebrius, vidissem, exposui; affusus opem rebus afflictis petii. Quid multa? luctantem impuli. Ivit, et mox reversus, nescio quid spei melioris attulit. Inde certatim, qui deseruerant, omnes rediere; sic amicus meus ex ipsa michi morte restituitur. Et quanquam, dulcedine captus, in rebus propriis sim longior, tamen quod sequitur non silebo.
[10] Iacobus de Columna hic iunior, non nostra tantum etate vir clarissimus, sed ingenio preditus fuit facile quibusvis seculis in altum evasuro; huic ego, dum vixit, satis familiariter carus fui. Verum hanc unam asperioris fortune levitatem experior: perraro supremis me doloribus meis interesse sustinuit, de longinquo nocuit et vulnerasse aures contenta, pepercit oculis. [11] Multa de illo viro dici possent que pretereo, quoniam et a proposito longe sunt et de moribus quidem eius nil tu novum audire potes, qui e cuntis epyscopis hunc unum tibi colendum venerandumque delegeras. Florenti etate, generosissimi adolescentis eximiam indolem, ingeniorum solertissimus agricola, de flore fructum cogitans, fovisti; virtutem mox virilis animi optime tibi cognitam amasti; tandem debitos honores dignitati ac sacerdotio detulisti; postremo, de procursu tantarum rerum et e mediis vite laboribus, quamvis ad meliora, translatum, tamen humanitatis affectu piis lacrimis prosecutus es, dignitate patrem, etate filium, familiaritate germanum. [12] Sed ad rem redeo. Perosus ille igitur vite mortalis strepitum, verendum genitorem et fratres ac patriam fugerat; seque, presul egregius, sedem suam repetens, in Vasconie recessibus abdiderat. Illic, cum reliquas ubique magnifice, tum partem vite extremam, velut instantis presagus termini, prorsus epyscopaliter ac devotissime transegit. Ego autem, non parvo terrarum spatio distractus, in Cisalpina Gallia, et hoc ipso in ortulo unde tibi hec scribo, dulci tunc otio fruebar. Pertulerat ad me fama quosdam egritudinis sue rumusculos, sed ita ut inter spem et metum fluctuans, certiores assidue nuntios expectarem. Horresco nunc etiam memorans; locus ipse sub oculis est enim, ubi eum nocte per quietem vidi.
[13] Incomitatus erat, et hunc ipsum orti rivulum transibat; obviam ferebar admirans et de multis interrogans: unde, quo pergeret, quid tam propere, quid tam solus incederet. Ille nichil ad reliqua, sed ut erat in sermone iocundissimus, subridens: 'Meministi' aiebat, 'olim, dum trans Garumnam mecum degeres, ut moleste tibi Pirenee tempestates erant? illis ego nunc fatigatus, et irrediturus abiens, Romam peto'. [14] Hec dicens, iam loci extremum festinabundus attigerat; contra ego ut ducerer instabam; ille, me semel et iterum manu opposita suaviter repulso, tandem alio et oris habitu et vocis sono: 'Desine', ait, 'nolo te nunc comitem'. Figo oculos, atque exangui pallore mortuum agnosco; et metu mestitiaque tactus, exclamo, ita ut, eo ipso momento temporis experrectus, accentus ultimos mei clamoris audierim. [15] Diem signo, rem omnem et presentibus amicis narro et absentibus scribo; post vigesimum quintum diem nuntius ad me mortis allatus est; collatis temporibus, eo ipso die quo vita decesserat, sic michi illum apparuisse comperio. Reliquie eius — quod nec sciebam, nec suspicabar quidem — Romam, anno demum tertio, reportate sunt; spiritus enim, ut spero et cupio, celo redditus triumphat.
[16] Sed iam satis somniatum est; expergiscamur. Hoc addito: neque quia Cesar Augustus, summus vir et imperio et doctrina, fuisse legatur in opinione contraria, multique hodie in hoc secum sentiant, neque quia michi anxio vel dominum vel amicum somnus obtulit, neque quia hic obiit, ille revixit, ceterum in utroque vel quod optabam vel quod horrebam cernere visus sum, et cum visis meis fortuna coincidit, idcirco somniis fidem habeo; non magis quam Cicero ipse, propter unius sui somnii fortuitam veritatem, multorum ambagibus implicatur. Vale.
IV Kal. Ianuarias.

8

Ad eundem, super statu adolescentis luxuriosi.
[1] De adolescente tuo quid michi videatur et quid sperem? amore noxio et, quod peius est, turpi, atque omnino malis retibus captus est. Subirasci interdum potest, imo vero sepe cogitur. Hec natura amoris, hec amantium vita est; irascuntur et litigant et frequens bellum crebra pace concludunt et vix momento temporis unus propositi tenor manet. Nulla quidem, ex omnibus vite difficultatibus, inconstantia et fluctuatione vehementior est; itaque rarissime letos, sepe mestos, semper varios, uniformes nunquam videas. [2] Illum tu modo delitiis suis acriter infensum scribis; credo, quin aliter esse non posse, certe scio. Quis enim tam obstinate miser est, ut non interdum oculos aperiat miseriasque suas dum videt oderit? Sed tecum in eo quod sequitur, non sentio; tu enim spem optimam hinc elicis, posse eum a vinculis resilire; ego, ut est etas hominis atque animus, nisi presentissimo Dei auxilio, intricatum iri magis magisque illum reor. Illaqueate volucris mos est, ut exagitando sese arctius implicet.
[3] Melius sperarem, si non odio amorem ac litigio, sed oblivione ac silentio finiret; illud sane mentis, hoc lesi amoris indicium est. Timeo illud Terrentii in Andria:
Amantium ire amoris integratio est;
timeo illud Senece ad Lucilium: «Nichil facilius recrudescit quam amor»; timeo virgilianum illud:
Improbe amor, quid non mortalia pectoracogis?
timeo quicquid quarto die Cicero de hac re in Tusculano suo disputat; ad postremum, timeo cuntorum hac in parte concordium philosophorum poetarumque sententias. [4] Verum super omnia lenonum ac meretricum nefarias artes et inenodabiles laqueos pavesco; horreo Sirenum blanditias et viscum tenacissime voluptatis; importuosam hanc ipsam horreo, quam is nunc navigat, Caribdim, multorum naufragiis infamem; denique nichil est quod, rebus sic euntibus, non timeam. [5] Nam quod ille nunc vel atrociter minatur vel "iratus secum cogitat":
Ego ne illam, que illum, que me, que non
et que sequuntur in hanc sententiam similia, hec omnia
una mehercle falsa lacrimula,
ut Terrentius idem ait,
Quam oculos terendo misere vix vi expresserit,Restinguet, et se ultro accusabit, et dabitEi ultro supplicium.
Magno licet clamore deseviat seque tumultuose in libertatem asserat, ego si iudex sim, secundum murmur anicule inservitutem asserentis, vindicias dabo. [6] Cur, queso? Quia novi quam sit illud murmur hoc clamore potentius, quantum ve artes artibus antecellant. Nulla rerum paritas, nulla proportio est: inde ferrum, hinc lutum; inde ignis, hinc stipula; inde fingendi celeritas, hinc facilitas credendi; inde unci innumerabiles, hinc totidem anse sunt.
[7] Nosti omnia, et quanquam ab his te curis etas abstraxerit, nil tibi tamen ignotum loquor. Parum ne his fidere plautina tibi videtur anus inAsinaria? que tumidum et minacem adolescentem sic alloquitur:
Fixus hic apud nos est animus tuus clavo Cupidinis;Remigio veloque quantum poteris festina et fuge,Quam magis te in altum capessis, tam estus te in portumreferet.
Secura erat valde mulier venefica, que talibus adolescentium successibus plenam vitam experiendo didicerat.
[8] Ad hec ego tibi nunc nichil adiecerim nisi hoc unum: ut cogites lapsu temporis ruere quidem urbes, regna transferri, variari habitus, innovari leges; que vero naturaliter insunt, non mutari, et animos hominum et animorum morbos prope omnes eosdem esse qui fuerint, dum Plautus ista fingebat. [9] Quod ab hoc sane crebro iactari solitum ais, arsisse se quidem sed amplius non ardere, si id passim predicat, signum in hoc morbo mortiferum est; scitus est Nasonis versiculus: Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat. Non verbis sed operibus credo, hisque non statim, sed si pertinaciter institerit contraria vita maculas vite superioris eluere. Vetustam egritudinem repens medicina non adiuvat; quod longo usu didicimus, longa desuetudine dediscendum est. [10] Habes de adolescente tuo presagium meum, quod utinam falsum fuisse res doceat; et certe potens est Excelsi dextera, mutatione illa davitica, dicto citius ab imo miseriarum fundo misericorditer attollere; sed id rarissimum et paucissimorum hominum scito esse. Vale.
III Idus Maias.

9

Ad eundem, super statu luxuriosi senis.
[1] Dissimilem prime sed iustiorem satyre materiam affers, luxuriosum ac lascivum senem; ut enim Declamator ille ait, «adolescens luxuriosus peccat, senex luxuriosus insanit». Ac "profecto" sic est, ut ait Plautus:
deliramus interdum senes;
imo vero non interdum sed sepissime. [2] Hoc illa iam tunc etate ceptum erat; nunc autem reptamus infantes, ludimus pueri, adolescentes insanimus, conflictamur viri, deliramus senes. Ita nullam vite partem perdimus, sed omne evum variis quidem errorum gradibus, uno stultitie tenore traducimus. Nescio quid dicam: nisi tantis in tenebris aliquid etheree lucis affulserit, parum absum ab antiquorum sententia, ut "non nasci optimum" fuerit, "proximum quamprimum" mori.
[3] Omnium tamen huiuscemodi senum excusatio una est, imbecillitas etatis solatio egentis, et iam usu publico permissa licentia. Sic in Asinaria petulantissimum senem suum idem Plautus excusat his verbis:
Hic senex siquid clam uxore suo animo fecit voluptatis,Neque novum neque mirum fecit nec secus quam alii solent;Nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore,Quin, ubi quicquam occasionis sit, sibi faciat bene.
Hec ille dixit, hec omnes dicimus, sive adolescentes quibus luxuriari gloria est, sive viri quibus consuetudo est, sive senes quibus iam veniale peccatum est. [4] Quotum invenies senum, qui, siqua facultas adfuerit, teste submoto, non statim oblitus virium, iuveniliter ruat in venerem, ipse sibi blandiens quasi quicquid delectat aut mulcet et prosit et deceat, et quasi senectutis unicum solamen sit luxuria, que potius senectutis opprobrium ac ruina est? [5] Tu vero senem nostrum ora, ut inducat in animum attendere quid agit, quo progreditur, quamque adverso tempore; quam indecora quamque ambigua et intempestiva venus sua est. Pudor forsan ac metus efficient, quod ratio iampridem ac satietas debuissent. Sin pergit, unum hoc illi meis verbis dicito: brevi vel invitus desinet, siquidem iuvenilis luxuria senectuti proxima, senilis autem sepulcro contigua est. Vale.

10

Ad Barbatum Sulmonensem.
[1] Ut more nostro fortunas laboresque meos tecum partiar, est animus. Ad Parmam bellum constitit, ut nosti; circumsistimur et magnis non Ligurie tantum sed prope totius Italie motibus, intra unius urbis ambitum coarctamur; non quod animus nostris ad pugnam desit — quod sepius animosa eruptione testati sunt —, sed ea hostis astutia est, ut nec pacis nec prelii viam pandat; durando vincere et debilitare animos lente obsidionis tedio confidit. [2] Itaque iam sepe variante fortuna, idem ipse qui obsidebat obsessus est, necdum certus est exitus. Ceterum summis utrinque viribus res agitur et, nisi fallor augurio, summus fatorum dies accelerat. Nutat animus ac neutram in partem totus inclinat, ex equo declinare studens et inanem spem et supervacuum pavorem. In hoc statu, non iam paucorum nos dierum, sed multorum mensium premit obsidio, inter calamitates bellicas haud ultima. [3] His ita se habentibus, subiit nuper desiderium libertatis; quam omnibus votis exposcere, omni studio amplecti, postremo quam terra marique fugientem sequi soleo. Subierat iam ante cupiditas transalpini Eliconis, quoniam italus Elicon bellis ardebat; ita ergo hinc odio, hinc desiderio agebar. Sed quid agerem? que eo ducit ad occasum via, prorsus inaccessibilis facta erat; vertor ad orientem; etsi enim omnia hostium plena essent, tutior tamen brevis transitus, quam ille ingens per Etruriam circuitus visus est. Quid multa? inter hostium stationes cum paucis egressus, septimo Kalendas Martias, abeunte sole, carpo iter. [4] Cum prope Regium, inimicam urbem, sub nocte media pervenissem, repente latronum manus ex insidiis erumpit magno mortem clamore denuntians. Non erat consilii facultas; tempus, locus et circumfusus hostis suspectissima omnia faciebat; pauci, inermes, improvidi, quid adversus plures, armatos et ad scelus instructos facerent? una in fuga atque in tenebris spes erat.
Diffugiunt comites et nocte teguntur opaca.
Ego etiam, fateor, me ipsum morti et circumsonantibus telis eripui. [5] Dumque iam omne discrimen evasisse crederem — quid, oro te, usquam tutum homini est?— seu fosse seu trunci forsitan seu saxi obice — nichil enim prorsus cernere sinebat illius nubilose ceceque noctis obscuritas — equus ipse, fidissimus vector meus, cernuus ad terram ruit tanto impetu, ut confractus ac pene exanimatus sim. Colligo tamen in extremis animum et assurgo; quique multis iam diebus interiectis ad os manum referre nondum valeo, tunc sublevante metu in equum reinsilui. [6] E sotiis pars domum rediit, pars vago errore circumacta, inceptum non deseruit. Duo viarum duces, celi ac terrarum indiciis amissis, fessi ac trepidi, inter avia subsistere coegerunt; unde, nequid terrificum deesset, inimicorum vigilum voces, vicinis nescio quibus ex menibus, audiebantur. Ad hec et seva grandine mixtus imber accesserat, et inter crebra tonitrua famosioris assiduus timor mortis. Longa erit historia, si eam per singula. [7] Illam ergo vere tartaream noctem sub divo atque humi iacentes egimus, cum interea magis magisque lesi brachii tumor ac dolor ingravesceret. Non herbosus cespes ad somnum, non frondose ramus arboris aut cave rupis fornix, sed nuda tellus, aer turbidus et iratus Iupiter, hominumque simul ac ferarum metus, atque inter tot aspera corpus invalidum. Unum, quod miraberis forsan et misereberis, solatii genus in tantis difficultatibus fuit; equis, medio calle transversis, pro tentorio usi sumus et illorum terga procellis obiecimus; qui paulo ante frementes ac rapidi, mox taciti et immobiles, non sine quodam quasi miserie sue sensu, geminum nocte illa nobis obsequium prebuerunt. [8] Sic ad auroram laborando ac trepidando pervenimus. Ubi primum semitam inter vepres vicine lucis dubius fulgor ostendit, prepropere suspecta loca reliquimus, et amici oppidi— Scandianum vocant — menibus excepti, didicimus nocte tota magnam equitum ac peditum cathervam circa muros, ut nos exciperent, in insidiis latuisse, pauloque ante nostrum adventum pulsam tempestatibus abiisse. [9] I nunc et negare aude magnum aliquid esse fortunam, que et consilia in perniciem et errores in salutem vertere potens est. Ludo tecum, Barbate carissime; de fortuna enim iudicium meum tenes: formidabile nomen est. Utcunque se res habeat, profuit error vie, profuit procella; peiora malis evasimus.
[10] Illic ergo cum iam illuxisset, celatum casum meum non sine multis comitum lacrimis aperio; et quoniam ne ibi quidem tuta videbatur mora, alligatus pro tempore, montano calle Mutinam, inde luce proxima Bononiam veni. Hinc tibi preter solitum alienis digitis ista perscribo, ne aut meo aut rerum statui fides desit. Circa curam corporis, fit quantum humano ingenio fieri potest; spes est potius certa, quam velox. Estatis opem media, ego Dei omnipotentis auxilium expecto; interim torpens michi dextra non obsequitur, animus fit promptior in adversis. Vale.
V Kal. Martias, Bononie.

11

Ad Andream Mantuanum, detractorum verba contemnenda, scripta vero scriptis refellenda.
[1] Vix unquam alias iustior michi querelarum causa, vix uberior defensionis materia oblata est: in triviis laceror. Quid agam? auctor tangit inurie; fama mea ab infamibus carpitur; contemnendus obtrectator, ceterum eo molestior quo vilior. Dissimulare difficile, sed decorum silentium iuste querimonie preferendum. Linguas acuant, verba non metuo; si scripto egerint, sentient et me calamum habere. Vivus ego vivorum subruam calumnias. [2] At siquid forte post bustum minitantur? audio enim eos assidue parturire, nescio quidem an ridiculum murem an elephantem indicum parituros. Quod ipsum si consulto, inquam, in id tempus trahunt quo amplius hic non ero, timide agunt minimeque generosas insidias struunt. Quorum consiliis quid aliud dicam, nisi quod sepe soleo, Planci illud in Asinium Pollionem, cuius in principio Naturalis Historie Plinius Secundus meminit: «Cum mortuis larvas solere luctari»? [3] Proinde siquid habent, proferant in medium, dum adest qui respondeat. Videbis convitiis attritum nomen splendescere; clariorem fecit Eschines Demosthenem, Catonem Galba, Salustius Ciceronem, Emilianus Apuleium. Alioquin inglorium belli genus eligunt, in absentem loqui et mutis decertare cineribus; quamvis, ut est etas, impudenter id ipsum sperent. Vale.

12

Ad eundem, de eadem re.
[1] Theon ille, sive mavis Bion, iurgium querit; agnosco sibilum, aspis in proximo est. Indigner an mirer si michi non parcat, qui nec ipsi pepercerit Homero? Puto extimet ut que sibi, eadem michi voluptas sit. Longe vero fallitur; nil michi gratius silentio; post illud, nil colloquio dulcius amici. [2] Sin pergit, effugiam; si ne id dabitur, quid sim acturus interrogas? silebo. Si ne id quidem? loquar. Quantum sane? nichil brevius. Et quid dicam? comminabor in primis id convitii genus, quod nunquam audierit; turbabitur, congelascet et forsan, ut fit, multa sibi conscius tacebit. Atque hic iurgio finis erit, siquidem nichil magis maledici linguam frenat quam mordacioris alterius lingue metus. [3] Si ne hic tamen desinet, culicem hunc quibus armis excutiam? ulciscar aniliter, et quod anus anui dixisse traditur, dicam sibi: 'O vir maxime omniumque modestissime, o virtutum hospes, o decus ac spes patrie; certe nunquam tale aliquid audivisti'. Quid nunc ais? annon satis promissum implesse visus ero? aut ego fallor, aut etsi callosas convitiis aures habet, hoc unum hactenus non audivit non ex ore amantis, non arrisoris, non derisoris, non adulatoris, quantumlibet impudentis. Sic, ut reor, insuetum stilum ille mirabitur; tu ridebis; ego interim evasero. Vale.

13

Ad Socratem suum, de propellenda dilatione consilii salutaris.
[1] Obsecro obtestorque te, meque ipsum simul obsecro, siquis apud utrunque nostrum precibus meis est locus, ut, si tu nondum pectoris tui curas composuisti— ego enim inquietudinis mee michi sum conscius —, propellamus iantandem cunta quibus angimur, et adhuc fluctuantem animorum nostrorum statum aliquando compescamus, nec nos pigeat quod multum distulimus, vel sero aggredi. [2] Neque enim viatori, quanquam vel somno gravis vel vino obrutus vel tedio fatigatus tarde surrexerit, suadebis ut viso sole in cubiculum revertatur, somnum tracturus ad vesperam; multo satius esse monstrabis accelerare, gressum ingeminare et in id niti ut quod sopor eripuit reddat industria. Et nos, si recolis, viatores sumus, et immensum nobis superest iter, et hora iam tarda est, nostrum enim mane dormivimus; quo vigilantius exurgendum est, ne cuntantes forte nox opprimat. Plura res exigit, tempus autem pauciora; et certe intelligenti volentique satis est dictum. Vale.

14

Ad eundem, de importuna conversatione servili.
[1] Nuper, dum fugiendi fastidii et relaxandi animi gratia lepidissimas fabellas apud Plautum legerem, curisque mordacibus tantillum temporis vetustissimi vatis auxilio cor furarer, mirum dictu quot ibi iocundas narrationes, quot elegantes nugas invenerim, quas serviles fallacias, quas aniles ineptias, quas meretricum blanditias, quam lenonis avaritiam, quam parasiti voraginem, quam senum solicitudinem, quos adolescentium amores. Iam minus Terrentium nostrum miror, qui ad illam elegantiam tali usus est duce. [2] Sed de ceteris suo tempore, nam et copiosa et otio affluentibus — si unquam id nobis forte contigerit — peramena res est; nunc unum, quod hodierno die tempestive admodum se obtulit, interseram. [3] Est illius comedia cui nomen est Casina; ibi vir et uxor de nuptiis ancillule discordant; bellum domesticum et plusquam civile dixeris; ita inter coniunctissimos disiuncta sunt omnia. Prorsus nichil convenit: paterfamilias propriis, mater filii studet amoribus; servi duo, competitores pertinacissimi, certatim ad puelle connubium aspirant, hic a patre subornatus, hic a matre. [4] Herilis ergo concupiscentie minister, ut incepto absisteret precanti domine inexorabilem se prebens, a domino, qui forte suprema verba contentionis acceperat, interrogatur quocum litiget.

15

Ad eundem exhortatoria.
[1] In Campum Martium omnes qui nascimur vocati sumus; quidam tamen nonnisi ad strepitum numerumque complendum, quidam vero ut honores et laborum premia percipiant. Quorum ex agmine ut simus, optandum enitendumque nobis est; de eventu, viderit Ille cuius in manu nos et nostra consistimus. Velle quidem nostri erit arbitrii. [2] Itaque firmare propositum et candidatos adesse conveniet, ac supremi imperatoris et amicorum eius implorare suffragia; non enim de consulatu aut pretura, sed, ut plautinus adolescens ait, "de capite" nostro "sunt comitia". Vale et vigila.

16

Ad Guidonem Septem archidyaconum Ianuensem, excusatio silentii.
[1] Epystolam sub tuo nomine descriptam perdidi. Hoc michi et nuntii longior expectatio et sotiorum preceps favor attulit; qui dum assiduo novarum rerum desiderio et, ut Solini verbo utar, "impatientibus potius quam studiosius" per bibliothecam meam more solito vagantes in illam incidissent, legerunt et tulerunt ignorante me; veriti, ut asserunt, ne — sicut, amicis indignantibus et incuriositatem meam damnantibus, michi plerunque contigerat — illius etiam periret exemplum. [2] Ego, re cognita, ut michi redderetur instabam, illi autem festinabant. Quid te moror? verum est quod ait quidam:
male cunta ministratImpetus.
Dum enim omnes habere cupiunt, nullus habuit; dumque omnium consensu uni scribenda traditur, ille eam omnium cum dolore vel amisit vel amisisse simulavit; qualiter nescio, nisi quod ad oculos meos ultra non rediit. [3] Unum fatebor, nec erubescam testimonium tuum: nunquam credidissem quod res ulla tam parva tam magne michi foret perturbationis causa. Raro unquam alias fragilitatem meam sic evidenter agnovi; torquebar enim et per multos dies noctesque perditam querebam simul et querebar, et nunc temerariam sotiorum fidutiam nunc levitatem meam increpabam, illis exprobrans quod plus equo stilum hunc mirantes, importune agerent, michi quod immaturam gloriam e primitiis studiorum querens, amicis fierem fortassis asperior. [4] Quantalibet sane plaga animi tempore mitigatur; iam dolere desii doloremque pudor expulit; pudet tam graviter doluisse. Nunc quoniam illius nulle michi reliquie supersunt preter "amantem memoriam", ut ait Augustinus, perierit quidem illa, sed calamo superstite. Interim ego, dum revertor ad solitum scribendi morem, intermissionis causam tibi notam esse volui, ne insueto silentio movereris. Vale.

17

Ad eundem, posse deformium opera esse formosa.
[1] Non sum nescius mirari te quid ita debiliter fortunam unius epystole ferre visus sim. Neque enim magne indolis argumentum est, ex literis gloriam sperare; ex factis non ex dictis oriri veram gloriam, vere philosophie non dubitant sectatores; illam inquam gloriam, non quam predicat vulgus, a quo laudari magnis animis pene fastidiosum est, sed que ex sobria et iocunda recordatione virtuosorum operum in pectore virorum excellentium viget atque alitur, cuius sine theatrico strepitu, sine favore vulgari Deus et conscientia testes sunt. [2] Hec est equidem illa verax gloria, que in solo stabili actis alte radicibus casum nescit; illa vero in hominum fundata sermunculis, primum diuturna non est et perfacile proteritur et quibus attollitur flatibus eisdem semper agitatur ut corruat; deinde si esse posset eterna, vulgaribus tamen ac minime generosis artibus quesita, nunquam ingenuos animos delectaret, servilis opere vilis merces. [3] Idque ego mecum cogitans, fateor, et mirabar me et michi non mediocriter indignabar; ex diverso autem, dum reminiscebar quam michi dulcis epystole illius lectio fuerat, flectebar ut omni culpa desiderium eius absolverem. Nec satis scio vere ne an falso, sed persuadebam michi multis rationibus nullius me ventose laudis ambitu perditam deflere, sed quod eam michi utilem senseram; tantamque fidutiam dabat, non ars non ingenium, sed verus ille magister artis ingeniique largitor, ut auderem sperare literas illas tanti peccatoris digito contextas legentibus nedum placituras — in quo nudum nomen vertitur — sed forte etiam profuturas. [4] Multa ibi contra fortunam, multa contra hominum et presertim mei ipsius mollitiem invectus fueram; multisque ad virtutem exhortationibus, nec paucis indignationibus in seculum nostrum et vitia toto nunc orbe regnantia, velut alternis stimulis, utrunque illi latus armaveram; adeo ut ad eam rediens, vix ingenii mei opus crederem et plus ei quam scriptis meis soleo, venerationis impenderem.
[5] De Phidia et Apelle nusquam lectum est fuisse formosos; operum tamen illustrium alterius reliquie stant, alterius ad nos fama pervenit. Itaque, tot interlabentibus seculis, utriusque artificis preclarissimum vivit ingenium, varie licet pro varietate materie; vivacior enim sculptoris quam pictoris est opera; hinc est ut in libris Apellem, Phidiam in marmore videamus. Idem de Parrhasio et Policleto, de Zeuxi et Praxitele censuerim, ceterisque quorum corporee forme nulla mentio est, operum decor eximius et fama percelebris. [6] Atque ut a veteribus ad nova, ab externis ad nostra transgrediar, duos ego novi pictores egregios, nec formosos: Iottum, florentinum civem, cuius inter modernos fama ingens est, et Simonem senensem; novi et sculptores aliquot, sed minoris fame — eo enim in genere impar prorsus est nostra etas —; ceterum et hos vidi et, de quibus fortasse alius plura dicendi locus dabitur, opera singulorum ab auctoribus suis multum differentia longeque distantia.
[7] Cuius differentie siquis ab eis causam quereret, responderent, puto, non ut olim Mallius pictor, qui ab amicis interrogatus super cenam cur tam deformes filios genuisset, cum tam pulcras figuras pingeret, 'quia "in luce"' inquit, "'pingo, in tenebris fingo'". [8] Faceta responsio illius; horum verior, si dicerent et forma corporis et ingenium— que forma est anime unde opera hec que laudamus ac miramur, velut e fonte procedunt — munera Dei omnipotentis esse, non hominum, et sumenda esse non tantum equo sed et grato animo, seu largius provenerint seu parcius, cum gratuita sint et humanum meritum semper excedant; nec ab homine queri rationem oportere cur plus minus ve aliquid ab Illo fiat, cuius voluntas ipsa est ratio summa et inaccessibilis et ad quam frustra per se ipsum nititur humanus labor; quia quanto «accedet homo ad cor altum», tanto «exaltabitur Deus», et mortales intuitus consilii sui profunditate frustrabitur.
[9] In hanc ego narrationem, cum preterire possem, sponte incidi; que eo spectat, ne mireris si michi quoque contigerat ut pulcram scriberem epystolam, turpis ego; et si in ea, ut Gregorii verbo utar, «pulcrum depinxi hominem pictor fedus». Proinde species ea qua sorores suas illa vincebat, et sibi pereundi et michi dolendi fuit occasio; ut intelligerem non solum in corporibus sed etiam in scripturis excellentem formam interdum nocere, et mediocritatem in rebus omnibus expetendam. [10] Sic epystole mee, quam ipse michi non adoptaveram sed genueram, pereunti et tunc exequiarum quasi quoddam genus lamenta persolvi et nunc memorans anniversarium diem ago, dolens de medio tam cito subtractam et, ut ita dixerim, in ipsis cunabulis extinctam; eoque michi huius rei inconsolabilior est querela, quo minor est spes de illius ossibus, quasi de phenicis cineribus, alteram suscitandi. [11] Nulle eius apud me reliquie remanserunt; preter morem enim meum, totam charte credideram, memorie nichil; idcirco nunc eam in memoria requirens non invenio, nec ullum vestigium abeuntis agnosco. Tantum illud teneo, dulcem michi fuisse dum scriberem, dulciorem dum legerem, amarissimam dum recordor; nec aliter evenisse quam sicui saporiferi favus mellis labiis admotus repente subtraheretur, amotaque dulcedine, sola quidem amara dulcedinis recordatio superesset. [12] His ego perculsus, diu a scribendo cessavi; oderam enim vigilias meas et unius eventu ceteras metiebar; tandem per memet ipsum admonitus non esse consilium ut unius naufragii metu navigatio relinquatur aut unius anni memor aratrum damnet agricola, ad calamum redii. Sed quid iterum faciam? epystola tua etiam michi periit, et comitem secuta est. [13] Quantum suppetit memoria, duplex inde michi gaudium fuit: gaudeo equidem, ut mos est hominum, tecum solito benignius agere fortunam, quamvis non ignorem frivolam esse letitiam que de fortune facilitate concipitur, que nulli amicior unquam fuit nisi ut familiarius falleret, neminem evexit nisi ut altior casus esset. Verum hic unus ex humanis erroribus est, qui sunt innumerabiles, quosque, ut ciceroniano verbo utar, «cum nutricis lacte suxissevidemur», et quos utinam vel in senio deponamus. [14] Certius gaudium ex epystole tue fine percipio, ubi et fortunam nosse et ad omnes casus paratum michi videris animum habere; hoc est quod optavi, hoc est quod speravi, hoc est quod Deum rogavi, ut et michi et amicis fortem animum et contemptorem rerum mutabilium prestaret. Nequid enim in vita sentiamus adversi, nequicquam poscitur; ut quicquid evenerit feramus patienter, dignissime preces sunt; equidem, nisi fallor, in verbis tuis animum tuum vidi, et dixi mecum: 'Iam vir est, humo erigitur, celum spectat'. Vale.

18

Ad eundem, de conditione status sui tunc presentis.
[1] De statu meo, quem nosse desideras, breviter sic habe: etsi inter vere philosophantes unum sit hominis bonum et non tria, id scilicet quod in animo est bene celitus instituto et possessione generosi habitus insignito, quoniam corporis ac fortune non bona sed commoda quedam ac levia adminicula dici debent; quia tamen credo velle te de omnibus audire, geram morem voluntati tue. [2] Qualis sit animus meus, nec plene scio nec asserere meum est. «Sunt enim» ut ait Augustinus, «et iste plangende tenebre, in quibus me latet facultas mea, que in me est, ut animus meus de viribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet». Quatenus autem effari possum, undique me habent angustie in luto carnis et in vinculis mortalitatis mee adhuc aut sedentem aut iacentem; videor tamen — nisi forsan hoc ipsum videri idem ego michi mendaciter fingo — libentissime surrecturus. [3] Sed ponderibus meis premor, et invaluit in me durum inveterate consuetudinis iugum; a cuius servitute quis liberabit me miserum, nisi Dominus ille qui «solvit compeditos et illuminat cecos»? Fortuna contra me hactenus perpetuum bellum gerit; ego autem, sciens quod comunio discordias parit, ut in pace vivam, nequid comune secum habeam laboro; imperia regna divitias honores ceteraque eiusmodi sua sunt et sibi habeat. [4] Nichil est horum quod me moveat; michi linquat siqua sunt animi mei bona. Hec sui muneris non fuerunt, et ne sui iuris sint flagito. Quid sevit, quid minatur? nimis diu debitor suus sum; calculum ponamus: auferat que sua sunt, nimis diu depositum eius servo. Quid cogitat? nulla mora est, nullum luctamen, tollat quicquid id est et nunquam reversura discedat. Et certe iam partem non exiguam tulit, et id quantulumcunque quod restat, odiosum honus est humeris ad altiora nitentibus. [5] Quod ad corpus attinet, non sum quem reliquisti. Hospes corporis mei, secum male concordans, implacabilem litem agit. Hec iugis solicitudo faciem meam mutavit ante annos, ita ut iam vix primo me cognoscas occursu. Huius tamen rei me cura non tangit; adhuc enim integer, Domitiano principi credideram: «Nichil gratius decore, nil brevius». "Ad maiora" vero "genitus" sum, "quam ut sim mancipium corporis mei".
[6] 'Seneca' inquis 'hoc dixit'. Quis negat? et ego dico, et multi dicent post me, et ante eum multi forte dixerunt, et quisquis id dixerit, modo ne mentiatur, egregium magnificumque verbum dixerit. Ego et illud dixi, et quod sequitur dicam, et in utroque scio quod non mentior; utinam nec fallar. Absit a me ut amore corporis aut huius lucis desiderio diem mortis horrescam, quoniam et hoc ab alio verissime dictum in usus meos verti, quod hec nostra que dicitur vita, mors est. Vale.

19

Ad Clementem sextum Romanum Pontificem, fugiendam medicorum turbam.
[1] Febris tue nuntius, Beatissime Pater, tremorem membris meis et horrorem attulit; nec idcirco blandiloquens aut similis dicar illi de quo Satyricus ait:
flet, si lacrimas conspexit amici,
et iterum:
si dixerit 'estuo', sudat;
sed illi potius qui, ut ait Cicero, de salute populi romani extimescebat, in qua etiam suam inclusam videbat; mea quidem ac multorum salus in tua salute fundata est. [2] Non igitur simulatus est tremor; neque enim alieno periculo permoveor sed proprio; omnes qui de te pendemus et in te speramus, te egrotante sani forte videmur sed non sumus. Verum, quia cum semper tum precipue in hoc statu brevem decet esse sermonem qui in divinas aures humano ore transfunditur, pauca tibi nunc animo affusus et venerabundus loquar. [3] Lectum tuum obsessum medicis scio; hinc prima michi timendi causa est. Discordant enim de industria, dum pudet novi nichil afferentem alterius hesisse vestigiis. «Nec est dubium» ut eleganter ait Plinius, «omnes istos famam novitate aliqua aucupantes animas statim nostras negotiari... et in hac sola artium evenire, ut cuicunque se medicum profitenti statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius; non tamen illud intuemur, adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. Nulla preterea lex que puniat inscitiam capitalem, nullum exemplum vindicte; discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt, medicoque tantum hominem occidisse impunitas summa est». [4] Horum turbam velut inimicorum aciem, Clementissime Pater, intuere; instruat te illius infausti epygrammatis memoria inscribi iubentis in sepulcro hoc solum: «Turba medicorum perii». In etatem nostram potissime videtur incidisse illud Marci Catonis senis vaticinium: 'quandocunque Greci ad nos literas suas ac presertim medicos transmisissent, omnia corrupturos'. [5] Sed quia iam sine medicis vivere non audemus, sine quibus tamen innumerabiles nationes forte melius atque salubrius vivunt et populus romanus etate florentissima, eodem teste Plinio, ultra sexcentesimum annum vixit, unum tibi de multis elige, non eloquentia sed scientia et fide conspicuum. [6] Iam enim professionis sue immemores et dumetis propriis exire ausi, poetarum nemus et rethorum campum petunt, et quasi non curaturi sed persuasuri, circa miserorum grabatulos magno boatu disputant; atque illis morientibus ypocraticos nodos tulliano stamine permiscentes, sinistro quamvis eventu superbiunt, nec rerum effectibus sed inani verborum elegantia gloriantur. [7] Ac nequid a me hodie fictum medici tui putent, quem sepe nomino Plinium, quod is et de medicinis multa et de medicis plura quam quisquam et veriora diceret, in omnibus fere huius epystole partibus ducem habui, ipsum ergo audiant: «Palam» inquit, «est, ut quisque inter istos loquendo polleat, imperatorem illico vite nostre necisque fieri». [8] Sed ego longius quam destinaveram, metu calamum urgente, provectus sum; ut vero iam desinam, medicum non consilio sed eloquio pollentem velut insidiatorem vite, sicarium aut veneficum vitare debes. Huic quidem iure optimo dici potest quod loquaci coquo plautinus ille senex in Aulularia:
abi,
inquit,
opera hic conducta est vestra, non oratio.
Ad hec et exactam tui custodiam et, que ad salutem corporis miris modis adiuvant, spem bonam ac letum animum habeto, si te, si nos omnes, si tecum egrotantem Ecclesiam salvam cupis.
IV Idus Martias.

 

LIBER VI

1

Ad Anibaldum Tusculanum epyscopum cardinalem, contra avaritiam pontificum.
[1] "Infelicem invidiam" dixit Maro, nec immerito; quid enim infelicius, quam suis malis alienisque simul bonis affligi? Non ineleganter quidem in Mutium nescio quem, apprime invidum atque "malivolum", lusisse legitur Publius quidam; "cum" enim "tristiorem solito vidisset": «Aut Mutio, inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni». Prorsus ita est; invidus alterius bonum suis ascribit incommodis et, ut ait Flaccus,
alterius rebus macrescit opimis.
Magna miseria, non aliter saturitate alterius quam fame propria torqueri, atque alio pinguescente non secus ac se esuriente macrescere. [2] Sed haud temere diffinierim annon invidia tantum, sed vitiis omnibus infelicior avaritia sit. Invidia enim mesta sepe sed otiosa est, avaritia tristis et occupata; superbia, dum se aliquid magnum putat, falsa licet opinione delectatur, avaritia semper se famelicam et egenam sentit, neque fallitur; verissimum enim est poeticum illud: «Semper avarus eget». [3] Nam si avarus est, cupit, quod ipsum vitii nomen indicat; sane, quod ait Seneca, «non qui parum habet sed qui plus cupit, pauper est». Et hoc inde concluditur, quod non paucitas rerum inopem facit, cum paucis natura contenta sit, cui qui rite satisfecerit dives est et nichil ei deest; sed cupiditas inexpleta, que iudicat tantum sibi deesse quantum cupit; cupit autem omnia, et optando supervacua fecit necessaria. Ita egestatem minimam cuique perfacile succurri poterat, irremediabilem atque immensam fecit. [4] Rursus enim et illud est verum, quod philosophis placet: "avaro tam quod habet deesse, quam quod non habet", nisi quod michi quidem magis videtur avaro deesse quod habet, quam quod non habet. Ex illo enim nil preter solicitudinem perpetuam et veros metus, ex hoc nonnunquam breve falsum gaudium capit, dum sibi arridet et optatum bonum spe fallente preoccupat. Ira nonnunquam satiatur fera quadam, ut aiunt, et inhumana dulcedine; avaritia vero nunquam, nam et successibus inardescit, et satyricum illud verum est:
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit,
et minus hunc optat qui non habet. [5] Cuius rei causam unam, nam plures excogitari queunt, in epystola quadam ponit Anneus Seneca. «Neminem» inquit, «pecunia divitem facit; imo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit»; et sequitur: «Queris que sit rei huius causa? plus incipit habere posse qui plus habet». [6] Que ratio eo spectat, quod ea que haberi nequeunt, nec optantur temere nec sperantur quidem, et est difficultas rerum ingens impossibilitati proxima. Nemo alas ad volatum nisi amens optat, nemo nisi insanus sperat; at ad iter equum aut vehiculum aut navim multi, ac pedum crurumque incolumitatem omnes cupiunt, que tamen ipsa si forte irreparabiliter amissa sit, et sperari desinit et optari. [7] Ad hanc Senece rationem ego alteram addere soleo; ea vero est huiusmodi. Pauper agros aut pecuniam nonnisi in naturales necessitates appetit, que pauce quidem et exigue sunt, inque eos usus in quos inventa est, de quibus ait Flaccus:
Nescis quo valeat nummus? quem prebeat usum?Panis ematur, olus, vini sextarius, addeQuis humana sibi doleat natura negatis.
[8] His igitur tam angustis in finibus humana cupiditas inclusa restringitur; dives autem necessariis usque ad fastidium abundans, voluptuosa et supervacua, que infinita sunt, insatiabili pervagatur animo, et rura latissima, non ut agros indigentie subventuros sed ut regna suffectura superbie, et, nummorum cumulos ingentes solitus mirari, non iam pecuniam ut pecuniam sed ut auri montes cogitat; in quibus haud dubie latissimum avaritie regnum patet. [9] Neque enim ullus est optandi, cum nullus sit crescendi modus; non si fines usque ad terminum regionis mercando et rapiendo porrexerit, non si "montibus aurum exequaverit", ut Satyricus alter ait, conquiescet. Optare enim restat donec agrorum finibus maria montesque transiverit, donec auri mole alpes excesserit et vertice sidera tangat, Cesare eousque potentior ut non tantum "imperium occeano terminet", sed trans occeanum extendat, Mida demum eousque sit ditior, ut non modo quicquid tetigerit, sed et quicquid aspexerit aurum fiat. [10] Multos vidimus, cum querendo pervenissent quo nunquam cogitassent spesque suas et cupiditates primas omnes a tergo relictas magno spatio superassent, cupiditates novas atque alias spes ordiri et velut ex integro insanire; quibus si ad memoriam antiqua reduxeris, irascantur, et quasi vel plebeium quiddam sit modestia, vel ipsi quo avariores eo et meliores effecti sint creveritque cum pecunia et cupiditate licentia, humilium pudeat votorum. Quem his igitur vel sperandi vel optandi finem speres, nisi ut nichil usquam supersit optabile? nam dum aliquid supererit quod optetur, simul et sperabitur et queretur, et cum proximas spes attigerint, alie apparebunt atque inde alie; ita nullus erit finis nisi mors sola. [11] Quod non ita contingeret, si non semper res querendas, sed aliquotiens et se ipsos et quesita respicerent; sed illa optantibus pretiosa, adeptis vilia evanuerunt, unde fit ut concupiscentia infinita sit, quia fundum non habet quo parta serventur, impleturque non cupiditas quidem unquam, sed propheticum illud Aggei: «Qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum».
[12] Venio ad reliquas pestes, et eius quidem quam accidiam nostri vocant, eadem ratio est que invidie fuit; gula autem ac libido sepe suis fruuntur delitiis, quibus exultant et gaudia fugitiva percipiunt; avaritia nulla re fruitur, nisi curis amarissimis: dum enim querendis inhiat, et illa non habet et quesita non videt, nisi ad supplicium; hinc trepida, inde solicita. Que cum ita sint, iure avaritia sororum omnium pestilentissima dici potest, quam "radicem malorum omnium" vocat Apostolus.
[13] Nec sum nescius te mirari quid hodie tecum hac, ut aiunt, importuna philosophia preter solitum uti velim. Ego autem non te magis quam mortales fere omnes et precipue tuum genus alloquor, inter quos maxime et solium posuisse et vexillum fixisse victrix michi videtur et imperiosa cupiditas; quod eo indignantius miror, quo minor vobis cupidinum causa est.
[14] Cui enim hos auri cumulos acervatis? legitima quidem vobis negata posteritas. Vos parcus et exiguus cultus decet; reliqua pauperum Cristi sunt, quos fraudare predarique non timetis, domino illorum spectante desuper et minitante vindictam. Et nescitis cui vestrum crimen utile sit futurum, quod vobis interim laboriosum pestiferumque et funestum est. Multi se propter filios excusant, et vitio animi velum pietatis obtenditur; sic leena, sic tigris fit, enixa, ferocior, et animalia mansueta nove prolis amor exasperat.
[15] Vobis excusatio nulla, velamen vitii nullum est; ante totius orbis oculos nudi estis digitoque monstramini populorum omnium cum exprobratione mordaci. 'Ecce virtutis' inquiunt, 'precones, qui cum de vita eterna deque animi libertate multa magnifice loquantur, sine causa tamen et temporalibus addicti et avaritie servi sunt'. [16] Re enim vera, etsi de omnibus dicat, nonne de vobis tantum sensisse videtur David, ubi ait: «Universa vanitas, omnis homo vivens; veruntamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur»; et ut rabiem pontificalis avaritie tot post seculis futuram notaret, expressius: «Thesaurizat» inquit, «et ignorat cui congregabit ea»?
[17] Hec utique vobis ante alios, avari pontifices, dicta sunt; parentes quidem thesaurizantes filiis et legimus et videmus, quamvis sepe, fortuna paternis votis obstante, quod aliis partum erat ad alios devolvatur; parentum tamen intentio nota est. Vestra intentio quenam, queso? quid agitis? cui thesaurizatis, nisi dyabolo et angelis eius, qui solicite vos observant, numerant dies et hereditatem vestram avidissime prestolantur, gratissima trophea vestris inscripta nominibus in limine Tartari de manubiis spoliatorum pauperum erecturi? [18] Sed admirans percontabere: 'Cur hodie potius ista quam alias? an vel hactenus nos non avaros, vel avaritiam vitium non fuisse? vel te nunc primum oculos aperuisse crediderim, qui prius ista non videris'? Respondebo admirationi tue. Et sciebam vos avaros, et avaritiam vitium esse, nemo usquam est qui nesciat, et in utrunque non nunc primum oculos aperio; [19] sed cum forte nudiustertiano die venissem ad te, altaria tua, imo vero altaria domini virtutum, argento atque auro et gemmis honusta conspexi, atque insanis fulgoribus percussus obstupui, et dixi mecum: 'Ecce nova avaritie arma, novum pereundi genus; avaritia nobis nostra non sufficit, nisi avarum quoque Cristum facimus et
divos, ipsumque vocamusIn partem predamque Iovem,
ut Virgilius ait'. Vos quidem divitias male partas iustificasse videmini, si prede rapinarumque vestrarum pauperem Cristum cogitis esse participem et auro obsidetis invitum. Non hic placandi numinis modus. [20] Annon legistis apud Senecam deos tunc "propitios fuisse", cum "fictiles fuerunt"? atqui deos nunquam propitios fuisse nec esse potuisse certum est; quomodo enim propitius aliis esse potest, qui miserrimus est sibi? Placet igitur non hec Senece sententia, sed verba, que feliciori materie licet inserere. [21] Profecto Cristus semper propitius humano generi; sed tunc presentior fuit cum fictilis fuit. Nunc aureus atque gemmatus irascitur et preces nostras iustissima indignatione non audit. Non aurum odit ille sed cupidos, quibus optandi querendique nullus est finis. Primi hominum quod erant, aperte profitebantur: querebant divitias ut abundarent; vos queritis ut ornetis Cristum: pium opus, si spoliis Ille miserorum et non potius virtutibus ac devotione fidelium vellet ornari, et si non fictioni iuncta cupiditas odiosior Deo esset. [22] Animadverti olim tale aliquid in principibus dominisque terrarum, qui omni studio libros querunt petunt rapiunt mercantur, non literarum amore quas ignorant, sed avaritia inducti, nec animi sed thalami querentes ornatum, nec scientiam sed nomen, neque librorum sententias sed pretia cogitantes. Verum his colorata excusatio, licet falsa, non deerit; dicent enim sobolem se ac posteros cogitare; et verbo quidem nondum natis aut quod vite genus eligant prorsus incertis, vere autem avaritie proprie atque ignorantie ingens bibliotheca congeritur.
[23] Vobis congerendarum opum quis est color? respondebitis ut Cristi templa farciatis auro. Sed quid Persio dicitis exclamanti:
O curve in terris anime et celestium inanes,Quid iuvat, hoc templis vestros immittere mores?
Neve hoc aliis dictum crederetis, audite ut statim vestro nomine vos appellat:
Dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum?
Respondete, pontifices; vobis enim loquitur. Respondete tot senes uni iuveni, tot theologi uni poete, tot cristiani uni pagano. [24] Quid dicitis? "in sancto quid facit aurum"? si respondere negligitis poete, annon saltem respondebitis prophete, qui non aurum, sed alia quedam a vobis ornamenta templorum exigit? Apud Malachiam legitis: «Filius honorat patrem, et servus dominum suum timebit; si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit dominus exercituum»; et ut noscatis quia vobis dicit, sequitur: «ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum». [25] Nisi forte quisquam est qui putet ulla unquam etate dignius hoc quesitum, quam nunc queritur. Video quidem, ut dixi, vulgus avaritia ardere, et fateor, nichil excusat: nulla est enim excusatio peccati, nam si excusatio iusta est, peccatum utique non est; sed natorum caritas multiplexque necessitas et vulgaris ignorantia crimen levant. Vos vero, pontifices, dicite, oro: quid sibi vult hec rabies habendi inter divitias tam certas, in tanta rerum divinarum humanarumque notitia, in vita solitaria et celibe et de crastino cogitare prohibita? [26] Illud michi forte notissimum ingeretis: 'Aurum habet Ecclesia'. Bene si habet, pessime si habetur; placere possunt divitie virorum, viri divitiarum penitus non placent, qui cum "somnum suum dormierint, in manibus suis nichil invenient". Verior igitur illa responsio quam percontationi proprie Persius ipse subiecit; cum enim secundo quesisset: «In sancto quid facit aurum?», intulit:
Nempe hoc, quod Veneri donate a virgine pupe.
[27] Facessat, oro, iantandem aurum templis inutile, et in alia templa Dei, hoc est in usus hominum egentium, conferatur; sit Cristi caritas, que seculi pompa est; nec semper, sub obtentu devotionis, ydolatrie serviatur. Nescitis "quod avaritia est ydolorum servitus"? nulla tot ydolis gens abundat, nulli convenientius dicitur: 'cavete a "simulacris"'. Credite michi, pontifices, aurum potuit Cristus habere sed noluit; dives esse potuit dum inter homines agebat, paupertatem maluit; Chorintiis vasis uti potuit, fictilibus usus est. [28] Nolite, pontifices, excusationes frivolas aucupari, aut sub Cristi nomine avaritie pabulum et vestris alimenta furoribus aggregare: Cristus vestro auro non eget, nec vestris superstitionibus delectatur; puri ac nudi cordis est appetens, piorum actuum, honestarum cogitationum et humilium voluntatum. [29] Quis inter hec auro locus? nolite, miseri, curare quam superbe sacrificetis, quam ornate, quam splendide, sed quam pie quam humiliter quam caste quam sobrie; sacrificate quod "diruptis vinculis suis" liberatori suo rex propheta sacrificat, "hostiam" scilicet "laudis, et nomen domini invocate"; sacrificate, inquam, sacrificium laudis, "sacrificate sacrificium iustitie et sperate" non in auro sed in "domino". [30] Audite Psalmistam, surdi, diebus ac noctibus clamantem: «Sacrificium Deo, spiritus contribulatus». Quid hic opus est auro? spiritu opus est, eoque nonnisi contribulato; opus est "corde", sed "contrito et humiliato". Hoc est sacrificium Deo gratum, atque homini sine terrarum effossione parabile; submisso et immaculato opus est animo, contra nec terso nec rudi auro opus est. [31] Nescio quid amplius dicam et vereor verba iactare; sed si post prophetam, ipsum quoque Persium poetam audire non piget, videte quid ibidem paganus homo pontificibus suis dicat:
Quin damus id superis, de magna quod dare lanceNon possit magni Messale lippa propago?
Et ne dubium foret quid est hoc superis offerendum, quod genere atque opibus superbi, ceci divitum filii, non possunt, subsecutus expressit:
Compositum ius fasque animi sanctosque recessusMentis et incoctum generoso pectus honesto.
Preclarum verbum, dignumque quod de Cristo dictum esset. Tu vale et equam fidelibus convitiis aurem prebe.

2

Ad Iohannem de Columna ordinis predicatorum, non sectas amandas esse sed verum, et de locis insignibus urbis Rome.
[1] Deambulabamus Rome soli. Meum quidem obambulandi perypateticum morem nosti. Placet; nature moribusque meis aptissimus est; ex opinionibus quedam placent, alie autem minime; non etenim sectas amo, sed verum. Itaque nunc perypateticus, nunc stoicus sum, interdum achademicus; sepe autem nichil horum, quotiens quicquam occurrit apud eos, quod vere ac beatifice fidei adversum suspectum ve sit. Ita enim philosophorum sectas amare et approbare permittimur, si a veritate non abhorrent, si nos a nostro principali proposito non avertunt; quod ubi forte tentaverint, seu ille sit Plato seu Aristotiles seu Varro seu Cicero, libera contumacia contemnantur omnes atque calcentur. [2] Nulla disputationum argutia, nulla verborum lenitas, nulla nominum nos tangat autoritas: homines fuerunt, quantum humana inquisitione fieri potuit et notitia rerum docti et eloquio clari et naturali ingenio felices, sed supremi et ineffabilis obiecti privatione miserabiles et, ut qui viribus suis fiderent veramque lucem non requirerent, cecorum in morem sepe lapsi, sepe ad lapidem offendentes.
[3] Itaque sic illorum miremur ingenia, ut ingenii veneremur auctorem; sic illorum compatiamur erroribus, ut nostre gratie gratulemur, et cognoscamus nos gratuito, sine ullis meritis, honoratos prelatosque maioribus ab Illo qui archanum suum, quod "sapientibus abscondit, parvulis revelare" dignatus est; denique sic philosophemur, ut, quod philosophie nomen importat, sapientiam amemus. [4] Vera quidem Dei sapientia Cristus est; ut vere philosophemur, Ille nobis in primis amandus atque colendus est. Sic simus omnia, quod ante omnia cristiani simus; sic philosophica, sic poetica, sic historias legamus, ut semper ad aurem cordis Evangelium Cristi sonet: quo uno satis docti ac felices; sine quo quanto plura didicerimus, tanto indoctiores atque miseriores futuri sumus; ad quod velut ad summam veri arcem referenda sunt omnia; cui, tanquam uni literarum verarum immobili fundamento, tuto superedificat humanus labor, et cui doctrinas alias non adversas studiose cumulantes, minime reprehendendi erimus; etsi enim ad summam rei modicum forsan, ad oblectamentum certe animi et cultiorem vite modum plurimum adiecisse videbimur. Hec incidenter, quantum locus iste capere visus est, dixerim. Procedo.
[5] Vagabamur pariter in illa urbe tam magna, que cum propter spatium vacua videatur, populum habet immensum; nec in urbe tantum sed circa urbem vagabamur, aderatque per singulos passus quod linguam atque animum excitaret: hic Evandri regia, hic Carmentis edes, hic Caci spelunca, hic lupa nutrix et ruminalis ficus, veriori cognomine romularis, hic Remi transitus, hic ludi circenses et Sabinarum raptus, hic Capree palus et Romulus evanescens, hic Nume cum Egeria colloquium, hic tergeminorum acies. [6] Hic fulmine victus victor hostium artifexque militie Tullus Hostilius, hic rex architector Ancus Martius, hic discretor ordinum Priscus Tarquinius habitavit; hic Servio caput arsit, hic carpento insidens atrox Tullia transivit et scelere suo vicum fecit infamem. [7] Hec autem Sacra Via est, he sunt Esquilie, hic Viminalis, hic Quirinalis collis, hic Celius, hic Martius Campus et Superbi manibus decussa papavera. Hic miserabilis Lucretia ferro incumbens, et in mortem fugiens adulter, et lese pudicitie vindex Brutus. [8] Hic minax Porsenna, et etruscus exercitus, et infestus erranti dextre Mutius, et tyranni filius cum libertate concurrens, et hostem urbe depulsum ad inferos sequens consul, et fractus a tergo viri fortis Pons Sublicius, et Horatius natans, et Tyberis revehens Cleliam. Hic erat Publicole nequicquam suspecta domus, hic Quintius arabat dum fieri meruit de aratore dictator, hinc abductus Serranus ad consulatum venit. [9] Hoc est Ianiculum, hic Aventinus, ille Sacer Mons, in quos ter irata patribus plebs secessit; hic libidinosum tribunal Appii fuit, et ferro patris iniurie subducta Virginia, et decemviri luxurie dignus finis. Hinc Coriolanus, armis forte victurus, suorum pietate victus abscessit; hoc saxum defendit Manlius, hinc excidit; hic Camillus inhiantes auro Gallos subito repulit interventu et desperantes cives amissam patriam ferro docuit recuperare, non auro. [10] Hic descendit Curtius armatus; hic inventum sub terram caput hominis et immotus terminus presagium summo et stabili imperio fuere. Hic fallax virgo armis obruta et suis circumventa fallaciis; hec Tarpeia arx, et romani populi census toto orbe collectus; hic anser argenteus; hic custos armorum Ianus; hoc Statoris, hoc Feretrii Iovis templum; hec fuerat cella Iovis, hec domus omnium triumphorum; huc compulsus est Perses, hinc repulsus est Hanibal, hinc impulsus est Iugurtha, ut quidam opinantur, alii vero in carcere illum necant. [11] Hic triumphavit Cesar, hic periit. Hoc Augustus in templo reges affusos et tributarium orbem vidit; hic Pompeii arcus, hec porticus, hoc Marii Cimbrum fuit. Hec Traiani columna, ubi ille unus omnium imperatorum, ut ait Eusebius, "intra urbem est sepultus"; hic eiusdem pons, qui Sancti Petri nomen invenit, et Hadriani moles, cui ipse quoque subiectus est, quod Sancti Angeli Castrum vocant. Hoc est saxum mire magnitudinis eneisque leonibus innixum, divis imperatoribus sacrum, cuius in vertice Iulii Cesaris ossa quiescere fama est. [12] Hec Telluris edes, hec Fortune domus, hoc templum Pacis, adventu vere pacifici regis eversum; hoc opus Agrippe, quod falsorum deorum matri veri Dei mater eripuit. Hic ninxit Nonis Augusti; hinc rivus olei fluxit in Tyberim; hinc, ut fama est, monstrante Sibilla senex Augustus Cristum vidit infantem. [13] Hec Neronis insolentia et in edificiis fervens luxus; hec Augusta domus, via Flaminia, ubi sepulcrum ipsius domini quidam tradunt; hec Antonini columna; hoc eiusdem proximum Appie palatium; hoc Severi Afri Septizonium, quam tu sedem Solis vocas, sed meum nomen in historiis scriptum lego. Hoc Praxitelis Phidieque extans in lapide tot iam seculis de ingenio et arte certamen; hic Cristus profugo vicario fuit obvius; hic Petrus in crucem actus; hic truncatus est Paulus; hic assatus Laurentius; hic sepultus venienti Stephano locum fecit. Hic sprevit fervens oleum Iohannes; hic Agnes post obitum vivens suos flere prohibuit; hic Silvester latuit; hic lepram deposuit Constantinus; hic gloriosam Calixtus exercuit Libitinam. [14] Sed quo pergo? possum ne tibi in hac parva papiro Romam designare? profecto, si possim, non oportet; nosti omnia, non quia romanus civis, sed quia talium in primis rerum curiosissimus ab adolescentia fuisti. Qui enim hodie magis ignari rerum romanarum sunt, quam romani cives? invitus dico: nusquam minus Roma cognoscitur quam Rome. Qua in re non ignorantiam solam fleo — quanquam quid ignorantia peius est? — sed virtutum fugam exiliumque multarum. Quis enim dubitare potest quin illico surrectura sit, si ceperit se Roma cognoscere? sed hec alterius temporis est querela.
[15] Solebamus ergo, post fatigationem quam nobis immensa urbs ambita pepererat, sepius ad Termas Dioclitianas subsistere, nonnunquam vero supra testudinem illius magnificentissime olim domus ascendere, quod et aer salutaris et prospectus liber et silentium ac votiva solitudo nusquam magis. Ibi de negotiis nichil omnino, nichil de re familiari nichilque de publica, quam semel flevisse satis est. Et euntibus per menia fracte urbis et illic sedentibus, ruinarum fragmenta sub oculis erant. [16] Quid ergo? multus de historiis sermo erat, quas ita partiti videbamur, ut in novis tu, in antiquis ego viderer expertior, et dicantur antique quecunque ante celebratum Rome et veneratum romanis principibus Cristi nomen, nove autem ex illo usque ad hanc etatem; multus quoque de ea parte philosophie que mores instruit, hinc nacta cognomen; interdum vero de artibus et de earum auctoribus atque principiis. [17] Itaque die quodam, dum in eam mentionem incidissemus, flagitasti ut dicerem explicite unde putarem liberales et unde mechanicas initium habuisse, quod carptim ex me audieras. Feci quod iubebas haud duriter, quod hora diei et vacuitas inutilium curarum et ipse locus hortabatur ut sermonem longiusculum ordirer, et attentio tua rem tibi admodum placere inditio erat. Testatus sum tamen me nichil novum, nichil fere meum dicere, imo vero nichil alienum: omnia enim undecunque didicimus, nostra sunt, nisi forsan abstulerit ea nobis oblivio.
[18] Queris nunc ut quod illo die dixi, repetam ac literis mandem. Multa, fateor, dixi que si non mutatis verbis dicere cupiam, non possim. Redde michi illum locum, illud otium, illam diem, illam attentionem tuam, illam ingenii mei venam: potero quod unquam potui. Sed mutata sunt omnia; locus abest, dies abiit, otium periit, pro facie tua mutas literas aspicio, ingenio meo relictarum a tergo rerum fragor officit, qui adhuc in auribus meis tonat, quamvis ob hoc ipsum in primis inde diffugerim, ut tibi liberius responderem. Parebo tamen ut potero. [19] Possem te ad antiquos et ad modernos mittere, a quibus quod poscis acciperes; sed ne ita me liberem providisti, dum rogas ut dicam meis verbis quicquid id est, quod, ut ais, tibi omnia ex ore meo cum gratius tum clarius sonent. Gratiam habeo, sive ita se res habet, sive ut accendas animum, dicis. Accipe igitur quod tunc dixi, verbis forte aliis sed eadem profecto sententia.
[20] Verum, quid agimus? nam et non parva res est et epystola hec abunde crevit, et nondum cepimus et diei huius extremum est. Vis parumper digitis meis atque oculis tuis parcam? differamus que restant in proximum diem, et laborem et epystolam partiamur, nec eadem papiro res diversissimas involvamus. [21] Sed quid rursum cogito, quid ve polliceor tibi diem proximum epystolamque alteram? nec diei unius opus est nec epystolare negotium; librum exigit, quem non prius aggrediar — si tamen curis maioribus non retrahor atque disturbor — quam in solitudinem meam me fortuna revexerit. Ibi enim, non alibi, meus sum; ibi meus est calamus, qui nunc passim rebellat et recusat imperium, molestissimis occupationibus meis fretus. Ita ille, qui ex otio meo iuge negotium habet, ex negotio sibi otium querit, et quasi impius servus ac contumax, domini laborem in requiem suam trahit. [22] Ubi vero primum fines meos attigero, suum ipse iugum subeat cogam, et de eo quod queris, seorsum singulari libro, quid aliorum scriptis, quid meis coniecturis assequor, scribam: sane, ut familiares epystolas ludens et in ipso maxime viarum discursu tumultuque rerum scribere soleo, sic ad scribendum libros solitaria quiete dulcique otio et magno nec interrupto silentio opus est. Vale.
II Kal. Decembris
, ex itinere.

3

Ad eundem, consolatoria super quibusdam vite difficultatibus.
[1] Una michi tecum lis est, cum ceterarum rerum omnium sit tanta concordia: nimis es querulus, nimis indulges tibi sortem propriam deflere, miserari res tuas, excusare te ipsum, accusare fortunam; denique nimis molliter humana toleras, cum sis homo. [2] Movit michi, fateor, lacrimas epystole tue principium; quid enim occultare cogitem affectus meos, et ubi constantiam tuam requiro, illic propriam dissimulare mollitiem? certe, ubi te letum esse iubeo, mestum me fuisse non infitior. Sed est quod michi interblandiar: honestiores lacrime sunt in alienis calamitatibus quam in nostris, quanquam usque adeo sint nostra comunia, ut nil proprie alienum dici possit ab altero, quod alterius nostrum sit. [3] Idque non modo in tanta amicitia, sed ne in comuni etiam societate hominum dici posse Satyricus ait, ubi viro "bono nullum alienum malum", et "humano generi" pietatis ad indicium "datas a natura lacrimas" docet. Quod tanto ante Comicus dixerat:
Homo sum, humani a me nichil alienum puto.
Enimvero licet id verum esse non negem, tamen hauddubie, in hoc publico diligendi debito, gradus sunt, quibus ex amplissima, ut ita dixerim, humanitatis area, cognationis amicitieque redigimur in angustum, et universalis amor omnium singulari quadam caritate paucorum ac benivolentia coarctatur. [4] Sed quid rursus occultem tibi quod sequitur? ut lacrimas epystole principium, sic risum michi finis movit. 'Adversa sunt' inquies; scio, licet interdum uno de fonte prodeant risus et lacrime. Non minus forsitan mestus erat Democritus, qui
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat,
ut ait ille, quam madens perpetuo lacrimarum rore, Dyogenes; nec letior Hanibal in calamitate patrie solus ridens, quam populus qui lugebat; sicut ex diverso, si Lucano credimus, non mestior in morte generi flens Cesar, quam exercitus qui plaudebat. [5] Sed ad te revertor. Prima igitur epystole tue pars id egit, ut multarum ac prope omnium congeriem erumnarum uni tibi incubuisse diceres, sicut miserabili sic magnifico quidem stilo. Legens lacrimas non tenui, et tuarum lituris, ut dixeras, lacrimarum, novas addidi. Nescio enim quomodo, casus suos viriliter quam muliebriter lamentantem virum profundius miseramur. Prosequebar intentus animo atque oculis, et ipsa stili dulcedo blandiebatur ut legerem, quamvis longiuscula esset epystola. [6] Ecce autem, dum cetera humentibus oculis perlegissem, expectans quid insolite et tantis querelis eque miserie patereris, totam malorum summam tribus in finem aut quattuor verbis incluseras: esse te Tibure, senem pauperem podagricum; quibus in malis ferre te illud egerrime, quod tibi nostre spes ablata presentie videretur: neque enim te morbo vinctum loco moveri posse, neque ausurum de tam longinquo ad te amicum evocare, occupationum suarum non ignotis tibi ponderibus irretitum. Hoc flebilem epystolam fine concludis. Hic, fateor, risi.
[7] 'Et quid', dixerit quispiam, 'pauca tibi hec videntur an levia?' Neutrum quidem; sed sunt adeo vulgaria omniumque comunia, ut pene inhumanum sit penitusque ridiculum talibus incommodis indignari hominem vel mirari.
[8] Quis enim, ut a primis ordiar, quis hominum unquam vixit, qui non vivendo senuerit? Priscos illos patres multis seculis protendisse vite spatium legimus: nunquid tandem et senuisse non legimus? Omitto autem illos qui in mundi primordio memorantur, quos, velut in ipsius seculi iuventa editos in lucem, vegetiores atque vivaciores fuisse ac prope ad millesimum vite annum pervenisse confirmant, sed eosdem, licet serius, tamen senuisse non negant. Hos, inquam, omitto, de quorum etatibus magna inter magnos solet esse contentio, que presentis nostri propositi non est; ad illos venio, quibus ut minus mira sic sensibus nostris accommodatior est etas. [9] Senuit Abraham, senuit Isaac, senuit Iacob, de quorum primo scriptum est: «Erat autem Abraham senex dierumque multorum», et iterum: «Deficiens mortuus est in senectute bona provecteque etatis et plenus dierum»; de secundo: «Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat», et rursum: «Consumptusque etate mortuus est, et appositus populo, senex et plenus dierum»; de tertio: «Oculi Israel caligabant pre nimia senectute, et clare videre non poterant». Audis, ecce, nec senectutem modo, sed oculorum quoque caliginem ac defectum. [10] Moyses fortasse robustior, de quo cum centum viginti esset annorum et moreretur, ita legimus: «Non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt». Nunquid ideo tamen non senuerat, quia solidior senex esset? Cuius successor Iosue, bellator insignis, qui tot reges occidit, tot populos stravit, senio obstare non potuit, quin audiret Dominum dicentem sibi: «Senuisti, et longevus es»; et ipse, congregato populo, diceret ad eos: «Ego senui, et progressioris etatis sum». Ille vir, cuius voci Deus paruit, qui inaudita fiducia soli ac lune precepit ut starent, et steterunt, nunquid unum fugacissime diem vite continere potuit ne properaret, aut obviam senectutem retardare? [11] Quid David rex? nonne et ipse «senuerat, habebatque etatis plurimos dies, cumque operiretur vestibus, non calefiebat»? is, cuius et inter homines et erga Deum tantus ardor fuerat, brevi adeo refrixerat senectute, ut accubantis puelle patrocinio uteretur; qui de se ipso loquens: «Iunior fui» inquit, et confestim addidit: «etenim senui». Habes cui forte dierum numerum invideas, at non perpetuam iuventutem. Omne quod est ortum, necesse est aut immaturum occidat aut senescat mox maturius occasurum.
[12] In secularibus historiis non equam humane vite mensuram invenies, et siquid ibi tale deprehenderis, irrisive nonnunquam potius quam historice dictum scito. Quippe "supra Ninum" Assyriorum regem, qui Abrahe contemporaneus videtur, "de excellenti rerum gestarum memoria", ut Macrobio placet, "ne greca quidem extat historia". Omnes igitur historici qui longissime retrocedunt, a Nino initium scribendi faciunt; multisque post illum temporibus, nostrorum senum incipimus exempla colligere. Itaque minime mirandum putant quidam; nam alii litigant, ut dixi, si senescente iam mundo et vita brevior et fragiliora sunt corpora. [13] Et apud exteros quidem, ut pauca de multis sed illustriora perstringam, diutissime vixit Nestor, qui, ut scriptum est, "tertiam iam etatem hominum vivebat"; quamvis huius etatem Seneca ad annos novem et nonaginta restringat; sed Ovidius ultra ducentos extendit, quod magis et Ciceroni consentaneum et Homero. Vixit et diu Hiero Siracusius, diu etiam Masinissa, Numidarum rex; quorum alter nonagesimum annum attigit, alter excessit. [14] Laudata Solonis nec illaudata Sophoclis senectus, quorum primus nunquam intermisso studio semperque aliquid addiscens senuit, secundus morti proximus nobilissimam tragediam ea quidem scripsit etate, qua vix sui compotes esse solent qui ad illam veniunt. [15] Ysocrates orator eadem prope etate, quarto scilicet et nonagesimo vite anno, cum volumen eximium edidisset, quinque annos supervixit, seram voluptatem sui operis percepturus. [16] Homeri non tantum senectutem, sed et oculorum cecitatem lego; sed an senectus an alia cecitatis causa sit, nescio an tu legeris, michi enim non occurrit. Qualem autem et quam iocundam credimus homericam senectutem, omnibus suis accumulatam et instructam curis? quarum parve reliquie, post annorum milia, tanta me dulcedine afficiunt atque perfundunt — puto idem aliis accidere — ut sepe, mearum immemor curarum oblitusque presentium malorum, totus in illius ceci senis memoria conquiescam. [17] Carneades ad nonagesimum, Xenophanes Colophonius ultra centesimum, Democritus et Cleantes ad undecentesimum, Gorgias Leontinus ad centesimum ac septimum vite annum tranquilla senectute pervenit. Crisippus nono ac trigesimo anno ceptum miri opus acuminis, octuagesimo moriens reliquit; qua etate Simonides in carminum se certamen descendisse commemorat. [18] Etate provectum Socratem legimus, et ibat ulterius nisi venenatus obstitisset calix. Cuius preclarissimus ille discipulus Plato, uno et octuaginta annis expletis, eodem ipso natalis sui die obiit, et in eo ipso cui diutissime animum intenderat, exercitio literarum, a se ipso statutum humane perfecteque vite legitimum terminum consecutus. Ad quem multi quidem philosophorum illustrium pervenere, inter quos Dyonisius Eracleontes, Dyogenes Cynicus, Eratosthenes, Xenocrates Platonicus atque, omnium princeps, ut diximus, Plato ipse.
[19] Cuius discipulus Aristotiles nonnisi ad tertium et sexagesimum accessit; quem periculosum numerum annorum et humano generi vel morte vel insigni calamitate terribilem ferunt, et cur ita sit, rationes quidam, alii observationem solam experientie longioris afferunt: utrunque sane quid virium habeat, ipsi qui attulere discutiant. [20] Hunc, si vera memorant, vite scopulum humane ne transire posset noster Cicero, non senectute sua sed Antonii crudeli ac nefario imperio effectum est. [21] Et quoniam ad nostros, obvio Cicerone, perventum est, venerabilis apud nos romani regis Nume Pompilii senectus, sed venerabilior Catonis, Camilli, Fabii, Metelli ac Valerii Corvini, quorum fere omnium una est etas: centum anni; Appii quoque illius Ceci, de cuius cecitate omnium civium oculi et universa respublica consilium expectabant. [22] Gloriosissime senuit Augustus, Pompeius infelicius; verum non de fortuna, sed de etate nunc agitur. Certe Augustus ipse, omnium maximus ac potentissimus monarcha, post inceptum, ut quibusdam placet, et, quod nemo negat, diutissime summaque cum pace gubernatum imperium, inter multas Romanorum lacrimas interque castissime coniugis amplexus, sexto ac septuagesimo etatis anno placida morte subtractus est. [23] Eandem metam tenuit Augustinus, ut nomine sic et vite termino imitatus Augustum; Ieronimus vero, ad *** ac nonagesimum vite annum perveniendo, vivacior fuit; Origenes, similiterque Ennius poeta, ad septuagesimum annum venit; tertium et sexagesimum Bernardus implevit; de Ambrosio Gregorioque non ita compertum teneo. Omnes tamen proculdubio senuerunt, providente Illo apud quem vite fons est, ne hi parum viverent, quorum vita multum profutura erat Ecclesie. [24] Ad octuagesimum annum venit Asinius Pollio; Marcus Varro vivendo et scribendo seculi unius sortitus est spatium. Multa de sua senectute locutus est Seneca quamlibet senex, aliquanto senior futurus nisi ferox discipulus vetuisset.
[25] Permitte michi, oro te, indulgentissime pater, permitte michi ut narrationem que valde animum meum premit, huic loco inseram, te favente; et senectutis adhuc unicum exemplum, humile quidem ac recens sed honestum, et cuius michi dulcis ac veneranda recordatio est, tot gloriosorum senum illustribus exemplis adiciam, nunquam id, si apud alium loquerer, ausurus. [26] Fuit michi proavus paternus, vir sanctissimus et ingenio, quantum sine cultura literarum fieri potuit, clarissimo, usque adeo ut eum, non tantum de re familiari, de negotio, de contractu, de natorum nuptiis, vicini, aut de republica, magistratus — quod de Appio Ceco traditum accepimus— , sed de rebus etiam altissimis et ad philosophiam spectantibus, literati homines presentes absentesque consulerent, omnesque in illius responsis et equitatem iudicii et acumen ingenii mirarentur. [27] Viro nomen fuit Gartius, eis moribus eaque pietate predito, ut ad consecrandam viri memoriam nichil ei preter promotoris auxilium defuerit. Nuper me iam adolescentiam egresso, multi supererant de illo mirabilia narrantes, que sponte pretereo, hoc ipsum non dicturus, nisi ne fastidires exemplum. [28] Is ergo, post innocue ac feliciter actam vitam, ut audiebam senes nostros dicere, quarto ac centesimo etatis anno, ipso etiam, ut Plato, natalis sui die, sed trium et viginti annorum spatio vivacior quam Plato, et preterea eodem in thalamo in quo natus fuerat, longe ante predicta multis transitus sui hora, in gremio filiorum ac nepotum, nulla corporis aut animi molestia, nil nisi de Deo et de virtutibus loquens, inter loquendum quadammodo consopitus est. Quod ex eius ore sonuit extremum, illud daviticum fuisse ferunt: «In pace in id ipsum dormiam et requiescam»; quibus vix verbis explicitis, quiescens obdormivit in pace. [29] Gratias tibi, pater amantissime, quod me hactenus passus es proavi mei memoriam repetere, et nomen eius his ad te literulis occulere, quod nescio an usquam dignius quam inter egregios senes collocandum esset.
[30] Sed quid ago? brevis consolatio in longam historiam versa est. Dabis autem veniam, si scias quanta cum delectatione versatus sum cum his optimis atque lectissimis senibus, quibus te iam nunc meque non multo post ascriptos cupio, etsi ceteris in rebus impares, at equanimitate et patientia saltem pares. [31] Ne enim me propositi prorsus oblitum putes, quis egre ferat se senem fieri, dum tales viros senes factos esse meminerit? imo vero, quis non magno cum gaudio participet sortem beatissimorum hominum, et alacri animo comunem sibi cum talibus excipiat senectutem? quis enim horum, seu quis omnino hominum diu vixit et non senuit? cuius longam vitam legimus non in senium desinentem? At nos, voto contrario secumque pugnante, diu, imo semper, vivere cupimus, nunquam senescere, nunquam interire. [32] Scio autem quid responsurus es: horum te omnium non ignarum, illud dolere quod ante tempus senueris. Comunis omnium senescentium querela; et Numa Pompilius, cuius supra mentionem feci, prima etate canus fuit, et Virgilius poeta; tota etas nostra his lamentis abundat. Ego ipse non tam queri soleo quam mirari, quod canos aliquot ante vigesimum quintum annum habui; cum illud non exciderit, quod genitor quondam meus, in reliquis neque me sanior neque validior, quia post quinquagesimum etatis sue annum, consulto speculo, supra verticem sibi unum forte capillum ambigua canitie albescentem viderat, plenus stuporis et querelarum, totam non modo familiam sed viciniam excitavit. [33] Hoc est quod evum nostrum dolet, hoc quod iuventus nostra conqueritur: multum brevi tempore variasse vivendi senescendique modum. Equibus forte secundum fatear, primum negem: senescunt solito citius. Nec id forsan usquequaque verum est; sed, quod incuntanter affirmem, solito citius canescunt, sive id latens causa, sive curarum multitudo efficit. [34] Profecto enim nostri maiores melioribus, nos pluribus curis involvimur; nichil est autem quod magis precipitet iuvente florem, quam curarum anxietas et labor animi. Ceterum vite modus, nisi eum casus aut culpa presecuerit, idem propemodum permanet, qui psalmographo prescriptus est carmine. [35] Sed quoniam tua me religiosa modestia certum facit non te canos conqueri, quos potius amplecti, etsi intempestivi essent, ac gaudere non dubito si, quod Stiliconi suo Claudianus attribuit,
vultus factura verendos,Canities festina venit;
verum alia quedam senectutis incommoda lamentari, que plura apud alios, apud Tullium sunt quattuor: imminutio virium, avocatio a rebus gerendis, ademptio voluptatum mortisque vicinitas; [36] multa quidem hoc loco in tuam consolationem dici possent, sed rem a Tullio ex intentione tractatam refricare, temeritas. Habes eius de senectute librum, qui inscribitur Cato Maior, quo lecto nichil erit quod requiras amplius, ut reor, nichilque quod non modo molestam, sed non plane gratissimam senectutem faciat tibi.
[37] Nam quantum ad celeritatem anticipatumque tempus attinet, hoc unum dixerim: sicut enim ubicunque mors occurrit, senectus est nostra — quod doctissimis viris placet —, sic ubivis debilitas corporis affuerit, senectus nostra est. Nam ut vite terminus est mors, sic floride valideque iuvente terminus est, quandocunque incidens, mansura debilitas; sive igitur totius, sive robustioris vite finis dici senectus debet, qualibet etatis parte se offerat, datum tempus implevimus et legitima est senectus.
[38] De paupertate quid putas dicam? Quis non est pauper, nisi qui nichil cupit? Hi qui ditissimi videntur, eo ceteris pauperiores sunt, quo pluribus egent, cum necessariis egere ea demum sit paupertas; at isti, procul a vero falsis opinionibus acti, sibi necessaria fecerunt que apud minus insanos voluptuosa quidem, apud sanos vero supervacua, postremo autem apud doctos damnosa etiam atque omni studio fugienda sunt. Vere itaque sunt omnium pauperrimi, innumerabilium egeni et vel assecutione rerum optatarum accendentes indigentiam vel expectatione torquentes. [39] Nec sum nescius quid ad ista respondeant: contemni paupertatem aliquanto difficilius re quam verbo. Non obluctor; dura res est, fateor; sed, dii boni, quam tuta quam "secura" quam "expedita" quam libera quam denique, si amare illam in animum induxerimus, iocunda! Sed desinamus paupertatem laudare, ne iure optimo rideamur a populo; dicunt enim — atque utinam mentiantur — nos paupertatem laudare sed amare divitias; et revera quotus hominum invenitur, qui cum paupertatem valde laudaverit, laudatam tota intentione non fugiat? victa erit et in eternum ab animis hominum relegata vel potius extincta cupiditas, si quot laudatores habet paupertas, totidem habeat amatores; habebit autem multo plures, si innotescere ceperit quid boni habeat, quid quietis ac felicitatis adducat. [40] Hactenus tamen, ut etate Lucani erat, "munus Dei" est, "nondum" mortalibus "intellectum" nisi admodum raris. In quibus sunt exempla illa clarissima— Valerius, Cincinnatus, Curius, Fabritius, Regulus — non diutius quam dum leguntur audiuntur ve, et tunc quoque nonnisi superficietenus, animos cecos avaritia et cupiditate tangentia; sed multo maxime sacratissimi senes nostri, qui circuierunt orbem terrarum veritatem ingerendo pectoribus hominum, in fame et nuditate letissimi, victisque et calcatis necessitatibus triumphantes, quorum nudis pedibus non erat tellus digna calcari. [41] Aude te ipsum talibus exemplis inserere,
Aude, hospes, contemnere opes.
Non fortuito neque indeliberate «aude» inquit; plures ad contemptum vite et ad effundendum proprium sanguinem proiciendasque animas, quam ad contemnendas divitias fuere magnanimi. Aude igitur et tu, "hospes", qui non habes hic mansuram stationem, deponere sarcinam, libertatis amatoribus importunam, tanto tutior ad patriam perventurus, quanto expeditior incesseris. "Aude", inquam, "contemnere opes et" (quod sequitur)
te quoque dignumFinge Deo.
Quis enim dubitet opes potentiamque contemnere, dum meminerit, ut sileam ceteros, Cristi sacram atque humilem paupertatem, precipue si huic cogitatio illa succreverit, quantum calamitatum quantum ve discriminum iste omnibus votis exoptate expetiteque divitie secum ferant? [42] Certe Salomon is, qui apud Hebreos sapiens habetur — ut Lycurgus apud Lacedemonios, Solon apud Athenienses, Cato vel Lelius apud nostros— "non divitias neque paupertatem" optat a Deo, superbiendi scilicet desperandique materiam. Quid ergo? «Tantum victui tribue» inquit, «necessaria», quem secutus Apostolus: «Habentes victum» inquit «et quibus tegamur, his contenti simus». [43] At nos non modo divitias optamus, sed in his ipsis nichil magis appetimus quam quod nocet, luxum scilicet et excessum. Quid est enim, oro te, quid est in avaritia quod delectet? nempe nil aliud quam querendi labor, quam servandi pavor; nil, inquam, aliud quam timere ruinas, incendia, rapinas, domesticos et externos fures, ad extremum mures ac tineas; esse semper occupato animo et mesto, omnes curas ipsumque cor viventis in auro sepelire, cum sit scriptum: «Ubi thesaurus tuus, ibi cor tuum». Vere ergo
misera est magni custodia census!
Sed hec nobis accidunt nescientibus, ut ait Flaccus, quid
valeat nummus, quem prebeat usum.
[44] Sic affectis si honestus divitiarum modus accesserit, paupertas dura videbitur. Sint sine ulla difficultate fortune illi duo divitiarum gradus a Seneca descripti: «Habere quod necesse est, habere quod sat est»; accedat et tertius, quod abunde est, et quartus accrescat, quod multum est: nichil actum putabitur, donec ad id anhelando et estuando pervenerimus quod nimium est. Ita nisi nocere ceperint, nisi causas miseriarum et laborum et forsitan festinate mortis attulerint, divitie non erunt. [45] Sed quid rursus ago, qui tibi adversus paupertatem arma conquiro? quecunque de hac re non tantum dici sed cogitari possunt, nota sunt tibi. Unum erat in animo, preter vulgata hec, quod tibi non subtraham: equidem, ut evacuatio pregravato corpori, sic tibi necessaria est paupertas. Tergiversentur licet, ut audio, quidam ex vestris et cavillentur, paupertatem tamen vel expresse vel tacite vovisti. Bene habet: tu illam fugiebas, illa te sequitur; iamque attigit arripuitque votis optanda necessitas, que te cogat implere quod debeas. Cristi servus es, scis quid illi conveneris.
[46] Sile, patientiam habe; non te possum equis auribus audire; perinde michi paupertatem defles, quasi nescias nudum te intrasse in hanc vitam, nudum egressurum; et quasi non paupertatem Cristi, sed Cresi divitias sis professus. Crede michi, pater, paupertas multis sepe utilis ad salutem fuit, nulli unquam inutilis, nisi his qui eam impatientia et lamentis exasperant; tibi quidem adeo non tantum utilis, sed necessaria et salutaris est, ut sine illa neque salvus esse neque creatori tuo potueris pacta servare. [47] Hec in presens de honesta et sobria paupertate perstrinxerim; illa enim importuna et sordida, que «turpis egestas» apud poetam dicitur, Deo gratias, te non tangit; ad quam leniendam maioris eloquentie viribus opus esset.
[48] Iam hinc ad podagre remedia veniendum est. O siquis eo morbo tentus in hanc epystole partem forte oculos coniecerit, quam putas spem concipiet fomenti cuiuspiam aut pulveris aut lenitivi cuiuscunque consilii? Desinat ex me talia sperare: volo labori suo parcere; si ex his literis hoc sperat, ulterius non legat. Huius enim generis remedia medicorum eruditiores magna ex parte desperant; reliquos si consulas, nichil homini diviti desperandum, nichil inopi sperandum dicent, cum tamen sepius divitum domos hec pestis inhabitet. [49] Si hos igitur audire volueris, prestabunt tibi ut inter angustias presentium dolorum et future sanitatis spem semper ligatus ulules, semper oleo tristitie unctus atque unguentis madidus ingemiscas; ego vero te siccum solutumque ac liberum dolere maluerim, dieta exercitio laboribus adversus novum hostem solidare corpusculum, hac in re nichil a medicis sperare preter verba. [50] Siquid adversus podagram auxilii est, totum a paupertate, vel si id frustra sit, ab animi moderatione poscendum. Podagre medicina optima paupertas est, seu illam necessitas seu voluntas attulerit; ultimam hanc frugalitatem vocant, quam diffiniunt voluntariam paupertatem. [51] De his autem alia ad te olim epystola satis dixisse videor, quando nondum ad me nisi podagre solius fama pervenerat, si unum, quod tunc me latebat, illis addidero: credere me divinitus permissum ut podagre paupertas accesserit, ut, sicut ex quibusdam venenosis animantibus fit remedium veneni, et sicut apes ex quibusdam herbis amarioribus dulcissima mella conficiunt, ita tu malis tuis non aliunde quam ex tuis malis possis conflare remedia. Et de paupertate quidem remedioque quod illa secum habet, hactenus. [52] De animi autem moderatione patientiaque longior sermo est, autoritatibus rationibus et exemplis instructus. Hic occurrit Marius, hic Marcus Atilius, hic integre romane legiones; nulla enim gens in hac gloria par est. Hic, ex alio genere hominum, Possidonius, Anaxarchus et — quo vilius, eo, nisi fallor, efficacius exemplum — servus Afer ultor domini, a Tito Livio relatus, qui "tormentis laceratus" non modo non ingemuit, sed "superante letitia dolores, speciem" quoque "prebuit ridentis". [53] Innumerabilia sunt id genus, e quibus non modo epystolam impleas, sed librum; veruntamen, ut dixi, post Ciceronem verecundum modestumque silentium videtur. Est secundus illius inter Tusculanas disputationes liber, quem sepe salubrem in meis doloribus expertus, aliquot insignes viros audivi de libri illius efficacia similia memorantes. Illum tibi familiarem facias velim, illum in manibus habeas quotiens notis indiciis adventare podagricum senseris dolorem. [54] Quanquam est alia multo dulcior multoque suavior et docto ac religioso viro dignior medicina in omnibus laboribus ac doloribus nostris, quibus carere nequit vita mortalis: meminisse laborum ac dolorum quos pro nobis Cristus pertulit, meminisse vulnerum quibus vulnera nostra sanata, nosque periculo sempiterne mortis erepti sumus; meminisse clavorum ac lancee preciosissimique sanguinis, quo lavacro, sordibus ablutis, recreati et clementer admoniti sumus temporales alto animo calcare molestias, nichilque nisi eterne damnationis et penarum immortalium supplicia formidare. [55] Illud insuper meminisse profuerit, non modo Cristum, cui propter deitatem suam, propter incomparabilem gloriam inacessibilemque potentiam omnia prona erant atque facilia, sed "candidatum" quoque quem vocant "martyrum exercitum", multosque, ut nos sumus, mortales homines, et quod miraculi clarioris est, non modo viros fortes, sed sepe etiam mulierculas ac puellas divino spiritu afflatas illa pertulisse, in quorum comparationem quicquid pateris, quies atque solatium dici possit. Trita hec et tibi in primis professionis tue debito notissima; ideoque diutius non insisto, ad secretiora festinans.
[56] Est remedii genus quod tu forte non cogitas, quod, cum legenti michi literas tuas subito occurrisset, risum movit, ut dixi. Nolo autem indigneris me, quod in meis sepe soleo, in tuis malis etiam iocari; non in doloribus tantum sed in morte iocari solitos viros fortes doctosque comperimus: testes sunt Vespasianus princeps et Socrates philosophus. Patere me in pedum tuorum doloribus idem facere, quamquam non merus sed veritate conditus iocus est meus. [57] Quid enim putas? recense, pater, ab adolescentia cursus tuos et animum stare nescium; videbis, ut frenum equo indomito, sic tibi necessariam podagram. Esset necessaria forsan et michi, ut iantandem stare loco discerem ac mecum habitare; tibi tamen proculdubio, ante omnes quos ego noverim, necessaria est. Isses extra nostre habitabilis zone terminos, transisses occeanum, adisses antipodas; nullum tibi discurrendi finem, qua polles in reliquis, ratio fecisset. Quid multa? non alio quam podagre auxilio sisti quibas; illa tibi frenum stringit iubetque consistere. [58] Quid ais? parebis, velis nolis. Noli autem iniuriam arbitrari: nichil cuiquam tempestivius accidit, nichil unquam oportunius; fluitantem carinam magister puppis fune vel anchoris regit, et tibi prope terram, unde primo in altum es evectus, anchora iacta est. Permisit tibi tua sors vagam ac laboriosam iuventutem; nec senectuti daturus ferias videbaris; podagre beneficio quiescet. [59] Vagum et instabile iumentum cautus pastor alligat, ubi, discursu vetito, quiescendi pascendique sit facultas. Agnosce pastoris tui providentiam: non te in Perside, non in Arabia vel Egipto, ubi velut in suburbano vagabaris tuo, sed in patriam, integro membrorum obsequio, reversum post peregrinationes innumeras et — si te novi — nunquam tuo iudicio desituras, uberrimis et amenissimis alligavit in pascuis. [60] Ad cumulum enim gratie celestis accedit, quod non te Rome clausit, ubi et propriis et familie tue titulis es clarior quam quieti tue expedit, sed nec procul et extra prospectum dilecte urbis amovit. Quid ergo? Tibur tuo senili otio deputatum est, provisumque ne fugias. Doles, et non potius Deo gratias agis, qui te tot terrestribus maritimisque periculis, totque tam longis anfractibus ereptum, hac demum voluit "consistere terra", ut ait Maro, ubi scilicet anime simul et corporis alimenta non desint; [61] libri tui, fervor tuus, ingenium tuum et purissimi aeris et nitidissimarum species aquarum et pulcerrime telluris amenitas tetricum licet et agrestem animum mulcere queant; ubi semper adsit patrie predulcis aspectus, amicorum moderata propinquitas, submotis tediis, absente fastidio, que tibi vel immense urbis strepitus vel iugis fortasse tot notorum conversatio peperisset? Fruere bonis tuis gratanter equanimiter pacifice. Melius tibi accidit quam putabas; commodiorem toto orbe locum nequivisses eligere, quam quem tua tibi sors obtulit. [62] Sed instabis et 'Cur non' inquies 'sine hac corporis iniuria?' Iubes respondere quod sentio: animus tuus vinclis egebat. Id non ad infamiam sed in partem laudis accipias, precor; quo enim fertilior est ager, eo pluribus abundat compescendis extirpandisque, ut seges utilior coalescat; et sepe, quo generosior atque validior, eo ferocior est equus et tenacioribus vinclis egens. Esses nunc, ut auguror, in aliquo mundi angulo: iam Nilum, iam Indum aut Tanaim transnatares, iam Ripheos montes aut Hercynii saltus dumeta transcenderes, "vagus" semper "et profugus super terram". Occurrit pietas Illius qui solus morbos nostros et morborum nostrorum medicamenta cognoscit, non idcirco minus utilia quod amariora sunt.
[63] Illa magis ingenua videri potest et humanitate tua dignior querela, quod presentiam atque convictum meum valde suaviter requiris, et in quo unice tibi complacebas, ut dicis, tum cum maxime delectaret, ablatum luges. [64] Enimvero hic nichil negotii est; si es amicus, imo vero si pater — neque enim alium te pietate eximia et paternis semper affectibus comprobasti —, nullus tibi me locus, nullum tempus eripiet. Pone me in supremo Atlantis meduseis luminibus durato vertice, te in rupe Caucasea, ubi vinctus Prometheus de Iove conqueritur; simul sedebimus, simul ambulabimus, simul cenabimus, simul fabulabimur, simul seria tractabimus; nichil unquam interveniet quod nos vicissim cernere et audire prohibeat. [65] Volucer est amor, non terras tantum sed celum transit et maria; nec podagram novit ille nec compedes; liberrimus est, et fortuna licet obluctante, ubi voluerit presens. Miraris? mortis quoque nescit imperium et quod illa videtur abstulisse, complectitur. Itaque versos in cinerem apud illum integros invenies; et natum Octavia, virum Arthemisia, amicum Lelius invita morte et effractis, ut ita dixerim, tumulis, vivos habent ac presentes. Habe igitur me, nam et ego te habeo; nulla michi sine te dies agitur, nulla nox, nullum iter nulla consessio; ubique tecum sum. [66] Quodsi forte — quoniam negare non possum dulce quiddam et iocundum in se habere presentiam amicorum, modo illud michi non negetur sepe dulciorem esse memoriam et, quod nollem, sepe delicatam esse presentiam —, si ergo ad solatium vite tam tibi utilem presentiam meam putas, duplex ad id via est: nam et ego supra spem tuam ad te venire, tuumque et Horatii vatis estivum habitaculum videre, quantumque desiderio tuo sufficiat manere non renuo; et tu, si ad me videndum venire malles — humanus enim animus his dulcius frui solet que laboriosius quesivit —, monstrabo tibi viam, in qua nec pedum vitio tarderis, nec terram cogaris plantis attingere. [67] Inter servorum manus ad Anienem, Tiburtina menia prelabentem, perges; ibi navicule impositus prono alveo descendes, donec ad dexteram Tybris occurrerit; inde, iam latiori amne, per ipsius urbis Rome menia, ad mare pervenies; inde etiam dextrorsum, sed fortiori alno creditus, Thirreni sinus equoris obibis; donec, longe relicta Massilia, rursus ad dexteram, rate fluminea Rodani ostio subvehare, qua vetus Arelas palustribus vadis et lapidosa planitie, mox in rupe horrida tristis sedet Avenio olim, nunc Avinio, ubi nunc Pontifex Maximus Romanus, propriis sedibus desertis, obstante, ut arbitror, natura, caput orbis efficere nititur, et Laterani immemor et Silvestri; [68] inde, semper adverso flumine, tribus passuum milibus aut paulo amplius ascendens, argenteum gurgitem obvium habebis ad dexteram; flecte iter: Sorgia est, placidissimus fluviorum; cuius aquis quindecim aut circiter passuum milia conscendens, nulli secundum fontem, lucidissimi amnis originem, videbis, et incumbentem scatebris prealtam rupem, ut iam transiri ulterius nec possit nec oporteat. Ut enim dextera et secunda sint omnia, illic tandem in terram depositus, ad dexteram me videbis.
[69] Ubi enim procul ab Italia possim esse tranquillius? videbis autem modicis sed umbrosis ortulis angustoque contentum hospitio, sed quod tanti hospitis adventu factum putes angustius; videbis quem desideras, optime valentem, nullius egentem rei, nil magnopere de fortune manibus expectantem; videbis a mane ad vesperam solivagum herbivagum montivagum fontivagum silvicolam ruricolam; hominum vestigia fugientem, avia sectantem, amantem umbras, gaudentem antris roscidis pratisque virentibus, execrantem curas curie, tumultus urbium vitantem, abstinentem liminibus superborum, vulgi studia ridentem, a letitia mestitiaque pari spatio distantem; [70] totis diebus ac noctibus otiosum, gloriantem musarum consortio, cantibus volucrum et nimpharum murmure, paucis servis sed multis comitatum libris; et nunc domi esse, nunc ire, nunc subsistere, nunc querula in ripa nunc tenero in gramine lassatum caput et fessa membra proicere; et que non ultima solatii pars est, neminem accedere nisi perraro, qui vel millesimam vaticinari possit suarum particulam curarum; ad hec, modo obnixum defixumque oculis tacere, modo multa secum loqui, postremo se ipsum et mortalia cunta contemnere. [71] Ecce, pater, dum te voco, veniendi laborem abstulisse videor: si enim hec perlegis et fidem habes, abunde me vides. Vale iantandem; dum enim colloqui videor, epystolam me scribere sum oblitus.
Ad fontem Sorgie,
III Kal. Iunias.

4

Ad eundem, quid exempla valeant exemplis ostenditur.
[1] Exemplis abundo, sed illustribus, sed veris, et quibus, nisi fallor, cum delectatione insit autoritas. Possem, aiunt, paucioribus uti. Fateor, possem et sine exemplis agere; nec istud infitior, quippe cum et tacere possem, et forte consultius. [2] Sed in tot mundi malis, inter tam multa dedecora tacere difficile est; satis patientie prestitisse videor, quod nondum satyre calamum applicui, cum, diu ante hec monstra, scriptum videam:
difficile est satyram non scribere.
Multa passim loquor, multa etiam scribo, non tam ut seculo meo prosim, cuius iam desperata miseria est, quam ut me ipsum conceptis exhonerem et animum scriptis soler.
[3] Verumtamen si ratio queritur cur exemplis interdum affluam, curioseque in his videar immorari, dicam: puto lectorem eo animo esse quo sum ego. Me quidem nichil est quod moveat quantum exempla clarorum hominum. Iuvat enim assurgere, iuvat animum experiri an quicquam solidi habeat, an generosi aliquid atque adversus fortunam indomiti et infracti, an sibi de se ipse mentitus sit. [4] Id sane, preter experientiam que certissima magistra rerum est, nullo melius modo fit, quam si eum his quibus simillimus esse cupit, admoveam. Itaque, sicut omnibus quos lego, gratiam habeo, si michi sepe propositis exemplis hanc experiendi facultatem dederint, sic michi gratiam habituros spero qui me legent. Fallor forsan in hac spe; tu tamen in hac narratione non falleris; hec enim una vera rei causa est. [5] Altera est, quod et michi scribo, et inter scribendum cupide cum maioribus nostris versor uno quo possum modo; atque hos, cum quibus iniquo sidere datum erat ut viverem, libentissime obliviscor; inque hoc animi vires cuntas exerceo, ut hos fugiam, illos sequar. Sicut enim horum graviter conspectus offendit, sic illorum recordatio magnificique actus et clara nomina incredibili me afficiunt atque inextimabili iocunditate, que si omnibus nota esset, multos in stuporem cogeret, quid ita cum mortuis esse potius quam cum viventibus delectarer. [6] Quibus veritas responderet, illos vivere qui cum virtute et gloria diem obierunt; hos inter delitias et falsa gaudia exultantes, luxu somnoque marcidos, vino graves, etsi vivere videantur, esse tamen adhuc quidem spirantia sed obscena iam et horrenda cadavera. Verum hec inter doctos et indoctos eterna lis maneat; ego sequar inceptum. [7] Habes ergo quod interrogationi tue, quodque quorundam qui tecum sunt, admirationi modo responsum velim, cur exemplis abundem veterum illustrium: quod et aliis profutura spero, et michi scribenti ac legenti profuisse admodum certe scio. Deinceps, quoniam nichil ab uno homine quod omnibus hominibus placeat fieri potest, mirentur improbentque, si libet; certe ego, ne propter alienum murmur intermisisse videar morem meum, inserere huic etiam epystole aliquot exempla non desinam et quid exempla possint, exemplis ostendam.
[8] Omnes qui ante Marium a medicis secabantur, vinciri mos fuerat; quia enim dolorem corporis animi robore superari non posse persuasum erat, vinculorum auxilio utebantur. Primus Marius solutus sectus est, sed post eum plurimi; cur, queso, nisi quia exemplum viri constantissimi atque fortissimi ad imitandum animos erexit, et ut compatriote sui verbo utar, "valuit autoritas"? [9] Bello latino, ad Veserim Decius consul se ipsum pro legionibus et pro populi romani victoria devovit; res dictu quam executione facilior, sponte tua mortem appetere ut alteri victoriam queras; tam efficax tamen exemplum fuit et tam validum, ut bello samnitico ac gallico filius Decius, et ipse consul, patris imitator existeret, et nomine patrem vocans, securus iret ad mortem, quam pro salute suorum civium contemnere illo autore didicerat; quos bello tarentino adversus Pyrrum imitatus nepos, tertia tandem uno de grege victima, etsi non eodem infularum habitu, pari tamen animi virtute eademque reipublice pietate, procubuit. [10] Nunquam talis vir Themistocles fieret, nisi Miltiadis exemplis accensus, fieri illi par in animum induxisset; nunquam Iulius Cesar in illud glorie culmen ascenderet, nisi mirari et imitari Marium ab adolescentia didicisset; quin et Alexandri profuit imago in templo Herculis Gadibus conspecta, qua mox ad cupiditatem magnas res agendi non exarsit modo, sed, ut ait Tranquillus, "ingemuit". [11] Profecto autem, si statue illustrium possunt nobiles animos ad imitandi studium accendere, quod Q. Fabium Maximum et P. Cornelium Scipionem dicere solitos Crispus refert, quanto magis ipsa virtus hoc efficit, claro dum proponitur non marmore sed exemplo? corporum nempe liniamenta statuis forsan expressius continentur, rerum vero gestarum morumque notitia atque habitus animorum haud dubie plenius atque perfectius verbis quam incudibus exprimuntur; nec improprie michi videor dicturus statuas corporum imagines, exempla virtutum. Quid de ingeniis loquar? [12] imitatio unum insigne par siderum lingue latine, Ciceronem ac Virgilium, dedit, effecitque ne iam amplius Grecis ulla in parte eloquentie cederemus; dum hic Homerum sequitur, ille Demosthenem, alter ducem suum attigit, alter a tergo liquit. [13] In omni hominum genete licet idem ostendere, sed in eo quod in me reprehenditur a tuis, nolim hodie nimius videri. Unum etiam nunc exemplum tibi notissimum quominus interseram, temperare nequeo. Siquidem, quem vite callem arriperet diutissime fluctuanti Augustino, et Antonii Egiptii et Victorini rethoris ac martyris profuit exemplum, nec non et illorum duorum in rebus agentium apud Treveros repentina conversio; quam cum sibi Pontianus miles imperatorius enarrasset — ipsius Augustini verba tenes, octavo, nisi me memoria frustratur, Confessionum libro posita —, «Exarsi» inquit, «ad imitandum; ad hoc enim et ille narraverat». [14] Hec ergo consilii mei ratio est, propter observatores ac miratores meos sepius iteranda; video enim quam multis exempla contulerint ad virtutem, et quid in me agant sentio, et de aliis idem spero. Si fallor, res periculo abest; quibus exempla non placent, non legant; neminem cogo; et si me rogas, a paucis legi malim. Vale.
Avinione, VII Kal. Octobris.

5

Ad Barbatum Sulmonensem, de miserabili et indigna morte regis Andree.
[1] Heu quam violenti, quamque inevitabiles sunt fortune exitus, vel previsi! Sepe quidem, ut nosti, Barbate amantissime, de fortuna deque aliis quibusdam loqui soleo ut vulgus, ne in sermone comuni singularis appaream; si seorsum interroger, responsurus fortasse longe aliter. Sed transeo, ne si heream acturus aliud de hac re, supervacuis disputatiunculis implicer abstraharque. [2] Ut autem ceptum sequar, et
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum,
non cum vulgo solum, sed cum maximis atque doctissimis quibusdam viris et in primis cum Virgilio videri posset, nisi et unus Omnipotens, et fati nomen in ore catholico suspectum foret. At quecunque vis illa sit, seu Dei iudicio seu permissu, res hominum versans, hauddubie magna vis et prorsus ineluctabilis est, et adversus quam frustra imbecillitas nostri conatus accingitur. Nam incursu facili consilium humanum opprimit mali moles et mortale remedium discutit invicta necessitas. [3] Id si unquam alias, nunc maxime intellectum conspectumque clarissime est. Rogo, quid novi, quid inopini accidit? quis non ista previderat? et previdisse quid profuit? tam profunde enim totis regni precordiis se nequitie dirum virus infuderat, ut iam nisi mortiferum esse non posset; tantum audacie tantumque licentie reproborum, tanta piorum desperatio, tantus meror incesserat. Erant crebra undique velut instantium procellarum signa, graves frontes turbida nubes obduxerat, et turgida pectora pugnaces urgebant venti, fulgurabant oculi ardentes, flabant ora minacia tonabantque, prope erat ut manus impie fulminarent; equor aulicum iam tumebat, iamque estus horrisonus et reciproci fluctus et obscene aves et peregrina prodigia vestris late litoribus recursabant.
[4] Morte regis mutata regni facies, et cum unius viri anima omnium vigor et consilium evanuisse videbantur. Spectabamus hec omnes futurisque non secus ac presentibus angebamur malis; loqui autem quis auderet, ubi vix liberi cogitatus erant et non tantum vocibus sed nutibus parata supplicia? Quamobrem in triviis muti omnes, in thalamis murmur ambiguum, mesta presagia et impendentium nuntii malorum — taciti augures — metus ac dolor; denique sic apertis oculis torpuerant animi quasi quos vicini fulminis lux horrenda prestringeret. [5] Nemo, nisi fallor, unus hominum me apertius timuit doluitque liberius; nemo illa curie portenta et introspexit acutius, et contumacius aut lingua percussit aut calamo. Heu quanta quamque evidens proverbiorum fides! «Mala vaticinetur» inquiunt, «qui vates veridicus fieri vult»; et iterum: «Raro ulla calamitas sola venit». Sic est, sic ab antiquis audivimus, sic videmus; magna semper erumnarum acies; incomitate non prodeunt miserie; in multas incidisse se noverit, qui in unam incidit. [6] Equidem, ut in tanta malorum copia miseros multos esse necesse est, sic in tanta bonorum inopia felices paucos, et sane miseris miserorumque gemitibus ac querelis referta sunt omnia. Contra autem quam sit mortalibus rara felicitas, quis non videt, cum et in hoc vite tramite si acriter intueare fortuneque faleras diligenter excutias, nemo usquam vere felix aut votorum plene compos occurrat, et apud scriptores rerum vix comitem unum, procul in ultimis Archadum latebris, felix ille habitus Metellus invenerit?
[7] Quibus ita se habentibus, quis miretur, ut in hominum turbam coniecta spicula, sic in congeriem malorum missa vaticinia non errare, utque ad vivum illa, sic ad verum ista pertingere? Meministi, amice, ut olim presens verbis vivo adhuc, mox extincto rege — illo inquam rege, cui soli suum hoc et proprium nomen fuit— absens literis, nec multo post presens iterum viva voce, non sine suspiriis quid sentirem quid ve in posterum presagirem, quasi iam tunc venturi certus, explicui; videbam enim subtractum regni fastigio fundamentum, erantque sub oculis corruentis regie graves casus. [8] Caput adolescentis innocui primum omnium hac ruina oppressum iri, fateor, non videbam; nescio quid obstabat feralibus coniecturis, id unum quod in malis pessimum erat abscondens; quanquam, ut meminisse videor, iam inde primis ad te literis agnum lupis obiectum, utinam non tam certo dixerim augurio! Et profecto luporum morsus ac rabiem et illa comunia perditorum hominum — contemptum odium invidiam dolum rapinam carcerem exilium — cogitabam; talis hominis talem mortem nec cogitare didiceram nec vereri, quippe qui nullis ex tragediis tam nefarias et tam truces insidias meminissem. [9] Tulit ecce feracissima scelerum etas nostra, quo glorietur antiquitas, quo se posteritas consoletur; utque omne evum fiat excusabile, hoc in tempus summa sevitie ac totius inhospitalitatis erupit. O brevi multum mutata Neapolis, o infelix Aversa! vere Aversa, nomen ex re sumptum: aversa, inquam, prorsus ab humanitate ac fide, quarum prima homini, secunda regi et iusto domino debebatur; in te utriusque spreta reverentia, utriusque in te sacrum gentibus fractum fedus; in te enim fraude impia periit rex tuus, ferro utinam aut virili morte alia, ut hominum manibus interfectus, non ferarum dentibus atque unguibus laceratus videretur. [10] O iniquo condita sidere, infausto signata vomere, cementis extructa sanguineis et vipereis habitata cultoribus, magistra urbs crudelium exemplorum; abunde impietatis et criminum erat, animantium principis sacrosanctam effigiem ad imaginem Dei factam violare tam atrociter tam superbe; nunc id scelus non in homine quolibet ausa es, sed mitissimum innocentissimumque hominum, et dominum tuum, et ante annos tui solicitum, tui amantem, rare indolis puerum, magne spei regem, truculentissime laniasti.
[11] Imo non tu, sed in te acres et immites, dicam homines, an belue, an quod adventitii genus monstri?, qui orbem italicum barbarica feritate maculantes, tuum suumque regem non gladio, non veneno, dura licet at solita regum morte, sed velut incendiarium aut latronem, infami laqueo peremerunt, et cuius vertici debitum ac speratum dyadema diu perfida tergiversatione distulerant, eius collo restem et nodos miserabiles iniecerunt; ut exequiarum genere alio et vita longiore dignissimi corporis ludibria indigna preteream, si nostro forte silentio posterorum notitie subtrahantur. [12] Tu quidem, misera civitas, hec perpessa tuis in penetralibus, que omnes terras et omnia secula tristi sint inquinatura memoria; ceterum et culpe expers, nisi quod patientia criminum sepe consensui proxima est, et, si nec obstare poteras nec ulcisci, miseratione potius digna quam odio.
[13] At tu, Criste, "sol iustitie", cunta videns et eternis radiis universa collustrans, ut quid hanc infamie nebulam passus es terris nostris incumbere, cum posses tam facile — nisi delicta hominum obstarent — vapores noxios odiorum, caliginose noctis algore concretos, fervido tui amoris splendore perrumpere? [14] Tu autem, summe regum nostri temporis, Roberte, quem ex aliqua celi parte res nostras et miserari crediderim et spectare, quibus hoc nefas luminibus aspexisti? et hanc tantam tui sanguinis iniuriam quo animo pertulisti? annon poteras piis precibus impium scelus avertere? an poteras, sed nolebas? Subdifficilis coniectura: etsi enim simillimum veri sit te celesti gaudio repletum terrenis doloribus non moveri, nunquid tamen tuorum caritate atque ingenita pietate non tangeris? [15] Utcunque est, felicem te, qui hunc diem in corpore habitans non vidisti! quamvis te superstite nunquam tam flebilis illuxisset dies, nunquam tantum invidie licuisset. Fuit enim vere frons regia regni salus, conciliatrix animorum, iustitie allectrix expultrixque perfidie ac velut quedam salubris umbra gregibus tuis, ut iocunda pastoribus sic funesta serpentibus. Quodsi humana virtus obstare decretis ethereis non valebat, optanda utique et penitus oportuna mors fuit, que oculos tuos, illos scilicet oculos, quibus adhuc nature legibus horror et lacrime inerant, tam mesto spectaculo liberaret. [16] Proh dolor, tuum illud eximium carum pium dulce depositum, quibus servandum colendumque commiseras perdiderunt, non somno aut ignavia victi, sed flammanti odio et invidia stimulati! O ultrix scelerum iustitia! neque illi aut innocentia aut sanguis aut maiestas profuit, non hominum quisquam aut deorum, non, que efficacissima sperabatur, tui recordatio opem tulit. Voces illas monitusque novissimos pii patris et regis optimi, quibus moriens, quantum mortali consilio datum erat, in longum et familie tue prospexeras et regno, prerupte desperateque nequitie ventus tulit, atque omnis divini et humani iuris contexit oblivio. [17] Sed iam fletuum satis est, modo ne ubi finem fingimus, initium sit; cum enim, ut dicebam, et crebra et comitata veniant mala, cum rara et solitaria bona sint, ex hoc malo nescio quid malorum sequi video, quod ne iterum certior quam velim, mali nuntii vates sim, silentio premam. Meliora cunta proveniant quam spero, nec reipublice noceat paucorum furor, qui in illis quorum est, inultus, ut auguror, non erit; etsi enim divina iustitia sepe misericordie succumbat, in his tamen hoc accidit quos peccati pudet ac penitet, non in his qui flagitio gloriantur. [18] Hec tibi quoque, Sorgie ad fontem, quo rursus e tanto Italie naufragio velut in portum fugi, et preteriti dolens et venturi trepidus, dictabam Kalendis Sextilibus, intempesta nocte. Vale, tui cautus, memor mei.

6

Vitia que curari nequeunt, deserenda esse.
[1] Sine illum, linque eum sibi; etatem habet. Vie patent, ire licet quocunque libet; demitte in collum habenas homini indomito. Frustra niteris. Repeto, linque illum sibi; eat quo fert animus; crede autem michi, non ascendet. [2] Vidisti equos ad iter et ascensum pigros, ad pugnam pavidos, tamen impatientes sotii frementesque; degeneris animi signum est insultare minoribus, non posse comitem pati, nocere cum possit, occasionem expectare non causam. Musce macros stimulant boves, pauperem peregrinum canis infestat; homunculum nostrum his exemplis ascribito. Ubi vel miserabilis orbitas, vel extrema paupertas, denique ubi defensionis est minus, ibi plus sevitie nocendique ferventior libido. Qua in re nichil deliberat nisi an facultas adsit; voluntas nunquam abest, et semper una est.
[3] Quid castigas igitur? perdis operam. Plus aliquid quam verba requirit hoc malum; da illi parem adversarium, confestim ardor iste tepuerit. [4] Semper erit lupus, ove conspecta; admove lupum, ovis erit. "Quid" igitur, ut ait Flaccus,
obseratis auribus fundis preces?
Quin tu sine illum sceleribus obrutum et opressum suis, superbia tumidum, ardentem avaritia, iracundia rabidum, invidia tabescentem, libidinibus efferatum, gule ventrisque mancipium, nimio semper sopore confectum et, ut ait Maro, "somno vinoque sepultum". Quid enim huic facias, quid loquaris? dolio loqueris, et quidem pleno, et nil penitus responsuro, nil intellecturo, nil etiam audituro.
[5] Perproprie in hunc dixisse Licinius Crassus videretur; modo "barbam eneam haberet", cetera enim adsunt: "os ferreum, cor plumbeum". Utique callosas aures callosumque animum habet; callum mendaciis superductum vera verba non penetrant. Nescio an ex illis sis, quibus perdere verba leve est; illud certe scio, quod in homine hoc verba perduntur. Tolerabilis forte iactura, nisi contemptus hinc simul atque odium quererentur. Vale.
Avinione, III Kal. Maias.

7

Inter facundum et loquacem quid intersit.
[1] Quod ad studium rei familiaris attinet coacervandasque divitias, providentissimum hominem omniumque quos ego quidem noverim, circumspectissimum non nego, quique non in vultu tantum, sed, ut plautina anus, "in occipitio quoque oculos habet"; ceterum in eo quod de eloquentia hominis addidisti, longe dissentio. Inter facundum enim ac loquacem largiter refert: alterum qualitatis est, quantitatis alterum; hoc ingenium et ars et exercitatio modesta, illud preceps impetus et impudentia prestabunt. [2] Contraria sunt hec; plerique tamen in discernendo falluntur. Tu, illo loquente, si diligentius animum adverteris, fateberis ut nichil promptius, sic nichil illius hominis sermone durius, nichil asperius, nichil intempestivius. Quod non ideo ut sibi, cuius nomen sciens silui, eloquentie falsam famam, sed ut tibi iudicii errorem eripiam, dictum scito. Vale.

8

Ad amicum indigentem.
[1] Quam pauper quam ve sis dives, nescio. Loquor de arcula; animus enim proculdubio dives est, Bianteo more sua secum bona circumferens nec incendio peritura nec naufragio, et quibus nichil omnino, non predonum vim, non furum metuit dolos, non rubiginem tineasque, non morbos, non mortem, non senium, non ruinam. [2] De arcula sane ipsa idcirco sum dubius, quia dum animum moresque tuos fortunamque simul extimo, ut non multis, sic nonnullis egere te suspicor; sicut enim insanorum est innumerabilibus indigere, sic verum est quod ait Xenophon ille Socraticus: «nichil egere est deorum, quam minime autem proximum a diis». [3] Quamobrem, qui de arcula ipsa nuper a conscio quodam nescio quid audivi, pro virili parte succurendum statui. Ecce itaque de fortune mee, si reliquiis, dicam superbius quam velim, si muneribus, aliter loquar ac sentio; dicam ergo de muneribus Dei, quibus Ille me talia non curantem supra spem supraque votum cumulare dignatus est, aliquantulum ad te misi; quod quantulumcunque est, haud dubito dignanter accipies, et in exigua re, parvo velut in speculo, conspiciens magnum mittentis affectum, munusculi parvitatem animi voluntate pensabis. [4] Non quod ego sim nescius quosdam fortes, quosdam doctos ac simillimos tui viros, et utrosque magnanimos, frustra olim muneribus fuisse tentatos; in quibus ante alios est Fabritii clarum nomen et Curii, Romanorum ducum, quorum alter Pyrri regis, alter aurum contempsisse samniticum laudatur, clarus uterque contemptus, sed nobilitatus alter etiam claritate responsi. Quamvis enim scolastici quidam more suo confundant historias, responsum tamen illud nobile ac famosum «Romanos nolle aurum, sed aurum habentibus imperare», non Fabritii, ut vulgus putat, ad regem, sed Curii est ad Samnitium legatos. [5] Xenocrates legatos Alexandri Macedonis cum quinquaginta talentis ad eum ab ipso rege transmissos, invitatos ad cenam in villam Achademie ac mediocri et minime apparato cibo philosophice habitos, cum dimisisset, postridie reversos querentesque cui numerari pecuniam regis vellet, sic increpuit: «Quid vos» inquit, «hesterna cena non intellexistis me pecunia non egere?» Quo responso cum mestos factos cerneret, ne munus ac legationem regiam sprevisse diceretur, de magna pecunia exiguam particulam accepit, reliquum referri iussit ad regem. [6] Fertur erga eundem regem et Dyogenis Cynici contemptus, ad quem, versatili dolio habitantem cum Alexander videndi cupidus venisset, et miratus hominem, quesisset an donari sibi a rege aliquid vellet, «Cetera» inquit, «alias; nunc ut a sole dimoveas peto». Erat enim hiems, et forte tunc, fundo teste illius ad aquilonem obverso, ore autem ad meridiem, apricabatur seminudus sed fervens animi seniculus. [7] Facetum hoc, durius et prope superbum Demetrii responsum, qui missum sibi ab imperatore romano aurum ridendo ita contempsit, ut diceret: «Si tentare me voluit, toto illi fueram experiendus imperio».
[8] Calanus Indus, dum ingenti lignorum congerie extructa et incensa, more patrio, nudus ad voluntariam mortem iret, Alexandro Macedoni obvio et querenti similiter, num se aliquid vellet: «Nichil» inquit, «est opus; brevi te videbo». Sed hic quidem miri nichil; quid enim non spernat, qui ipsam propter quam cetera concupiscimus, vitam sprevit? Contemptus sane miraculum supplevit vaticinii certa fides; siquidem intra dies paucos Alexander apud Babilona cratere illo Persarum atque Indorum ultore consumptus est. [9] Urbanius aliquanto Dindimus, ad quem nudum cum Alexander idem omni fastu regio deposito venisset, in extrema solitudinum, e cuntis muneribus ab opulentissimo rege sibi allatis nonnisi minima et vilissima rerum sumpsit, ne contemptus asperior insolentie notaretur. [10] Sed hec singulorum hominum, illa publica animorum et incomparabilis altitudo: Pyrri regis, cuius supra memini, legatus Cineas, vir ingenio et sapientia excellens, immensis cum muneribus Romam missus, senatu primum atque ordinibus contis ex ordine nequicquan tentatis, postremo plebem ipsam frustra etiam aggressus, ac nemine prorsus invento cuius domus aut mens muneribus regiis pateret, cum eo ipso quod advexerat auro, ad stupentem regem stupens ipse reversus est. [11] Ceterum hi omnes aut ab hoste rege vel populo, aut a superbo aliquo donatore tentati sunt; at non romani senatus dona Ptholomeus rex egiptius, non Africani sui munus Masinissa contempsit, non Africanus alter munera regis amici, non denique populus ipse romanus, munerum licet spretor hostilium, Pergamei regis, quem amabat, hereditatem testamentumque despexit. Multum refert quo animo quid donetur et a quo, et sicut quidam longe magnificus, sic alter inhumanus atque insolens est contemptus. [12] Amicus ego, non tentator venio; nec, ut verum fatear, dono aliquid tibi, sed tecum partior que scis ipse iampridem nobis esse comunia. Ac ne munus exiguum magnis verbis exaggerem, accipe quicquid id est et boni consule; quod profecto ne idem ipse qui fert, nec alius quidem quisquam, quid aut quale sit, novit; et ego iam, siquid michi credis, oblitus sum. Vale.

9

Ad Philippum Cavallicensem epyscopum.
[1] Veniam ad te, quando ita placere tibi sentio, et Socratem nostrum devotissimum tui nominis adducam. Postridie veniemus, nec horrebimus urbis aspectum, inculta quamvis et rusticana veste contecti. [2] Huc enim pridie raptim ex urbe inquieta et turbida saltu, velut in litus fracta puppe, confugimus, latitandi otiandique proposito eoque habitu qui et ruri et brume convenientissimus visus est. Ut sumus, in tuam urbem commigrare iubes: parebimus, eoque libentius quo ardentiore tui desiderio trahimur; neque magnopere curabimus quales extrinsecus videamur, cui animos nostros apertos ac nudos esse et cupimus et speramus. [3] Illud tuorum voto, pater amantissime, non negabis, si sepe nos hospites habere vis, ut non apparatum exquisitumque convivium, sed mensa nos familiaris excipiat. Feliciter Vale.
Ad fontem Sorgie,
IV Nonas Ianuarias
, pastorali calamo.

 

LIBER VII

1

Ad Barbatum Sulmonensem, deploratur patrie sue vastitas ab incursu ferocium barbarorum.
[1] Inter multifidas quibus obsideor curas, illa non ultima est quam ex rerum tuarum expectatione concipio; quid enim michi Barbato meo carius, quid dulcius? anxia res amor, credula timida solicita, omnia circumspiciens et vana etiam ac secura formidans. [2] Ecce quod semper timui, ecce quod sepe scripsi, ecce quod quotidie dicebam; non poterat tam fedum facinus impunitum esse, et est ultio hec aliquanto serior quam putavi. Verte autem, Deus, iram tuam in auctores scelerum et noxia capita digno supplicio feri; parce piis, parce fidelibus. [3] Quid insons meruit plebecula, quid sacra tellus Ausonia? ecce iam pulvis italicus gressu quatitur barbarico, et victores olim gentium, nunc, heu, vincentium preda sumus, sive id peccata nostra meruere sive iniquum et triste sidus aliquod adverso lumine nos exercet sive — in quod magis inclinor — integri, nunc scelestis additi, criminibus plectimur alienis. [4] Sed absit ut Italie metuam, a qua rebelles potius quod metuant habebunt, dum nuper Urbi reddita potestas tribunitia vigebit et caput nostrum, Roma, non egrotabit. Pars Italie solicitum habet, illa videlicet que olim Magna Grecia dicebatur: Brutius, Calaber atque Apulus et vere nunc Laboris Regio atque olim prepotens Capua, nunc regina urbium Parthenope. In has terras amenissimas ab asperrimis Danubii ripis preceps ruit exercitus, et celi nostri serenitatem fedis nubibus involvit ab aquilone oriens procella, quam vereor ne, dum responsum tuum operior, cum ingenti fragore detonuerit. [5] Sic omnia iam in extremum adducta referuntur; iam Sulmonem primo belli impetu calcatum in ditionem hostium pervenisse fama est. Heu, generosum oppidum, tuam et Nasonis patriam, quibus prosequar lamentis, ab his hodie possessam inter quos ille morte gravius putavit exilium? [6] Qui autem adeo miserabiliter non tam de exilio quam de loco exilii questus est, ut librum non exiguum texeret querelarum, quid dicturus fuisset, si Histri populos et id genus hominum, qua vagus Sarmata et arcitenens Gethes nivosis oberrant collibus, ad occupandam armis patriam suam venturos ullo tempore previdisset, ad quos se Cesaris imperio proficisci tam iniquo tulit animo, ut nichil aliud flere, nichil aliud deprecari, nichil aliud loqui posset? [7] Te vero, frater, quid nunc dicere arbitrer ista cernentem, que nec ego presentia sine lacrimis audio, nec ille futura sine gemitu cogitasset? O feliciora iam saltem Nasonis ossa externa tellure obruta, quam si, patrie pyramidis honore condita, huius temporis ludibrio servarentur! iam tranquilliora dixerim sepulcra inter Histrum et Hypanem quam inter Lirim et Vulturnum: illinc barbari magno agmine diffugiunt, huc irrumpunt. [8] At ego, dum dolorem animi sequor, propositum excessi; et evehebar longius, nisi me expectans et crebro interpellans hic nuntius revocasset; igitur unde discesseram revertor.
[9] Magno super te pavore torqueor, sed nichil in me, quod ipse noverim, consilii est, nichil auxilii; quia tamen plus interdum aliqui possunt quam se posse confidunt, siquid in me opis agnoveris, iure tuo utere. Gratiam, fateor, non mediocrem apud tribunum, stirpe humili sed excelso virum animo propositoque, et apud populum Romanum habeo; nullis profecto meis meritis, sed Deus michi malorum odia bonorum benivolentia compensavit, non quod vel illis nocuerim vel his profuerim, vel malus esse desierim vel sim bonus, sed quia malos odisse, bonos amare disposui, et ab illorum turba ad horum paucitatem sepe transfugere volui si datum esset, et volo si dabitur. Siquid igitur in presenti discrimine apud prefatos tribunum ac populum prodesse tibi intercessio mea potest, ecce, animus et calamus presto sunt. [10] Est michi preterea in longinquo et ab his motibus securo Italie tractu domus, parva quidem, sed duobus unum animum habentibus nulla domus angusta est; nulle illam damnose divitie, sed nec paupertas nec cupiditas, libelli autem innumerabiles inhabitant. Hec modo nos expectat, me ab occidente reversurum, quem iam biennio abfuisse conqueritur, te ab oriente, si fata coegerint et si libuerit, venturum. Quid tibi preter hec offeram, non habeo; domus autem ad quam te invito, ubi sit nosti; in loco salubri et terroribus vacuo et pleno gaudiis et studiis oportuno. Tu quicquid consilii ceperis, ad felicem exitum Deus applicet; ego interim utinam falsa timuerim, et absentia, quod naturaliter solet, metum auxerit amantis! animus quidem meus non quiescet, donec vel te videro vel per literas accepero salvum ex his tempestatibus enatasse.
Avinione, properanter atque anxie,
III Idus Septembris.

2

Ad amicum, de vera humilitate non contemnenda.
[1] Noli obsecro, amicum ideo spernere quia humilis, ne contrarius fias dicto irrefragabili, quo humilitas exaltanda promittitur; vera quidem humilitate nil minus contemptibile, nil minus vera superbia venerandum. [2] In discretione tamen huius rei, ut aliarum quoque multarum, fallimur: viles enim timidosque et abiectos humiles vocamus, magnanimos autem superbos; contra autem, veros humiles falso credita pusillanimitate contemnimus, insolentes vero ceu vere magnanimos veneramur; scitumque est illud Catonis huius iunioris a Salustio relatum: «Vera rerum vocabula iampridem amisimus». [3] Si igitur de re constat, amicumque tibi, ut est, humilem fateris, vide, queso, ne humilitatem, altissimam virtutem Cristoque gratissimam, despexeris; ne, quod nunquam fuisti, importune et odiose superbie videaris. Quis enim vel mediocris ingenii, qui utrarunque, sacrarum scilicet ac secularium, scripturarum seriem legerit, non advertat quantum magister humilitatis Cristus humilia semper amaverit? [4] Ut equidem a primo ordiar, ex quam humili radice nasci voluit Ipse, cuius faciem videre summa et sola felicitas est! annon ex nobilissima qualibet nasci posset vel nobilitare quam vellet? sed nobilitate contempta, humilitas querebatur. «Egressa est virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendit», cuius sub umbra reges sedent, populi requiescunt, cuius orbis totus odore reficitur. [5] Quenam vero radix ista Iesse, quam superba, quam nobilis? cui Ruth materna avia, mulier advena inops vidua, orbam socrum extra fines patrios secuta, et post pueros messores in agrum Bohoz ad legendum spicas primum misericorditer admissa, deinde et nocturnis quoque blanditiis in ipsius domini promota coniugium; unde Iesse pater prodiit, per se ipsum obscuri vir nominis. Ipsum quoque Iesse quis nosset, nisi propter eius filium David? imo quis quenquam nosset eorum, nisi propter Cristum ex illorum radice surgentem? [6] Quorum originem quantum spernere, quantoque cum stomaco et "filium Isai" et "servum suum" dicere solebat ipse Saul, compatriota superbior, novissima licet familia editus minime tribus Israel, quisquis Regum libros leget, inveniet. Ipse David, quamvis eximie virtutis atque excellentis ingenii, tamen adolescentulus pastor erat, quando electus est a Domino et "sublatus de gregibus ovium", ut ipse fatetur, et "de post fetantes acceptus" in regem, "pavit Israel innocentia cordis sui". [7] An Moyses forte nobilior, quando visionem illam vidit rubi ardentis et incombusti, quando tot prodigiorum signis illustratus, ad liberandum populum israeliticum servitute egiptiaca Deo iubente profectus est? certe non rex aut princeps, qui tanto operi eligeretur, sed humilis pastor fuit, et quod magis stupeas, alieni gregis. [8] Iam ipse pater Abraham filiusque et nepos, quorum nominibus omnis sacre pagine plenus est angulus, quorum tanta est gloria ut Omnipotens ab illis cognomen accipere et "Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob" dici voluerit, atque ipse de se loquens eodem ipso cognomine usus sit, putas reges aut tetrarche essent? imo vero vel agricultores vel pastores ovium fuerunt. [9] Asellis vilibus insidentes, stipati gregibus suis, inter filios et uxores sedes mutabant; sed in hac humilitate Deum merebantur ducem; qui eo ipso tempore potentissimis ac superbissimis Assyriorum regibus non modo tam familiaris esse, sed ne nosci quidem velle dignatus est. [10] Ipse Iacob, a quo in Scripturis Sacris crebrius illud insigne cognomen ac familiarius Deo est, non superbia originis sed humilitate sua clarus, qualiter ab illo soceri sui diuturno et gravi servitio redeat, attende. Certe non sceptrum revehit, non dyadema, non purpuram, non currus aureos, non armatos exercitus, sed ovium et caprarum boumque acie instructa clam fugiens, filiorum turbam ac servorum et simul duas ducit uxores ac totidem concubinas, semen gentis innumere, quarum ex utero duodecim tribus Israel et tanta populorum multitudo, Deo fecundante mulierculas et humilitatem honorante, descenderet. [11] Fiebant illis in figura, que superficietenus contemptibilia viderentur, essent autem in ipsa rerum veritate magnifica; si enim non aliter accepta fuerint quam narrentur, quis non audita despiciat?
[12] Quodsi gloria temporalis coram Deo clarior foret quam humilitas, quis dubitet quam in partem iste tantus Dei favor multo propensior futurus esset? confer enim cum his tribus senibus tam famosis cumque omnibus illorum gregibus atque coniugibus tres immensis exercitibus subnixos Romanorum duces, Scipionen Africanum Hanibalis "cornua confringentem" et tributario iugo imperiose Carthaginis colla subdentem, [13] magnum Pompeium in Septentrione atque Asia tonantem et non lacte sed auro repleta patria captisque non ovium sed regum gregibus, a mari Rubro ad Meotidas paludes Ripheosque montes universa calcantem, [14] Iulium Cesarem in Galliis ac Germania fulminantem perdomitisque hostibus ad postremum in viscera patrie victricia pila vertentem ipsamque tunc gentibus imperantem Romam et in ea terrarum orbem unico thesalico prelio vincentem. Quanta quidem hec imparitas rerum, vides. [15] Poterat nasciturus ex homine Dei filius vel ex his nasci vel eos ipsos e quibus nasci decreverat, tales facere, quippe qui utrosque creaverat. Poterat non David in angustis Iudee finibus, sed Augustum in toto orbe regnantem habere stirpis auctorem, vel David ipsum tantum principem facere quantum fecit Augustum. Poterat non in Bethleem vico exiguo, sed Rome cui Iudea inter ceteras serviebat, et in thalamo aureo nasci, non in stabulo. Poterat natus, cui celum sedes est, cuius est "terra et plenitudo eius", non in summa pauperie, sed in summis delitiis enutriri; nisi quia nobilitatem et delitias nostras spernit, utinamque non oderit! [16] Postremo poterat, qui ei succederent suumque nomen gentibus predicarent, discipulos sibi literatos ac potentes principes, reges oratoresque et philosophos, non piscatores rusticos inopes et indoctos eligere; nisi quia ipse est "Deus" qui "superbis resistit, humilibus autem dat gratiam", nec potentia nostra egens ad agendum, "quoniam ipse dixit et facta sunt", nec ad persuadendum eloquentia mortali: «vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem anime ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis». [17] Hoc sermone discipulos suos armaverat, quando eos ad persuadendum generi humano, toto dispersit orbe terrarum; non consulari trabea, non imperiali dyademate, non laurea triumphali, non philosophorum sententiis, non oratorum floribus, non aculeis sophistarum, non denique "verbi sapientia", ut ait Apostolus, "ne evacuaretur crux Cristi". [18] Non inter eos Cesar fuit qui cogeret, non Plato qui doceret, non Aristotiles qui argueret, non Cicero qui suaderet; sed homunculi pauperes imbecilles et inculti, qui nunquam aut scolas intrassent aut literas didicissent. Hi tamen inter persequentium gladios et ferarum dentes flammasque et equuleos ac tortores persuaserunt publice quod volebant: [19] Cristum Deum, hominem, natum, passum, descendisse ad inferos, surrexisse a mortuis, ascendisse in celum, rediturum ad iudicium, et cetera omnia que Ille mandaverat, qui, ut scriptum est, "stulta mundi elegit et infirma, ut confunderet fortia"; qui cum prodesse omnibus venisset, elegit, ut ait Augustinus, prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore; quod similiter prorsus de oratore ac philosopho dici potest. [20] Idque non etate rudi accidit et "ad credendum facili", sed longe magis «inveteratis literis atque doctrinis, omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato», longeque magis iam «doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis», quam etate Romuli fuerant — de cuius divinitate credita Cicero loquens ait hec in sua Republica et Augustinus retulit in sua —; "ut ad fingendum", si tunc "vix quicquam", ut idem ait, nunc omnino minus "esset loci"; «antiquitas enim» inquit, «recepit fabulas fictas etiam nonnunquam incondite; hec etas iam exculta presertim eludens omne quod fieri non potest, respuit». [21] Que si, ut dixi, ad colorandam falsam Romuli divinitatem, que credi iam cultiore etate potuerit, Cicero velut non parva argumenta conquirit, Roma vixdum condita et unum e septem collibus vix integrum eumque non tectis aureis muroque marmoreo sed dumoso ambitu et culmis agrestibus occupante atque adhuc nescio quid pastorium redolente; quid etate Cristi dici debet, Roma dante iam iura gentibus, imperantibus Augusto Tiberioque, quorum sub altero natus, sub altero Cristus est passus? [22] Inter quod tempus et Romuli etatem incredibilior quam pro numero annorum, rerum mutatio facta erat. Non quod medium tempus exiguum sit; siquidem ex quo propter suam insolentiam a senatu romano ad Capree paludem discerptus est Romulus, usque dum propter peccata nostra a Iudeis in monte Oliveti crucifixus est Cristus, paulo, nisi fallor, plus minus ve septingentorum annorum tempus effluxit. [23] Quamvis enim Cicero «minus sexcentis» dixerit, non ad suam ibi, sed ad Africani et ceterorum respexit etatem, quos in eo ipso libro Reipublice loqui facit. Et preterea inter Ciceronis cedem sub Antonio et Cristi passionem sub Pilato, quantum verisimilibus coniecturis assequor, septuaginta vel circiter annorum spatium intercessit. [24] Longius ferebar, sed nuntius tuus scribenti imminet et singulos calami tractus notat morulasque medias metitur et crebro ostium celumque respiciens suspirat. Misereor, expertus quid est expectatio properanti animo, et ante destinatum cogor ut dicam: humilitatem ama et Vale.

3

Ad Socratem suum, visio nocturna, et otiosam paupertatem solicitis divitiis preferendam.
[1] Hesterne noctis somnium referam tibi. Videbar michi — incertum unde, nichil enim tale vel cogitare sum solitus vel loqui — videbar, inquam, in agello meo, quem ad fontem Sorgie habeo, thesaurum invenisse: monete pervetuste auree non mediocrem cumulum. [2] Una spatiabamur soli, ut noster est mos; te itaque confestim evocans, digito rem designo: ambos, ut fit, gaudium stuporque defixerat. Michi quidem, ut eram — memini enim —, occurrebat illud Annei: «Vitate quecunque vulgo placent, que tribuit casus; ad omne fortuitum bonum suspitiosi et pavidi subsistite: et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur; munera ista fortune que putatis, insidie sunt». [3] De hoc ergo consultantes, parumper hesitavimus leti trepidique. Quid multa? ultime insanie visum est, quod per terras ac maria tantis laboribus tantisque periculis queri solet, id oblatum ultro contemnere. Mox certatim honeramur auro domumque clam taciti convehimus, abditis pro tempore que exportari uno fasce non poterant; hoc semel, hoc iterum et iterum facimus, et semper avidius; semper enim, ut natura rerum habet, cum pecunia solicitudo cupiditasque crescebant. [4] Ferit aures interim murmur invisum; secretum nostrum, nulli licet creditum, sponte sua in vulgus eruperat. Nec ita multo post nescio quis maior dominus locorum aderat, vendicans iure thesaurum. Obnitimur. Hinc primum longa et inamena colloquia, inde lis mineque et semper litibus iuncta convitia, illo acriter urgente, nobis indignantibus in nostro reperta nobis eripi propitie dona fortune. [5] Mille subinde rerum motus et mille consilia, nunc matura et cauta nunc temeraria et acerba, cum iam ad resistendum nos non tam nostra cupiditas, quam inexorabilis adversarii superba durities inflammaret. Iam ab otio ruris ad urbana negotia, iam a studiis ad arma translati, novis curarum turbinibus agebamur; iam pro intentione pervigili et inquisitione pulcerrima novarum rerum, pernox odium atque ira successerant; postremo iam res a litigio ad bellum verterat. Ita mutatus animorum status, et sepe reperti auri penitebat. Philosophabamur in somnis:
[6] 'Ubi vitam serenam atque tranquillam liquimus? quis nobis has curarum superinduxit nubes, quis in has procellas nos impegit? an ignorabamus in auro speciosam erumnam et splendidam esse miseriam? necessitas cum divitiis crescit et fugit cum mediocritate felicitas'. [7] Occurrebant acervatim exempla eorum, qui vel indivitiis infelices vel in paupertate felicissimi fuissent; spernebantur inutiles opes Cresi et funestum Mide aurum et Dyonisii Crassique spolia templis avulsa; laudabatur Cincinnati Reguli Curii Fabritii felix et gloriosa pauperies. [8] Accedebat acies hominum nostrorum, qui nudi, in solitudine, solibusque et frigoribus adusti, radicibus herbarum et silvestribus baccis pasti, pro tecto celum, terram habentes pro cubiculo, cum voluptate torrentem turbidum hauserunt, asperoque et angusto calle gradientes, spe patrie melioris omnia prorsus mortalia contempserunt. [9] Ceterum, quo plura huius generis ingerebantur exempla, eo gravius dolebamus ea non vidisse nos in tempore, sed in tergo, ut aiunt, oculos habuisse. Denique sic eramus, ut iam, ne cepto vellemus absistere, solus cedendi pudor obsisteret; et iam supremi certaminis instabat alea, cum repente, medio noctis, ira metuque anxius expergiscor: gelidus sudor corpus omne perfuderat. Ita me divinitas salvum velit, ut ego perinde fessus animi fessusque membrorum eram, ac si grave durumque negotium non somnians sed vigilans agitassem. [10] Nec facile dici potest quam letus fui, ubi sensi me thesauro simul et solicitudine liberatum, et tantum habere quantum alit, non quantum angit; quantumque vite sufficit, non quantum afficit; quamque per somnum in ea sententia radicatus sum, quam michi vigilans persuadeo esse verissimam, plus mali quam boni cupidis mortalibus afferre divitias. [11] Surrexi demum hora solita — consuetudinem meam nosti — dumque quotidianis laudibus Deo dictis, ex more manum calamo applicuissem, hoc primum quod sopitum exercuerat, se se obtulit experrecto. Huius ergo sententie te participem facio, qui particeps somnii videbaris. Vale, et ut sis felix supervacuas pelle cupidines.
XIX Kal. Februarias
ad auroram.

4

Ad Iohannem Tricastrinum epyscopum, theologie professorem.
[1] Petitionis tue memor promissique mei non oblitus, Italiam sive — ne grammatica lite implicer, quam in epystolis Ciceroni suo movet Athicus — in Italiam vado. Scio quidem et memini quid me de ipsius Ciceronis libris in ordinem redigendis, et quarundam, ut dicere soles, veluti scintillarum lumine declarandis, sepe rogaveras. [2] Demum, quo ineluctabiles preces essent, ut Romanus Pontifex, qui fervoris tui conscius, hanc generosam bibliothece sue custodiam ita tibi credidit, ut olim nostri principes Iulius Cesar Marco Varroni, Cesar Augustus Pompeio Macro et rex egiptius Ptholomeus Philadelphus Demetrio Phalerio commisisse noscuntur, curam prorsus ingenio tuo dignam; ut Romanus, inquam, Pontifex digredienti michi suum hac in re modestissime indicaret animum effecisti. [3] Quid facerem? notum, licet ignoti poete, carmen:
Est orare ducum species violenta iubendi,Et quasi nudato supplicat ense potens.
Parebo si potero, nam et sibi parere necessarium, et tibi placere delectabile; contraque, preces tuas spernere durum, illius iussa negligere sacrilegum. [4] Totum in hoc vertitur: quam michi in illis quos poscitis emendatis codicibus reperiendis, fortuna faverit. Nosti enim, expertus seculi nostri crimen, quanta sit rerum talium penuria, cum tamen inutiles et supervacue, imo vero penitus damnose funesteque divitie tantis curis ac laboribus aggregentur. [5] Quod in me erit, studium indefessum ac diligentiam adhibebo; ac ne moram fortassis accuses, scito me reparandis viribus corporeis, quas morbus imminuit, in solitudine mea ad fontem Sorgie usque ad autumni temperiem subsedisse, metuentem corpus adhuc invalidum longe vie committere; tunc auctis, volente Deo, viribus atque estibus imminutis, iter arripiam.
[6] Interea, utinam scire posses quanta cum voluptate solivagus ac liber inter montes et nemora, inter fontes et flumina, inter libros et maximorum hominum ingenia respiro! quamque me in ea que ante sunt cum Apostolo extendens, et preterita oblivisci nitor et presentia non videre! Vale.

5

Ad Lelium suum, de rebus familiaribus et de sinistris rumoribus actum tribuni urbis Rome.
[1] Multa scribere tempus dehortatur, somnus prohibet; noctem iam tertiam insomnem ago, neque veteribus curis liber et oppressus novis, quas michi profectio mea peperit, multa in faciem et in tergum curanda denuntians. Cum ex equo despicere omnia in animum induxero, quod magna ex parte iam feci, tum primum tranquillos somnos carpere incipiam, non aliter quam Eneas ille virgilianus, qui
iam certus eundiCarpebat somnos, rebus iam rite paratis.
[2] Aut enim fallor aut anceps et longa deliberatio plena molestie ac laboris est; dubitandi exitus initium est quietis. Dici nequit, anxia mens et consultationibus vagis exercita quantum, electione consilii in unum aliquod versa propositum, conquiescat. Tunc igitur ut occurret, nunc semisopitus et velut in somnis loquar. [3] Excusationem tuam, quamvis supervacuam, amplector; scio enim locorum distantiam ut amantibus odiosam, sic honestis amicitiis non obesse: ubicunque ergo erimus, simul erimus. [4] De negotio tuo faciam ut scribis, quod michi scilicet fieri vellem: breviter expediere; nil enim in me molestius experior quam verbis trahi. Hanc amicis sciens molestiam nunquam feci nec faciam quidem; placebo si potero, alioquin ne displiceam providebo.
[5] Versus tuos, excitato apud Elicona nostrum ingenio, texere meditabar; sed, nescio qualiter, cedula tua, quam decies in manibus habui, discedentem me fefellit et sine me domi substitit. Quere eam ibi et post me mitte; licet et sine illa scire videar quid dicturus sum, modo frondosi nemoris uspiam diverticulum occurrat.
[6] Tribunitie litere copiam, quam michi misisti, vidi legi stupui; quid respondeam non habeo. Fatum patrie agnosco, et quocunque me verto, dolendi causas materiamque reperio. Roma enim lacerata, qualis Italie status? Italia deformata, qualis mea vita futura est? In hoc publico et privato merore, alii opes, vires alii corporeas, alii potentiam, alii consilium conferent; ego quid conferre possim preter lacrimas, non video.
Kal. Decembris
, ex itinere.

6

Ad Socratem suum, de rebus suis familiaribus et mediocritatis studio.
[1] Summe quidem rerum mearum, quas spectate fidei tue credidi, nichil detraho, nichil adicio; non tantum firmus, sed fixus etiam in proposito meo sum, cuius si meministi, supervacuum est quicquid de hac re ulterius loquor. [2] Ut tamen me mei non immemorem scias, breviter sic habe: magne fortune appetens nunquam fui, sive id modesti sive pusilli sive, quod quibusdam magnis viris placet, magni animi est. Vera quidem et vulgo etiam nota commemoro, et quorum te in primis testem habeo et interdum laudatorem, interdum vero, pro qualitate temporum, amicissimum reprehensorem, quod scilicet, ut verbis tuis utar, cepto nimis insisterem, et videndum esset ne unde famam summe constantie quererem, inde pertinacie nomen infamiamque consequerer. [3] Me tamen consilii mei hactenus non penitet; omnis enim michi altitudo suspecta est, et precipitii admonet omnis ascensus; multoque facilius natura duce in illorum consortium declinarem, qui, ut ait poeta,
habitabant vallibus imis,
quam eorum qui, ut ait idem,
posuere in montibus urbem.
[4] Que cum ita sint, si optata michi mediocritas, quam iure Flaccus "auream" vocat, ut pridem promittebatur, obvenerit, est quod grata intentione suscipiam, et perliberaliter mecum agi dicam; sin invisum illud et grave maioris officii honus imponitur, renuo, excutio. Pauper esse malim quam solicitus, quamvis, ut res eunt et ut est animus, pauper esse non possim. [5] Hec et his similia, quecunque inter nos in hanc sententiam dici solent, tu, qui nosti optime, et amicis et dominis et dominorum domino nota fac, obsecro, cum tempus videbitur, quamvis a me ipso nec occultata nec tacita. [6] Sed sunt quidam, quibus, ut in animum penetret, sepe veritas inculcanda est; quod eo nunc minus mirer, quo quicquid de me modo dicturus es, videri scio et ab etatis nostre moribus et ab ipsa vulgi opinione remotius; cum quo michi ut in multis, sic precipue in eo quod nunc agitur, discordia multa est.
[7] Sed incredibilitatem audientium vigor animi et facundia loquentis excutiet. Multum Socrati meo de re qualibet, sed multo plus autoritatis ac fidei fuerit amico de secretis amici consiliis disserenti; multa quoque de amici ore quam de proprio favorabilius audiuntur. [8] Illud in finem ne dissimules, nequis forte de nostra simplicitate sibi placeat: non est vera liberalitas dura, non lenta, non difficilis; nichil respicit nisi quem complexa est; illi morigera est. Non iubet illa sed obsequitur, et implet vota, non limitat; scimus ergo quia petenti modicum immensa porrigere, species est negandi. Vale.
VII Kal. Decembris
, ex itinere.

7

Ad Nicolaum tribunum urbis Rome, de fama eius immutata indignatio precibus mixta.
[1] Fecisti, fateor, ut sepe per hoc tempus illud apud Ciceronem loquentis Africani dictum multa cum voluptate repeterem: «Quis est hic qui complet aures meas, tantus et tam dulcis sonus?» Quid enim in tanta claritate tui nominis, ad tam letos et tam crebros rerum tuarum nuntios convenientius diceretur? Idque quam cupide fecerim, inscriptus tibi exhortationum mearum liber indicat, stimulis meis ac laudibus tuis plenus. [2] Noli, queso, committere ut dicam: 'Quis est hic qui vulnerat aures meas, tantus et tam tristis fragor?'; cave, obsecro, speciosissimam fame tue frontem propriis manibus deformare. Nulli fas hominum est, nisi tibi uni, rerum tuarum fundamenta convellere; tu potes evertere qui fundasti: solet architectus esse optimus propriorum operum demolitor. [3] Nosti quibus tramitibus ad gloriam ascendisti; versis retro vestigiis inde descenditur, et natura facilior est descensus; latissime enim patet neque solum apud Inferos locum habet, quod a poeta dicitur:
facilis descensus Averni.
[4] Tantum ab illorum desperata miseria presentis vite varietate differimus, quod quandiu hic sumus, cadimus quidem et resurgimus, descendimus et ascendimus; inde autem nullus est reditus. Quid vero dementius quam, cum stare possis, cadere fiducia resurgendi? Semper ex alto periculosior casus est; et quid, oro te, virtute altius ac gloria, quarum in vertice consederas nostris temporibus inaccesso? tamque impigre et tam insueto calle ad summa perveneras, ut haud sciam cui usquam formidolosior sit ruina. [5] Pedem figere oportet obnixius ut consistas neque spectaculum prebeas ridendum hostibus, lugendum tuis. Non queritur gratis clarum nomen nec servatur quidem;
Magnus enim labor est magne custodia fame.
[6] Permitte michi meo versiculo tecum uti, qui adeo michi placuit ut eum ex quotidianis epystolis non puduerit ad Africam transferre; et hanc michi quoque durissimam necessitatem exime, ne lyricus apparatus tuarum laudum, in quo— teste quidem hoc calamo — multus eram, desinere cogatur in satyram. [7] Neu me casu in hanc narrationem incidisse aut de nichilo locutum putes. E curia digressum amicorum litere consecute sunt, in quibus ad me rerum tuarum discolor et prime multum dissimilis fama pervenit: non te populum, ut solebas, sed partem populi pessimam amare, illi obsequi, illam colere, illam admirari. Quid dicam nisi quod Ciceroni scribens Brutus? «Pudet conditionis ac fortune». [8] Mundus ergo te videbit de bonorum duce satellitem reproborum? sic nobis subito turbata sunt sidera, sic infensa divinitas? ubi nunc ille tuus salutaris genius, ubi, ut usitatius loquar, ille bonorum operum consultor spiritus, cum quo assidue colloqui putabaris? neque enim aliter talia fieri posse per hominem videbantur.
[9] Quid autem torqueor? ibunt res quo sempiterna lex statuit; mutare ista non possum, fugere possum. Itaque non parum michi negotii remisisti: ad te animo properabam, flecto iter, certe te alterum non videbo. Tu quoque longum vale, Roma; si hec vera sunt, Indos ego potius aut Garamantes petam. [10] Sunt ne autem vera hec? o multum principio dissimilem finem et o nimium delicatas aures meas! assueverant magnificis rumoribus, pati ista non possunt. Sed et possunt falsa esse que loquor, et falsa sint utinam; nunquam libentius erraverim. Magna quidem apud me est scribentis autoritas, sed cognite michi multis indiciis — generose dicam an animose?— cuiusdam invidie non parva suspitio. Igitur etsi plura loqui dolor imperet, frenabo tamen impetum; quod profecto non possem, nisi quia solicitudinem meam incredulitate consolor. Secundet hec Deus et letiora faciat quam narrantur, potiusque me amicorum alter mendacio, quam impietate alter flagitioque leserit; siquidem consuetudine pessima effectum est ut mendacium iam quotidianum et vulgare peccatum sit; proditorem patrie nullius evi licentia, nulla consuetudo, nulla libertas criminum excusat. Potius ergo ille mentiendo paucos michi mestos dies, quam tu patriam deserendo mestam omnem vitam feceris; ille siquid verbo deliquerit, verbo purgabitur; tuum si — quod fictum cupio — verum scelus est, quibus unquam piaculis abolendum speres? Immortale decus est, immortalis infamia. Quamobrem si — quod opinari nequeo — tuam fortasse negligis, at saltem fame mee consule; scis quanta michi impendeat procella, quanta, si labi ceperis, in caput meum reprehensorum turba conspiret.
Proinde, dum tempus est,
ut terrentianus loquitur adolescens,
etiam atque etiam cogita;
circumspice, oro, summo studio quid agas, excute acriter te ipsum, examina tecum, nec te fallas, qui sis, qui fueris, unde, quo veneris, quorsum inoffensa libertate progredi fas sit, quam personam indueris, quod nomen assumpseris, quam spem tui feceris, quid professus fueris: videbis te non dominum reipublice, sed ministrum.
Ianue, III Kal. Decembris.

8

Ad Iohannem Aretinum.
[1] Omnia optato proveniunt, amice. Gratulor ergo libertati patrie, principum nostrorum glorie, tranquillitati civium, religionis augmento, publice letitie, singulariter honori tuo, cuius manibus turbide hactenus et tenebrose urbi blanda serenitas et pax predulcis invehitur; votivo quoque successui familiarium rerum tuarum gratulor. [2] Perrarum est ut leta cumulate accidant, quin fortune dulcia semper immixtus aliquis amaror inficiat; at siquando plene propitia esse vult, ex amaritudine rerum ipsa dulcedinem insperatam miris modis novit elicere. Sepe igitur, dura molliens et inflectens, que tristia videbantur vertit in gaudium. Utendum fortune muneribus, non fidendum. [3] Certe hoc nunc artificio usa est. Itaque quid vis dicam? non tantum votivis eventibus sed casibus ipsis nostris atque difficultatibus gratulari incipio: uni scilicet motiuncule illi tui corporis, qua ingens ac multiplex animi letitia temperata est, et viarum mearum impedimentis multis ac variis, quibus effectum spero ut ambo simul in patriam revertamur. Vale.

9

Apertas inimicitias occultis odiis preferendas.
[1] Agreste proverbium: «Lectum cani sternere magnus labor». Dicti ratio si queritur, quia scilicet accubiturus huc atque huc in girum vertitur, ut nescias ubi pulvinar colloces. Ludicra quidem cogitatio illius, cui primum hoc dicere in animum venit; et tamen sic est, idemque de multis hominibus dici potest, quod de cane dictum rides. [2] Multi enim sunt, quibus nichil rite fiat; ita crebro volvuntur, ut quam in partem sint casuri aut quid velint, sciri nequeat. Cum illis placuisse credas, nichil egeris; omnis labor, omne perit obsequium. Si urbanas illis offeras delitias, ruris frugalitatem laudent; si ex urbe deduxeris, frequentiam querant, solitudinem execrentur; si colloqui ceperis, fastidiant, indignenturque si taceas; absentes desiderent, presentes despiciant, amicos sepe etiam oderint. [3] A talibus semper abesse, consultius; intelligis quid velim, et frustra erit quicquid amplius dixero. Dicam tamen, nequa dissimulationis occasio tue mansuetudini meo silentio prebeatur. Ut quid operam perdis, generose anime? longe tibi imparem atque dissimilem nactus, pedem retrahe ab incepto laborioso et inefficaci; reconciliare illum tibi nequicquam niteris, invito amicus esse non potes, formidabilis inimicus potes esse. [4] Quem nunc ille contemnit, timere incipiet, si aperte incipias irasci: sentietque quisnam esset quem gratis ingrato animo lacessendum duxerit. Medicorum morem in hoc egro et infecto homine sequere; oro te, experire contraria. Mansuetudine irrita, efficax forte severitas fuerit odiumque potentius amore; quem blandiendem spernit, horrebit ex professo inimicitias exercentem. Moribus adversum meis, sed consentaneum rebus, consilium dedi; quid enim illi facias, qui amorem vocet insidias, humanitatem putet esse formidinem? Vale.

10

Ad Iohannem Anchiseum, excusatoria et de spe caduca.
[1] Litere tue, plene gratissimis atque dulcissimis reprehensionibus, invenerunt me circa Padi ripam, IX Kalendas Aprilis, ad vesperam. Confer adventus diem cum illarum data, et vide si eo temporis spatio venire debuissent ex Egipto. [2] Venerunt cum eis et amicorum litere, et duorum facie michi non notorum sed utique illustrium, ut dicis, iuvenum, ut scripta testantur, senum; quales utinam multos haberet civitas nostra, si tamen non esset in exilium missura; imo etiam si missura, quorum dispersio reliquas saltem civitates italicas adornaret! Sed omitto hanc inexhaustam semper et veterem querelam, et revertor ad literas. [3] Omnium fere una sententia est: arguor, post propositum veniendi Florentiam, iter in Cisalpinam Galliam deflexisse, quasi natalis patrie contemptor, et spes ac vota multorum me illic expectantium elusisse. Possem ad hec multifariam respondere, et quid aliorum responsurus sim literis, necdum scio. Respondebo tamen aliquid, licet occupatissimus; rogas enim; sequar impetum; dum calamus erit in manibus, ille michi quo se duci velit, ostendet. [4] Certe cum illis, ut stilo scribentium satisfiat, Musarum michi presidio opus erit; tibi autem, cui sine ullo artificio aperta et nuda omnia esse debent, unum hoc minime tacuerim, quod neque viarum labor, neque pestis anni huius universum orbem sed cunta presertim litora proterens atque consumens, neque animi mei dolor, neque mala, nisi fallor, et iniqua michi patrie tractatio, me a suscepto itinere detorsisset; presertim cum, maiore laboris parte confecta, iam Ianuam pervenissem. [5] Hec igitur verior et potior causa fuit, quod secundum spem quam mente conceperam, imo vero, ut eventus docuit, somniaveram, fieri non posse videbatur, quin aliquem tibi rerum nostrarum letiorem exitum afferrem. [6] Itaque dulce erat expectare, donec in locum spei res ipsa succederet; et iam non cursum modo, sed volatum meditabar, videbarque michi sine ullo laboris sensu Alpes Bononie transiturus — Apenninum vulgariter Alpem dixi —; inde enim improvisus, licet non inexpectatus, tuis et amicorum oculis adesse decreveram. Accedebat quod hinc potissime cepti operis adminicula sperabantur, quibus mora omnis inimica erat, quippe cum nec celeritas exacta suffecerit. [7] Quid dicam? scio res solidas esse, spes inanes; scio quod qui spem perdit, nichil perdit; minus dixi: multum vero lucratur; et tamen expertus loquor: ut nulla minor iactura quam spei est, sic nulla molestior. Causa est, quia sepe pluris fiunt sperata quam possessa, et sepe quantum nos spes rerum blanda fefellerit adipiscendo cognoscimus. [8] Hinc est ut, quotiens ante experimentum spes interiit, gravi nos incommodo affectos extimemus. Prevertit ergo consilium meum Deus, et curas quas pias arbitrabar, supervacuas declaravit; ut vel sic edoctus agnoscerem cogitationes hominum vanas esse. [9] Et de hoc quidem hactenus. Super negotio litis nostre, nil aliud dico: res in curia vertitur. Spero fore ut illius predonis insidie detegantur; in omnes tamen casus paratus est animus: victor gaudebo, victus victa cum iustitia me solabor. Non nunc primum fortune ludis exerceor; didici quibus artibus caduce spei vulnus eluditur. Eant igitur res utcunque, modo ego non movear; neque hercle quo moveri debeam, intelligo; nempe equo animo possum vel assequi quod meum est, vel dimittere quod nunquam assequi potui.
[10] "Compendiaria ad divitias" philosophorum via est, que monstrat non addendum divitiis, sed cupiditatibus detrahendum; hanc sequi disposui, ne in illud durum ac laboriosum negotiorum inextricabilium iter incidam, a quo me Deus et ipsa nature mee conditio, manu, ut ita dixerim, retraxerunt. De lire igitur sit quicquid esse potest; michi paupertas mea non molesta nec sordida, sed multis plus etiam quam vellem invidiosa, sufficiet. Cum qua si "bene michi convenit", ut videtur Senece, "dives sum". Vale.
VII Idus Aprilis, Verone.

11

Ad eundem, adventantis amici fama.
[1] Credi non posset quantum michi curarum decesserit quantum ve letitie accesserit recenti quodam nuntio; quod tecum, quamvis multa loqui locus tempusque prohibeat, partiri quantalibet brevitate disposui. [2] Franciscum nostrum adventare audio et iam esse Massilie, multis quidem iactatum casibus et terrestribus maritimisque periculis, salvum tamen. Et ad me primum ille nunc recto, ut aiut, calle festinat et de viarum, ut certus sum, prolixitate conqueritur, sepe virgilianum illud in ore habens:
Italiam sequimur fugientem et volvimur undis;
nec immerito. Putabat enim me in Gallia reperire, sed illam curie sentinam tolerare nequiveram. Proximus illi saltus in patriam. [3] Tui eum desiderio ardere certe scio, sed michi crede — quod non scriberem, si propositum meum pervertere posses ulla providentia — crede, inquam, michi: de consiliis hominum fortuna iudicat. Inter cogitatus atque actus magnus quidam, ut vulgo dicitur, mons est. Quando hic erit, quem iamiam adfuturum spero, iniciam manus. Imperiosa res est amor, nichil non licere sibi extimat; videbor iure meo uti, si quasi reinventum thesaurum domi recondidero, curamque sumpsero ne tam facile rursus eo caream. [4] Id tibi prenuntiatum velim, quo patientius feras cum acciderit; neque enim, ut adventus sui famam tecum modo partitus sum, sic ipsum quoque partiar amicum. Multo rarior multoque preciosior res est amicitia quam aurum; in qua siquid avidius egero, excuset utcunque possesse rei precium duritiem possessoris; ego quidem te consortem non reicio, ita tamen, ut presentem partiamur. Ut partem igitur tuam feras, imo vero ut pro uno duos habeas, venire te amor cogat. Vale.
E valle serena Parmensium, pastorali calamo,
IV Idus Aprilis.

12

Ad eundem, de expectati amici morte conquestio.
[1] Heu, quid hoc est? quid audio? O spes mortalium fallax, o cure supervacue, o labilis status! nichil homini tranquillum, nichil stabile, nichil tutum; hinc fortune vis, hinc mortis insidie, hinc fugacis mundi blanditie: undique circumvallamur miseri. Et inter tot laqueos spondere nobis iocundum aliquid audemus? Totiens frustrati, totiens ludibrio habiti, sperandi consuetudinem et milies elusam credulitatem nescimus exuere; tanta felicitatis, licet false, dulcedo est! [2] 'Heu demens, heu cece "rerumque oblite tuarum"' quotiens mecum dixi, 'vide hic, nota, attende, subsiste, recogita, imprime signum fixum, mansurum indelebile; memento fraudis huius et illius; nichil unquam speraveris, nichil credideris fortune: mendax est, varia levis infida; priora eius blanda et mitia, posteriora eius acerbissima nosti. Iam hoc ferale prodigium expertus, a nemine iam docendus, tuis igitur exemplis tibi consule et ullum cum hac inire commercium caveto; eque promittentem ac negantem despice, eque largientem rapientemque contemne'.
[3] Hoc decreveram, hoc mente firmaveram; at post tam virile propositum, ecce rursus quam muliebriter, quam inepte decidi: ridiculose dixerim, an vero flebiliter? ridiculose aliis fortasse, michi quidem prorsus miserabiliter ac miserrime. [4] Post tot rerum speratarum inopinos casus, induxi in animum sperare iterum atque huic momentaneo et velut hiberne sereno noctis credere et ex eventu crastini pendere, preceps temerarius inconsultus. Interblandiri curis mordacibus ausus sum: 'Ecce iam dilectus meus aderit, Franciscus meus, frater meus, amicus meus, non minus michi iunctus voluntate quam nomine, non minus amore quam sanguine; ecce aderit et forte iam adest'. [5] Tam vehementi enim meditatione in eum incubueram, ut sepe velut ante oculos aspicerem, tanto maris ac terrarum spatio distantem et heu, nunquam amplius in huius michi peregrinationis exilio revidendum. Sed ego, iure quodam meo quod amantium omnium est comune, fictis congressibus atque colloquiis invise moras solabar absentie meque ipsum, ut fit, quadam cum voluptate fallebam. [6] Quotiens aliquis ex pueris meis, quibus ille se fecerat multa morum suavitate carissimum, ad me aliquid nuntiaturus intraverat, ita eram quasi ille iam afforet; quotiens quisquam fores impulerat, fluctuabam et pastorium illud in primis occurrebat animo:
Nescio quid certe est: et Hilas in limine latrat.Credimus? an qui amant ipsi sibi somnia fingunt?
[7] Hec michi miser amans somnia fingebam, his angebar curis, his estuabam solicitudinibus, pascebarque tenui quadam spe non aliter quam opimis per quietem dapibus sopitus esuriens; et latratus canum et servorum voces et moti stridor cardinis et pavimentum proterens ungula cornipedis, et omnis omnino strepitus excitabat. [8] Quotiens vel libellos quibus inhiabam, vel cui inherebam calamum, festinabundus abieci! quotiens surrexi, quotiens prosilui, videndi avidus tenendique dilectum meum et curarum mearum predulcissimum participem, neque fratrem solum — ut Tullii, quibus hoc loco possum proprie, verbis utar — sed suavitate fratrem prope equalem, obsequio filium, consilio parentem, quem nescio an nimis sero cognoverim, an verius nimis cito! Nisi enim amare hominem cepissem, nequaquam morte eius in has lacrimas incidissem.
[9] Biennio vix integro illius convictu et amicitia fretus sum, tempus, heu, vix alloquio, ne dicam amicitie, satis patens; sed hoc uno solor orbitatem meam, quod ambo certatim illius temporis brevitatem ardentissima hinc illinc caritate laxavimus, et quicquid in amicitia dulce vel sanctum est, quod in spatioso evo alii solent, nos explicuimus in angusto; ut iam delectatio nostra diuturnior, amicitie vero fides certe neque sincerior, neque familiaritas arctior esse posset. Invidit gustatam michi vite dulcedinem fortuna.
[10] Plurima et magna fidei sue pignora sanus egerque suscepi, que in animi mei penetralibus adamantina sede recondidi; spero itidem de me ille sentiret, eoque propensius, quo et humaniorem illum et amantiorem natura protulerat. Nunc autem illius temporis memoria et amara michi simul et dulcis est; hinc mulcet hinc cruciat, nec satis expedio malim ne fuisse illi homini notus an incognitus; amicum enim talem, felix et dulce quidem habuisse, sed amisisse miserrimum atque amarissimum. [11] Nunquam fere alias me ipsum, ut nunc, excusseram; quod non sine pudore fateor, et affectuum in me plus et virium minus quam opinabar, invenio; putabam enim — et dignum erat multa lectione longaque rerum experientia — obduruisse adversus omnes ictus et iniurias fortune. Fallebar infelix: nichil me mollius, nichil enervatius.
[12] Putabam, imo equidem certus eram, me Franciscum meum amare tenerrime; hoc enim illius erga me caritas et obsequia merebantur; quantum tamen amaverim, heu serum!, nec aliter quam perdendo cognovi. Ideoque nunc intractabilius ulcerosa mens dolet, plus se cernens amisisse quam crederet. Qua in re nichil michi magis obfuit, quam impremeditatio eius quod non solum evenire poterat, sed non evenire non poterat: non cogitaveram moriturum. Et profecto siquis in hoc torrente rerum humanarum ordo esset, ante me mori non debuit post me natus. [13] Accessit fervens atque anxia eius expectatio, de qua multa iam dixi: sic enim ipse michi supremo lacrimans digressu, sic deinde per literas pollicitus; sic Socrates meus non futurum iam, sed presentem eius nuntiaverat adventum, digressum ex Gallia recta ad me tramite in Italiam properare. [14] Heu michi! nunc recolo; velut, adhuc felix atque integer, proximam abscissionem et instantes miserias presagirem neque confestim scirem optima mei ipsius parte cariturum, brevissimam felicitatem meam nitebar extendere, quid fata mecum agerent ignorans. 'Veniet' dicebam, 'prius me quam grandevum patrem, quam dulces fratres ac sorores visere; iniciam manus ac tenebo, nec magnis viribus opus erit; opitulatorem ex adverso inveniam: amor, qui cum illo habitat, partes mecum faciet'. [15] Iam ille crebro michi dicere consueverat horatianum illud
Tecum vivere amem, tecum obeam libens.
Sed ecce manus, quas ego sibi inicere cogitaveram, mors iniecit; et quod ad te pridie brevi quadam epystola dixeram, de consiliis hominum iudicare fortunam, longe aliter atque ego senseram, interpretata est. [16] Nunc, erepta spe geminatoque desiderio, quid agam? lacrimis ne atque suspiriis alar, et in amissi locum merorem meum indesinenter amplectar? an vero serenare animum nitar, et circumstrepentibus fortune minis, in arcem rationis evadere? Hoc prestat, illud placet; hinc virtus erigit, hinc affectus incurvant; et quo me vertam, quid ve potissimum sequar, incertus sum, et male michi est sepissime cadenti, sepissime resurgenti.
[17] Saona nocens atque impia, que me his anxietatibus involvisti, quid tibi pro meritis imprecer? abstulisti "anime mee dimidium", ac florentissima etate crescenteque iuvenem virtute, "dum adhuc ordiretur", inexorabiliter "succidisti", et nunc illi pectori in quo Franciscus meus hospitabatur, violenter incumbis. Ipse enim abiit, te licet invita; nichil in illum iuris habes, corpus tantum illius et spem meam simul obruis. [18] Pro quo quid aliud optem tibi? curvati in arcum colles extendantur, ut in faciem directi et importuosi litoris redacta, iniquam prebeas classibus stationem; corruant menia et manufacta presidia, que ventis ac fluctibus obiecisti: huc vis Syrtium et Euripi fervor, huc Scyllea rabies, huc Caribdis impetus et quecunque vasti maris pericula transferantur; laxet Eolus inquietos fratres, Austrum et reliquos, qui tuis finibus insultare sunt soliti, ut toto orbe tranquillo, te unam perpetue quatiant procelle.
[19] Quicquid vel mortium vel morborum per omnes terras ac maria pestifer hic annus effudit, in te solam confluat; queque aliis annua, tibi pestis eterna sit. Purgetur insula Sardinie et quicquid celi crassioris usquam est; purgentur stagna et sulphurei lacus limoseque penitus paludes; tepescat Arthos, refrigeretur Ethiopia, vacuetur serpentibus suis Africa, tigribus Hyrcania, quicquid monstrorum et immanium beluarum orbis habet, in te ex omni terrarum parte conveniat. [20] In te tristes nebule, in te latices funesti et inclementes aure, in te frigora estusque deseviant; denique cum summa humani generis salute tu sola depereas; tu locus mortis, tu formidinis ac terrorum regio, tu luctus ac miserie domus esto. Te peregrinus, te mercator, postremo te cives tui fugiant, te viator pallidus e summis montium despiciat iugis, te nauta trepidus ex alto prospectet et infamem scopulum declinans, opem velorum remis adiciat.
[21] Heu, quo me dolor pepulit? quid loquor? aut ubi sum? mortalia mortalis tam graviter fleo, et insontem terram, que suum ius recepit, execror, incertus ubinam ipse moriturus atque hunc pulverem terre redditurus sim. Itaque iam, frater, lamentis et gemitibus abstinendum est, et pro fratre premisso, dum supersumus, orandum; id potius viros decet.
[22] Tibi vero, civitas pulcerrima, que depositum meum servas, ad me tandem reversus, gratiam habeo quod in terra forsan barbarica iaciturum ipsa complecteris. Vite quidem brevitas fatalis fuerit; tuum est quod amico meo, iuveni licet, fesso tamen iam curarum, contigit italici saltem requies sepulcri; leve solamen, sed multis iam viris illustribus optatum. [23] Te nimirum hactenus ut cupide viderem, ipse terrarum situs amenitasque prestabant; deinceps carissimi michi cineris servatricem, amara quadam dulcedine multo libentius videbo. Si enim amantissime olim coniugi, Pompeii sui mors et truncum impie cadaver arenas niliacas commendabat, usque adeo ut inde nollet avelli, cur non ego dilecti mei perpetuam sedem, litus italicum, amabo? Salve, tellus egregia, fraternarum reliquiarum custos fidelissima, tu me largius flere, tu parcius sperare docuisti. [24] Tu autem, ante tempus erepte michi frater, qui hec me in lamenta precipitas, eternum vale; ego quidem ex te gaudium ac solamen, quod in his quibus assidue morimur terris expectabam, ubi neque gaudii neque solatii locus est, multo certius, prestante Deo, multoque cumulatius deinceps in terra viventium expecto. [25] Sed ecce nunc experior quod apud Statium legi:
Dulce loqui miseris.
Profecto sic est; quam multa enim non sentiens, impetu magis quam animi iudicio dolenter effudi! nec loquendo satior sed accendor, nec desinere quidem scio: abrumpam igitur.

13

Ad Iohannem de Columna cardinalem, consolatoria super fratrum ac nepotum mortibus.
[1] Fatebor ingenue — etsi enim solvendo non sim, bone fidei debitor sum —, fatebor me tibi omnia debere, ingenium scilicet et corpusculum hoc quod peregrinus inhabito, et siquid externorum obtigit bonorum. [2] Neque enim minus aula tua animo meo contulit quam corpori, quam fortunis; sub te nutritus a iuventute mea, sub te auctus atque eruditus sum, quantum vel intercurrentium casuum malignitas vel ingenii mediocritas passa est; ut ex merito tenear et hunc calamum et hanc dexteram et hoc, quantulumcunque est, animi lumen ad animi tui solamen refrigeriumque convertere. Id me in aliis malis nostris pro viribus observasse memini, nec tu, reor, oblitus es. [3] In hoc vero tam gravi tamque intractabili et funesto vulnere, quod nobis nondum fletibus nostris satiata mors intulit, quid agerem, quid loquerer, vel omnino quid hiscerem, non inveni. Corrui miser ad primam rei famam, et velut repentino fulminis fragore dirigui; deinde, ubi primum sparsa rationis arma colligere et prostratum ac iacentem animum attollere posse cepi, literas infelicissimi rumoris, quem prius ab egregio viro Paganino Mediolanensi, qui hanc urbem regit, dolenter narrante mestus audieram, poposci, et ostensas non sine lacrimis legi. [4] Enimvero illic ambagibus perplexa omnia, et nichil penitus certum legebatur. Ab Urbeveteri fama surrexerat; mox perlata Florentiam, et per quorundam religiosorum literas Apenninum transgressa, Bononiam primo, inde ad nos, semper ut fit, crescendo ac variando pervenerat. In re igitur dubia — quia natura hoc habet, ut audita que displicent, vix totis precordiis admittantur — malui michi interim feliciora promittere; sic egra mens ad melioris spei dulcedinem recurrebat: ea tamen evanida et velut somniantis miseri fugitiva felicitas erat.
[5] Quid multa? quamvis assidue superventu novorum nuntiorum spes illa deresceret, nichil tamen prius plane compertum scivi, quam ad me Socratis nostri lacrimabiles litere pervenirent. Ita mirum! tyberinas erumnas ex alio orbe michi Rodanus nuntiavit; ille vero michi litere ancipitis spei refugium precluserunt, quo effectum est ut id modicum intellectus, unde nonnunquam animi medelam michi atque aliis elicui, fletus et questuum pondus opprimeret. Non cessi tamen, nec cessavi. [6] Quotiens, assurgere nisus, scribere aliquid volui! quotiens libellos evolvi, rubiginem ingenii tabescentis abstersi et in intimas memorie mee cellulas, mestu scrutator, introii! Denique omnis feci; incassum tamen. [7] Venerunt ad manus meas epystole quedam, quas visitante nos sepius fortuna, per hos annos utroque stilo ad te miseram, in quibus nichil omnino meis, ne dicam tuis, angoribus non solum curandis, sed etiam leniendis satis efficax visum est. Et pudebat totiens vulgata repetere, nova autem cudere exhausto in primis ingenio non valebam; ordiri tamen et tentare non destiti, si forte supra spem orsa succederent. [8] Possem tria vel quattuor literarum ostentare primordia, diverso charactere modisque fere omnibus quibus pro varietate rerum gravide mentis affectus conceptusque parturio; sane quantum michi illa placuerint, conditor idem et castigator calamus transverso liturarum vulnere indicat. His ego difficultatibus implicitus, silere firmaveram et presentem gemitum Cristo consolatori optimo solandum finiendumque committere.
[9] Hec pro excusatione silentii mei dixerim. Et nunc quod te post tantum tempus alloquor, non mutati propositi sed insperati gaudii est, quod pectori meo nuper obstinatius dolenti et — qui miseris mos est — merorem proprium amanti, eiusdem Socratis recentiores invexerunt litere, quibus animi tui, inter tot fortune impetus, inconcussam magnitudinem eminentiamque perdidici; [10] et qui dolorem meum tacitus tuleram, superadveniens gaudium ferre non potui, quominus pias simul in lacrimas et in verba prorumperem, quod me frivolis nequicquam tentare sermunculis pudor et dolor et reverentia vetuerant, id ab illo celesti artifice factum videns, cui cum pro aliis multis tum pro hoc precipue gratias agere dignum est, quod tibi, tot rerum bellis exercito, fortitudinem tribuit et constantiam exemplarem.
[11] Itaque, decus meum et iam quasi sola spei mee et multorum anchora, composito tandem statu fatigati pectoris et sedatis imbribus lacrimarum, qui ubi vehementius ingruerint, serenitatem mentis offuscant et conspectum preripiunt veritatis, quid aliud suadeam, quid ve aliud rogem, nisi insistendum cepto, et invicto animo fortune minacis insultibus occurrendum? [12] Respiciendum sobrie ad nature nostre violentas ac superbas leges: quid sumus, ubi sumus, quandiu vel hoc ipsum vel hic futuri sumus, unde funem solvimus, quem petimus portum, quos inter scopulos navigamus, quantum maris emensi sumus, quantulum est quod restat, quantum sub fine periculum, quam multi per tumidum equor incolumes, in faucibus portus et in litore perierunt; postremo quam "grave iugum super filios Adam", non ut super colla boum alternis horis ac diebus, sed prorsus omnibus. Nulla est immunitas, nulla quies, "a die exitus de ventre matris eorum", ut scriptum est, "usque in diem sepulture" ac reditus "in matrem omnium". [13] Hoc nos omnes non magis gravi quam continuo iugo premimur mortales, quod non genus, non forma, non divitie, non ingenium, non facundia, non vires excutiunt; non arma, non satellites, non amici, non denique legiones et classes et exercitus; sed patientia longanimitas constantia. [14] Cogitandum quid non liceat fortune, in eos, dico, qui caduca et fugacia ista complexi, se se illius imperio submiserunt; reliquos enim tentat quidem urget et vellicat, sed non sternit. Revocanda sub oculis omnis evi exempla, quas seu prepotentium populorum opes effuderit, seu superillustrium regum regna calcaverit, seu quid usquam ab origine mundi intactum furibunda reliquerit.
[15] Non vacat historias evolvere quod in aliis consolatoriis epystolis ad te feci, et quecunque possem studio conquirere, nota sunt tibi. Non demisse neque muliebriter agam; non enim vel feminam alloquor vel puerum vel unum aliquem e plebe multivola, sed virum fortem et natura semper excelsum, nunc, ut spero, fortiorem solito et ipsis calamitatibus altiorem, virum crebris signatum fortune vulneribus, duratoque iam virtutis callo, minas illius et prelia contemnentem. [16] Non itaque delinimenta blanditiarum asperitatibus tantis interseram, neque ingeram spem nepotum, quamvis et illa, Deo casus nostros miserante, non desit; te ipsum tibi ostendam. Orabo: luctus tuos numerare, iacturas extimare desine; in ea que restant, lumina iam tersa converte. Circumspice familie tue statum: Columnensium domus solito pauciores habeat columnas, quid ad rem? modo fundamentum stabile solidumque permaneat. Unus erat Iulius Cesar, fratrem non habuit nec filios, et patris nomen occultum est; quid tamen unus egerit, norunt omnes. [17] Persuade tibi, queso, quod verissimum est: quo plus seviit, eo minus metuendam esse fortunam. Quod potuit, fecit; brevi tempore et fratres tibi et nepotes et propinquos abstulit, florentissimamque prosapiam redegit ad paucos. Securus generoseque plenus contumacie illam intuere: preter magnanimum genitorem, prope iam nichil est in quod arietare possit, et illi quidem ut humani nichil unquam intolerandum fuit, sic nil deinceps intempestivum accidet: mortalis evi metas longe post tergum liquit. [18] Quem vero senum michi dabis, qui tot vite annos numeret quot hic noster felicitatis et glorie numerat? omnium profecto fortunatissimus quos nostra etas habuit, si aliquanto citius abiisset. Ceterum solicitudo ac metus nonnisi expectantis animi esse solet; qui iam suum recepit, in tuto est.
[19] Quantum vero solatium fortitudo tua sibi tribuet inter seniles angustias, quibus eum sub vite finem ferox implicuit fortuna, et unde illum explicare nonnisi vel propria vel superstitis filii virtus potest! [20] Hec et his similia presentis mali remedia tibi sunto; reliqua enim que remedia videntur, stimuli sunt: non leniunt, sed acerbant. Mors nec lacrimis redimitur, nec lamentis vincitur; vitari non potest, sperni potest: hec insuperabilis et inevitabilis mali huius victoria sola est. [21] Pluribus agerem, nisi scirem quod erectus et sui memor animus loquaci consolatore non eget, deiectum vero et proprie nobilitatis oblitum verba non erigunt. Perge modo qua cepisti, et bona fide quod monstras exterius, intus age, ne forte sub tranquilla fronte turbida mens lateat, quod periculosissimum multis fuit, dum dissimulatis ulceribus, in publico velut leti, in cubilibus suis mesti, latenti merore tabuerunt. Parum sani capitis et in perniciem propriam laborantis est ista calliditas; egritudinem profiteri et palam flere securius est. [22] Denique, quod sepe dixisse memor sum et dicendum sepius existimo, alto loco situs es, unde aspectum et iudicia sermonesque hominum effugere non potes; quo accuratius tibi decoris ac fame studium esse debet. Inter multas quidem iniurias, unum hoc bene de te meruit fortuna: magnam laudis obtulit materiam; habent qui nobiscum vivunt, habebunt qui nascentur postea, quod in te suspiciant, quod laudent, quod efferant, quod mirentur: infractum malis animi robur et generosam vere romani spiritus maiestatem. Hec iugiter illacrimans. Vale.

14

Ad Brunum Florentinum, amantum ceca esse iudicia.
[1] Solum seu solis comitatum curis epystola tua me repperit, laudum mearum honusta preconiis, et quanquam testis abforet, erubui tamen inter legendum, fateor. Quia vero non proprium aut alterius non amantis, sed illius amicissimi senis testimonium secuta in eam narrationem venerat, minus attulit negotii. [2] Illud enim, omnibus que vel dicta sunt vel in eandem sententiam dici possunt, respondisse suffecerit: solere amantum ceca esse iudicia. Hinc et apud Flaccum Balbinus Agne polipo delectatur, et apud vulgus amatoria fabella est eius qui monocule mulieris amore correptus, a parentibus tandem morbo consulentibus in alias oras missus, et post aliquot annos amore deposito in patriam reversus, forte illi quam vehementer amaverat, obvius ac repente tristi concitus spectaculo, quesivit quonam illa casu oculum amisisset. 'Minime' inquit illa, 'oculum amisi, sed tu oculos invenisti'. Graviter quidem ac preclare. Sed ne plura. [3] Siquis usquam est amans, senex noster est amantissimus suorum. In reliquis igitur deinceps, siquid michi fidei est, sibi non ut dodoneo Iovi vel delphico Apollini, sed ut viro unice veridico adhibe aures animumque. Quotiens ad me, quem paterne amat, eius mellifluus et suavis sermo descenderit, parcius crede, nisi forte — quod nescio an in sapientem cadat— errare nonnunquam et decipi dulce est. [4] Sane carmen egregium quod insertum erat epystole, sine responso mansisset, tacita mei pectoris admiratione contentum, nisi obstitisset ingenii tui meritum in tanta presertim vulgaris ignorantie nube radiantis. Accipies igitur seorsum et qualecunque est, boni consules carmen breve, quod in lacrimosa materia occupato nunc animo vix extorsi non tam ut id responsum esset quam ne nichil. Vale.

15

Ad Luchinum Vicecomitem, Mediolani dominum, de principibus literatis.
[1] Quales speraveram, imo quidem quales nec speraveram, literas tuas legi. Gratulor inter excellentiam tuam et humilitatem meam hoc saltem intervenisse commercium, talemque michi ad notitiam tui aditum aperuisse fortunam.
[2] In eo sane quod literarum ipsarum ultima pars iubet, diligentie mee cura non deerit, eoque promptius enitar quo plus delectationis labor afferet: dum ortulanus herbis et arboribus, ego verbis et carminibus incumbam, invitante rivi murmure, qui querulus fugit et dextra levaque prominentem pomiferam silvam secat; cuius studii primitias iam nunc degustabis. [3] Etsi fortasse animum altissimis intentum curis ista non tangant, ut temporum mos est, scio tamen illos tam magnos rerum dominos, Iulium et Augustum Cesares, sepe a reipublice negotiis bellorumque laboribus in nostri tranquillitate otii quievisse, et rigentes gladiis dexteras ab hostibus feriendis ad syllabas numerandas, ac voces adversis agminibus intonare interque tubarum clangorem et militarem strepitum exaudiri solitas, ad Pyerii modulaminis dulcedinem transtulisse. [4] Neronem transeo, ne preclarum studium gloriosaque nomina illius monstri commemoratione commaculem. Quam deditum Musis Hadrianum credimus, cuius intentio tam vehemens fuit, ut ne vicina quidem morte lentesceret? prorsus, mirum dictu, sub extremum vite spiritum de anime discessu versiculos edidit, quos insererem nisi quia vel tibi vel tuorum alicui notos esse confido.
[5] Quid Marcum Antoninum loquar, qui cum non ambitione sed meritis ad imperium ascendisset, vetus philosophie cognomen tenuit, novum sprevit, aliquanto maius extimans philosophum esse quam principem? Huius generis exemplorum copia ingens est; vixque aliquis principum sine hac literarum supellectili se principem, imo vero se hominem esse censebat. [6] Sed mutata sunt tempora; reges terre bellum literis indixerunt; aurum, credo, et gemmas atramentis inquinare metuunt, animum ignorantia cecum ac sordidum habere non metuunt. Sed gravis et periculosa materia est, vivum potentem verbis offendere; nec ad offensionem longo sermone opus est: quisquis male vivit, nuda leditur veritate. Mortui autem securius reprehenduntur;
nulli gravis est percussus Achilles,
ut ait Satyricus. [7] Itaque hostes literarum reges nostri temporis, non nominare consilium est; "non est enim" tutum "in eum scribere qui potest proscribere", ut ait Asinius Pollio, egregius orator, in Cesarem Augustum iocans; cuius ego nunc exemplo, suppressis reorum nominibus, accusationem publicam peregero. [8] Prope enim omnes idem error agit, et cum nullus eos quos supra retuli, literarum amicos principes sequi velit, certatim Licinium Cesarem imitantur, qui rusticane vir originis ita literas oderat, ut eas «virus ac pestem publicam» appellaret; vox non quidem imperatore digna, sed rustico. [9] At non sic Marius, et ipse quoque "rusticanus vir, sed", ut ait Cicero, "vere vir", quem licet vel occupatio vel natura literarum ad studia tardiorem faceret, literatos tamen homines amabat, precipue poetas, quorum speraret ingenio suarum rerum gestarum gloriam celebrari posse. [10] Et nimirum quis est hominum, nisi sit idem prorsus agresti duritie, qui etsi non valde literis delectetur, clarum saltem non cupiat nomen, quod profecto, sicut sine virtute non queritur, sic sine literis non servatur? Fluxa est hominum memoria, picture labiles, caduce statue, interque mortalium inventa nichil literis stabilius; quisquis illas non metuit, oportet ut diligat, omninoque verum est illud Claudiani:
Gaudet enim virtus sibi testes iungere Musas;Carmen amat quisquis carmine digna facit.
[11] Nostri vero, qui nichil nisi satyrico carmine dignum gerunt, quas metuunt literas, oderunt. Itaque cum Licinio sentiunt omnes, nemo cum Mario, ne cum aliis dicam; et— qua nulla turpior desidia unquam fuit — id quod preciosissimum habebant, subripi sibi per plebeios homines passi, eo sensim pervenere, ut iam inter divitias suas gravissima premantur inopia. [12] Ita qui pro exiguo censu, pro parvo regni angulo in aciem descendissent, relictum sibi a proavis thesaurum inextimabilem proiecerunt, inque ipsam animi regiam permiserunt alienigenas ingredi, qui eos, non purpureis sed sidereis vestibus spoliatos, inde depellerent; unde illud regale dedecus videmus, plebem doctam, regesque asinos, coronatos licet; sic enim eos vocat romani imperatoris epystola quedam ad Francorum regem. [13] Tu ergo, hac etate vir maxime et cui ad regnum nichil preter regium nomen desit, e duabus principum sententiis cui potissimum te applices, ignoro; sed meliora omnia de te spero. Itaque, ne in longum exeam, breve carmen, quod ex tempore nuper occurrit inter arbores illas de quibus tibi admodum familiariter partem poscis, excellentie tue misi; quodsi placuisse tibi sensero— in eo genere posse enim videor — quam putas et quam occupatio mea spondet, liberalior apparebo. Vale.
III Idus Martias.

16

Ad Iacobum Florentinum, veram reprehensionem falsis laudibus preferendam.
[1] Veris utinam, laudibus meis plene tue nuper ad me litere venere et dulcedine mira permulsere animum; sic in eis affectum potius quam effectum metiebar. Si enim ab alio mitterentur, illudi crederem; nunc de purissima quidem animi tui parte prodeuntes, scio, non fallunt; utinam non fallantur! [2] Proinde, vera tibi videri omnia que scribis, certus sum; amori tuo gratulor, compatior errori; nec tamen hic te parcius errare voluerim, adeo delectat quod non sum, videri tibi. Mallem esse quod videor; quodsi ab alto negatum est, tu tamen ne amicus tibi error excidat, caveto. [3] Equidem ego, quamvis michi temperare nequiverim quominus ad literas tuas iterum atque iterum reverter, sensi tamen lectionem ipsam non vacare periculo; sic enim graviter, sic ornate, sic dulciter, sic denique ad persuadendum apposite in proposito versaris, ut valde metuendum sit ne legentem ad credendum quidlibet, facile possis impellere. Quodsi efficis, habebis opinionis tue comitem; nisi quod cum tuus generosus et ingenuus error sit, me implicueris errore ridiculo. [4] Itaque consilium fuerit, etsi cum labore fiat, ab illa deinceps literarum tuarum parte oculos avertere, et si posthac rerum me tuarum iugem ac sedulum lectorem vis efficere, vide, queso, ut satyrice potius quam lyrice mecum agas; larga enim materia est. [5] Si intendere ceperis, videbis in me multa, amicis licet oculis, gravia et faventis etiam lingue non evasura censuram; hic precor, incumbe, huc facundissimum calamum tuum verte, ostende me michi, inice lingue manum, arripe, liga, feri, ure, seca, tumida comprime, supervacua rescinde, nec ruborem michi fecisse timueris nec pallorem; tristis potio tristes pellit egritudines. Eger sum, quis nescit?; acriore tibi sum curandus antidoto; non cedunt amara dulcibus, sed amara invicem se se trudunt. Si prodesse vis, scribe quod doleam.
[6] Milonianam Ciceronis cum reliquis accepi; gratias ago. Non michi nunc primum tue mentis indulgentia nota est; rescribi faciam, et remittam. Comediam, quam petis, me admodum tenera etate dictasse non infitior subPhilologie nomine; illa quidem procul abest, et si adesset, quanti eam modo faciam quam ve tuis ac doctorum hominum auribus dignam rear, ex comuni hoc intelliges amico. Ut felix nostrique memor valeas, opto.
Patavi, VIII Kal. Aprilis.

17

Ad Gibertum grammaticum parmensem, institutio puerilis et scolastica.
[1] Adolescentulum nostrum, consilii inopem et etatis agitatum stimulis, paterne solicitudinis ope complectere. Iam, ut vides, ad bivium pithagoricum vivendo pervenit; nusquam prudentie minus, nusquam periculi magis est. Leva quidem ad inferos fert, ad celum dextera; sed illa facilis prona latissima et multarum gentium trita concursibus, hec ardua angusta difficilis et paucorum hominum signata vestigiis.
[2] Non ego hoc dico; dixit Dominus omnium et magister: «Spatiosa via que ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam; arcta via que ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam». [3] Puerum sane nostrum, si hic sibi dimiseris, quidacturum putas? nempe vel ceci more vulgarem strepitum sequetur, vel ferrato, ut aiunt, ibit itinere, et que gravium corporum natura est, deorsum suis ponderibus feretur. Nunc tu, oro, vir optime, succurre et incautum ac nutantem adiuva rege sustenta; discat te magistro dextrum sequi callem, discat ascendere. [4] Quod promptius faciet, si peculiariter in eum oculos defixeris, et adolescentie sue morbis singularis quedam tue providentie medicina subvenerit. Scis quam in partem pendeat, unde sit ruine proximus; illinc oportuno presidio fulciatur. [5] Vetus medicorum regula est, contraria contrariis curari. In letitiam effuso triste quidlibet, mestitia contracto letum aliquid obicito; intentione nimia si obtusum erit ingenium, more solertis agricole alterna intermissione reparabitur; si rubiginem situ traxerit, exercitio splendescet, atque ita fiet ut labor quietem condiat, laborem quies, vicissimque nunc otio nunc negotio recreetur animus. [6] Innumerabiles preterea sunt morum differentie, et tam diversa remedia non magis morborum corporis quam animi passionum, ut quod uni pestiferum est, alteri sit salubre; in hoc tota discretio preceptoris vertitur. [7] Iuvenilis pavor familiaritate ac blanditiis mulcetur, insolentia minis et severitate comprimitur; nec una scolastice censura militie est: levia verbis, gravia verberibus castiganda; hic laudibus erigendus, hic coercendus infamia; hic opere fatigandus, hic domandus est ferula; generoso animo perseverantie studium, affecto solatium, desperanti subsidium, fervor algenti, precipiti frenum, lento calcar addendum. [8] Notissima scienti ingero, ut attritu memoria recalescat; et de comunibus magna pars artium constat, et aliquando iocundius assueta loca revisimus, et sepe non tam novis quam notis cantibus delectamur. [9] Puero huic, ut ad rem redeam, vel invito manum inice ne corruat, ne deviet ad sinistram; doce quanto periculo processurus, quanto inde labore quantoque dispendio regressurus sit. Ostende illi quanto tutius iam hinc rectum iter sequi quam spe reditus, que multos in abruptum egit, ultro divertere; facilem casum esse paratumque omnibus, in assurgendo autem magnis viribus, magno nisu, magno auxilio opus esse. [10] Monstra ei vana esse vulgi somnia, falsamque de omnibus sed presertim de voluptate sententiam; nichil ad levam vie huius, nisi fedum fuscum fragile caducum; nichil ad dexteram, nisi pulcrum lucidum validum immortale; [11] et quam proprie illam sequentibus conveniat quod scriptum est: «Derelinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas», atque illud: «Vie eorum et tenebre et lubricum», et illud: «Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant»; hanc vero alteram sectantibus illud potius convenire: «Vie illorum pulcre et semite pacifice», et illud: «Via iustorum sine offendiculo»; de utraque autem simul dictum: «Vias que a dextris sunt, novit Dominus, perverse vero sunt que a sinistris sunt»; neque solum uni dictum populo: «Ecce ego do coram vobis viam vite et viam mortis». [12] Fac ista consideret, fac videat quam reprehensibilis, post tot duces, quamque error ambiguus per inextricabiles vite brevis anfractus; unde sepe redeuntibus seu redire meditantibus mors occurrit; [13] denique, dum res integra dumque ipse suus est necdum peccati iugum subiit, doce quanto facilius iugum illud declinare quam excutere, et poeticum illud teneris auribus frequenter inculca: hac "itur ad astra"; et illud
Hac iter Elysium nobis, at leva malorumExercet penas et ad impia Tartara mittit;
in quo poete nostro sapientium hebreorum unus consonat; sic enim ait: «Via peccantium complantata lapidibus, et in finem illorum inferi et tenebre et pene». [14] His hac etate consuescat monitis, has hauriat disciplinas; facile quamvis formam recens excipit materia, facile quivis habitus nondum duratis mentibus imprimitur; ubi falsis opinionibus aditum prebueris, operosius excluduntur. Insta ergo, dum votivi spem successus tractabile tempus prefert; et sic habeto, plus te illi puero hoc beneficio collaturum, quam si omnes simul ingenuas artes in pectus suum sedulo ore transfuderis.
[15] Magna quedam res est, fateor, scientia literarum, sed maior virtus animi etsi utranque ex te discipulus docilis sperare queat. Nosti ingenium quid possit, nosti melius expertus; ego id unum novi, paucorum esse ut literati fiant, omnium ut boni, modo se bonis ducibus exhibeant obsequentes. Fastidiosior quidem est scientia quam virtus, cum sit illa nobilior; hec paucorum dignatur ingenia; illa nullius animum contemnit, nisi a quo prius ipsa contempta est. Vale.
Patavi, VII Kal. Aprilis.

18

Ad Lancelotum Placentinum, militem, de multiplici sua occupatione in literis amicorum, et amorem versibus non leniri.
[1] Herebat calamo dextera scribendi avida, sed incerta quid scriberet; tam multis et tam variis uno prope tempore nuntiis pulsabar. Interpellabat hinc Tyberis, hinc Arnus, hinc Rodanus; ille michi infelicis et de me optime merite urbis statum, imo verius ruinam, quam sine lacrimis audire non possum, nuntiaverat; [2] ille quorundam ingeniosorum adolescentium querelas ad me diverso quidem stilo sed una eademque sententia transmiserat, indignantium graviterque tolerantium quid illic expectatus huc diverterim, seu quid ita natali solo habitaculum istud antetulerim, que crebra multorum admiratio est; [3] ille autem curialium literis amicorum silentio meo in tanto excellentis amici gemitu — quod in levioribus malis minime solebam quodque non tam iudicio quam stupore cadentis illustrissime familie ac merore suscepi — calcar blande sed valide reprehensionis incusserat. [4] Quonam ergo primum verterer? romanis amicis miseratio, florentinis excusatio, transalpinis consolatio debebatur; in hoc trivio hesitanti quartus rumor accesserat.
[5] Quidam et nomine michi iunctus et sanguine, quodque super omnia est, et amore et obsequiis animo meo probatissimus atque carissimus, dum ex Galliis ad me visendi cupidus accelerat, morbo seu laboribus viarum seu celi inclementia contracto, Saone subsistere coactus, acerba michi morte subtrahitur. Qua in re quibus verbis longevi parentis ac misere matris orbitatem fratrumque solitudinem ac sororum lacrimas consolarer, qui meas proprias lenire non possem?
[6] Itaque, turba rerum circumventus, feci quod in talibus soleo, quique mos inertie mee est: statui ex equo universa negligere vel, si possem, etiam oblivisci. Sic affecto tua incidens epystola torporem abstulit et destitutum atque abiectum calamum restituit; tam dulcis gravitas et tam gravis dulcedo inerat. [7] Sane quod inter cetera scriptum erat Africe mee nomen, suspirare vel invitum compulit: neque enim solus cepti illius exitum expectas. Michi vero promptius sit arenas maris et celi astra numerare, quam cunta fortune laboribus meis invidentis obstacula; finem et ipse incertus operior, prorsum ne frustra vigilaverim an michi saltem studii mei voluptas aliqua quamvis sera servetur. Quodsi rite successerit, ad hoc qualecunque spectaculum ingenii curabo nequis te preveniat in orchestra.
[8] Ultimam literarum tuarum particulam subridens legi; iuvat enim morbi mei veteris tales nosse participes, et arbitrari cogor non ignobile accidens, quod in tali consederit subiecto. Solamen vero vulgaris eloquii, quod ex me iocose, nisi fallor, exigis, ego ex te, si forte animi vulnus fando lentesceret, et poscendum dicerem et sperandum. Sed heu!, nimis verum est quod ait Horatius:
Hisce ne versiculis speras tibi posse doloresAtque estus curasque graves e pectore pelli?
[9] Augentur potius alunturque. Alia est igitur huius egritudinis medicina, cuius quidem, quod fateri veritas iubet, noster Esculapius auctor est. Herbe autem quibus illa conficitur, vel in ortulo tuo certe non sunt, vel incognite tibi sunt, vel inameno gustu efficiunt ne tangantur. Vale et quod optimum adversus omnia vite nostre mala remedium reor, quicquid se ad movendum loco animum obtulerit, diligenter examina, et si principio delectaris, finem cogita.

 

LIBER VIII

1

Ad Stephanum de Columna seniorem, mixta lamentis consolatio super gravissimis fortune vulneribus.
[1] Heu miserande senex, heu vivacissimum caput, quo piaculi genere celum offendisti, quid fecisti, ut tam longe vite supplicio punireris? [2] Metellus alter dicebaris, nec immerito: omnia convenerant, patria genus forma divitie alieque corporis atque animi singulares et admirabiles dotes, uxor quoque clarissima et uxoris generosa fecunditas et consularis dignitas et in romanis exercitibus imperii fastigium et victoriarum ac triumphorum tituli, senectus longeva et inconcussa usque sub ultimum fortuna. [3] Siquid enim adversi intermiscere hactenus ausa est, qualia multa famosis persecutionibus pertulisti, fecit hoc ut asperitate insigni abstergeretur et enitesceret glorie tue decus. Hanc tibi fidem prope centesimum vite annum fortuna servaverat; et tu similiter, in orbe terrarum et in orbis regina urbe princeps natus, poteras, ubi de felicitate agitur, ea scilicet que sperari potest in hac vita, rarissimis exemplis tuum nomen inserere, [4] non ut Sophidius, inops et inglorius arator, mendaci felix dictus oraculo, sed ut gloriosissimus omnium nostre etatis romanorum ducum et, quod prorsus difficillimum ac pene impossibile dixerim, in altissima fortuna felicissimus; poteras, excluso archade peregrino, sedere fidentius romanus cum romano, princeps cum principe, Stephanus cum Metello, nisi quod preter religionis eminentiam, cuius inter paganum cristianumque hominem comparatio nulla est, cedere illum tibi, saltem fratrum ac liberorum numero, dignum erat. [5] Fratrem ille nullum habuisse legitur; tibi quinque contigerant, summi viri, et ut breviter dicam, nec sanguine nec fortuna quam virtutibus et gloria clariores. Quattuor ille filios habuit, pretorios consulares censorios triumphales; tibi septem fuerant: unus Romane Ecclesie cardinalis, alius vel cardinali maior futurus, si ad legitimam pervenisset etatem, tres epyscopi, duo bellorum duces et bellica gloria parenti, ut omnia simul expediam, prope pares. Illi tres, tibi vero sex filie, de quarum moribus silentium breviloquio preferendum puto. [6] Et quenam, Deus bone, quam florens ex utroque sexu nepotum ac pronepotum acies! quam dulcis turba, quam iocunda societas! Quis ille, ne infinita sequar, ex primogenito filio primogenitus nepos, Iohannes, divinus quidem et plenus prisce vereque romane indolis adolescens, cui iure optimo Columne cognomen obtigisse diceres? neque enim 'de columna', ut ceteri, sed ipse 'columna' dicebatur, in quam scilicet amicorum spes, in quam domus ingens et antiqua recumberet.
[7] Alter iam Marcellinus evaserat: eadem etas erat, eadem vis animi, par corporis vigor, idem et amor armorum et equorum studium et equitandi peritia; alter quoque Marcellus in dies, vel siquid Marcello clarius, fiebat. Que cum ita essent, quaquaversum romanum resonat nomen, vulgo iam felicissimis, si dici potest, felicior, ac summis sublimior videbaris. [8] Sed sapientes expectare finem iubent, quod ille fortunatissimus olim rex Lidorum Solonis consilio monetur; re enim vera de mortali felicitate mors iudicat et quod mirabilius, de eterna. Nemo ergo confidat; lubrica felicitas est. Vis te felicem fatear? morere; veri testes vite sunt cinis ac sepulcrum; ante enim, quo altior es, eo graviori subiaces ruine. Unicum felicitatis exemplum eras nostri temporis, si qualis vite cursus talis exitus fuisset. Nichil mali est quod non secum afferat longa etas. Ut multorum dierum navigatio, sic multorum annorum vita est: non unum celo sidus, non una tempestas pelago; sepe flectendus clavus, sepe contrahenda sunt carbasa, et sepe, quo nil periculosius habet ars nautica, pro ventorum varietate flectenda sunt. [9] Nunquam expectes ut diu sit immota tranquillitas aut maris aut vite; mutantur assidue rerum facies, et sepe serenissimus mane dies nubilo fine concluditur.
Me ne salis placidi vultum fluctusque quietosIgnorare iubes, me ne huic confidere monstro?
Hoc apud Virgilium ille famosus nauta in mari dicit, hoc apud se ipsum sapiens vir dicet in vita. Nichil metuit armatus et iugi meditatione preparatus animus; improvidum et sibi leta omnia promittentem quelibet adversa deiciunt. Sed ad fortune tue varietatem redeo.
[10] Quinque germanos fratres iampridem sepelieras; quem non tantarum columnarum ruina prosterneret? mansisti tamen inconcussus, et quod proprium magni invictique animi fuit, in te unum universam domus sarcinam transtulisti; ex illo quidem damnum irreparabile immortali compensabas fama, rerumque pregrandium memoria solabaris; inque tot fratrum locum nepotum longus ordo successerat. [11] Dilecta tibi interim et amantissima uxor eripitur, Felix morte sua nec in hunc servata dolorem; multo quidem sua morte felicior quam uxor Evandria, de qua id dictum est; illi enim ne unius, huic ne plurimorum filiorum acerbum interitum videret, tempestiva morte consultum est. Eripitur et natorum maximus, cui singulariter incumbebas. Geminum grave vulnus tam multa perpesso; mansisti tamen iam ruentibus fundamentis. [12] Inde aliis usque ad invidiosam magnitudinem auctis et mira luce fulgentibus, fortune peperceras, et miscens amara cum dulcibus, desiderium defunctorum superstitum solatio leniebas; iam sensim obliteratus primorum vulnerum dolor erat, felix adhuc, et ut dixi, Metello felicior mori poteras. [13] Longa vita prestitit ut fieres Priamo similior quam Metello; Metellum quippe sepelierunt sui, suos Priamus sepelivit: multum diversa conditio! Trux Fortuna, pauca ne inconstantie tue argumenta prebueras, nisi veteribus etiam nunc exemplis Stephanus noster accederet, quem brevissimo tempore vario genere moriendi filiorum ac nepotum multitudine spoliatum, de felicissimo patre miserandum orbitatis spectaculum posuisti? [14] O magnanime vir, o memorabilis Stephane, iam felicior apparebas quam qui fieri posses infelix, iam comitatior eras quam qui solitudinem formidares, iam morti proximior quam cui esset mors filiorum adolescentium metuenda. Extra teli iactum constitisse videbaris; sed impotens illa et immitis dea est, seu verius Dei ministra et divinarum voluntatum executrix impigerrima, sed occulta miris et incomprehensibilibus modis agens, cuius ut clandestini semper et varii, sic sepe mesti et flebiles ludi sunt; et certe nullum hac etate clarius sue varietatis indicium erat. [15] Ideo insidiatam esse et ascensui glorioso favisse crediderim, quo se mundo notiorem faceret et post tantum favoris insignior clades et ex tam alto terribilior casus esset; neque enim poteras tam infelix esse, nisi fuisses ante tam felix. Talium filiorum numerus efficit, ut spectabilis orbitas tua sit. [16] Heu dulcedo amarissima, heu laboriosa requies, heu funeste blanditie! quid metuendum, quid optandum, quid tenendum vitandum ve homini est? Importunum nichil habuisse quod placeat; durum dulcia tot habuisse que perderes. Vixisti nimium, fateor; sed sic oportuit, ut doctior morereris; putasses solidum aliquid esse fortunam, si eius alteram tantummodo faciem aspexisses.
[17] O multis iactate casibus, quid nunc expectas ut dicam? nolo speres, nolo desperes; alterum vani, alterum infirmi animi est. Quid enim, oro te, speres? novos filios, nova coniugia? Intempestiva est etas; tam senectus apta nuptiis, quam bruma messibus. Ridiculum ioci genus, sponsus senex. Contra autem, quid desperes? de tot filiis nullum habes; si habes te ipsum, satis est: nulle divitie maiores, nulla clarior possessio quam in potestate animum habere. [18] Invenimus qui centum et quindecim filios habuerit; Erotimus quidam rex Arabum, mirum dictu, septingentos habuisse traditur; se ipsum habere paucis contigit. Amisisti colloquia filiorum? tecum loquere; cum aliis enim omnium, secum loqui paucorum est. Multa sunt que loquaris, multa que respondeas; multa enim in tam longa vita fecisti, quorum vel meminisse iocundissimum esse potest. [19] «Non possunt» ut apud Ciceronem ait Cato, «omnes esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestres navalesque pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur». Tu vero de illorum es acie, quibus rerum suarum recordatio gloriosa est. Recordare que gesseris domi militieque, que terra pelagoque sis passus, quos labores, que pericula obieris, que tibi clarissima contigerunt; fateberis, credo, te, etsi semper sine liberis fuisses, magnum virum et non otiosa quidem felicitate, sed felicem tamen. [20] Nunc vero neque sine liberis fuisti, et tales habuisti, quales ut amisisse durum, sic habuisse suavissimum sit. Adde quod nichil incauto accidit; ea sapientia tua est, ut non modo que tibi evenerunt, sed et omnia que possunt evenire, previderis; possibile enim nichil est inopinabile sapienti, stultorum impremeditata sunt omnia.
[21] Non hoc dicere volo; maius quiddam in animo est, cuius tibi uno verbo memoriam renovare satis erat; sed nequid eorum que ex te audierim, effluere michi putes, dicam expressius. Memento ergo — michi enim imago illius temporis ante oculos est —: dum ante annos decem Rome tecum agerem, et forte soli hora diei iam sera essemus, deambulantes in Via Lata, que a domibus tuis ad Capitolii arcem ducit, constitimus tandem illic ubi transversa illa secat via que a Montibus ad Camilli arcum atque inde ad Tyberim descendit; [22] dumque in illo quadrivio, nullo interpellante, multa colloqueremur de statu domus ac familie tue, que tunc, ut sepe alias extremis clarior periculis, civili bello gravissimo agitabatur, incidit, ut fit, unius ex filiis tuis mentio, quocum — suggestu malivolorum, reor — eo tempore plusquam paterna iracundia dissidebas. [23] Sed tribuit michi benignitas tua, quod multis ante negaveras, ut me autore ille tunc tecum rediret in gratiam. Ceterum cum de eo multa mecum familiariter questus esses, mutata fronte tandem adiecisti hec fere— non enim rerum modo, sed verborum michi suppetit memoria —: [24] 'Filius meus, amicus tuus, de quo me cogis ut paterne sim affectus, multa in senectutem meam que honestius continuisset, evomuit; sed quoniam negare tibi hoc non possum, preteritorum omnium oblivio et ut aiunt, abolitio sit: post hanc diem nullum michi vel in vultu vel in verbo ire vestigium videbis. Unum non silebo, cuius te tempus in omne testem facio. [25] Michi quidem obicitur in primis quod contra etatis mee decus pluribus me bellis implicem quam oportet, hanc filiis odorum atque discriminum hereditatem relicturus; ego vero Deum testor, nullam me aliam ob causam nisi amore pacis bella suscipere. Quietis avidum me vel senectus ultima et in hoc iam terreo pectore frigescens animus, vel longa humanorum casuum reddit observatio. [26] Verum ita fixum atque firmatum habeo, labori terga non vertere. Mallem tranquilliora, sed si ita sors tulerit, ad sepulcrum potius pugnando perveniam quam discam servire senex. Ad id sane quod de hereditate dicitur, hoc unum respondisse velim — et hic fige in me oculos animumque —: utinam hereditatem aliquam filiis dimitterem; sed aliud voto meo debitum, aliud fato visum quod mestus dico; siquidem, confuso nature ordine, filiorum meorum omnium heres ero'. Hec dicens, undantes lacrimis oculos avertisti. [27] Id quonam seu animi presagio seu Dei monitu dixeris, incertum; quamvis vaticinari aliqua de natorum eventibus principes solere, testis est divus Vespasianus, qui alterius natorum mortis genus, amborumque prenuntiavit imperium. Ego quidem die illo, tanquam vel casu tibi elapsum vel ab indignatione profectum verbum contempsi, fateor; neque tantarum fore virium suspicatus sum. Post longum vero tempus, dum crebris filiorum mortibus queri fidem vaticinio viderem, rem inter amicos retuli; inde in vulgus effusa est. [28] Itaque sacre memorie Iohannes, romani decus cardinis et familie tue princeps, tribus iam fratribus defunctis, evicit precibus extorsitque ut sibi rem totam ordine narrarem; quod cum invitus fecissem, ille suspirans ait: 'Utinam genitor noster non tam veridicus vates esset!' Eodem anno, ferali illo primogeniti tui ac nepotum casu, magis ac magis horrere presagium tuum cepit, donec ipse dolore confectus, ut arbitror, novissime moriendo dictum patris tristi quidem sed plena fide complevit. Que res cuntis qui eam audivere mirabilis, michi vero magis in dies horribilis ac stupenda est. [29] Meministi omnium, non dubito; ego certe sic memini, ut adhuc sepulcrum illud marmoreum antiquum, quod in angulo est et cui uterque nostrum cubito insistebat, ad hec et oris tui habitum spectare, vocesque illas tuas his auribus audire michi videar. [30] Que cum ita sint, non debet intolerabile damnum esse, quod tanto ante previsum est; armat enim meditatio animum. Quid pateris quod non te passurum scires? nemo plorat filium se genuisse mortalem, nisi sit idem amens et proprie mortalitatis oblitus. Amamus nostri similes filios habere; nichil vero magis est nostrum, quam insita atque indicta nascentibus conditio moriendi, sola omnium inseparabilis inherensque ossibus ac medullis. [31] Quid ergo dolent homines in funeribus filiorum? profecto non certum et publicum nature debitum, sed mortis insperatum ordinem. Hic tibi, quantum intelligi datur, nec improvisus nec ignoratus fuit. Prima lugendi causa sublata est, inopini dolor vulneris. Aut igitur affectus tuos divino subdis imperio, quod docti omnes et bene instituti faciunt, et quecunque tibi acciderunt tam previdisti equanimiter quam tulisti; aut si forte, quoniam suum nature ius eripere difficile est, gemitum reluctanti paternus amor vi expressit, tantum tamen tempus effluxit ex quo lugere primum ceperis, ut iam verisimile sit lacrimas aruisse. Lentescit enim tractu dolor, lentescit et gaudium; quodque unum habent bonum, humanarum passionum nulla perpetua est. Sed quoniam magnas res agentibus oratio longior invisa est, finem faciam.
[32] Ut vero non inhumani patris fuerit epystole principium, si id pietas coegerit, humentibus oculis legisse, sic siccis finem luminibus perlegere, viri fortis erit et indomiti. Itaque totum animum collige, obsecro, et ingenti nisu fortune ruentis incursum excipe; quisquis primum impetum pertulerit, victor erit; plures enim terrore quam vi superat. [33] Sed quid ago? quod suadeo, implesse te spero; id duntaxat obtestor ac deprecor, ne unquam forte — ut est animus sepe curiosior eorum in quibus nullum iam nisi memorie ius habet — vetera memorando in novas miserias relabaris, ac nimis indulgens patrio dolori rescindas herentium iam vulnerum cicatrices. Sine abiisse que ut redeant impetrari nequit; an crucient an delectent in tua potestate situm est. [34] Vulgus te orbum, senem, miserum appellet; tu vulgus, ut solet, insanire, et te felicem credito. De utroque fortune dolio gustasti, scis quid sapiant; letum te dulcia fecerunt, amara cautum faciunt, ut intelligas quorsum fidendum sit secundis. Videbas et olim, credo; sed hoc non negabis, nunquam te clarius vidisse. Nulle sunt certiores scole, quam in quibus experientia magistra est; quod a multis audieras, vidisti et aurium disciplinam oculis opprobasti. [35] Vides eam, de qua omnis fere mortalium sermo est, nichil esse fortunam; vides fabulam esse, que vulgo dicitur felicitas; illam amisisti, invenisti aliam certiorem atque solidiorem. 'Et quam' inquies, 'inter tot dolores michi felicitatem ostentas?' Quam putas, nisi quam nemo tibi unquam, si nolis, eripiat? monstro tibi felicitatem contrariam prime: bonis tuis esse contentum; scire, quibus ornatus videbaris, tua non fuisse, discussis demum erroribus, veras opiniones assecutum, licet sero; ante omnia formidatum gentibus fortune imperium non timere. Quid dicam amplius? [36] In hoc desino: nudus intrasti, nudus egredere; et illam humanarum, ut aiunt, rerum dominam celso animo contemne; nocuit usque adeo ut nocere iam non possit. Quid nunc etiam cogitat, quid minatur? exhausit pharetram, exarmata est; nec habet illa quod iaculetur, nec tu habes ubi de cetero feriaris. Vale.
VI Idus Septembris.

2

Ad Olimpium.
[1] Nichil omni ex parte felix aut dulce, dum vivimus. Sentio quam improprie locutus sim: imo vero dum non vivimus; cum enim vivere ceperimus, nichil nisi dulcissimum ac felicissimum erit. Ecce, dum eo letus ac redeo, exoptatissimum michi tuum et illius amici optimi conspectum colloquiumque perdidi. Vix lacrimas continui, domum hodie reversus, ubi comperi vos simul hic fuisse, mei videndi desiderio superatis Alpibus atque omni viarum asperitate calcata; meque non invento, magna velut destitutos spe, dolentes abiisse. [2] Hec enim et famulorum vocibus perdidici et literis vetris, quas inter libellos meos tanquam eximie dilectionis obsides reliquistis et arram more brevis et pignora redeundi. Sed quoniam dura leniorem in partem flectere sapientis est, cogitemus id celitus actum, ne me ut optabatis invento, congressu amici fervor ille tepesceret animorum, quo nunc, ut reor, per absentiam irritato, pro paucorum forte dierum gaudio prerepto multorum nobis annorum iocunditas compensetur. [3] De hoc tamen illa viderit, cuius adamantina duritie sepe humani consilii acies infirma retunditur; certe ego sic michi fingo, sic cogito, sic spero, et in hac spe, multis obsessus laboribus, conquiesco. De quo quid sentiam, quid ve tibi suasurus sim, quod et magna res est et nuntius hic festinat, in diem alium differre coactus sum. Vale.
III Nonas Maias.

3

Ad eundem, exhortatio ad cohabitandum et deliberatio de loco.
[1] Expectavi anxie, necdum aut patiens nuntius aut otiosus dies affuit. Itaque simul concepta carptim explico, non quidem ex animi mei sententia; novi enim orationis perpetue quanta vis. Ille orientalium fluviorum maximus, multis distinctus alveis, vides quam non modo permeabilis, sed etiam contemptibilis factus est. [2] Sed pareamus tempori; sit libitum quod licet, quando quod est libitum non licet. Et quoniam nuntii huius haud sat explorata fides erat, unam duntaxat epystole tue partem exequar, ubi reditum ad fontem Sorgie dissuades, ut illam tibi solicitudinem eripiam. Videris enim michi de hac re non mediocriter curare; nec immerito: quod eo sepius vocantem Socratem nostrum non audire non potui. [3] Itaque victus tandem precibus spoponderam, si tractata succederent, quibus et honestus illic manendi color et vite necessaria quererentur — vite, inquam, sodalium et multorum ad me illuc de more convenientium; mea enim vita non modo necessariis instructa, sed vereor ne supervacuis impedita sit — quo sibi libuisset secuturum, non ignarus quidem rerum harum et illarum; sed magnum ibi hactenus ducem nostrum et vos omnes esse cogitans, quos michi reliquos mors fecisset, amoris vestri velut uncis quibusdam validissimis retrahebar. [4] Nunc mutata sunt omnia; et amicorum turba abiit, et dux noster obiit, et Socrates meus, qui solus ibi est, quamvis unus in me possit omnia, quamvis inveterate consuetudinis vi et ipse ibi esse et omnes suos meque ante alios secum esse desideret, nunquam tamen audebit, omni spe abscissa, in eas nos terras arcessere, ubi omnes prorsus alienigene atque hospites futuri simus. [5] Neque enim ludus est hominibus mortalia et caduca corpuscula trahentibus dicere quod anime felices corpore resolute apud Virgilium loquuntur:
Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,Riparumque toros et prata recentia rivisIncolimus.
[6] Si enim ista sufficerent, posset utique Clausa Vallis, unde Sorgie fons erumpit, nobis omnibus abunde rivulos nitentes et frondosas domos et herbosa cubilia ministrare; sed plus aliquid exigit natura. Philosophos quidem et poetas duros ac saxeos vulgus existimat, sed in hoc fallitur ut in multis; carnei enim sunt, humanitatem retinent, abiciunt voluptates. Est autem certa vel philosophice vel poetice meta necessitatis, quam preterire suspectum sit. [7] «Non est per se sufficiens» ut ait Aristotiles, «natura ad speculari, sed oportet et corpus sanum esse, et cibum et reliquum famulatum existere».
Neque enim cantare sub antroPyerio, thyrsum ve potest contingere sevaPaupertas, atque eris inops, quo nocte diequeCorpus eget;
ut Satyricus ait, magno ac perpetuo apud doctos philosophici poeticique dogmatis consensu rerum, sed verborum varietate multiplici. [8] Igitur Clausa Vallis, ut ceptum sequar, ad aliquod breve tempus, urbanarum voluptatum tedio affectis, ut olim, diverticula non inamena sufficeret; in longum certe nec promitteret necessaria nec prestaret. Nobis sane, si sapimus, non in longum modo, sed in finem quoque prospiciendum est, ut vitemus illud Senece quod humano generi facit, improperium, ubi ait: «De partibus vite cogitare omnes, neminem de tota». Vere sic est enim; et hoc est quod consilia nostra precipitat, ut inter occupationes tam varias — miserandum simul et ridiculum — ignoremus quonam fluctuantis vite gubernacula dirigamus.
[9] Scio Clause Vallis optabilem, estivo presertim tempore, stationem; et si ulli unquam secessus ille gratus fuit, michi fuisse gratissimum decennis indicio est mora. Quodsi apud te, imo vero apud alterum me, sine iactantia gloriari licet, pace montium ac fontium silvarumque, quid usque nunc loco illi, non dicam clarius, sed certe notius incolatu meo accidit? opinari ausim apud multos non minus illum meo nomine, quam suo, miro licet, fonte cognosci. [10] Quod idcirco dixerim, nequis dubitet me illud rus nunc spernere, quod michi meisque rebus aptissimum semper inveni, ubi sepe curas urbanas rustica requie permutavi, quod non tantum electione ipsa, sed agrestibus muris et, ut spero, solidiore cemento, verbis atque carminibus, illustrare pro viribus studui.
[11] Illic — "iuvat" enim "meminisse"— Africam meam cepi, tanto impetu tantoque nisu animi, ut nunc limam per eadem referens vestigia, ipse meam audaciam et magna operis fundamenta quodammodo perhorrescam; illic et epystolarum utriusque stili partem non exiguam et pene totum Bucolicum carmen absolvi, quam brevi dierum spatio si noris, stupeas.
[12] Nullus locus aut plus otii prebuit aut stimulos acriores: ex omnibus terris ac seculis illustres viros in unum contrahendi illa michi solitudo dedit animum; solitariam vitam religiosumque otium singula ibi singulis voluminibus perstringenda et laudanda suscepi; denique, iuvenilem estum qui me multos annos torruit, ut nosti, sperans illis umbraculis lenire, eo iam inde ab adolescentia sepe confugere velut in arcem munitissimam solebam. [13] Sed, heu michi incauto! ipsa nempe remedia in exitium vertebantur; nam et his quas mecum advexeram, curis incendentibus et in tanta solitudine nullo prorsus ad incendium accurrente, desperatius urebar. Itaque per os meum flamma cordis erumpens, miserabili, sed ut quidam dixerunt, dulci murmure valles celumque complebat; hinc illa vulgaria iuvenilium laborum meorum cantica, quorum hodie pudet ac penitet, sed eodem morbo affectis, ut videmus, acceptissima. [14] Quid multa? si quecunque alibi cum his que ibi scripsi conferantur, loca omnia locus ille, me iudice, hactenus superet. Est igitur, eritque dum vixero, sedes illa michi gratissima, commemoratione iuvenilium curarum, quarum usque ad hanc etatem in reliquiis elaboro. [15] Veruntamen, nisi nosmet ipsos fallimus, alia quedam sunt viro tractanda quam puero, et ego aliud illa etate non videram nisi forsan in transitu, et siquid videram, obstabat tamen recto iudicio cecus amor, obstabat etatis imbecillitas paupertasque consilii, obstabat reverentia ducis nostri, sub quo esse pluris erat quam libertas, imo sine quo nec libertas nec vite iocunditas plena erat. [16] Nunc et illum, et quicquid dulce supererat, uno pene naufragio amisimus; quodque sine suspirio dici nequit, virentissima olim laurus mea vi repentine tempestatis exaruit, que una michi non Sorgiam modo sed Ruentiam Ticino fecerat cariorem; [17] velumque, quo oculi mei tegebantur, ablatum est, ut videam quid inter Vallem Clausam Venesini et apertas Italie valles collesque pulcerrimos et urbes amenissimas ac florentissimas intersit, interque unicum Sorgie fluvium ac fontem et tot lucidos fontes, tot vaga flumina, tot piscosos lacus, duo longe clarissima maria, Italiam curvis et speciosis anfractibus hinc inde vallantia, ut reliquas nature prestantissimas dotes sileam atque in primis ingenia moresque hominum, de quibus non hic dicendi locus est. [18] Et tamen vide quantum prime impressiones animi hereant, quantum ve consuetudo longior possit in rebus omnibus. Ut enim, iuxta perfecte legem amicitie, omnes tibi pectoris mei fluctus aperiam, sensum hac in parte rationi rebellantem sentio et, fateor, vallem illam nunc vel maxime repudians suspiro; meque vel invitum nescio quis locorum amor vellicat. Ibam vero nunc longius, sed expectantis murmure nuntii admoneor ut dicam: Vale.
XV Kal. Iunias.

4

Ad eundem, hortatoria ad votorum modestiam, et non differenda consilia melioris vite.
[1] Omnis amor impatiens more, festinationis appetens; nec ulla tanta celeritas est, que non tarditas sit amanti. Multa tibi hesterno die scripseram, sed quoniam et multa supererant et exhonerari animus ardebat, cum fortuitus nuntius non adesset, ad domesticos me converti, et singulorum quidem obsequia trutinanti, ut intelligas quam ventri deditus sim, coquus primus occurrit, quo sine incommodo, imo vero non sine commodo, carerem; [2] coquus, inquam, quod non te latet, apud maiores olim nostros vilissimum mancipium, victa demum Asia in precio haberi ceptum; nunquam utinam armis Asiam vicissemus, ne unquam suis illa delitiis nos vicisset! [3] Sed ad nostra festino. Coquus ergo nunc michi pro viatore fuerit, villicus pro coquo; scis me rustico apparatu et cibis agrestibus delectari, et in tenui victu solum cum Epycuro sentire, cui in ortulis et oleribus illius a se laudate voluptatis summa reponitur. Sepe quidem rusticitati mee gratulor, que michi perpetuum fecit quod his delicatis ac lautis vicissitudo facit alternum: [4] quis est enim tam fastidiose arrogans, cui non semel in anno dulce sit vel in herbosis aggeribus sub divo vel in amici pastoris tugurio discumbere, quamvis aurate trabes non impendeant, quamvis mensas argentum grave non honeret, murosque marmoreos purpurea aulea non vestiant? [5] cuius tam ambitiosa sitis est, ut preter patulam gemmam seu leones aureo nemore decertantes, Policleti opus, poculum omne fastidiat? aut cuius tam superba fames, que non interdum rustico convivio sedari queat, quamvis peregrine Colchorum volucres non adsint, nec ignotis litoribus iactatus rumbus, interque duos pontes captus tyberinus lupus, cui veterum opinio palmam inter pisces tribuit? [6] Hec ergo, que his nauseatoribus nonnunquam raritatis lenocinio tentantur, michi nature beneficio semper accepta sunt; et siquando forsitan alternare libuerit, hic michi iugis vivendi tenor placeat; lautiora non respuam, sed que rarissime et magno redeant intervallo. [7] Neve me frustra loqui putes, cum longe aliud sim dicturus, ista sic accipies, ne fortassis incommodo meo consulens, coquum meum michi ante remiseris quam plene consilium ceperitis de summa rerum nostrarum, que nunc agitur, in quam, queso, aperite aures et non repugnantes animos adhibete. [8] Quod enim uni dico, omnibus dico, et cupio has literas, si fieri possit, per ora amicorum omnium circumferri, et siquis ibit istinc ad occidentem nuntius, Socrati nostro nominatim dirigi, ut omnes agnoscant vel sensus meos vel ineptias. Multa quidem altius dici possunt, at non multa, nisi fallor, utilius; de hoc tamen vos videritis, ego institutum sequar.
[9] Equidem aut omnino nichil calleo aut nisi iam viri sumus, nunquam erimus. Nemo nobis blandiatur, nemo nos iuventutis appellatione decipiat; non sumus decrepiti, esto; ne senes simus; at profecto nec pueri. Tempus est puerilia relinquendi. 'Tempus est' inquam? esset utinam, nec transiisset! sed michi crede, transivit, et magna iam ex parte post tergum est. Sed et aliquid reliqui esse non infitior; id ne pari segnitie dilabatur celeriter occurrendum est; [10] alioquin eveniet nobis quod vulgo fere omnibus: ut adolescentiam respectantes et in illam oculis ac mente conversi, senectutis in foveam incidamus, atque ita demum iacentes illusique de nature fragilitate deque evi brevitate lamentemur, et sere querimonie Theofrastum proferamus auctorem, Cicerone ac Salustio et Seneca resistentibus magnifice superandum. [11] Quin arripimus hoc quantulumcunque quod restat inque usus nostros vertimus; ita ut secundum ipsius Senece sententiam, que Ciceronis ante fuerat — «quod facere solent qui serius exeunt et volunt tempus celeritate reparare —, calcar addamus», cuius ope veras opiniones et fugientem hactenus beatam vitam vel sub ipsum vie terminum consequamur? nunquam enim sero fit quod salutariter fit. [12] Nam etsi reprehensionem dilatio mereatur, emendatio tamen laude digna est. Certe quod bonum est, intempestivum esse non potest; alioquin bonum utique non est, si tempestivum esse desiit, qualem esse credimus penitentiam defunctorum, ad nichil iam nisi ad miserie cumulum valituram, cum contra non inefficax penitentia senum sit. [13] Nos vero non pudeat, quod multo ante decuit fecisse, vel nunc aggredi; pudeat potius ne nunc quidem. Variante capillo, turpe est variantia non firmare consilia. Aggrediamur itaque iantandem et cogitemus acriter quo in statu res nostre sunt, nec nostre solum res, sed quorumcunque mortalium. [14] Quid enim, queso, vita hominis nisi flatus exiguus et tenuis fumi vapor? sentit in se quisque quam putre, quam debile, quam caducum corpus inhabitet; sed errore iam publico dissimulamus, et imbecillitatis nostre conscii, diuturnitatem eternitati proximam cupida mente concepimus. Sic est: nemo est qui se moriturum credat: imo vero nemo est, qui non se mortalem sciat; sed diem mortis, qui forsan hodiernus est, in longum pro se quisque reicit. Ita cuius maxime presentiam timemus, eius absentie maxime fidimus; cum nichil tam ambigue absit, nichil tam subito presens fiat. [15] Fallit miseros aristotelicum illud; ait enim: «(Que longe valde, non timentur; sciunt enim omnes quod morientur; sed quia non prope, nichil curant». Hec ille vir tantus in Rethoricis; ego autem et nichil curare mortem homines fateor, et esse, quam idem dicit, incurie causam non nego; sed eam ipsam falsam esse contendo. Nam quid falsius quam longe valde mortem credere, que ne unquam longe sit, vite brevitas facit? ut semper impendeat supraque caput sit, facit humanorum casuum mira vis, ineluctabilis eventus, infinita varietas. [16] Nichil ergo homines mortem curant, non quia est, sed quia creditur longinqua; si enim scirent quam prope est — quod necessario scirent, nisi ultro oculos averterent —, puto vel timere mortem inciperent, vel ita se virtutibus armarent, ut eam ceu melioris vite principium merito non timerent. Nunc vero quem invenies qui non, virtute abiecta, longe vite spem arripiat? Que, ut non fallat et ut sit vita longissima, brevis erit; et in finem vite spes vivendi, quamvis rata quamvis nichil mentita, fefellerit. Quem, inquam, michi reperies, qui non coetaneis suis se supervicturum speret? [17] Ita cogitatus nostros actusque disponimus, quasi nullus noster, nosque omnium heredes futuri simus; cum interim nostra suos expectatores habeat hereditas, et hauddubie falli alterutros sit necesse. Eripiamus nos huic ludibrio, et si ratio non movet, moveant nos exempla, que undique vel nolentibus oculis se offerunt et vel exclusa se ingerunt, vel admissa precordiis insident, nec facile nisi contemptu impio et oblivione mortifera divelluntur.
[18] Delectat scire quid sumus, et quo imus, quis cuntantes tergiversantesque manet exitus? intueamur alios. Non linceis oculis est opus, aut illius acie a Lilybei specula digredientem portu Carthaginis classem punicam numerabat. Iuxta respicere iubeo, vicina ostia, contiguas domos, urbes ipsas quas incolimus. Nimis vagor: ad proprios lares ac limina redeamus; videbimus quam repente velut somnium aut umbra preteriit atque ab oculis nostris evanuit quicquid in terris carius habebamus. [19] Amici, qui pro nostra vita ituri ad mortem si res posceret videbantur, mestam nobis et nimis solitariam morte sua vitam effecerunt. Non illi nos hic perpetuos reliquere, sed eodem properantes prevenere, et sorte sua in tempore usi sunt. Utemur nostra nos, nan ut ait Flaccus:
Omnes eodem cogimur, omniumVersatur urna serius ociusSors exitura.
[20] Exivit ocius sors illorum, exibit nostra serius, sed confestim; nulla mora est. Quantulum enim refert senex an iuvenis moriare! si ad finem vite respicis, que ultima et comunis omnium est senectus, verum est illud: nemo non senex moritur; si ad vite spatium, nemo non iuvenis; si ad opiniones hominum, nemo non puer. Verum ista pretereo, tam multa enim occursant, ut vix propositum sequi possim. [21] Piget et impedior gemitu stringere numeris quos affectus intimos, que dulcia pignora mestus ac pestilens et ex omni seculorum serie eradendus nobis annus hic abstulit. [22] Pauci, fateor, ex omni grege hominum, pauci admodum superestis, cum quibus et vivere eligam et mori; non quod ego plures alios ab hac acie secludam, nisi quos a nobis vel coniugium vel occupatio vel etas vel difficultates alie disiungunt amarique iubent e longinquo. Neque vero nunc de superioribus agitur, quorum benivolentia fortasse aliquo, conversatio nulla est; obstat enim mutuo convictui disparitas fortunarum et amicitiarum virus, insolentia, dum vilescere metuentes adorari expetunt, non amari. [23] Nos vero quid impedit quominus has vite reliquias, quantulecunque sunt, simul in pace animi bonarumque artium studiis transigamus, et «si in freto viximus» ut ait Seneca, «moriamur in portu»? An quod uni quondam domino obsequentes fecimus, id nobis viventes non audebimus, plusque in nobis potuit servitutis studium, quam libertatis amor poterit? etsi enim nobis ea servitus libertate qualibet gratior foret, quod illius viri optimi et in eo statu minime insolentis affectio merebatur, tamen esse sub altero, parere alteri, alieno vivere, videri possunt servitutis honestioris, vere autem libertatis utique non sunt. En, invisa licet, contigit libertas, aliquantoque citius quam optavimus nostri sumus. Et animos quidem nosse omnium videor — an fallor? —; impedimenta rerum fors omnia non novi, etsi michi nichil in vobis occultum rear. Non sumus principes maris et terre, ut Aristotiles ait, nec oportet ad beatam vitam; habemus autem quod sufficere possit animis modestis, seque componentibus ad naturam. Quodsi singulis sat est, quid omnibus eventurum suspicemur, ubi vicissim alter alteri manum dabit et quicquid necessitatis inciderit, alterna ope supplebitur? Abundabimus, michi crede; magisque forsan invidia nobis quam inopia metuenda est. [24] Quid igitur expectamus? quid mari et montibus fluminibusque distrahimur? cur non tandem domus una coniungit, quos olim iunxit unitas voluntatum, nisi quia nova quelibet et insueta refugimus, multaque pollicitam spem dimittere vocantemque nos altius fortunam non audire stultum credimus, cum multo sit stultius, contemptis rebus certis ac solidis, in umbris inanibus spem habere? Ego quidem non conscientie mee solum, sed presentis epystole testimonio, in vos culpam omnem retorqueo, quicunque fueritis ad salubre consilium tardiores.
[25] Quin huc, solutis seu presectis occupationum laqueis, festinate; neque michi detur arrogantie, quod trahere videar, non sequi; at utrumlibet ex equo paratus est animus. Siquis usquam vite nostre locus est aptior, raptim adero; non sum enim qui fidele consilium spernere soleam; nulli, credo, mortalium maior est vel fides vel autoritas amicorum. Sin hic vestro iudicio prelatus est, quod vestre fatentur litere, quid vos nunc etiam tenet? nolite cupiditati aurem dare; nunquam dictura est 'sufficit'; semper nescio quid, deerit. [26] Habet hoc avaritia proprium ac pessimum: insatiabilis est; et dum promittit absentia, presentibus uti vetat. Hec habendi sitis nunquam plura querendo, sed pauciora concupiscendo sedabitur; crede non michi sed philosophis, quorum hec "ad veras divitias" via est. Quod ad me attinet, cupiditatibus metam fixi, et oraculi loco poeticum illud accipiens: "Semper avarus eget", ne ipse quoque semper egeam, quod sequitur feci: "certum voto finem petii", eumque iampridem, licet reflantibus fortune ventis, attigi; [27] nec verebor ne michi segnitiem meus heres obiciat; michi vivo non sibi, et rerum mearum cum amicis dominus, non negotiorum eius qui nondum certe michi noscitur, sum gestor. Pro me autem quid michi tantopere laborandum? expedit expeditum esse, impedito itinere gradientem; quid nunc etiam inutiles et funestas sarcinulas cogitamus? Eleganter ait Flaccus:
spatio breviSpem longam reseces.
[28] Id ne autem de brevi aliqua vite particula dictum putes et non de tota vita, alio loco ait idem:
Vite summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
[29] Ita est, non fallitur; nichil est verius. Etsi enim vite huius angustias quo possumus modo, etatum scilicet operosa distinctione, laxemus et in quantaslibet minutias dividamus, reduc tamen in unam cunta congeriem et curiosius scissa redintegrans, a primo ad ultimum quamvis longissime vite diem totum simul mente complectere: fateberis summam huius rapidissimi temporis esse brevissimam. Huius ipsius, si retro circumque respicimus, bona pars nobis exacta est.
[30] Colligamus nos igitur ad extrema viarum, quodque non ambigitur, duriora; abiectisque supervacuis, necessaria teneamus. Quid procrastinamus? quid differimus? dies diem, mensis mensem sequitur,
Atque in se usa per vestigia volvitur annus,
ut preclare ait Maro; desinendoque reincipit et nunquam sic desinit ut quiescat. Quis igitur expectandi modus aut quis finis? canos iam comites senectutis et nuntios mortis aspeximus; quid amplius prestolamur? an ut oculi senio caligent, tremant poplites, terga curventur? [31] Primum, quis mathematicus tam longe nobis sponsor est vite? Esto; sit Petosiris, sit Neclepso, sit Nigidius ex nostris, sit Veritas demum ipsa; quanta tamen amentia est, quod iustis in spatiis et ex commodo fieri potest, inter angustias differre, presertim quia, ut vini et olei, sic temporis et vite fex in fundo iacet! ad illam te, cum superiora neglexeris, reservare ridiculum. [32] Votum solet esse viantibus ante noctem hospitari; accingamur, obsecro, et post multos itinerum labores, illi nos eterno tandem hospitio preparemus. In hoc vobis, luce michi cariores fratres, siquid in me opis aut consilii est, siquid oblectationis aut gratie ex me sperari potest, siquid subsidii ex his rebus quas improprie meas dicunt, cum fortune sint, denique me ipsum, quod sine arrogantia possum, et libellos atque ortulos meos offero, et siquid est aliud. [33] Sunt autem non pauca quorum indiget inops hec et mortalis vita, que nominatim stilo inseri, decor vetat. Ad extremum, ut in vota precesque desinam, inspiret utinam nobis consolator Spiritus in hoc saltem conspirare, ut dum spiramus adhuc, ad requiem aspiremus, et qui tota die suspiravimus, respiremus ad vesperam. Vale.

5

Ad eundem, de eadem re.
[1] Iam superiori epystole anulum impresseram, dum ecce, nondum satiato animo, quedam venturi dulcedo temporis, quam mente et cogitatione preoccupo, fatigatum michi restituit calamum, et cuntante nuntio, ne occasionem perderem sed ultro more causas exquirerem, admonuit. Iuvat enim diu colloqui, iuvat lateri tuo quos ipse experior, stimulos incutere. [2] Si omnes igitur beatam querimus vitam, neque ab hoc fine ulla usquam mortalium secta dissentit, quanquam quibus ad illam tramitibus pervenitur, multum solet humana curiositas altercari; si, inquam, nobis est illa quam, licet perdita felicitate, non perdimus nec perdere possumus si velimus, nec perdere si possimus, velle possumus, ipsa cum anima felicitatis inseparabiliter adiuncta cupiditas; si felicitatem ipsam scimus sine amicorum solatio plenam hic non posse contingere, quid gaudiis nostris obstamus, quid ve omnium bonum impedit tarditas singulorum? [3] «Venit equidem ad nos» ut ait Seneca, «ex his quos amamus, etiam absentibus, gaudium, sed id leve et evanidum; conspectus et presentia et conversatio habent aliquid vive voluptatis». Ea ergo quamprimum nobis arripienda est. Etenim si obscene voluptatis philosophorum aliqui adeo appetentes fuerunt, ut ibi summam boni ponerent, et illam humanorum actuum dominam statuentes, ipsius quoque virtutis sibi tribuerent famulatum; quis erit tam ferrei pectoris, qui honeste voluptatis non capiatur illecebris, quam virtus et, virtutis comes, amicitia prestare potest? [4] Nam que, oro te, vita felicior aut letior, quam cum illis degere cum quibus te perfectus amor et mutua caritas unum fecerint, indissolubili quodam nodo, consensu unanimi rerum omnium adhibito; cum quibus tibi nil dissonum, nil occultum, sed concordes animi, serene frontes, sermo verax et inelaboratus, apertique etiam cogitatus? [5] Hec si nobis vita contigerit, nil amplius optabo; et sicubi feneratorem aut heredipetam alieno tumidum videbo, nullam michi movebit invidiam, me quidem extimatore, pauperrimus; licet, ut Satyricus ait,
Possideat quantum rapuit Nero, montibus aurumExequet, nec amet quenquam nec ametur ab ullo.
[6] Ubi sane unum in locum convenerimus, — quid enim et venturo prohibet gaudere? siquidem hoc meum habitaculum approbare videmini (nec immerito; est enim, etsi non quale habet apud Virgilium rex Latinus,
augustum, ingens, centum sublime columnis,
at certe iocundum, solitarium, salubre et profecto paucorum tam bene concordium hospitum late capax); siquidem ergo vos huc fata contraxerint — iaciemus anchoram, portum invenisse videbimur. [7] Et si forsan ad quietis nostre famam confluentium amicorum turba succreverit, non deerit urbe media domus augustior, quam sub hac spe vacuam sino; ego enim partem eius exiguam non implerem cum omni familia, que michi solitudinis avido turba ingens est.
[8] Neve tibi his verbis iniectas compedes, teque uni domicilio ascriptum putes. Erit nobis hinc Bononia, studiorum nutrix, in qua primum adolescentie tempus expendimus; et dulce erit, mutatis iam non solum animis sed capillis, antiqua revisere et firmiore iudicio civitatis illius simulque nostrorum animorum habitum, et ex collatione temporum quantulum vivendo processerimus, contemplari. [9] Erit inde Pado imminens Placentia, et Antonini tui venerabilis domus, cui tu presides, mediocritatem loci non aspernatus, multis opulentioribus neglectis, quoniam, ut dicere solebas, vicinitatem meam in proventibus numerasti. Illic tu omnium hospes eris. [10] Occurrent, si paulo longius proficisci libeat, hinc Mediolanum, hinc Ianua; illa terrestrium, hec maritimarum decus urbium; ille tractus lacus habet et fluvios, hic equor undisonum tumidum velivolum. Illic Larium videbimus, uberem lacum, cui Comum adiacet, unde Ardua amnis egreditur; videbimus Verbanum, qui Lacus Maior ab incolis dicitur, quem Ticinus intersecat; videbimus Eupilum unde Lamber, Sebinum unde Ollius prodit, nec procul inde Benacum unde Mintius erumpit, vulgo lacus notissimos, doctis etiam incognita nomina. [11] Videbimus impendentes lacubus Alpes aerias ac nivosas, estate gratissimum spectaculum, et silvas astra tangentes, atque inter concava rupium querulos rivos, summisque de montibus magno cum sonitu cadentia flumina, et quocunque te verteris, avium murmur ac fontium. [12] In hoc autem tractu altero Apenninus supra verticem erit, mare sub pedibus; Tritones in oculis et pelagi monstra, Neptunique fragor in auribus et saxorum fletus et Nereydum querele. Ibimus per eos, quibus ultra quam credi possit oblector, Thirreni sinus equoris, vacui mordacium atque pungentium curarum, et optatum semper otium, quod nobile illud amicorum par, Scipio ac Lelius, post labores bellicos in Caiete olim, nos in Ianue litoribus post labores pyerios sortiemur.
[13] Siquando autem hac terrarum parte pleni erimus, alia nobis Patavi nec minus tranquilla nec minus ydonea sedes est, ubi non ultima portio bonorum fuerit talis illius viri meruisse convictum, sub quo civitas illa nunc multorum serie laborum fessa respirat. Ipsum honoris causa nomino, Iacobum Carrariensem, quem amare et colere in animum ut inducas velim; nam cum omni etate virtus amabilis fuerit, nostra eo amabilior, quo rarior. [14] Eritque nobis ad latus omnium quas ego viderim — et vidi cuntas fere quibus Europe regio superbit — miraculosissima civitas Venetia, eiusque dux illustris, honoris quoque causa nominandus, Andreas, non minus bonarum artium studiis quam tanti magistratus insignibus vir clarus. Erit et Tervisium, fontibus fluminibusque circumfluxum, domus emporiumque letitie. [15] Ita quotiens identitas, tedii mater, offenderit, aderit optima fastidii medicina, varietas; et quicquid molestie obrepserit, alterno colloquio et locorum talium mutatione purgabitur. Vides, non dubito, quibus te armis aggredior, quibus artibus urgeo, ut virilibus monitis blanditias muliebres misceo; omnia facio ut persuadeam: quam fideliter, ipse michi sum testis; quam efficaciter, exitus arguet.
[16] Quod in me erat, prestitisse videor; poteram forte, si vellem, hoc ipsum comptius eloqui, sed affectus immodicus sepe facundie officit. Dixi utcunque quod in animo erat, dixi quod intelligeres atque utinam quod probares. Noli, queso, qualiter sed quid dicam extimare; melius consulit balbutiens amicus, quam disertus hostis. Nescio finem invenire, et sentio me animi calore longius quam destinaram processisse. [17] Unum hoc identidem, quod sine hortatu meo tibi in animo esse perpendi, inculcare non desinam: conveniamus, oro, impigre in hunc locum omnes, si locus hic omnibus placet; alioquin e toto orbe terrarum — nullum enim mundi latus, nullam barbariem recuso — eligite qui vobis placeat locum; ego affectus meos exuo, vestros induo; modo simul esse liceat, bene erit. Eligite ubi quod restat pacifice vivamus, ubi equanimiter moriamur. Tu vale et cura ne sanum consilium corrumpat mora.
XIV Kal. Iunias.

6

Ad fratrem Bartholomeum Ordinis Sancti Augustini, epyscopum Urbinatem.
[1] Quod professionem tuam decuit, ex Augustini dictis volumen ingens per alphabeti literas collegisti: rem maioris opere quam glorie; in quo ipso animum tuum miror, qui studio utilitatis publice maiora, nisi fallor, ausurum ingenium inclinasti, cuius ut votivus exitus, sic prosper eventus, sicut decuit, fuit. [2] Siquidem, cum ob eam causam Clementi, Romano Pontifici, literatissimo sed occupatissimo homini atque ob id talium compendiorum avidissimo, placuisses, patrie tue pontifex factus et altiora sperare iussus — quamvis, ut est animi modestia et religionis humilitas, natalis soli iuncta dulcedini, nescio an nichil, non dico altius, sed gratius inter hec rerum pretereuntium fastigia sperare queas — et de labore in laborem missus, quod de Augustino fecisti, de Ambrosio facere iuberis. [3] Parebis — iam cepisti enim— et perficies, spero, pari utinam facilitate et felicitate; parebis, inquam, si te novi, non ut altior fias sed ut gratior. Etsi enim sorte tua letum te altioris status cupido non tangeret, equum tamen animum decet, tam se gratum prebere ultro oblatis quam optatis petitisque; nichil enim eque in omni munere librandum ac donantis intentio. [4] Sed ad Augustinum tuum redeo et ad te; petiisti equidem, ut in fine illius magni operis, quod sudore tuo de illius opulentissimi patrisfamilias lapidibus et calce compactum, pontifici presenti sed multo maxime posteris preparasti, aliquot tibi versiculos subscribendos mitterem. Parui et ipse tibi, cui nil negarem volens; et quamvis iandudum, Musis indignantibus longeque aliis curis exercentibus, animum ab eo studio distractum, revocarunt preces tue. [5] Mitto igitur paucos elegos eiusdemque sententie totidem, si malis, hexametros; utere vel utrisque vel utrislibet; utrosque raptim et extemporali impetu dictatos noveris, nuntio tuo mecum syllabas metiente, ita ut nulla tam brevis fuerit, que sibi non longissima videretur. Vale.

7

Ad Socratem suum, flebiliter de peste illa sine exemplo, que in eorum incidit etatem.
[1] Mi frater, mi frater, mi frater — novum epystole principium, imo antiquum, et ante mille fere quadringentos annos a Marco Tullio usurpatum —; heu michi, frater amantissime, quid dicam? unde ordiar? quonam vertar? undique dolor, terror undique. In me uno videas quod de tanta urbe apud Virgilium legisti, nam
crudelis ubiqueLuctus, ubique pavor et plurima mortis imago.
[2] Utinam, frater, aut nunquam natus aut prius extinctus forem! quodsi nunc optare cogor, quid dicturum putas si ad extremam senectutem venero? ad quam o utinam non venirem; sed veniam, timeo, non ut diutius vivam, sed ut diu moriar. Nosco etenim fatum meum, et sensim intelligo ad quid in hanc erumnosam et infelicem vitam sim proiectus. Heu michi, frater optime piget ex intimis ac miseret me mei. [3] Quid enim dicent qui hec audient? 'Tu qui solamen auxiliumque aliis laturus videbaris, qui de te nobis nil mediocre promiseras, qui malorum usu obduxisse iam callum adversus omnes fortune tribulos omnemque duritiem seu magis in silicem obriguisse debueras, ecce quam molliter sarcinas tuas fers, ecce quam crebris eiulatibus aures nostras percutis. [4] Ubi nunc maxime professioni tue debita celsitudo animi? ubi verba magnifica, que si ad ingenii laudem non ad vite consilium referantur, quid nisi sonitus inanis et curiosarum delinimenta sunt aurium? [5] Prestolabamur ex te carmen heroicum, elegos legimus; historias virorum illustrium sperabamus, unam cernimus proprii doloris historiam; quas putabamus epystolas, sunt lamenta; ubi artificiosas iuncturas verborum nova incude percussorum et dulciter intermicantes colores rethoricos querebamus, nil nisi dolentis interiectiones atque indignantis accentus et lituras aspicimus lacrimarum.
[6] Et quis erit modus aut quis finis, si omnium fata mortalium deplorare volueris? unum tibi pectus et una lingua non sufficit; ingens, miser, molestumque negotium suscepisti, supervacuum, inexplebile. Alio de fonte petende sunt lacrime: semper nempe recentibus assidueque nascentibus dolorum causis, duo fessi iamque exhausti et arentes oculi parum mesti humoris infuderint. [7] Quid agis igitur, tui oblite et propria non contente miseria ac morbo, in quem sciens volensque incideris, nisi amicis insuper venenum porrigas, pollicitus medicinam? quin potius, vel fle solus vel disce mortalis equo animo ferre mortalia; teque non solum neque cum amicis solis, sed cum omnibus rapi videns, iantandem inutilibus querimoniis modum pone'. [8] Erit aliquis indignantior natura, qui mestos apices perosus abiciat aut conculcet cum irrisione mordaci: 'Abi' inquiet, 'in malum sidus; an si tu muliebriter victus es, nos saltem viros esse non sines?' [9] Cunta presentio nilque me horum, frater, fallit; scio viri esse primum quidem dolorem propellere, proximum extinguere, tertium moderari, ultimum abscondere. Sed quid agam? moriar nisi dolorem in fletum ac verba profudero. Illud me solatur, quod quicquid scripsero, molle quamvis ac frivolum, cum ad tuas venerit, non ad alienas pervenisse, sed ad proprias manus meas rediisse videbitur. Quamobrem non magis erubescam dum hec a te legentur, quam dum a me scriberentur erubui.
[10] Nec me tamen erubuisse negaverim; sensi enim animum ac stilum, excusso rationis freno, extra destinatum iter affectibus iunctos trahi; quo nichil molestius pati possum. Id pudori meo gravius insultat, quod iam annus integer iamque alterius bona pars abiit, ex quo nichil viro dignum, non dicam facere, sed ne loqui quidem contigit, tonante undique ac fulminante ferociter fortuna. [11] Qua in re benigno sub iudice forsan excuser, si ad examen venerit illud quoque, non leve aliquid, sed millesimum trecentesimum quadragesimum octavum sexte etatis annum esse quem lugeo, qui non solum nos amicis, sed mundum omnen gentibus spoliavit; cui siquid defuit, sequens ecce annus illius reliquias demetit, et quicquid illi procelle superfuerat, mortifera falce persequitur. [12] Quando hoc posteritas credet, fuisse tempus sine diluvio sine celi aut telluris incendio sine bellis aut alia clade visibili, quo non hec pars aut illa terrarum, sed universus fere orbis sine habitatore remanserit? quando unquam tale aliquid visum aut fando auditum? quibus hoc unquam in annalibus lectum est, vacuas domos, derelictas urbes, squalida rura, arva cadaveribus angusta, horrendam vastamque toto orbe solitudinem? [13] Consule historicos: silent; interroga physicos: obstupescunt; quere a philosophis: humeros contrahunt, frontem rugant, et digitulo labris impresso silentium iubent. Credes ista, posteritas, cum ipsi qui vidimus, vix credamus, somnia credituri nisi experrecti apertis hec oculis cerneremus, et lustrata urbe funeribus suis plena, domum reversi, exoptatis pignoribus vacuam illam reperientes, sciremus utique vera esse que gemimus? O felicem populum pronepotum, qui has miserias non agnovit, et fortassis testimonium nostrum inter fabulas numerabit! meremur hec quidem et graviora, non infitior; sed et maiores nostri meriti sunt, atque utinam non et posteri mererentur! Quid est ergo, iudicum iustissime, quid est quod insigniter adeo in nostrum tempus ultionis tue fervor incubuit? quid est quod cum culpe non desint, desunt exempla supplicii? Cum omnibus peccavimus, flagellamur soli. [14] Soli, inquam; audeo enim affirmare quod, si omnium seculorum flagella, post archam illam famosissimam reliquias mortalium informi pelago circumferentem, cum presentibus extimentur, delitie fuerint et ludus et requies. Neque enim cum his malis conferri decet bella quantalibet, in quibus et remediorum multa sunt genera, et quod ultimum est, viris saltem fortiter mori licet. [15] Est autem solamen mortis eximium, bene mori. Hic remedii nichil prorsus, nichilque solatii est; cumuloque cladis additum, mali causas principiumque nescire. Nam nec ignorantia nec ipsa quidem pestis odiosior nugis ac fabulis quorundam hominum, qui professi omnia, sciunt nichil; quorum tamen ora, licet assuefacta mendaciis, tandem silent, et que impudentia primum ex more laxaverat, ad ultimum clausit stupor. Sed ad inquisitionem meam redeo. [16] An vero, sicut longum iter agentibus evenit ut alia vie pars fatigationem faciat, alia fateatur, sic nobis accidit, ut lenitas tua, Deus, humanis paulatim lassata criminibus et iugi accessione pregravata, nunc potissimum victa subsederit, tuque nos, vector optime, tolerare amplius non valens, in terga proieceris atque a nobis misericordie tue oculos iratus averteris? Quodsi est, non nostrorum modo sed paternorum simul criminum penas damus, an peiores illis nescio, sed certe miseriores. [17] An illud fortasse verius, quod magna quedam ingenia suspicata sunt, Deum mortalia non curare? sed absit a mentibus nostris hec amentia: si non curares, illa non subsisterent. Nam de his qui nostri curam non Deo tribuunt sed nature, quid sentiendum nobis sit, veritatis tue studio deditis, cum Seneca ingratissimos omnium appelet, qui mutato nomine dissimulent Dei munus et cavillando impie superne debitum abnegent maiestatis? [18] Curas profecto nos et nostra, Deus, sed aliquid latitantis et ignote nobis cause est, cur ex omnibus seculis dignissimi visi sumus qui acerrime plecteremur, non idcirco minore iustitia quod occulta est; namque iudiciorum tuorum imperscrutabilis et humanis sensibus inaccessa profunditas. Vel ergo pessimi omnium vere sumus, quod negare velim potius quam ausim, vel ad futura bona presentibus malis exercitatiores purgatioresque servamur, vel omnino aliquid est quod nec cogitare sufficimus. Ceterum, quecunque sint cause, quamlibet abdite, effectus apertissimi sunt.
[19] Sed ut a publicis ad privatas lacrimas revertamur, anni equidem secundi vixdum prima pars acta est, ex quo Italiam repetens, te procul ad fontem Sorgie lacrimantem lacrimans dimisi. Non iubeo in longum oculos reflectere; hos pauculos dies numera, et cogita quid eramus et quid sumus. Ubi dulces nunc amici, ubi sunt amati vultus, ubi verba mulcentia, ubi mitis et iocunda conversatio? quod fulmen ista consumpsit, quis terre motus evertit, que tempestas demersit, que abyssus absorbuit? [20] Stipati eramus, prope iam soli sumus. Nove amicitie contrahende sunt. Unde autem sive ad quid, humano genere pene extincto, et proximo, ut auguror, rerum fine? Sumus, frater, sumus — quid dissimulem? — vere soli; credo, id agente Deo, ut vite huius illecebris impedimentisque suavibus spoliati, liberius iam ad alteram suspiremus. [21] En quo subita rerum mutatione pervenimus, ut experiri liceat in nobis, an preclaram illam Epycuri vocem iure possimus dicere: «Satis magnum alter alteri theatrum sumus». Quod, ut vere dici possit a nobis, quandiu tamen dici poterit? aut quis augur statuat, quorsum nobis datum sit de huius mutui theatri stabilitate confidere, altrinsecus nutantibus iam columnis? quid enim ego de tua vita certior hec scribens, quam tu hec perlegens de mea?
[22] Nimis caducum simul ac superbum animal est homo, nimis alte fragilibus superedificat fundamentis. E tanta sodalium turba ad quem redacti numerum sumus, vides; et ecce, dum loquimur, ipsi etiam fugimus atque umbre in morem evanescimus, momentoque temporis abiisse alter alterum accipiet, et ipse mox previum secuturus. Quid ergo sumus, frater optime? quid sumus? nec desinimus superbire. [23] Suis angoribus consternatus Cicero, in epystola quadam ad Athicum, «Ipsi» inquit, «quid sumus aut quandiu hec curaturi sumus?» Brevis quidem sed bona, ni fallor, questio, et salutaris et gravida atque utilibus plena sententiis, sub qua multum vere humilitatis ac modestie multumque contemptus rerum fugitivarum vigil fossor inveniet. [24] "Quid sumus?" inquam; quam gravi, quam tardo, quam fragili corpore, quam ceco, quam turbido, quam inquieto animo, quam varia quamque incerta volubilique fortuna! "Aut quandiu hec curaturi sumus?" profecto perbreviter. Nempe non aliud sonat, quam si diceret: 'Ipsi quid sumus, et hoc ipsum quandiu futuri sumus?' [25] Utique hercle non diu, cum hoc idem nostrum esse, ut diuturnum esse non potest, sic nunc possit inter verba desinere, neque si accidat, miri aliquid acciderit. Utrunque igitur bene et graviter queris, Marce Tulli; sed, queso te, ubinam tertium reliquisti, et eventu periculosius et quesitu dignius? postquam hic esse desierimus, quid futuri sumus? O rem magnam et ambiguam, sed neglectam! Vale.

8

Ad eundem, de eadem re.
[1] Supererat hic michi, paululum de fragmentis anni preteriti, ante alios vir clarissimus et siquid michi credis, magni animi consiliique, Paganinus Mediolanensis, qui michi post plurima experimenta virtutis acceptissimus, nec me modo sed nobis dignissimus visus erat. [2] Itaque iam hic michi Socrates alter esse ceperat: fides familiaritasque prope eadem, quodque dulcissimum habet amicitia, participatio utriusque fortune, apertisque animi latebris fida comunicatio secretorum. Quantum vero te amabat, quantum videre cupiebat, quem internis oculis iam videbat, quantum vite tue solicitus erat in illo publico naufragio! ut mirare ipse hominem incognitum sic amari posse. [3] Nunquam tristiorem solito me vidit, quin amice trepidus inquireret: 'Quid rei est? quid amicus noster agit?' Cum vero bene te valentem audivisset, metu posito perfundebatur alacritate mirabili. Et hic quidem — quod sine multis lacrimis non dico et cum pluribus dicerem nisi precedentibus malis exhaustos hosce oculos atque omnes, sique sunt, lacrimarum reliquias instantibus reservarem [4] hic, inquam, pestilenti morbo qui nunc orbem populatur, repente correptus, ad vesperam postquam cenam cum amicis, et quod occidui temporis restabat in nostro tantum sermone et amicitie rerumque nostrarum commemoratione consumpserat, noctem illam inter dolores ultimos imperterrito animo transegit, mane autem rapida morte subtractus est. [5] Ac nequid de funesta consuetudine laxaretur, triduo inexpleto illum filii omnisque familia consecuti sunt. Ite nunc, mortales, estuate, anhelate, laborate, circuite terras et maria ut non secuturas opes nec mansuram gloriam cumuletis. Somnus est vita quam degimus, et quicquid in ea geritur somnio simillimum. Sola mors somnum et somnia discutit. O si prius expergisci datum sit! Tu vive et Vale.

9

Ad eundem, de amici morte violenta.
[1] Nondum satisfeceram fortune, nisi acutiori cuspide rursus impeterer essetque ad iram Dei malignorum quoque hominum furor additus. Hei michi! iam deficere incipio, atque illorum more quos vicine febris primus horror invaserit, tristi iam frigore contremesco. Iam factum est quod quasi nunc fiendum cogitare et narrare metuo. [2] Quid dicturus sim scio, nec incipere audeo, et libens admodum ab his curis atque ab hoc sermone divellerer, sed impellit trahitque animum dolor ardorque propositi livorque etiam quidam tui, qui me flente nunc forsan rides rerum inscius nostrarum. Ad hunc igitur modum se res habet. [3] Siquidem duos nobis amicos fortuna reliquerat; etsi enim alios reliquisset, hi tamen soli erant quibuscum vite quod restat, illa non prohibente, transigi posse videbatur. Quid enim, precor, obstabat? Non divitie, non paupertas, non imparitas voluntatum, non amicitie malum ingens, occupatio; animus in quattuor pectoribus unus erat. [4] Itaque gloriabar antiquitatem raris quidem et in diversis seculis vix uno vel altero, etatem vero nostram esse et domum unam brevi fore duobus simul amicorum paribus adornatam. Minus proprie 'paria' dixerim: unum erat, imo ne unum par, sed una omnium mens, ut dixi, quorum in iudicio nos errare diuturnior experientia non sinebat. [5] Primus sic animo compositus, ut preter iocundissimum convictum, etiam studiorum particeps comesque nostrorum esset. [6] Alter huiuscemodi licet rerum expers, abunde tamen his ornatus que talibus studiis pariuntur, humanitate videlicet, fide, liberalitate, constantia; denique, liberalium disciplinarum inops, dives animi liberalis virque optimus atque amicus esse didicerat, et in cetu nostro talis unus erat aptior quam si omnes, studio deditos literarum, reliquorum, ut fit, omnium quibus vita indiget, incuriositas habuisset. Itaque ad oportunitates varias commode nimis ac pene divinitus ille nobis quartus accesserat. [7] Nimium felices visi sumus: invidit atrocissima fortuna quodque nos nondum totos, mundo iacente, deiecisset, indignata est. Moverant simul, teque ad Rodanum dimisso, me ad Padum quasi alteram sui partem avidissime petebant.
[8] Mestam prorsus ac miseram aggressus historiam, in singulis verbis me ipse redarguo nec subsisto tamen; sed, nescio quomodo, rapior interim quo nolim, siquidem nolens volo, et experior nescio quid miserum ac funestum, animo gratum tamen: nempe est quedam et lugendi dulcedo, qua sepe per hos dies infelix pascor et crucior et delector. Nisi enim delectarer, quis ad hec tam mesta me cogeret? Sed est delectatio omni gravior supplicio, dum torquet animum memoria, levant questus. [9] Veniebant pariter mente optima, fato pessimo, miserabili eventu, hic Romam petiturus, ille Florentiam. Ut quid ergo divertitis aut quo pergitis, amici? Ite rectius, ite securius; non hoc vestrum iter est: quid vobis cum Alpibus nivibusque?
Omnia vincit amor et vos cessistis amori.
[10] Veniebatis me visuri: hic erat uncus, hec cathena quibus implicitos atque arreptos amor omnipotens vos trahebat, cui celum ipsum obsequitur, cui discordantia invicem obediunt elementa. Non a vobis igitur longioris vie ratio requirenda est: trahebamini equidem, non ibatis; urgebat vos preterea fatum vestrum meumque simul nonnunc primum michi cognitum; ad perniciem vestram meumque perpetuum dolorem nullum erat iter rectius.
[11] Quin et illud, mi Socrates, fortuna impie molita est, ut qui iam recurso anni spatio pedem domo non moveram, tunc abessem, quo et nos aspectu mutuo privaret, et illos animis consternatos citius in laqueum preparate mortis impelleret. Hactenus nempe festinaverant, obliti laborum omnium curisque aliis spe ac desiderio oppressis: naturale est enim ut minorem passionem, maior absorbeat. [12] Ardebant animi me coram cernere, et mecum de vite totius ordinatione disserere; inde susceptum iter agere et rebus in patria dispositis, huc reverti, ut te illicet evocato, simul usque ad exitum viveremus. Quodsi me repperissent, poterat mora fortune durities forsan inflecti. Mutassent fors consilium, et per nuntios actis in patria que acturi erant, amore tenti mecum resedissent et nunc — quid enim prohibeat? — simul omnes essemus in quiete illa diutius exoptata. Sed adamantinis fati vinculis tenebamur, utque abessem ferox fortuna providerat. [13] Itaque cum huc venissent, urbis in limine per obvios re comperta, tristes ad domum nostram deiectis humi vultibus descenderunt. Quid in singulis morer? Omnem domus angulum, omnem orti cespitem — ceperat enim Arietis adventu bruma mitescere — dulci accubitu pressere, implentes cunta suspiriis, cumque alibi possent, ambo per noctem meo in lectulo iacuere, credo ut quem at quietem necessariam humana fragilitas meditata est, ad laborem michi et gemitum consecrarent. [14] Postero die abierunt, literis dormi relictis que illorum michi tristitiam ac propositum aperirent, quas ego, dum vixero, inter delitias habebo, dolorum stimulos lacrimarumque materiam immortalem.
[15] Mensis abhinc integer lapsus erat, dum ego horum omnium ignarus domum redeo, literisque perlectis custodem domus cum illarum tenore concordem audio, tristis et admirans. Sed quid agerem? Tanto illi ante discesserant ut iam et expectarem reditum, ah demens, et negligentiam accusarem; que, postquam debito longior visa est, unum e famulis Florentiam misi, viciniorem excitans amicum atque illud adiciens, ut eundem nuntium alteri, [16] ubicunque locorum esset, mitteret, cui et multa per eos dies scripseram et tunc epystolas scripsi hortatorias ad votorum modestiam, huiusque vel alterius loci electionem, quicunque rebus nostris oportuniorem se ostenderet, insuper ad amorem solitarie studioseque vite; que, quoniam omnes equaliter tangebant, ut per eum ad te etiam mitterentur inserui. Preclare quidem illud, ut multa, Virgilius:
Nescia mens hominum fati.
[17] Literarum portitor abscesserat; ego interim multa michi dulcia fingebam: 'Hi ab ortu aderunt, ab occasu ille; quis me hominum felicior? cuius vita tranquillior?' Has inter curas que instantis mali amaritudinem geminarent, nuntius meus octavo die postquam hinc discesserat, per intensissimum imbrem inexpectatus affuit et pluvia et lacrimis madens.
[18] Dirigui, et excussus manu calamus; scribentem enim forte compererat. 'Quid rei affers? dic ocius' exclamo. Ille gemitu verba frangente: 'Infelix' inquit, 'nuntius sum tibi. Amici tui super Apennini verticem sevas in latronum manus inciderunt'. 'Heu' inquam, 'quid mali est? quid ais?'
[19] Prosequitur ille singultiens, lacereque narrationis hec summa fuit. Simplicianum nostrum, optimum innocentissimumque mortalium, qui tum forte primus ibat, in insidias lapsum ac repente compressum, inter gladios carnificum corruisse; mox Olimpium, clamore excitum, advolasse solumque inter decem aut plures sicarios stricto mucrone constitisse, multisque vulneribus datis et acceptis, vix tandem, equo stimulis adacto, vivum evasisse; predones, sublata nec integra occisi preda, [20] gressu prerapido sic fugisse, ut labore simul et conscientia fatigati, facile capi potuerint collectis agrestibus ad tumultum, nisi quidam solo nomine nobiles e montibus accurrentes, cohibito impetu sequentium, trepidam cathervam et cruenta spolia suis latebris excepissent. Olimpium adhuc ensem in manibus habentem procul inde inter silvas visum, nilque de illo post hec aliud auditum.
[21] Triste omen venti auferant: nescio an utrunque extinctum levius laturus fuerim. Scirem nempe quid agendum michi: clausis foribus et consolatoribus exclusis, dolori meo solus incumberem, et vel levarem fletu animum vel opprimerem, vel lenirem merore desiderium vel implerem, et amicos, michi manibus impiis ereptos, lacrimosis oculis ac lamentis attingerem. [22] Nunc non una sed tribus animi passioniobus, spe ac metu et dolore, discrucior, et quasi totidem hinc inde vulneribus confixus, quam in partem saucium cor inclinem, nescio, et mirum ac miserabilem in modum fluctuantibus atque inter se certantibus curis ac nuntiis distrahor ac discerpor. Misi enim non eodem modo iterum, sed undecunque de illo qui superstes dicitur, novi aliquid expectabam, et ad summam undique rumorum plurimum, certi nichil affertur. Sic suspensus hiansque animo et omne iter circumspiciens et ad omnem strepitum exanimis, quintum decimum diem ago, quod tempus, si cum multorum annorum calamitatibus trutinetur, facile, me quidem extimatore, preponderet. [23] Ire impetus fuit nec subsistere donec presens et superstitis statum, quisquis esset, agnoscerem, et alterius — o sors rerum!— alpinum et rude cernerem sepulcrum. Fuit enim, ut fama est, ingenti non modo circumstantium oppidorum sed civitatis etiam concursu summaque omnium misericordia tumulatus, indignantibus vociferantibusque ruricolis et multa presagientibus que illico subsecuta sunt, ut itinere scilicet interrupto, pro hospitibus atque assiduis lucris solitudo illis et vastitas damnosaque bella succederent. [24] Issem credo utique in easdem manus forsitan impellente me fato meo, nisi me anni tempus et valitudo fragilior tenuisset. Nec idcirco minus an necessitati animus an compedibus ruptis desiderio pareat, adhuc nutat incertus. [25] Et hec, frater, scrupulose adeo, ut intelligas singulatim quorum hauddubie summam nosti: pessime michi esse, alternantibus animi fluctibus et facilem spei cimbam huc illuc, rumorum estu vario ac reciprocante, iactantibus; que michi vita nichil morte suavior quidem: finem eius votis expeto morasque odi. Modo iuvenes videbamur, ecce biennium ultra quam oportuit viximus.
[26] Accedit ad cumulum erumnarum, quia dum numerare dies more amantum incipio, valde silentium tuum miror et nescio quid michi nunc nove suspitionis oboritur. Audio enim pestem illam anni alterius, que finita videbatur, rursum Rodani ripas invadere, unde utinam abesses! Sed quid molior infelix? parum ne presentis veri mali est, nisi ficto venturoque insuper miser sim? Vertat hec Deus in melius, ut falsa totiens spe deceptus, vel semel aliquando decipiar falso metu.
[27] Hactenus, amantissime Socrates, dolori meo indulgens non decori, exhoneravi questibus animum ut potui: sic erat enim necesse ne rumperer mali mole. Parce tu, mi Socrates, parcant alii siquis alter hec legerit: est ubi honestum silentium; necessarie autem voces sunt. Deinceps, utilibet agat mors, ego non amicos modo sed me ipsum inter mortuos deputo, sciensque sine Dei nutu nichil horum evenire, quia vel iubet Deus ista vel patitur, comprimam merore gravem tumidamque animam linguamque et ardentem calamum frenabo, et querelas inutiles continebo, ne ex illis sim quibus parum est peccatum suum excusare, nisi Dei iudicium accusent. [28] Et fortasse nondum nobis sol dierum omnium occubuit, unde aliquid in posterum seu scriptis seu colloquio reservandum est. De reliquo literarum quas Florentinis misi super hac tanta illius urbis iniuria, quia te non invite lecturum auguror, exemplum his innexui. Vale, et tamet ipsum letioribus preservare stude, ut nos in terris adhuc, nisi ex alto sit vetitum, videamus.
X Kal. Iulias.

10

Ad Florentinos, indignatio et querela inhumani facinoris eorum in finibus perpetrati, et exhortatio ad iustitie cultum itinerumque custodiam.
[1] Sepe michi propositum fuit, egregii cives, pro varietate rerum ac temporum aliquid ad vos scribere, et vicissim nunc frenum animis nunc calcar incutere, nunc indignari perdita, nunc recuperata libertate gratulari, nonnunquam flere vobiscum multiplices et varias reipublice tempestates et impendentis naufragii fideliter admonere, ut ita me vobis, quoniam aliter non dabatur, verbis saltem animi testibus, etsi non habitatorem, certe amatorem patrie comprobarem.
[2] Sed dum cogitare mecum cepi quantum ab altitudine curarum vestrarum distaret meorum humilitas studiorum, subito michi semper e manibus calamus lapsus est. Nunc autem cogor ut scribam, nec reluctari valeo; urget enim animum dolor ingens et extorquet michi verba, cum lacrimis. [3] Ecce enim — quod ignorabam hactenus atque utinam perpetuo ignorassem — suavissimus et merito carissimus civis vester et amicus meus, dum ex Galliis Florentiam redit, molestias atque pericula tam longi itineris transgressus et iam dilecte patrie vicinus, in ipso pene portarum limine et in vestro, ut ita dicam, gremio crudeliter interfectus est. [4] O vir infelix, quantos etate viridi pertuleras labores, quotiens ignota terrarum circuieras ut tranquillam in patria tua tandem et honoratam ageres senectutem! Quo pergis? ah, miser fatique tui nescie et ubique tutior quam in patria future, quo ruis, quo miserande festinas? Tibi canitur poeticum illud
Fallit te incautum pietas tua,
que, «cum sit magna in parentibus et propinquis» ut ait Cicero, «tum in patria maxima est». [5] Illa te proculdubio trahebat, soli natalis amantissimum; illuc iam senior redibas unde puer excesseras, et illi terre que te infantem paverat, fatigate vite reliquias referebas, cupiens ubi ortus eras, mori et ubi reptaveras, sepeliri. [6] Sed, o scelus, o inhumana feritas!, truculentissimi homines, imo vero cruente et immanes belue, te improvidum et inermem calle medio expectabant, horrendum et ignotum orbi italico predonum genus, qui non saturati auro quiescerent, que summa votorum raptoribus esse solet, nisi scienter tuum sanguinem haurirent et exoptatum ingressum patrie tibi preriperent ac sepulcrum. [7] O sitim sanguinis inauditam! quid amplius queritis, sevissimi canes? quid amplius queritis in corpore spoliato? Odium quidem ignoti et innocentis hominis, nec erat ullum certe, nec fingi poterat. Si auri fames vera sceleris causa est, redite iam nefarii voti compotes, ac preda graves, speluncas criminum officinas et, qui illic avide vos expectant, hospites vestros invisite. [8] Sinite nudum peditem abire; satis est, nil ulterius poscitur; in latronum manus inciderit, sed hominum. Nil inde vobis metuendum: tam munitis habitatis arcibus, ut impune et celum et Florentiam et iustitiam contemnatis. Homunculum solum fessum et attonitum timeretis, habentes receptacula tam propinqua, tam valida? Nolite igitur avaritie sevitiam cumulare: quicquid populabile manu erat quodque in vestros usus verti poterat, abstulistis; animam sibi et amicis utilem et vobis nulli usui futuram linquite. [9] Quid torvum intuemini, quid cogitatis, quid molimini? que ista rabies est? quid micantes volunt gladii, quid petunt? O voluptas effera, nullo odio, nulla spe proposita, nullo metu sacrosanctum et Deo simillimum animal, hominem, trucidare, ferre cupidas manus in viscera et — quod ne generose quidem fere facerent— lacerato cadaveri incumbere et spumanti sanguine delectari.
[10] Pudet ac miseret, o clarissimi cives, nec de parvo doloris fonte scaturiunt tot lamenta, neque magis talis amici talem casum lugeo, quam tantum tam gloriose quondam reipublice pudorem. Quid enim dicetur apud gentes? quid posteritas loquetur? Innoxium hominem qui inter "feras", [11] ut Lucanus ait, "Rodani gentes", qui per deserta provincie Arelatensis, qua nulla usquam hodie dissolutior, nulla desolatior terra est, ac per Alpes medias non nivibus tantum aut vagis excursoribus sed armatis nunc exercitibus obsessas, non modo per diem sed nocte etiam intempesta sospes incesserit, florentinis in finibus luce media procubuisse velut ovem impie victime destinatam. [12] Et o eternum etatis nostre dedecus, inventos esse qui audeant e conspectu quodammodo urbis vestre et illius olim formidati palatii in quo celeberrima iustitie sedes erat, laniare pro libito cives vestros! "O tempora, o mores", libet enim exclamare cum Tullio. [13] Ego quidem puer audiebam maiores natu narrare solitos populi illius virtutes omnimodas eximiamque iustitiam, non in contractibus modo placitisque conventis, sed in his "duobus" maxime quibus Solon ille sapientissimus legislator ait "rempublicam contineri, premio" scilicet "et pena", quorum profecto si desit alterum, necesse est quasi altero pede claudicantem efficiat civitatem, sin utrunque, enervem prorsus et languidam, frigescente hinc bonorum virtute, illinc malorum inardescente nequitia. [14] In utranque partem magnifice providerant patres vestri, quibus artibus romane origini, quam fama vulgaverat, certissimam fidem dabant. Itaque ut olim genitor ille noster, populus romanus toto polluit orbe terrarum, sic illos acceperam, quantum celitus datum erat eisdem vestigiis gradientes, et singularem in primis quandam laudem apud omne genus hominum meruisse et inter Tuscorum populos tenuisse longis temporibus voluntarium quodammodo principatum, titulo quidem imperii abstinentes. [15] At quo superbie invidieque minus, eo laudis et glorie plus erat in nomine. Non ergo dominium dicebatur sed auxilium ac profugium vicinorum, ut non immerito censeretur floridum illud nomen sortita Florentia, in qua flos virtutum omnium et gloriosorum actuum exemplaria visibiliter abundarent. [16] Erat omnium finitimarum gentium ad tam bene moratum populum amore et reverentia mixtus timor, neque solum in propriis sed in extremis quoque Tuscie finibus timebatur civitas magistra iustitie. [17] Quid enim aliud cause fuit quod inter lapidosos et asperos colles, in solo arido nec maritimo portu nec navali flumine adiuto, tam brevi temporis spatio — fere enim omninum Italie civitatum recentissima civitas vestra est — in eam succreverit magnitudinem, ut vicinas omnes amplissimas quidem urbes prope incredibiliter supergressa, non solum fama nominis aut preciosis mercibus — quod ipsum miraculi instar erat — sed et ipsa etiam felix prole virum et in hoc quoque matri similis ac tante sobolis iam non capax, disseminatis toto orbe civibus, omne mundi latus impleverit? [18] Quenam, queso, tot presertim adversantibus, tante huius et tam repentine magnitudinis causa fuit? Dixerit aliquis fortasse generationi aptissimum aerem causam esse, et quod virtutis est proprium, vel nature tribuet vel fortune. Alter impigerrime gentis industriam versatilesque animos et applicabile ad omnes artes ingenium inter causas numerabit; non inepte id quidem, dum meminerit se tandiu primam et maximam huius rei causam siluisse, donec iustitie studium siluerit. [19] Illa, illa, inquam, incrementi vestri vera et precipua causa est, sine qua nedum civitas sed nec domus exigua, non dicam crescere, sed nec stare quidem poterit. Fundamentum civitatum ominum iustitia est, super quod, si verum queritur, vestri maiores edificatam vobis florentissimam atque firmissimam rempublicam reliquerunt. Id si modo per ignaviam labi permittitis, quid sperare licet aliud quam ruinam?
[20] Surrexerunt ecce sicarii infames et — quod unum ad excitandum omnes irarum aculeos satis erat — civem vestrum virum optimum, cui, ut creditur, ab eo die quo sinistrum pedem domo extulit, insidias tetenderunt, nusquam nisi in sinu vestro mactare ausi sunt, quodque avorum temporibus cogitare etiam in cubilibus timuissent, id sub oculis vestris et in via publica crudeli atque intoleranda prorsus audacia peregerunt. [21] Quod scelus si inultum linquitis, actum est de statu publico, actum de iustitia, actum denique de salute, de libertate, de gloria. Corruit fundamentum illud super quod usque ad sidera creveratis; et, Deus bone, quorum manibus eversum! Magna pars doloris est, vilis auctor iniurie: [22] furciferi carnifices antricole, ferino victu sed ferino magis pectore et ferinis moribus, vix carcere vix cathenis aut funibus vestris digni, passim in iugulos vestros ruunt, nec contenti preda ad satietatem suam pascuntur cedibus et sanguine miserorum, profecto nunquam hec ausuri, nisi vel in vestra segnitie vel in suis latibulis spem haberent; que spes si vos, ut soletis, viri estis, ab omni eos parte deluserit. [23] Exercuit vos, fateor, atque impulit his temporibus fortuna, sed non stravit neque debilitavit usque adeo ut paucos in circuitu sevientes latrunculos perferatis. Solet vera virtus altior et clarior ex adversitate consurgere; et si bene mores vestros novi nec me longa de vobis fallit opinio, vos a populo romano unum hoc inter multa precipuum et velut hereditarium possidetis, ne fortune vos deiciat aut frangat iniuria, sed attollat et quod maxime virorum est, inter difficultates crescant animi.
[24] Hinc michi spes non parva suboritur. Audio enim vos accensos atrocitate negotii et generosa indignatione flammantes ad solita iustitie arma converti, quodsi verum est, nullus usquam locus, ut spero, nulla arx, nullus sceleratorum favor hominum ab infandis cervicibus meritum iracundie vestre fulmen avertet.
[25] Verum ego, predulcis amici lacrimabili iactura supra quam dici posset amarissime cruciatus, multa vobiscum, viri illustres, familiariter collocutus sum. Heu frustra, heu sero! sentio enim damnum meum non posse restitui. Non si mille linguis adamantinis in sempiternum loquar aut Orpheo dulcius flebilibus ad lyram querimoniis saxa permulceam, unquam michi redibit amicus meus; irremeabile iter ingressus est. [26] Neque nunc id agitur ut ille resurgat, sed ne cum illo corruat decus vestrum, quorum alterum impossibile, alterum vero perfacile et in vestra positum manu est. Illud quidem admonere non est necesse, quod scelerum vindices non preterita sed futura respiciunt. [27] Quid enim prodest ad ea que retractari nequeunt, studium adhibere? Similibus tantum malis occurritur, et exemplo terribili humana temeritas coercetur; hinc illa nimirum doctissimorum hominum laudata sententia: «Non quia peccatum est, sed ne peccetur inventa supplicia». [28] Que quanquam sint pro huius facinoris immanitate dignissima, quanquam tacitus forsan optare non prohibear, expetere tamen vetor; universa igitur hec sic intelligar dixisse, ut apud benivolas aures doloris mei sensum loquendo deponerem ac gravi mestitia tumidum cor levarem, potius quam ut animos vestros ad vindictam sanguinis inflammarem; id enim nec professioni nec statui meo convenit. [29] Itaque, testatus quod ad illam — quicquid dicturus sim aut dixerim — non aspiro, id quod honestius possum flagito, ut antique glorie vestre iustitieque memores qua singulariter floruistis, eam vestris temporibus perire non sinatis. Idque obnixius precor, ut vie saltem publice per quas et ad vestra et ad ipsa parentis menia semper quidem sed nunc precipue — instante, ut nostis, iubileo— fidelium ex omni regione concursus erit, purgate latronibus pateant peregrinis, ne iusto metu territi vel pium opus omittere vel rectum iter flectere compellantur. [30] Quod, nisi acriter provideritis — sed spero utique provisuros — eterne vobis infamie maculam irrogabit. In primis autem expeditum esse decet Apennini transitum unde numerosior populus expectatur. Ad quod utinam tempestivius in animum venisset vestram magnificentiam exhortari! fuisset provisum fortasse maturius, neque aliis cavendi materiam infelicis amici mei miserabilis sors dedisset. At quid inde suspecti erat? [31] Etas nostra sic viderat, sic a senioribus acceperat, esse quidem Apennini iugum nativa asperitate difficile; ceterum nichil viatori tutius, nichil hospitalius. Quid autem erit si de custodibus fures, de canibus lupi fiunt? Ubi ad insitum silvosi montis horrorem externus etiam ferri terror accesserit, brevi totus ille terrarum tractus ab hominibus desereatur, inhospitalior Atlante vel Caucaso. [32] Huic ignominie et huic pesti, viri fortes, occurrite: videbitis saxa nondum sicco civis vestri cruore rorantia; inde discetis ceterorum saluti quonam remedio providendum sit. Qui amputare vult arborem, a radicibus incipiat; qui siccare vult rivulos, fontem siccet; qui extinguere vult latrones, insistat receptatoribus extirpandis. [33] Ite celeriter, ite feliciter quo cepistis et bene iuvantibus superis, feda scelerum claustra confringite, atque hanc notam ab oculis vestris abstergite, linquentes posteris iustitie famam quam a patribus accepistis. Deus omnipotens vos victores tantisque mundi malis incolumes servet in statu felicissimo.
Parme, IV Nonas Iunias
, festinanter et concusso animo.

 

LIBER IX

1

Ad Manfredum Pium Carpi dominum gravi egritudine liberatum, exhortatio.
[1] Crebros insultus atque impetus fortune, nec minus crebros fame volatilis, his temporibus patior; venenatis illa spiculis animum, hec aures ferit, et simul hinc utraque percutit hinc minatur. Solebant leta tristibus, amaris dulcia miscere; nunc, heu, tristia et amara omnia; illa mellis inscia duris animam figit aculeis, hec ignara letitie meros loquitur merores. [2] Et contra fortunam quidem scimus unicum clipeum esse virtutis, cuius quam sim inops, sepe per hoc tempus lethalibus plagis experior; famam vero quibus armis sine alis evaderem? volucre monstrum est. Hoc remedium elegi, de re nulla unquam ac de nullo hominum percontari; sed id rursus inutile. Etsi enim linguam frenassem, aures non obstruxeram; ita nichil interrogans audivi multa que nolui et morbos et funera et graves amicorum casus, quorum vel meminisse supplicium est. [3] Importuna tamen hec nuntia in hoc uno michi se prebuit mitiorem, quod non prius egritudinis quam convalescentie tue notitiam ingessit; surrexisse didici quem cecidisse nesciveram. Ita de presenti letus, de preterito iam securus — nullus est enim metus, nulla solicitudo preteriti — stupens tamen et veluti qui preruptas angustias incautus evaserit, attonitus hereo et consideratione vitati discriminis gaudens tremo; Illi gratias qui et sospitatem tuam passus est tentari, nec est passus obrui, ne gravi nos opprimeret merore, sed gaudium cumulans periculo et nos posthac tui semper avidiores et te nobis efficeret cariorem. [4] Nostras sane Pyerides, si fieri possit, optaverim tantisper herbarum notitie permutasse, quo tibi aliquid in hoc statu salutifere opis impertirer. Ceterum quod ego posse cuperem, is qui ad te mittitur insignis phisicus Deo aspirante prestabit, et quando hoc quoque in remediis non ultimum ponis, ego ipse, cum primum dabitur, sequar. [5] Unicum interim antidotum quod apud medicos nostros invenio, his literis inserendum duxi, quod si bona fide hauseris, sanius a quoquam Ypocrate consilium ne speres. Est autem ex his ferme confectum rebus, ut in primis te ipsum et res tuas divino volens committas arbitrio animumque ad celum erigas, et in Illo figas spei anchoram a quo uno non solum accipere potes ut sis salvus, sed ut esses aliquid accepisti, neque diffidas extrema tua magnifice curaturum qui tantam de primordiis curam gessit; [6] simulque ut intelligas decere virum fortem et fortune preliis assuefactum morbos ac mortem et mortalia cunta despicere, supra humanos se se casus animi alis attollentem, qui sepe egro atque affecto licet in corpore, sanus apparuit interque dolorum morsus et in ipsa morte clarum dedit experimentum posse felicitatem in his ipsis que miserie vocantur, existere, veramque animi virtutem corporeis passionibus inconcussam; [7] ad extremum ut memineris animi habitum ad utranque partem corpori plurimum conferre solitum, et esse qui suum cor clanculum exedentes etatis iuste tempus abrumpant, qua nulla maior insania fingi queat; esse qui honesto gaudio florentes annos prorogent, mortem ac senium differentes, illa quoque cum nature lege pervenerint, forti animo laturi; horum consilio ut accedas velim. [8] Depone inutilem dolorem, pelle curas supervacuas, discute damnosas animi nebulas et ad summam quicquid premit aut tranquillitatem turbat, abicito utrique homini inter vite huius procellas et in hoc exilio sepe famosissimum virgilianum illud exclamans
Durate et vosmet rebus servate secundis.
Vive et vale, nostri memor.
III Kal. Augustas.

2

Ad Socratem suum, commemoratio premissorum ac superstitum amicorum.
[1] Ut compressis aliquando gemitibus sedatisque suspiriis atque animi turbinibus, infracta voce siccisque oculis te alloquar, sic me audies quasi hominem naufragio elapsum fessum ve querimoniis, sedentem in litore, mestum quidem sed iam fletu abstinentem et parvas magne fortune reliquias recensentem. [2] Mitto illas amenissimas atque amplissimas amicitiarum opes, quibus abundatissimus regibusque ipsis ac terrarum dominis modo ditior videbar, quarum repente pauperrimus factus sum— non est ferendus qui imminutas delitias suas luget —; ad necessaria vite presidia que nostra videbantur sed non erant, transeo. [3] Duos michi fratres genitrix mea, plures amicitia pepererat; primum quidem fratrum naturalium mors infantem tulit, secundum michi Cartusia iam virum abstulit, imo vero non michi sed mundo ablatum Deo reddidit, Gerardum nostrum nulla in re aut germano tibi unico secundum aut michi quam tibi ullis affectibus iunctiorem. [4] Ac in reliquis, ut sileam duos, recentium michi fletuum materiam, quorum alterum Apenninus extinctum habet, alterum error vagum, ita ut illius certa mors, huius ambigua vita sit; quattuorque alios omittam, Thomam scilicet ac Barbatum et Lelium et Guidonem nostrum, quorum primum Messana Sicilie, secundum Sulmo Brutiorum, tertium Roma, quartum Lunensis ora donaverat, sed primum michi mors tenerum, secundum coniugii tenax nodus, tertium cura reipublice, quartum vero curialis occupatio habendique studium eripuit; [5] duo preter hos alii contigerant, nulli vel ingenio vel amicitie gloria cessuri, Franciscus et Iohannes, conterranei mei ambo, par hominum ad unguem doctrina et omni morum elegantia perpolitum. [6] Hos michi patria que dedit, ipsa eripit: ita enim affixi et natalis zone dulcedine compediti sunt, ut cum amoris illorum pignora multa quidem et magna possideam, convictus nulla prorsus extra muros patrios spes sit. Ita quoniam de amicis paribus sermo est, quorum facilior suaviorque est usus, vides, nisi fallor, ut ad te unum fere tota res redit. [7] Te autem, mi Socrates, te unum michi, quod mirentur posteri, non tellus Ausonia, ut reliquos, dedit, sed Cereri ac Bacho et Minerve sterilis at virorum fertilis Nunea Campinie — neve forsan rudis lector Campaniam dici putet, Campiniam dico, inferioris Alemanie, ut nunc vulgo fertur, vere autem extremam Gallie Belgice particulam, que inter levum Rheni latus et Olandiam ac Brabantiam iacet— ut inops patria divite gloriaretur ingenio et natura suum ius teneret e limo quolibet et quocunque sub aere magnos spiritus procreandi. [8] Hec te igitur michi talem virum genuit atque in lucem misit illo ipso tempore quo ego procul alio terrarum orbe nascebar, quamvis, quem origo fecit alienigenam, mansuetudo animi et conversatio longior atque in primis amor mei magna italicum ex parte te fecerit. Mirum in tam longe natis quanta vicinitas animorum, quanta sit coniunctio voluntatum, viginti iam nunc annorum testimonio probata. Nomen tibi a gravitate morum ac iocunditate indictum, cumque te ars musica in qua regnas, Aristoxenum dici vellet, vicit iudicium amicorum ut noster Socrates dicereris. Hec non tibi sed michimet atque aliis memorasse gratum fuit. [9] Nunc te michi unicum ferme iam laboriose solamen ac levamen vite, livida sors interiectis Alpibus tendit eripere; quodsi peragit, solus sum. Id ne pati velis, per omnes te celicolas obtestor inque hoc totum animi tui acumen ut expendas queso; nimiis equidem seu locorum seu temporum intervallis abstrahimur unumque prosperitatis eximium fructum atque adversitatum remedium amittimus, simul vivere. De hoc multa Olimpio pridem nostro, sed ut vereor frustra, multa etiam tibi sepe et dixi et scripsi; que quoniam memorie affixa confido, illam nunc paucis excitasse ac refricuisse suffecerit. [10] Te ergo, quem cum aliis in consilium mittere solebam, iam solum hortor ut consulas, tu orator confutatorque, tu iudex electorque sententie, cui ego libens obsequor. Scis geminam nobis in Italia sedem esse: si neutra placet tu delibera — modo ne iudicium affectus impediant — ubinam commodius futuri sumus; nusquam adeo radicatus sum quin blando pollice fidi amoris avelli possim; quo tibi, ni fallor, scrupulosius trutinanda res est. [11] Vide siqua est via que sparsos recolligat amicos: quodsi nulla est, me oro iantandem teque ipsum hoc expedias labore et quod nullo sidere prohibemur, tuis in literis ut te videam prestes; nam tu in meis me tam crebro vides, ut nisi caritas superet, iam possim tibi esse fastidio. Vale.
IV Idus Martias, Verone.

3

Ad amicos, sepe importunius senectutem agi ubi adolescentia acta est.
[1] "Reliquie nos" malorum veterum "exercent"; honestatem profiteri volumus nec valemus; nulla nobis de presenti fides, preteriti temporis opinione laborantibus. Importuna fores obsidet amica et sepius pulsa revertitur atque in insidiis pernox latet; iures celibem te agere vitam velle: prelatam sibi alteram credet, ut cui incognitus celibatus et persuasum sit te vita simul et femine consortio cariturum.
[2] Comites antiqui limen assuetum facto agmine circumstant, evocant, interpellant, diem festum et conventum nobilium matronarum alacri clamore denuntiant. Respondentem te talia non curare, primum attoniti mirantur, mox irrident et iniecta manu pertrahunt quo nolis, ut qui mutatos affectus et proximam senectutem — quam in se iuvenilibus adhuc animis non advertunt — nec in coetaneis suspicentur. [3] Procuratores et rei domestice ministri damnis hinc instantibus occurrendum, hinc preteritis, succurrendum consulunt. Ingerentem illud Anaxagore: «non essem ego salvus nisi ista periissent», aut simulatorem aut insanum putant. [4] Amici paterni residem solicitant et mille vias ambitionis atque avaritie ostendunt, utendum tempore et occasionem fortune impigre rapiendam. Testantem superos bonis propriis contentum esse, pars vecordem nichilique hominem fastidit, pars fronte consilium occultare nequis sibi monstrati questus partem tribuat, arbitrantur. [5] Quid maioribus insisto cum minorum indignatio non desit? Sartori sutorique meo persuadere hactenus non possum ullis artibus me laxiorem vestem ac calceum velle quam soleo; putant me fingende modestie causa loqui, et cum multa promiserint, non petitioni mee sed opinioni sue obsequuntur. [6] Sic iam senes adolescentum malis premimur; versantique animo quid hic remedii esse possit, una tantum ostenditur ad salutem via, ut aliquo terrarum fugiamus ubi nos sanam mentem attulisse non sit incredibile, ubi possimus tandem esse quod sumus nec cogamur semper esse quod fuimus. [7] Sepe fessis motum latus, et mutatus aer egris profuit; mansuescunt arbores insite et translata olera convalescunt; quod ad me attinet, amici, id michi nunc in animo est. Quamvis enim contra multorum sententiam, sic sentio: sepe alibi tranquillius senectutem agi quam ubi adolescentia acta est.
Avinione, VII Kal. Octobris.

4

Revocatio amici a periculosis amoribus.
[1] Verba michi nunc metus ac dolor eliciunt; alterum sine altero forsan tacitus tulissem. Scio quidem, scio quid est quod te et huic vite deditos attonitos habet relictoque calle planissimo per abrupta, falsis opinionibus excecatos et consuetudine vinctos, trahit; sordet omne parabile, difficilia delectant eoque magis quo ad impossibilitatem propius videntur accedere; aperta contemnitis, obserata tentatis. [2] Sicubi vir zelotypus aut mater anxia paterque solicitus insignem noscitur adhibuisse custodiam, sicubi pudor ipse femineus impervia sepe vallatus est, hanc vel muneribus blanditiisque perfringere vel aliquo novo genere fraudis transilire, dulcissimum interque preclara iuvente facinora numerandum. Quibusdam venatoribus mos est sopitum cervum aut iacentem inter vepres leporem non tangere; prede fuga studium insequentum excitat; sic vester amor, ut eleganter ait Flaccus,
Transvolat in medio posita et fugientia captat.
[3] Coniuges vestras abicitis, alienas appetitis, cum illis interim sui et compti et vigiles proci sint. Sic undique adimpletum videas illud Ieremie: «equi» inquit, «amatores in feminas et emissarii facti sunt; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat». Vere hinnitus et bestialitas et libido vaga et infrenis; descriptumque perproprie a Propheta vestre negotium iuventutis, cui alius frustra canit: «Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus». Amaro nempe hoc unum stomaco dicam, habuisse plus interdum freni plusque, si dici liceat, pudoris equinam libidinem quam humanam. [4] Siquidem et sororibus mixtos et infelicium matrum gremio refusos multos legimus, quorum commemoratio iniocunda est; qua in parte Semiramidis facinus notissimum, quam constat etate iam provecta concubitum filii petentem ab eodem pudica sevitia interemptam; et nuper fuit nescio an hominem appellem, vultu michi notus ac nomine sed ex omni hominum notitia secludendus, qui filiam nuptam et iam matrem incestare aggressus, quod illa vim turpem atque impiam repulisset, usque ad mortem dentibus atque unguibus laceravit; [5] cum contra apud scriptores clarissimos lectum sit equum astu armentarii velatis oculis matris ad coitum impulsum, tandem dimoto velamine matre agnita illico quasi aversatum scelus, se se precipitem dedisse nocentemque velut spiritum exhalasse. Equum alium inter Res rusticas Varronis cernimus pari fraude deceptum, nec in se ipsum imo in illum qui fefellerat ulciscentem, in quem confestim velo amoto, ut ipse ait, "fecit impetum" atque illum "mordicans interfecit". [6] Quanto dignius hec facta hominum dicerentur, superiora autem beluarum! Ita autem res se habet, ut nullum animal homine nobilius dum se hominem meminit; sic dum oblivisci ceperit, nullum vilius nullumque deiectius, nullum peius quem nature stimuli impellant nec frena contineant rationis.
[7] Sed omittamus hec auditu gravia; ad iuvenum gloriam studiumque sermo redeat. Adulterium dico, quod amoris velo tegitur et pulcerrimo nomine, turpissimum scelus, obnubitur, quod non solum nostra etate, omnium abundantissima malorum, sed multis ante nos seculis tam comune erat, ut de eo non improprie scriptum esset: «Hoc est quod nec permitti nec prohiberi potest», et Anneus Seneca iam tunc inter etatis sue notas diceret; «Siquis nulla se amica fecit insignem nec aliene uxori anulum prestat, hunc matrone humilem et sordide libidinis et ancillarium vocant». [8] Que tunc pestis incipiens, nunc adeo trita est ut adolescens cui non feliciter adulterium successerit, quamvis dives quamvis formosus ac nobilis, coevorum iudicio inter miseros habeatur, quasi abiectus ac repulsus non pudicitia sed contemptu, et quasi dilecte castitas convitium sit amantis. Hinc ille iuvenum fervor et solicitudo improba, tanquam non de libidine sed de gloria sit certamen; hinc labores, hinc suspiria, hinc repulse amarissime, sepe tamen successus amarior. [9] Nam secunda ut Venere propitioque Cupidine res eant, quis ille est tamen zeli ardor, qui suspitionum aculei, que in dies et in horas inquietudo animi et in regno amoris pacis ac belli vicissitudo creberrima? que quoniam usu pessimo iam inter nobilium delitias numerantur, quenam demum illa supplicia que dissimulari utique nequeunt, nunc a publicis iudiciis nunc a privatis furoribus maritorum? quam multis enim sperata illa nox insperato fuit ultima, quotiens audivimus aut vidimus heu nimio constare lasciviam ac dulces amplexus amaris vulneribus resolutos? cuius rei exempla si colligere velim, omnes michi non historie tantum sed et vici et domus ambiendi erunt. [10] Unum omnium tam recens et tam clarum esse doleo, quod abunde, quamvis et vetera et nova cessarent, insignis gravissimo viri casu omnes eo calle gradientes terruisse debuerit. Quo eventu et eius qui nos dilexerat miseram atque indignam sortem inustamque militie hanc maculam et irreparabile damnum amicorum lugeo, super omnia tamen indelebilem et eternam infamiam viri talis, [11] qui non modo avide et ardenter, quod comune est omnium amantium, sed cece prorsus et amenter, homo alioquin non imprudens, ad nutum femine— et quod magis indignor, eius femine cuius non sibi aut proprium obsequium sed comune cum pluribus, aut amor novus esset, sed antiquum iam, si saperet, ex satietate fastidium — infelix, vento levior, et non saltem venti memor, qui nec intrare quidem solitus fertur unde non possit exire, in eas se se angustias intruserit, ubi nec defensionis copia nec libertas fuge nec decore tandem mortis ulla esset occasio. [12] Itaque non inermis modo sed nudus irato coniugi victima ingens fuit, nobis omnibus pudor ac dolor ingentior. Desidero illum ego quem perdidimus, nec minus providentiam desidero quam perdiderat ille dum se perdidit, quodque olim in Claudio Marcello flevit populus romanus, id in hoc flendum censeo, non mortem que omnibus equa est, non gladios quos multi sepe magna cum gloria pertulerunt, sed errorem tantum, ea etate que precipites adolescentie motus transisse debuerat adolescentiamque ipsam diu ante transierat. [13] Nescio quenam infernalis Alecto mestis facibus iam frigescens pectus accendit, seu quenam dire tartaree stridentibus alis circum lumina volitantes vicine mortis eripuere conspectum. Verum hec calamitas ex illarum genere est quas flere licitum, non mutare; ad te vertor, quo irremediabili dolore seposito metum cui occurri potest, attingam brevibus.
[14] Multa enim de amore tecum agere, supervacue ostentationis fuerit, quem experientia et ars Nasonem nostri temporis aut Catullum aut Propertium aut Tibullum fecit. Ingerere tibi nunc quid hi quid ve alii dixerint et presertim Flaccus in sermone illo de fugitandis amoribus matronarum pueris etiam noto, nil est aliud quam pleno pectori nauseam peperisse; unum quod nescio an adhuc legeris, inseram, ut intelligas antiquissimam passionem, quam quotidie mortalis insania novam facit. [15] Plautus in ea que Cistellaria dicitur, duas mulierculas colloquentes ponit, rudem alteram atque amoris inexpertam, alteram vero doctissimam; prioris percuntatio ad hunc se habet modum:
An amare occipere amarum est, obsecro?
Respondet altera:
Namque, ecastor, amor et melle et felle fecundissimus:Gustu dat dulce, amarum ad satietatem usque aggerit.
Sed fortasse dicat aliquis hoc sexui tributum, cui impar cum passionibus animi lucta est; audi ergo quid ibidem paucis interiectis validior sexus dicat:
Credo ego
inquit,
amorem primum apud homines carnificinam commentum.Hanc ego de me coniecturam domi facio, ne foris queram,Qui omnes homines supero atque antideo cruciabilitatibusanimi.Iactor crucior agitor... versorIn amoris rota, miser exanimorFeror differor distrahor diripior,Ita nullam mentem habeo animi.Ubi sum, ibi non sum; ubi non sum, ibi est animus...Ita amor lassum animi ludificatFugat agit appetit raptat retinetIactat largitur: quod dat non dat; deludit:Modo quod suasit, dissuadet,Quod dissuasit, id ostentat.
[16] Et hec quidem ille. Quid autem? hec ne tibi verba tranquilli animi videntur? crede michi, qui sic loquitur male iacet. Sed hoc fictum a poeta dicat alius. Quis id nescit? at nichil nisi nature consentaneum lex poetica fingi sinit, et hoc ergo iterum crede expertus, nichil fingi naturalius, nichil hoc verius dici posse. [17] Itaque quoniam, ut verum fatear, inescatos hamos gutturi ac suaves auribus Sirenum cantus et perplexos tuis pedibus laqueos permetuo, queso te obtestorque per salutem tuam ut ipse tibi consulas deque aliena pernicie, que cum nostra mestitia iuncta est, propriam tibi conficias cautionem, magno e malo hoc saltem boni eliciens, exemplum quo ut nullum tristius sic nullum poterat esse conspectius. [18] Ardentibus vicini edibus aquam tuis iniectare ne differas; lubrica flamma est, facile serpit incendium ubi maxime venti flant, quod in te nunc facere palam est. Et hec hactenus, quamvis multa de his coram loqui habeam, que calamus reformidat. Comedie dictum inferam alterius desinamque cum Plauto:
Nemo
inquit,
ire quenquam publica prohibet via,Dum ne per fundum septum facias semitam
et que in hanc ibi sententiam sequuntur. Locum queris? Gurgulio fabule nomen est. Denique hoc tibi suadeo, quod michi videor persuasisse. [19] Veteri flamme animi siquid faville tepentis superfuerat, cogitatio oppressit, tempus leniit, novissime mors extinxit; quod ad hoc humane vite bellum attinet, receptui cecinisse me noveris. Non sum tibi nunc aliud scripturus, qui et ubi sim nosti, quid te moneam intelligis, quid de te metuam vides. Vale cave circumspice.

5

Ad Hugolinum epyscopum Parmensem, purgatio obiecte sibi calumnie, et que sunt que ad nocendum maxime moveant, et contra suspitiones.
[1] Etsi sepe breviloquus dolor nonnunquam etiam mutus sit, ubi gravi obice vocis iter obstruit meste torpideque mentis anxietas; ubi tamen congelati meroris obstaculum lesi animi calore resolvitur, verba iter inveniunt et sepe loquacissimus dolor est. Utriusque rei argumentum ego sum, qui diu nimio tacitus dolore, nunc ut vides sermone multiplici triste hoc et pregravatum pectus exhonero. [2] Qua enim patientia dissimulare queam quod — cum in hoc fere totum vite tempus expenderim, ut si, quod maxime vellem, multis utilis esse non possem, at saltem nulli nocivus, nulli suspectus fierem — tu non tuo quidem iudicio, pater, cui natura mitem spiritum et simplex ingenium largita est, sed nescio quibus serpentum sibilis afflatus, quonam insanabili perfusus aspidum veneno, de me, ni respuis, tuo suspitionem supervacuam et prorsus immeritam concepisti?
[3] Disceptare tecum de iustitia est animus; december adhuc equidem mensis est, quando vel servis ere quesitis loquendi quicquid libuisset adversus dominos dedit antiquitas libertatem. Si placuerint que legis, epystolam hanc nudam nullis verborum fucis illitam affectus mei pignus atque obsidem habebis, e serena quidem et pura sed ut verum fatear, minime tranquilla, quin magnis obtrectatorum exagitata turbinibus, pectoris parte profectam; alioquin et dolori meo parces et tempori. [4] Neve te longius traham, dic age: unde tibi de me talis opinio? quando hoc, pater, de te merui, ut ubi fraudis pes non fuit, illic vestigia suspitionis existerent? quid feci unquam? quid in me vidisti quod oculos tuos offenderet? quid ex me audisti seu durius quam reverentiam tuam, seu mollius quam conscientiam meam decet? quid audisti, queso, unquam ex meo ore suspectum? nam ex illorum ore qui assidue tibi latus utrunque circumstrepunt et abunde mendaciorum atque blanditiarum auribus tuis immurmurant, multa de me et varia te in dies audire non dubito. [5] Verum si sapientia tua tecum est et non impuris adulantum flatibus evanuit, facta mea cum illorum verbis conferre debueras. Si nullius facti aut dicti mei asperitas apparet, nulla frontis nebula turbati animi signum profert, quid ita vaticinari delectat cuius contrarii cernuntur effectus, me scilicet hostem tibi, cui amicus esse velim et si unus amor amicitiam perficiat, sim amicus?
[6] Omnia peiorem in partem malus trahit interpres; tu autem, talis vir, hac sapientia, hac etate, cur alteri potius quam tibi de me credis? claude, precor, aurem susurronibus animumque tuum in silentio de rebus meis interroga; is me hostem tuum negabit amicumque fatebitur, illos autem veros hostes, qui virus absconditum et fel melle permixtum sub labiis gerunt, quo generosam animam latenter inficiant et preclaram famam infami verborum veneficio decolorent, non sine amicitiarum iactura, qua vix alia nobilibus animis maior sit. [7] Sed cum illis michi nichil negotii esse potest, quorum eque cogitatus actusque et verba despicio. Tecum, pater, ut dixi, tecum litigo, certe sub iudice non suspecto, quantumlibet ipse suspectus sim; unum te reum testem iudicemque constituo; contra quoque me reum, te eodem teste te iudice; sic actione reciproca nec mutato iudice res agetur. Et ego quidem, ut iam hinc expediam, adversus te nichil habeo preter suspitionis iniuriam, qua innocentiam meam premis. Tu adversus me multa forsan et gravia, si stipatoribus tuis credis; at si tibi credideris, nichil prorsus, ut puto. Si absolvis igitur, habeo quod petebam; si ore autem me condemnas, conscientiam appello: illa proculdubio me absolvet.
[8] Ego ad romanam curiam tibi nocendi animo venisse arguor eodemque hic proposito versari, ut aliquid tibi calumnie latentis infligam, suo tempore, ut aiunt, in lucem erupture. O stupendam impudentiam, o novum crimen et meis alienum moribus, o cecam semper invidiam, o rem ineptissime confictam et a reliquis vite mee consiliis abhorrentem! [9] Et quoniam, ut puer in scolis civilibus audiebam — hodie enim me studia illa non tangunt —, primum in iudicio de persona queritur tanquam de ipsius iudicii fundamento, opereprecium reor quis ego sim, hoc loco tecum, pater, excutere, non quidem totus sed ea tantum parte qua ferior, quam scilicet nocere solitus, quam cupidus nocendi. [10] Quero igitur ex te: cum multa olim a prima etate aspera et indigna sim passus, quodque iniurie modum auget, ab his unde nec merebar tale aliquid nec verebar, cui unquam vicem mali reddidi, cui fraudem innexui, cui insidias tetendi, cuius usquam patrimonium aut corpus violentus appetii? [11] Quamlibet solicitus scrutator accesserit, puto nichil quod hoc nomine carpi possit, inveniet, preter simplicem querelam quam vel ovis vel columba etiam offensa non continet. Ego sepe continui, dumque licitum esset effundere, sepe usque ad ignavie notam dolorem meum tranquillus absorbui, et preter paucas epystolas, in quibus observatorum meorum vocibus sine nominum expressione respondeo ne cuiusquam fame mei dentis hereat cicatrix, exemplum ultionis aliud non erit, quo dolores meos atque iniurias persequendo vel humanitatis oblitus videar vel decoris. [12] Illi gratias qui hanc michi de conscientie sinceritate fidutiam dedit, ut non tantum verbo volatili sed scripto stabili et fortassis in manus hostium venturo, innocentie mee testimonium sine ulla prorsus hesitatione committerem, haud ignorans quod qui me aperto mendacio lacerare non desinunt, siquam vero ansulam invenerint qua in verbo capi possim, ambabus illam manibus ardenter arripient. Faciant id sane me favente, siquam ego, cum sepe potuerim, de tam multis iniuriis emulorum gravius ultus sum vivens quam patrie iniuriam moriens Africanus.
[13] Nempe quod a multis appetitur, nichili pendere studui, ut qui a Satyrico didicissem quod "minuti et infirmi et exigui" et muliebris "animi semper est ultio"; et siquando forsitan offense dolor descendisset altius, solabar me tamen illa promissione dominica: «Michi vindictam et ego retribuam», et supervacuum arbitrabar ab homine tentari quod facturum se vindex ethereus spopondisset. An ne igitur nunc ut mitis hostibus sic amicis infestus, et agnus inter lupos inter agnos lupus dicor? [14] Quid vero michi profuit negotiorum atque urbium fuga, quid solitudinis atque otii studium, quid amor quietis ac silentii, si nunc etiam inter artifices scelerum deputandus sum? Heu quam verum experior quod a doctissimis viris acceperam, omnium difficillimam esse artem vivendi! Sic est hercle, nil est verius. Quidnam agimus mortales ut volumus? ingenia nostra rerum contrariarum vicinitate falluntur, in damnum sepe labor vertitur, raro exitus propositumque conveniunt. [15] Ecce ego unde nomen innocentie quesisse debueram, quid quesivi: nempe novarum rerum malificeque calliditatis adversus optimum quemque suspitionem; et fortasse— quod nescio qualiter venit ad aures meas inter magnos sepe iactatum, sed fortuna magnos non ingenio — fortasse, inquam, multis iam nigromanticus ac magus appareo, quia sepe scilicet solus sum et — quod bilem risu mixtam eicit— quia Virgilii libros lego, ut isti peritissimi viri dicunt et ego non infitior: legi. [16] En suspitionis causam, en infamiam studiorum. Minus miror Apuleio Madaurensi crimen magie obiectum, quod ille quidem elegantissimo volumine diluit. Michi tam operosa defensione non est opus; nondum trahor ad iudicium, tenui murmure fuscis carpor in angulis. Et ludum putas facilem fame cimbam his ignorantie scopulis frequenter illidi? [17] Et exerce ingenium, age noctes insomnes, scribe aliquid quod mox inter censorias cadat manus, unde magi cognomen mereare, siquid omnino dixeris quod non intelligant qui nichil intelligunt. Quanquam est id quidem levius: magus ego dici malim quam malidicus quamque malificus; et si seponantur hec, animo maior est voluntatis quam intellectus exorbitatio morumque quam studiorum gravior infamia; michi, quod nesciebam, utraque parta est. [18] Ita dico siquis potest ab infamibus infamari. Satis ne, oro, igitur digne breve illud et hispidum poema non aliunde quam ab exclamationibus orsus est Persius:
O curas hominum, o quantum est in rebus inane?
imo vero quam nil solidi nichil certi! quoniam foveam quam maxime semper fugi, in eam maxime inadvertens incidi, nulloque studio contigit caninum dentem mordacissimi detractoris evadere. Fugi enim, silui, latui; sed olfaciens gressus meos in ipsas intimas ac silentes latebras irrupit invidia.
[19] Satis multa de persona, veniamus ad rem ipsam; et quoniam michi comperti nichil obicitur, ut audio, sed ex suspitionibus agitur et in ea quam coniecturalem vocant, causarum constitutione versamur, in primis exquirendum reor quid ad nocendum tibi possit impellere; quodsi nichil esse constiterit, nec nocuisse me constet nec nocere voluisse nec volendi causam habuisse. [20] Sane, nisi fallor, omnia que in alienam perniciem moliuntur homines, vel ex odio preconcepto vel ex repentina ira vel ex invidia vel ex spe vel ex metu aliquo procedunt; preter hec quid cause reperiri possit ad nocendum, non intelligo, nisi forte cruenta quedam et inhumana feritas voluptasque miserrima delinquendi, quam suspicari in homine sane mentis iniurium. Has quinque causas, si libet, attingamus breviter. [21] Odium, pater, adversus te unde michi, queso, seu quibus a radicibus exortum? quid tu michi dignum odio fecisti? Nempe prius multo quam primum post te locum in ecclesia tenerem, ultimo forsan indignus, tu me non modo nulla offensa, que odii mater est, sed multo semper honore prosecutus, multis sepe maioribus et in altiore dignitatis gradu positis pretulisti. Hanc igitur odii causam afferre ridiculum; atqui alia quam ego quidem noverim, nulla est. [22] Nam de ira quid attinet loqui, cum et de odio dictum sit, quod occultius est malum, et conversatio rarior et post longum leti semper serenique congressus nullum ire locum fecerint? De invidia quid dicam nisi — quod fidentissime verissimeque possum— nulli me unquam hominum invidisse? Eque utinam contemptoris ut invidi infamia liber essem! quodsi de annis calidioribus verum est, ubi innumerabiles emulationum cause emergunt, quid nunc putas, quando superatis procellis iuvenilium passionum, prope iam, ut ait Comicus, "in portu navigo"? [23] Iterum dico et Deum conscientiamque meam testor, me non fallere: nulli hominum invideo, pre omnibus notis meis sorte propria contentus, et id potius vereor ne hostis michi quam ne hospes sit invidia, hoc est invidiosus magis esse quam invidus. Tibi autem, pater, non modo non invideo, sed ut dicam quod sentio, filiali etiam devotione compatior, neque tibi tantum sed omnibus quos par pastoralis cura premit officii; tibi autem aliquanto vehementius, cui super ecclesiastice solicitudinis comunem sarcinam, tuorum quoque civium et quibus illa civitas miserabilibus modis scatet, civilium simultatum pondus accedit, familiaris pestis patria urbe regnantium. [24] Restat ut iam hinc de spe metuque disseram. Primum quidem de tua ruina nulla michi spes ascensus; pace tua dici credas velim, nunquam michi venit in animum, nunquam veniet ut otium meum cum tuis negotiis, quietem meam cum tuis laboribus, paupertatem meam cum tuis opibus commutasse cupiam. Neve me fortunam tuam fastidire extimes, nemo usquam vivit tue sortis, cuius solio sedere vellem, imo vero non pertinacissime recusarem, si ultro etiam offerretur. Si mentior, fulmine ictus inteream. Mirabitur fortasse aliquis; tu proculdubio non miraris, qui tue sedis duritiem non ignoras. [25] Neque ego tam constanter hec dicerem, nisi romane sedis antistitem et hos romano cardine fulgidos atque alios urbium prelatos familiariter novissem; que familiaritas in illorum adumbrate felicitatis iudicio me non sinit errare. Dictum interseram Hadriani pape. Nam dictum illud regis omnibus est notum, qui «traditum sibi dyadema» ut Valerius ait, «priusquam capiti imponeret, retentum diu considerans dixit: 'O nobilem magis quam felicem pannum, quem siquis penitus cognoscat quam multis periculis sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere vellet'». [26] Sed hoc Hadriani quarti dictum minus vulgatum est, quod inter philosophicas nugas legi. Is ergo dicere solebat quod «Romano Pontifice nemo miserabilior est, conditione eius nulla miserior, et licet nichil aliud ledat, necesse est ut citissime vel solo labore deficiat;fatebatur enim in ea sede tantas se miserias invenisse, ut facta collatione presentium, tota sibi precedens amaritudo iocunditas et vita felicissimavideretur. [27] Spinosam dicebat cathedram Romani Pontificis et mantum acutissimis usquequaque consertum aculeis tanteque molis ut robustissimos terat premat et comminuat humeros; coronam et frigium clara merito videri quoniam ignea sunt, illud sepissime adiciens quod cum de gradu in gradum a claustrali clerico per omnia officia in summum pontificem ascendisset, nichil unquam felicitatis aut tranquille quietis vite priori adiectum esset ex ascensu. [28] 'In incude'aiebat, 'et malleo semper dilatavit me Dominus, sed nunc honeri quod infirmitati mee imposuit, si placet, supponat dexteram, quoniam michi importabile est'». Hec eisdem pene verbis ad contextum retuli, quibus ab illo scripta sunt qui ex ore loquentis audierat. Quid dicam nisi acerrimum atque gravissimum proprii status extimatorem dignumque qui velociter ad eternas sedes gravi illo fasce deposito transferretur? [29] Sed ut ad te redeam, da veniam familiariter glorianti. Si status tui desiderio tangerer, quid nunc possem nescio, sed sepe per hos annos potui non modo tue parem sed opulentiorem sedem scandere, quem ascensum semper non dicam sprevi sed exhorrui et — cuius nunquam me penituit — splendide servituti libertatem humilem pretuli. Quod ipsum forsitan siluissem, nisi superesset adhuc qui me illa sede dignum credidit, neve ipse me indignum crederem clementissime deprecatus est, non rogare solitus sed rogari ab ipsis etiam regibus affusis humiliterque supplicibus. Sicubi mentior, ipso possum teste redargui. [30] Quid de metu dicam, cum potius de te sperem? Ingrati est metuere quem benivolum sis expertus, dum nichil tibi sis conscius mutandique animi ratio nulla sit. Amo ego te venerorque et si ita vis, vereor non timeo, nisi quantum amor sine timore non habitat, quippe et id semper te optare perpendi neque tam timeri velle quam diligi, et michi insitum est neminem magnopere formidare nisi quem amare decreverim. Quamobrem ista sic leges, pater, ut noveris neque tibi neque Romano Pontifici neque cuiquam prorsus hominum me scripturum hec, nisi intus in animo legerem que scribo.
[31] Unum pretermisisse dicar ab his qui ut in epystola quadam ait Iulius Cesar, «tibi et michi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est», non dico, quod ille dixit, «ut res publica» sed ut familiaritas atque amicitia nostra «in hunc statum perveniret». Obicient enim me tibi olim in curia adversatum dum, quod fere perpetuum vicinitas malum habet, domui de Corrigia magna lis tecum esset; nec mentientur hoc unum. [32] Sed memoriam tuam testem invoco; presens enim omnibus intereras. Nunquid tunc ex ore meo aliquod mordacius aut irreverentius verbum excidit? quodsi unquam excidere debuisset, fatebor, sive ea magnitudo animi sive temeritas est, multo facilius induci poteram ut presenti maledicerem quam absenti.
[33] Defendi ego causam, nisi me fallit amor, iustam; sed ut esset iniusta— omnis amans cecus — iniustitiam non agnovi; defendi certe causam amicissime michi carissimeque familie; cuius primum ductu atque auspiciis in eas partes veni; cuius amore, ut vides, alienam patriam meam feci, siqua non sua patria viro est; quam inter Alpes et Apenninum ulla in re nulli secundam facio et a qua nulli secunda fit, ut arbitror, fides mea. Ex quibus nemo me credo iure arguet, precique tu quem in primis fida delectat amicitia. [34] Vide quam de tuis moribus opinionem habeam: pluris puto me facias adversarium tibi sed fidelem quibus debeo, quam tibi deditum infidelem illis. Defendi autem causam ipsam non patroni officio sed amici, idque non argutiis neque convitiis aut ullis omnino salibus fameque morsibus, sed assertione rerum simplici ac modesta, ut, quod rarum in causis, neque Summo Pontifici neque collegio, coram quibus ea lis erat, ulla prorsus in tuum nomen nove suspitionis occasio panderetur; et defendi adversus te, sed presentem et michi ea incognitum tempestate et qui quanquam esses epyscopus, michi tunc epyscopus nondum eras. [35] Postea vero, neglectis maioribus que ultro sepe michi obtulit superna largitas, archidyaconus tuus esse volui. Habes vel hoc unum, nisi fallor, ydoneum non aliene mentis indicium: nam qui ipsum litis nomen horreo, qua dementia et perpetuam litem volens et gravem adversarium eligissem? nunquam si te michi hostem crederem, pretulissem omnibus hunc locum, ubi ego novus advena, tu preter pontificium antiquissimus et potentissimus civis esses. [36] Crederem autem profecto te hostem michi, si me tibi hostem scirem; stultum est enim cui odium prestes, ab eo benivolentiam expectare. Veni ego ad ecclesiam et ad te quiescendi non litigandi emulandique animo; placebant mores, delectabat humanitas tua, que semper utinam consultores sui similes habuisset; nichil in te displicebat aut displicet nisi forte nimia credulitas facilitasque animi, que si culpa est, minime gravis est nisi ferocioribus consiliis ingravescat; nam si bonis suasoribus obsequitur, sepe salubris est et nimia esse non potest. [37] Veni igitur non ignarus sed de humanitate certus, de sapientia tua sperans; neque ut ad iratum hostem sed ut ad propitium patrem veti, quem putabam tanti extimare virtutem ut nulla alio merito meo carus, ob id certe carissimus essem tibi, quod tantorum tamque insignium amicorum causam, licet adversus te, fideliter defendissem. Neque me fefellit spes; patrem repperi, patrem colui colamque, nisi prohibeor, in finem.
[38] Que cum ita sint, depone, precor, hunc animum; noli, queso, suspicari ut quod nunquam antea cogitavi, nunc aggrediar, et quia olim nondum notus tibi reverentissimus defensor amicorum fuerim, idcirco nunc, morum penitus immemor meorum, fallacissimus accusator tui sim ex quo notus et carus et honorificentissime habitus, denique ex quo, ut aiunt, tuus oculus sum. Sani proprium est oculi sui capitis periculum non equidem arcessere, sed providere potius ac vitandum cavendumque monstrare; sani quoque capitis est suum oculum non odisse, sed inter omnes corporeas quidem dotes exquisita quadam et singulari diligentia preservare.
[39] Restat illorum calumnie respondere qui certi nichil habentes iudicii, ne otiosi sint, vel solam moram meam in curia criminantur, quasi nonnisi in damnum ac perniciem tuam sit, que tamen potius ad obsequium tuum esset, siqua afforet facultas et iure tuo uti velles in me. Audio enim apud vos esse nonnullos — o hominum genus alieni solicitum, pigrum sui — qui se invicem de rebus meis interrogent vicissimque respondeant, quasi in corde meo sint eorum oculi.
[40] Interrogatio ad hunc modum se habet: 'Quid archidyaconus tandiu abest? quid ve agit in curia?' Responsio est: 'Hauddubie mali aliquid machinatur epyscopo'. Possem nunc, si michi ad poetam sermo esset, imprecationes adhibere poeticas; sed epyscopum alloquor; agendum mitius. [41] Itaque adversus horum "linguas" quibus "dolose agunt", adversus "cor eorum vanum", adversus "sepulcrum patens guttur eorum", adversus "os eorum in quo non est veritas", quod "maledictione plenum" est "et amaritudine" et dolo "et sub lingua eius labor et dolor", quod aliud remedii genus inveniam, nisi illud Psalmiste "cum tribularetur ad dominum clamantis": «Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa», et illud eiusdem, quod nunquam sine novo mentis impulsu ad os meum per singulos dies redit et sepe supplices manus cogit ad celum tollere: «Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua»? [42] Hec et his similia dicam semper, etiam dum videbor tacitus, nec precari desinam donec vel ad cor rediens "iniquitas oppilet os suum", vel aliquo Dei iudicio "obstructum sit os loquentium iniqua". [43] Hactenus adversus illos concitatior quam volui et fortasse quam debui, sed rerum indignitas me coegit. At deinceps quia cum his esse michi rem video qui animum in labiis habent, ego meum animum auribus habebo, interdum etiam in lingua, et gratuito lacessentes pari mucrone repercutiam, eoque validiori quo fragile obtusumque mendacium est, peracuta veritas adamantina acie; meque ipsum solabor cogitans id michi nequaquam eventurum, nisi plusculum fortasse aliquid quam sum, seu certe quam me esse cupiunt, lippis et obliquis oculis viderer. [44] Extrema sors est quam invidia non attingit; Platonem ferunt cum ei a coetaneis invideretur, Socratem interrogasse quibus artibus ab invidia tutus esset; cui Socrates: «Vive» inquit, «ut Thersites». Elegans plane responsio leti doctique hominis ad id quod discipulus querebat. Vere autem satius multo est Achillis cum invidia virtutem, quam absque invidia Thersitis ignaviam imitari. At qui procul ab invidia vitam agere instituit, ea sola ut arbitror via est, ut a studio virtutis abscedat; sed dum eo calle fugit invidiam, necesse est incidat in contemptum: ita fere vita hominum est ut alterutro laborandum sit. [45] Proinde ut necessarii huius magis quam iocundi colloquii finis sit, horum ego questionem rideo, responsionem abominor; neque immerito: stulta enim questio, responsio venenosa est. Tuam vero questionem, si fortassis eam facis, reverenter accipio et tibi notissima veritate respondeo. 'Quid facis in curia?' langueo crucior affligor indignor et, qua nulla iactura gravior, hic tamen nulla comunior, tempus perdo, cuius parcissimus esse decreveram. Sed tanti est amicorum votis ac precibus non deesse. [46] Denique si quid faciam roges, non tam facile possim respondere quid faciam quam quid non faciam. Profecto ergo nulli noceo, nisi michi; nulli nocere meditor, tibi autem non modo non nocere sed prodesse, si possim. Sic affectum suspicere error est, odisse crudelitas; ego vero ex te odium non timeo, modo suspitio evanescat. Illam abice, per omnes te celicolas precor, pondus infaustum pestilensque. [47] Evolve, si vacat, exempla maiorum; videbis quot quanteque miserie ex suspitionibus orte sint; ego enim tempus nunc ad ista non habeo. Quantum nuda raptim sine libris suppetit memoria, ne res careat exemplo, Ypolitum castissimum adolescentem incestus falsa noverce delatione suspectum infelix pater occidit; Procris uxor amantissima vanis suspitionibus ob accensum zelum inscii mariti telis occubuit; [48] et ut recentiora ac certiora recenseam, Tarquinium Collatinum optimum civem et propugnatorem egregium libertatis, ob solius nominis suspitionem levissimam modo liberati cives in exilium pepulere; ob levem quoque suspitionem fidissimum gubernatorem suum obtruncavit Hanibal: testis facinoris mons siculus humati appellatione percelebris; Demetrium Philippi Macedonie regis filium, preclara indole hostibus etiam suis carum, victus nati alterius susurris credulus pater mori iussit. [49] Dies me deficiet vetera prosequentem; et habet nostra etas exempla presentia quibus constet quam sit semper in amicitiis periculosa suspitio. Tu me igitur, si fieri potest, quod pridem ego factum opinabar, inter amicos amplectere. Si de fide dubitas, utlibet experire; si indignum censes, leniter exclude; noli ex amicis pulsum in hostium cathervas cogere, non quidem mei, que non magna est, sed, que ingens, tue fame fugiens iacturam; tibi enim superbie dabitur siquem amicus esse qui cupiat, hostem facis.
V Kal. Ianuaris
, que Innocentium dies est.

6

Ad Lucam presbiterum placentinum.
[1] Iocunde michi semper litere tue sunt, tunc precipue dum velut a superis profecte, solantur apud inferos constitutum. Peccatorum, fateor, meorum uncis hic teneor, nec absolvi ullis artibus possum; res haud mira, quamvis misera, laqueorum curialium non ignaro. [2] Sed quo tristius hic sum, eo gravius indignor ac doleo, tantum licere perfidie, ut suadere audeat et persuadere possit cuiquam sano me non tantum sponte mea moras trahere, sed iam curie venenis infectum, alienam famam insectari; quodque ego nunquam in otio cogitavi et in ea tranquillitate temporum unde sepe nefarii pullulant appetitus, id nunc in hac tempestate negotiorum, que michi vix respirandi spatium prestat, mutatis repente studiis ac moribus, incepisse. [3] Audio enim a multis reverendum patrem ac pontificem nostrum secus quam mereor et quam vellem, de me sentire; quod non culpe sue tribuo sed fortune mee atque aliene nequitie. Tu michi ante alios testis es, cum quo sepe familiaribus sermonibus diem traho, quid michi semper de illius animo ac moribus visum sit, si submotis assentatoribus, comuni pontificum principumque pernicie, ipse sibi et nature proprie relinquatur. [4] Ideo tibi potissimum hoc honus, quod fideliter subibis, imposui, ut ingentem sibi quam ira ac dolore dictantibus scripsi, epystolam representes, que si generi, si statui atque etati debitum animum legentis invenerit, et suspitionem male radicatam extirpabit et ne unquam renascatur, efficiet. Hanc tu, queso, vive vocis ope prosequere et Vale.

7

Ad eundem, de suspitione.
[1] Quam ex te olim didici fabellam accipe. Ignis ventus aqua suspitio simul agebant iter. Cum ad quadrivium pervenissent et suum quisque callem vellet arripere, 'En digredimur' inquiunt, 'sed ut congredi iterum possimus, signum aliquod statuamus'. Tum ignis, 'Ubi' ait, 'fumus apparuerit, ibi me querite'. At ventus, 'Ubi frondes quati stipulasque vel pulverem celo agi videritis, illic sum'. Et aqua, 'Ubi iuncum' inquit, 'aspexeritis, non procul inde abero'. Ad hec suspitio, 'Me quidem' ait, 'reperire perfacile est; vos enim in continuo motu estis, ego non moveor; ubi semel ingredior ibi habito'. [2] Intelligis me, amice; fabulam tibi tuam post tot annos ingero, cuius ultima pars si absque exceptione vera est, nequicquam multa verba profuderim. In hoc igitur acumen tuum ut exerceas velim. Ille quid ad literas meas respondeat, audiemus; non omnia tamen expediet lingua vel calamus; multa enim oris habitus fronsque ipsa gestus color accentus pes manus oculi supercilium loquentur, sed absenti nichil; hic tu animum adverte, qui presens es, neu me sinas errare. [3] Certe ego quod meum fuit prestitisse videor: amicitie venenum suspitio est; hanc extirpare radicitus veritatis digito nisus sum. An ipse autem vero aurem pandat an obstruat, suum erit; tuum vero id unum ut acriter quam in partem vergat, inspicias, meque sui consilii certiorem facias. [4] Mea sane non multum interfuerit quid de me homines extiment aut loquantur, modo conscientie mee non premar aculeis; quandiu cum illa pacem habeo, externa bella non metuam. Cepi ego per literas obliquam eius opinionem ad rectum revocare; si flectitur insistam, sin obduruit desistam: frustra enim retentabitur. Nemo facile cogitur ad credendum et sepe crescit excusatione suspitio. Vale.
Idibus Ianuariis, Avinione.

8

Ad Iohannem de Bunio causidicum, familiaris.
[1] Etsi ab adolescentia usque ad hanc etatem faciem michi tuam inviderit fortuna, quia tamen semper presens animo fuisti et ut comunis olim studii verbis utar, civiliter te possedi, quod michi nec locorum tractus nec temporum cursus quivit eripere nec ut arbitror, quibit mors, idcirco cum primeva illa nostra familiaritate te alloquor et longo ut aiunt, postliminio revertor ad calamum. [2] Nam ut cernis, quattuor vel eo amplius lustra tacuimus, tempus, vite ne dicam, silentio longum satis; cuius quidem michi ne an tibi an utrique potius culpam dem, an in unam crimen omne retorqueam fortunam, que transversis adeo tamque aversis diu nos tramitibus egerit, ut alter alterius ne dicam conspectum sed nec indicium reperiret? [3] Nunc quod statui gratularis meo, fraterne agis ut reliqua; ceterum, amice, status meus, si a stando dicitur, nullus est, sed lapsus potius ac ruina; non mea magis quam omnium qui nascimur, equa sors atque invicta necessitas.
Truditur dies die,
ait Flaccus, et nos cum tempore rapimur nec sentimus. [4] Sane siquid boni est quo michi amicorum gratulatio debeatur, te ex animo gaudere non dubitem. Sed quantum ego vice versa tibi congratuler! sic michi paucissimis te verbis felicissimum descripsisti, sanum scilicet atque hilarem et pauperem, animo divitem. Quamvis enim et dives animus laudetur, unde illud poeticum "regum equabat opes animo", tamen «beatos pauperes spiritu» viva veritas asserit. Quid multa? felix es et bene tibi est, si huc animum coegisti. Vale.
XI Kal. Iulias, Parme.

9

Ad Socratem suum, omnia cum amico partienda atque in primis amicitias.
[1] Non sum amicus nisi preciosissima queque tecum partiar; nichil autem preciosius amico; non sum amicus ergo nisi partiar amicum. Vetus est verbum: «amicorum comunia esse omnia». Quantula autem sunt que videntur maxima, quibus vulgus inhiat, aurum argentum monilia anuli armille signa toreumata, vasa chorintia, fulgentes gemme, rotundissime margarite, marmor niveum, sculptum ebur, picte tabule, vive ac spirantes statue, radiantes purpure ceteraque id genus, fex ac purgamenta terrarum vel fuliginosorum decus artificum! [2] Amicus singulare quoddam et inextimabile bonum est, quod non ferant venti, non urant pruine, non frangant procelle, sed ut purum aurum flamme probent persecutionum ac laborum; bonum quod non superficietenus delectet ut plurima, sed in ipsum animum dulcedine sua penetret et quadammodo nostri pars fiat. Quod intendens Flaccus "anime" sue "dimidium" Virgilium dixit, et apud Lucanum uxorius ille dux dilectam coniugem "partem" sui "optimam" appellare non erubuit, etsi mollius fortasse quam tantum decuit virum. [3] Ad amicum redeo, cuius si "idem velle atque" idem "nolle" requiritur ut sit amicitie verum nomen, quis dubitet e duobus unum fieri tanta concordia voluntatum quanta vix in uno eodemque animo sit? rarum genus, non infitior, sed sic est non in hoc solum, sed in omnibus ferme que sub celo sunt, ut precia rerum frequentia ac raritas alternent. Itaque ut prope nil rarius amicitia vera, ita quoque nil carius, que ubi celesti munere contigit, una procellose vite anchora, una requies est laborum, qua et leta dulcius et tristia fortius feruntur. [4] Et ad summam amicus est alter idem, status nostri basis, animi lux, consilii dux, studii fax, dissidentum pax, curarum negotiorum particeps, peregrinationum comes refrigeriumque domesticum, neque domi tantum sed ruri militieque assiduus et terris et pelago, neque solum spatio vite par sed post busta vivax atque immortale solatium, usque adeo ut qui superstitibus obeunt amicis, tum maxime vivere videantur cum obierint; [5] que cum ita sint, quantalibet fingatur amici liberalitas ac largitas, si tam rari huius boni tenax est, si illi similis qui seu proprio seu, quod ait Satyricus,
gentis vitio nunquam partitur amicum,Solus habet,
plenam amicitie gloriam non usurpet. Id nunc ego reputans, amicum quem non michi meum meritum sed sua fecit virtus, partiri tecum, optime frater, institui. [6] Is est, ut tibi illum brevibus explicem, Petrus nomine, patria Alvernus, religione monachus, officio abbas, habitu niger, animo candidus, ingenio velox, eloquio dulcis, scientia doctus, iudicio circumspectus, convinctu affabilis, etate iuvenis, gravitate senex, honestate venerabilis. Adi eum, queso, duce hoc quem ob id ipsum maxime ad te misi. [7] Agnoscet ille illico Socratem meum, de quo multa sepe secum; tu gaudebis hominem invenisse qualem frustra diu querimus, et michi gratiam habebis, qui consortem te tante rei fecerim; etsi plane videam quam incautus sim, qui duos tales viros uniam quorum conversatio et mutua virtutis admiratio utriusque de me iudicium fortassis imminuat, sed modo ne amor detrimentum sentiat, cuius magis augmentum spero, de iudicio utlibet; tanti est fides. Vale.
Mantue, IV Kal. Iulias.

10

Ad Lelium suum, commendatio amici.
[1] Leli carissime, si scires quando et ubi hec scribo, ipsa temporis ac loci facies calamum excusaret et tibi, meis semper votis sponte obvio, calcar adderet. [2] Intempesta nox est, ego autem Luciarie sum, quo ad vesperam veni Mantua digressus vergente iam ad occasum die. Estas anni est et Leoni Cancer pharetratum hospitem mittere cogitat; tamen, quod miraberis, flante per hos dies austro solutisque nivibus Alpium, tumentis parumper Padi vicinia pene nobis inaccessibilis locus fuit; omnia circum limo obsita, quin suspecta etiam scatebris via est, unde vix equos avulsimus.
[3] Hic vero supra quam fieri posse videatur, iocundissime excipior; nuntius dominorum me prevenerat, quorum sepe magnificentie ipsa rerum natura succubuit. Apparata opipare cena erat; externa vina, peregrine epule, obsequiosi hospites, leti vultus, denique urbana omnia preter locum, qui qualis hieme sit, estas indicio est; nunc quidem muscarum domus ac culicum, quorum murmur admonuit maturius e convivio fugiendum; et ranarum exercitus accesserat, quas inter cenam caveis egressas et per cenaculum nundinantes cerneres. [4] Evasi in cubiculum non quidem solis fabulis, ut apud Milonem Ypathe olim Apuleius, sed lautissimis cenatus cibis, et quanquam somnum nox brevissima suaderet, egit tamen viri huius amor ut graves oculos ac defessos digitos ad hec scribenda compellerem. Est hic enim michi carissimus, ut nosti, tui quoque avidus miratorque, qui ad te tamen promerendum se amicitie nostre viribus adiutum putet; hinc de te sperans et tui nunc indigus favoris, fac oro, mi Leli, ut quod opinatur sciat, quod sperat inveniat, quod petit accipiat, quo indiget perfruatur. Et vale, nostri memor.
Luciarie, IV Kal. Iulias, nocte media.

11

Ad Nicolaum Lucanum, quod conciliatrix optima amicitiarum est virtus et fama virtutis.
[1] Tuus hic et bonorum omnium amator atque amicitiarum cultor et propagator solicitus honestarum, summo studio institit ut tibi scriberem. Quod cum aliquandiu negassem, nescius unde inciperem seu quibus verbis hominem solius fame testimonio cognitum alloquerer, evicit tandem ut calamum arriperem scripturus quicquid occurreret; quod cum fecisse me cerneret, letus votique compos abiit. [2] Michi autem cogitanti quibus artibus familiaris epystola de nichilo texeretur, mirantique quid michi tecum rei esset ac scribendi causas et materiam requirenti, nichil in animum prius venit quam vulgata illa Ciceronis ac preclara sententia: «Virtute nichil amabilius nichilque quod magis alliciat», tantamque eius esse vim ut "eos" sepe "quos nunquam vidimus, diligamus". Hinc confestim admiratio cuntatioque omnis evanuit, latusque et pronus scribendi campus apparuit.
[3] Virtus tua longius nota quam facies. Illam ego teque per illam melioribus oculis intueor; eius merito notum te carumque habeo. Nam si nisi quod mortalibus oculis vidimus, amare non possumus, primus et maximus amandi gradus tollitur: Deum nemo amabit, aut se ipsum; nemo enim Deum, nemo suum animum, nemo demum faciem suam vidit. Hoc nimirum interest, quod ut nos ipsos quos non vidimus, amemus, natura est; ut alios, virtus facit et fama, virtutis comes ac nuntia. [4] Hec est que clarissimum regum Masinissam oblitum patrie pignorumque quibus maxime humana mens capitur, Africani congressum coegit expetere, presentiaque ducis "attonitum" e Carthaginiensium castris ad romana signa perduxit; [5] et quod monstri instar morum animorumque disparitas efficit, hec eadem Africani ipsius et presentis rei causam, non sui quidem sed virtutis amici eamque vel in hoste venerantis honoreficentissimo decreto, et cenam cui intererat, duri hostis ac barbari regis admiratione gloriosa, et postremo supplici atque affusa acie predonum absentis exilium honestavit; denique divine de illo stirpis opinionem pectoribus hominum ingenuit, et nedum veris laudibus, sed fabulis etiam locum dedit. Hec est que benemeritos et viventes in terris celebrat et extinctos ad celum effert cumque eternitate victuros elicit e sepulcris.
[6] Credibiliora recenseo; quantum sane quamque accensum studium, quanta inter legentes audientesque de heroum rebus solet esse contentio, amante quolibet ac laudante non quem vidit sed quem fame credidit, ita ut illum milies sibi vidisse videantur! quod non ignorabat is qui ait:
Cum bella legenturSpesque metusque simul perituraque vota movebuntAttonitique omnes veluti venientia fataNon transmissa legent, et adhuc tibi, Magne, favebunt.
[7] Magnum hoc; quod sequitur maius, quando non modo quos non vidimus seu quos videre nequivimus, sed quos iure odimus mediatrix etiam nobis ista conciliat; quod et breviter dictum est et dicendum latius. Hec est enim que odiis in amorem versis, prevalidas munitissimasque urbes expugnavit; que gravissima sepe bella confecit quamque arma non poterant, victoriam victis quoque gratissimam consecuta est.
[8] Hec Camillo ferreas Faliscorum portas aperuit; Pyrrum regem ducesque romuleos, fortem Curium rigidumque Fabritium, quanta inter hostes esse potuit familiaritate devinxit; Porsennam superbum illum Etrurie regnatorem ab obstinata raptim obsidione distraxit; Gallorum regulos, adhuc forsan grande aliquid ausuros, ad genua Iulii Cesaris inclinavit; hec Pompeium Magnum ad Possidonii fores, Alexandrum Macedonem ad Dyogenis dolium direxit; Tito principi totius humani generis consensu gloriosissimum tribuit nomen, dilatumque Germanico in personam licet immerentis filii restituit principatum. [9] Hec Orientis populos tantumque virorum unius olim vidue subiecit arbitrio; Saladinum nuper Egipti regem erga quosdam nostrorum non mitem modo sed munificum fecit; utque aliquid de Hebreorum historiis attingam, hinc miratrix illa Salomonis e longinquo Ierosolimam venit visura quod audierat; et legatio Machabei maria transivit amicitiam expetens Romanorum. [10] Verum ecce de principio anxius qui fueram, sum de fine solicitus, quique defuturam timui materiam, superexcrescentem vereor meditorque precidere, tam multa undique ex omnibus terris ac seculis occursant. [11] Quid vero, ut desinam, quid hic miri est si virtus tua, multorum quidem sed in primis huius comunis amici fidei credita, me in tuam amicitiam dulcedine captum trahit, presertim cum nichil obstet omnium que in his miramur quorum modo mentio est habita, non etas, non patria, non bellum non fortunarum magna diversitas aut imparitas studiorum? Confabulari tecum in his literis iocundum animo meo fuit eritque viva voce iocundius, siqua nos in unum sors contraxerit. Hic iam michi manum solite occupationes iniciunt; vale igitur, nostri memor.

12

Morum ac iudiciorum varietas quanta sit.
[1] Mirarer quid ita te amor meis fallit in rebus, nisi sepe doctissimos fefellisset vicissetque fortissimos et altissimus inclinasset. Extorsisti ut ignoto scriberem successitque feliciter; amicum bonum in longum evum quesisse videor scripto brevi. Orta fidutia ex eventu, quod in rebus ferme omnibus accidit, instas ut scribam alteri, ingenti quidem, ut ais, viro, quem nec viderim tamen nec audierim nec omnino noverim, quasi certum habeas sic illum de me iudicaturum ut tu iudicas; nec advertis, seu quod plus intelligat seu quod amet minus, posse illi aliud esse iudicium. [2] Ita famam quam inter amantes mei nominis utcunque custodio, ad incorrupti iudicis tribunal invitam trahis; nam quod argumentum habes eius cui nuper hortatu tuo scripserim, ut cetera cunta similia sint eis que dissimillima esse possunt, vel origo sola reddit invalidum; is enim ad quem scripsi, italus, hic ad quem scribi iubes, est dalmata, ut celo sic stilo alteri assuefactus. [3] Unum mare est nobis, sed non unum litus, non unus animus, non unum ingenium, non unus denique seu vivendi seu loquendi mos; utque nos a Gallis ac Germanis Alpes aerie, ab Afris estuosissimum Thirrenum mare, sic a Dalmatis atque Pannoniis sinus seiungit Adriacus, quem "inquietum" merito eius accola Flaccus ait. Vides oculis quanta diversitas, utque alteri exigua scribendi causa fuit, sic huic penitus nullam esse. [4] Notis quidem ac familiaribus amicis interdum scribere, sepius vero rescribere soleo, non tam cupidine laudis quam spe venie et colloquendi quadam non parva dulcedine; ignotis et precipue talibus qualem tu hunc facis, ingerere nostra hec nuda atque incompta non soleo. Parce igitur, amice, parce oro famam meam, cuius inter cultores, scio, non ultimum locum tenes, nimis amando urgere et in discrimen trudere. [5] Si te error de me tuus iuvat, sine consorte utere; si nichil sine sotio delectat, veteribus siqui sunt contentus, noli novos querere et felix errore tuo, ut ait ille, noli alios in errorem cogere, illos presertim qui et cogi nequeunt et maiorem rigido ex vero quam ex blando errore percipiunt voluptatem; noli quoque committere ut tibi curiositate nimia delectatio tua pereat, cum casu aliquo perveneris quo non vis, ubi scilicet amici ignorantia, quam tibi amor gratis fucis illinit et placito velamine palliat, severiore iudicio retegatur, simulque michi velum quo sub oculis tuis lateo, tibi tuus ille quo gaudes error excidat. [6] Proinde quod libenter de me credis, crede libere, crede pacifice neve ultro arcessas qui te opinonum veterum consuetudine spoliatum novas induat, teque quasi advenam, licet emeritum colonum, finibus tuis pulsum suis inferat, etsi fortasse serenioribus, non tam animo tuo gratis. Non est sani gustus appetere quod offendat. Vale.

13

Ad Philippum de Vitriaco musicum, increpatur eorum mollities qui sic uni terrarum angulo sunt astricti, ut gloriosam licet absentiam infelicem putent.
[1] Amicas aures amicus sermo pulsabit non tam blandus quam verax neque tam compositus quam fidelis. Magna est amicitie libertas, magna securitas; qui multum diligit, nichil timet, imo vero timet omnia, et cunta circumspicit magnus amor, illa inquam quibus amatum suspicatur offendi. [2] De amico quidem suo Seneca viderit: «non amo illum» inquit, «nisi offendero»; ego nichil minus velim quam te offendere. Sed absit ut offendi vero possis, veri semper acutissimus et ardentissimus inquisitor; delectabere magis ut spero, et fragilitati animi virtutis ope subvenies, ut tantus etatis nostre philosophus, abiectis vulgi delirantis ineptiis, iam non modo viriliter sed philosophice loqui velis. [3] Quid enim, queso, non dicam eternum sed diuturnum restat homini, si in animum quoque senectus admittitur? Ego et ratione simul et experientia magistra et illustri etiam historico attestante didiceram «orta omnia occidere et aucta senescere». Sed ab hac ineluctabili rerum sorte mortalium exemptum humanum animum arbitrabar, quippe qui non terrestris sed celestis ethereeque substantie se se in altum vi propria et quibusdam, ut ita dixerim, nature sue alis attolleret, mortemque humi reptantem sevientemque despiceret, quodque de quibusdam vetustissimis Italie populis apud poetam legeram, quorum scilicet
nec tarda senectusDebilitat vires animi,
latius extendens ad omne genus hominum referebam. [4] Cogis me in hac dubium opinione subsistere. Videris enim — clare dicam quod intendo — videris inquam michi, vir egregie, non tam corpore quam animo senuisse; quodsi accidere tibi potuit in tanta bonarum artium ac virtutum copia, quid his nudis et inermibus eventurum credimus, nullum virtutis solamen habentibus nullumque presidium literarum, ad nil aliud quam explendum turbe "numerum" ydoneis "et fruges consumere natis", ut elegantissime ait Flaccus? Atqui michi non negaveris, si senescere animus potest, posse etiam interire, cum hauddubie ultima vite pars et quasi descensus quidam ad interitum sit senectus. [5] Quo concesso, quid sequatur vides: et dulcedo vite omnis et spes immortalitatis eripitur, que una prestabat ne me hominem dolerem, ex parte altera morti obnoxium temporali, altera interim nobiliori et, quod nature fides addiderat, utraque tandem parte victurum; ea scilicet quam eternam beatamque dicunt vitam. Nec sum dubius mirari te quorsum tam longis anfractibus mea pergat oratio; imo vero si te atque ingenium tuum novi, iam hinc conscientia vellicante quid dicam quid ve sim dicturus intelligis.
[6] Est hic, ut nosti, preclarissimus pater Guido Portuensis epyscopus Sedis legatus Apostolice. Iam faciem tuam cerno; modestus illam rubor occupat. Non presagiebas me de manibus suis tuas literas inspecturum; quodsi cogitasses, nunquam profecto tam molliter tam demisse, nunquam — da veniam veris nominibus— tam muliebriter loquereris, etsi non michi, at Musis saltem hospitibus meis parcens; que ne adversus te numeris nunc armentur suis, non illarum patientia, sed temporis brevitas causa est. Quid enim ais, oro te?
[7] Recognosce mecum verborum formulam tuorum; consignatis, ut aiunt, tecum agitur tabellis. Ipsum hunc comunem dominum arguis pungis increpitas et nimis intoleranda mollitie non absentiam sed, ut tu vocas, exilium eius defles peregrinationemque sanctissimam et qua nescio an ulla gloriosior esse possit, tristi cognomine decoloras. [8] Hec nimirum est senectus illa quam in te lugeo, amice; nunquam quo primum tempore notus michi fueras, ista dixisses. Defervuit sanguis atque ardor egregius, quo nulli secundus videbaris, abdita quelibet et incognita perscrutandi. Ita ne curiositatem inter anxiam ultimamque segnitiem nichil est medium? Parum tibi distans India videbatur; iam Thoprobanen et siquid orientalis occeanus habet occultius, cupido metiebaris ingenio; iam ad extremam Thilen ignotis litoribus latitantem suspirabas, quando Orchades et Hyberne et quicquid terrarum noster fluctus alluit, ipsa vicinitate sordebat. [9] Quid autem miri si angusta animo literatissimi hominis terra erat, in hunc assidue celi verticem qui supra nos gelido temone convertitur, inque illum alterum quem siqui sunt antipodes, australi clarum regione suspiciunt, in obliquum denique solis callem inque fixas et errantes stellas infatigabili studio conscendentis? Nunc quid non dies longior evertit? [10] Esse in Italia miserum exilium reris, extra quam, nisi quod omne solum forti patria est, videri potius posset exilium. Pace tua dixerim, nimis tibi Parvus Pons parisiensis impressit nec testudinei quidem sui arcus effigiem; nimis aures tuas subterlabentis Secane murmur oblectat; postremo nimis calceo tuo gallicus pulvis insedit. Oblitus michi videris illius qui interrogatus cuias esset, mundanum se esse respondit; tu usque adeo gallus es ut Gallie fines excedere quamlibet ob causam exilium voces.
[11] Est, non infitior, quedam natalis patrie dulcedo nobis insita; scio preclarissimos viros nequaquam huius affectus expertes; audio apud Livium historicum, restitutorem urbis et imperii Camillum, quibuslibet summis parem ducibus, in exilio ardeatino tactum se se celi patrii memoria ac desiderio confitentem; audio Dyomedem apud Virgilium poetam ne suam Calydona reviseret deorum invidie ascribentem; audio Nasonem suam absentiam non paucis quidem verbis sed volumine integro deplorantem; audio denique Ciceronem eripi sibi conspectum patrie tam molliter ferentem, ut ciceroniane facundie defuisse Ciceronis ingenium videatur. [12] Cum hoc autem et aliud scio, pusilli animi esse et invalidi, ubi honeste vacant cause, effractis his compedibus non posse consurgere, ac virtuti, que voluptas est mentium, oculorum subicere voluptatem. Ingens romanorum atque externorum ducum ingensque philosophorum copia est, qui sive ut bellicam sive ut ingenii gloriam cumularent, vitam in perpetuis peregrinationibus exegerunt. Sed quia libentius professioni nostre viciniora commemoro, philosophorum aliquos attingam.
[13] Plato relictis Athenis, ubi si dici fas est, pro terrestri quodam numine colebatur, Egiptum primo, inde Italiam permeavit. Quantus labor homini sedere solito! sed per omnes viarum difficultates discendi cupidine pro vehiculo utebatur. Est et peregrinatio famosa Democriti, famosiorque Pithagore, qui semel domo egressus nunquam rediit, veri flagrantior amore quam patrie; "lustravit" ergo "Egiptum", ut ait Cicero, "Persarum magos adiit, tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit". Cuius peregrinationis extremum si queritur, in Italiam ipsam venit, ibique reliquum vite agens quattuor lustra consumpsit, ubi tu annuam huius nostri moram velut flebile exilium et prorsus perditum tempus doles. [14] Expergiscere, expergiscere, obsecro, et ingenium tuum consopitum excita inclinatumque animum attolle. Videbis quanta opinionum nube vulgarium tenereris, dum ille tibi voces exciderent, quas utinam non legissem. Non est exilium quod tu putas, sed diversorium honestum laudabile gloriosum et labore brevi fame materia sempiterne. Hoc tibi nunc persuadere difficile est, qui, ut video, nichil extra Parisius magnificum aut delectabile suspicaris et extra illas agelli tui glebulas, quibus animum addixisti. [15] Cum vero ad te ipse redieris et vulgo excluso te consulere tibi credere ceperis, bene de te sperare non desinam. Redde michi collocutorem meum, redde michi pristinum Philippum; me tacente veritas perorabit; nunc non tecum sed cum altero nescio quo Philippo tui hoste conflictatio michi ista suscepta est. Quamobrem siquid forte liberius dictum legis quam blanditiarum nostri evi mos habet, ignoscito. «Iuvat enim magnifice loqui, et certe decet» ut quadam ad Ciceronem epystola Brutus ait, «adversus ignorantes quid pro quoque timendum sit».
[16] Ut enim ad exulem tuum, cui tam trepidus es tamque solicitus, revertamur, videres hunc utinam augustiorem solito, fronte siderea per urbes italicas incedentem; cerneres populorum ac principum concursum summo illum honore prosequentium; audires undique plaudentium atque faventium letas voces; enervati puderet elogii, neque exulem sed pacis et quietis auctorem ac sospitatorem reipublice nuncupares veriore vocabulo. [17] Cum enim inter Ungarie Sicilieque regna profundis odiorum fontibus scatentes bellorum cause magnam Europe partem in discrimen traherent funestique motus oportuno remedio, ne opprimerent, comprimendi essent, tanto par honeri nemo alter inventus est. Hoc Romani Pontificis iudicium, hunc sacri collegii consensum, hanc spem publicam et hoc gaudium, si tu illi miserum aut penitendum censes, quid felix faustumque sis dicturus, nescio. [18] Sed adiuro te per illam que preesse debet affectibus, rationem, quod tu michi otium cum hoc negotio, quas michi delitias cum his curis, quam michi requiem cum his laboribus comparabis? Viderit epycureum vulgus quid pronuntiet; ego tam generosum exercitium omnibus delitiis omnibusque voluptatibus pretulerim, quas somnus aut venter aut ambitio aut libido prestare potest. Omnis enim virtus, omnis gloria, omnis honesta delectatio in arduo sita est; ad obscena descenditur, conscenditur ad honesta. [19] Noli igitur invidiosissimam viri huius deplorare fortunam; exulem potius te credito et exilium tuum geme, qui tam procul a contemplanda illius gloria recessisti. Dolerem et ego nunc pariter vicem tuam tuumque exilium miserarer, ni tu illum miserans tacite te felicem absentia iudicares. Gaudenti autem compati vereor ne supervacue sit pietatis, nisi forte falso gaudio gaudentem miserari, ea demum misericordia summa est. [20] Ceterum etsi tu ante tempus immobilis factus es, patere tamen equo animo hunc, quem tota te mente diligere certe scio, inertes moras itineri posthabuisse magnifico; virens enim etas est, corpus validum, clarus sanguis, altum ingenium, ardens noscendi cupiditas; hi sunt stimuli quibus actus et Secanam liquit et Rodanum, seque vel ignotis regionibus notum fecit et pedagogum spernere ausus et placentulam et nutricem, ac virilia experiri et clarum, licet durum, virtutis rigide callem sequi.
[21] Neve tu solos philosophos peregrinatos eoque obtentu hunc regia stirpe progenitum ab illorum humilitate segregandum putes, illustrioribus agam. Quattuor et viginti annos natus erat Scipio cum adversus quattuor validissimos Carthaginiensium exercitus totidemque fortissimos duces ad Hispanias, etatem vincente animo, profectus est. [22] Inde victoriis ornatus innumeris cum reversus esset, et parta laude contentus domi manere clarissimus civis posset, tonante per Italiam Hanibale, in Africam transire maluit, adversante, quod stupeas, senatu contraque Fabii Maximi sententiam, repaguli instar ingentis; victorque inter asperrima, se vocantem maioris spem glorie secutus est, non inde divitias relaturus sed salutem patrie, agnomen sibi; qui enim Cornelius iverat rediit Africanus. Hanibal ipse, cuius peregrinatio molesta nobis ac pene funesta fuit, propagande fame studio et imperii prorogandi puer domo egressus, senex rediit. [23] Quid Alexander Macedo, qui nec rediit quidem? quid Magnus Pompeius, cuius ferme peregrinatio, vite par, nullum mundi latus intactum sivit? quid Iulius Cesar, cuius illa peregrinatio decennis in Gallia Germaniaque et Britannia, quam sibi et patrie gloriosa fuerit, quamque terribilis vobis, nosti ex historiis noveruntque suis cladibus patres vestri? sequens vero altera quadriennis, tempore brevior re longior ac discursu, quantis mundi motibus ad supremum rerum culmen ascenderit, nota res est, extinctique pridem imperii vivum nomen adhuc indicat. [24] Ivit ad Troiam Neoptholemus, contemptis avi precibus ac lacrimis, quibus si paruisset, inultus pater, inulta patria permansisset; ivit et ad Troiam atque inde longius Ulixes, maria lustravit ac terras, nec ante substitit quam urbem sui nominis occidentis ultimo fundasset in litore; et erat illi domi decrepitus pater, infans filius, uxor iuvenis et procis obsessa, cum ipse interea circeis poculis, Sirenum cantibus, Cyclopum violentiis, pelagi monstris ac tempestatibus decertaret.
[25] Vir erroribus suis clarus, calcatis affectibus, neglecto regni solio et tot pignoribus spretis, inter Scyllam et Caribdim, inter nigrantes Averni vertices easque difficultates rerum ac locorum que legentis quoque animum fatigent, senescere maluit quam domi, nullam aliam ob causam quam ut aliquando senex doctior in patriam remearet. [26] Et revera si experientia doctos facit, si mater est artium, quid artificiosum quid ve alta laude dignum speret, qui paterne domus perpetuus custos fuit? Boni villici est in proprio rure consistere, terre sue vim boumque mores et naturas aquarum atque arborum seminumque successus et oportunitates temporum et vicissitudines tempestatum, rastra demum et ligones et aratra cognoscere. [27] At nobilis inque altum nitentis animi est, multas terras et "multorum mores hominum" vidisse atque observasse memoriter; verissimumque est quod apud Apuleium legisti: «non immerito» enim, inquit, «prisce poetice divinus auctor apud Graios, summe prudentie virum monstrare cupiens multarum civitatum obitu et variorum populorum cognitu summas adeptum virtutes cecinit». Quod poeta noster imitatus, suum Eneam scis quot urbibus atque litoribus circumducit.
[28] Tu, poeta nunc unicus Galliarum, hunc Ulixem seu Eneam tuum, exercitium ingenii tui et materiam stili, miseraris quod preter Parisius quicquam vidit, nec intelligis quam gratum spectaculum illi fuerit futurumque sit oculis cernere que cogitatione previderit; quod Hadrianum principem facere solitum accepimus, ut que ex scriptis fameque preconio memoranda loca cognosceret, cupide admodum — nec pondus imperii tardabat — presens vellet invisere. [29] Equidem «si» ut in Tusculano disputans Cicero ait, «aliquid assequi se putant qui ostium Ponti viderunt et eas angustias per quas penetravit ea que est nominata
Argo, quia argivi in ea delecti viriVecti petebant pellem auratam arietis,
aut hi qui occeani freta illa viderunt
Europam Lybiamque rapax ubi dividit unda»,
quid se hic adeptum putet qui fractas punicis flammis atque aceto italicas Alpes vidit, [30] et Cisalpine Gallie letissimos atque latissimos campos libero permensus intuitu, Mediolanum urbem egregiam et, ut de illa tot ante seculis scriptum tenes, florentissimam a maioribus vestris conditam, Brixiamque et Veronam, amenissima loca prospexit, et in medio Benacum, illa hominum, hoc nature opus eximium? [31] Inde petens Patavum, troici opus Anthenoris, hinc Venetorum inter cuntas litoreas mirabilem atque pulcerrimam permaximamque urbem, mox cinctum fluminibus et estivis delitiis iocundum parvumque Tervisium, quam sibi sedem statuit, non tam propriis quam advenarum commodis ac delectationi consulens atque prospiciens; [32] inde ad compescendos arthoos motus Aquilegiam pretervectus Alpesque Noricas transgressus, longe lateque Germaniam peragravit, et illum olim imperii limitem Danubium, Nilo parem, mille superbum fontibus et horrificis gurgitibus estuantem attigit; inde nuper multa reversus cum laude, hodierno die minoris corpus Antonii ingenti populi devotione transvexit, que una sibi apud Patavum longiuscule causa fuit more. [33] Crastino iter inceptum prosequetur, ut sicut Adriatici fremitum maris vidit, sic thirrenas aspiciat tempestates; et primo quidem fluviorum regem, ne sibi Secana placeat, transibit Eridanum; et antiquissimam, ut perhibent, civitatum Ravennam, post Ariminum, inde Perusium, prevalidam urbem, atque interiacentes alias, ita demum rerum caput ac dominam Romam petet, quam quicunque non vidit, temere alias admiratur; cuius urbis aspectus ut interdum speciosior foret, populi romani fortuna prestabat, ut vero nunquam salutarior, iubileus annus efficiet. Voces licet exulem, ille michi videbitur felicissimus peregrinus. [34] Ibit per apostolorum limina et terram calcabit sacro martyrum cruore purpuream; videbit vel muliebri linteo servatam vel in ecclesiarum matris extantem parietibus dominici vultus effigiem; intuebitur ubi profugo Petro Cristus occurrit, et super preduram silicem eternum gentibus adoranda vestigia; [35] ingredietur in Sancta Sanctorum, locellum celestis gratie plenum; Vaticanum scrutabitur et beatis ossibus extructum Calixti specus; incunabula et circumcisionem Salvatoris aspiciet et virginei lactis vasculum candore mirabili; cernet Agnetis anulum et extincte libidinis miraculum cogitabit; contemplabitur truncum Baptiste caput et Laurentii craticulam, advectumque Stephanum aliunde, unoque duos contentos hospitio; [36] spectabit ubi in crucem actus est Petrus, ubi Pauli fuso sanguine dulcis aque fontes eruperunt, unde nato Domino fons olei descendit in Tyberim, ubi templi pulcerrimi fundamenta estive nivis indicio iacta sunt, et ubi partu Virginis templa fortissima corruerunt, ubi Simon celo lapsus saxum immeritum infamavit; ostendetur ei Silvestri latibulum et visio Constantini et dictata divinitus insanabilis morbi cura, infinita preterea, quorum partem ipse ego olim amico scribens, inde etiam numeris stringens, non exiguis duabus epystolis sum complexus.
[37] Siquando autem a celestibus ad terrena descendere mens fuerit, circumspiciet romanorum ducum ac principum stupenda, licet collapsa, palatia, Scipionum Cesarum Fabiorum, et reliqua quorum nullus est aut modus aut numerus; mirabitur septem colles unius muri ambitu circumclusos, cuntis olim terris ac montibus et pelagis imperantes, et latas vias captivorum agminibus tunc angustas; arcus suspiciet triumphales subactorum quondam regum ac populorum spoliis honustos; Capitolium ascendet omnium caput arcemque terrarum, ubi olim cella Iovis fuerat, nunc est Ara Celi, unde, ut memorant, Augusto Cesari puer Cristus ostensus est.
[38] Et hec quidem ille; tu vero quotiens prata Germani et Genovefe collem contemplabere, ortum solis tibi lustrasse videberis et occasum, opinione tua felix, siqua est tamen in errore felicitas. [39] Roma ille digressus, nequid nescias, Etruscorum urbes visere in animo habet, gelidis tepidisque circumfluum fontibus iacens viridi in valle Viterbium, et Urbem veterem nomine, novo autem ac recenti decore conspicuam planoque prerupti undique saxi ingentis in vertice sedentem; Senas quoque et lupa altrice numeroque collium Rome emulam civitatem, qua nescio an in alto quidem amenior alia usquam sit — neque nisi fallor in hoc michi gallica obstat amenitas— ; proximam inde Florentiam, ducum opus romanorum, de qua nichil ad presens, nequi te michi, me tibi suspectum faciat amor patrie. [40] Hinc superato rursus Apennino, per studiosam Bononiam huc reverti cogitat, omnium legationis sue prelatorum solemne concilium acturus; atque ita demum Mediolanum repetet et ad levam flexus tertio transiliet Apenninum, visurus et Ianuam, nec immerito; nulla enim animosior, nulla hodie verius regum civitas dici posset, si civilis inde concordia non abesset; ita per Ligusticum sinum, quo nullus apricior, per cedrinos ac palmiferos saltus, per odoriferum atque undisonum litus ad Italie finem veniet in Gallias reversurus. [41] Non hec properantis aut tedio affecti signa sunt animi; vides ut menandreo more circumflectitur, quo et pluribus locis adventus sui iocunditas sentiatur et generosa mens pluriformium rerum recreetur aspectibus. [42] Habet igitur exul tuus magni gaudii materiam: multa et magna et memorabilia vidisse, et ubique clarissimum nomen suum illa que minuere famam solet, auxisse presentia; habet et quo letetur Italia, que inter presentis evi nubila hoc velut benigno quodam sidere serenata est; et que ab initio rerum, ut ipse non ignoras, omnium auctorum testimonio laudatissima terrarum omnium semper fuit, tantum preconem nostra etate unde non sperabat, invenit. Crede enim michi, mirabere ubi eum reducem audies de rebus italicis predicantem. [43] Quamobrem si desiderium tanti patris egre fers, si solitudinem tuam et situ nimio contractam animi rubiginem lamentaris, possum humanis passionibus veniam dare; si autem vel nos illi vel illum nobis invides, prorsus satyrico dente mordendus es, quem torqueat aliena letitia. Proinde quicquid est, breve est; estas te proxima victorem faciet, redditura tibi quem nobis eripiet; illius tamen imaginem nulla dies de nostris precordiis extirpabit. [44] Et quanto, putas, alacrior quantoque rerum experientior redibit, quanto non solum ceteris sed etiam semet ipso sublimior, qui tam multa oculis viderit et urbanitatem gallicam italica condiverit gravitate! In plausus illud tuum elegans vertes eloquium, pudebitque puerilium querelarum, quarum nulla erat excusatio nisi quod, vulgari sermone scripte, indicant non te in illis tuam sed vulgi secutum esse sententiam, cuius cecum depressumque iudicium semper fuit. Tu vive et vale nostri memor. Salutat te Marcus medicus compatriota Virgilii.
Patavi, XV Kal. Martias.

14

Ad Lucam Placentinum sacerdotem, laudatur affectus vite solitarie.
[1] Sentio angores tuos, non magis quos loqueris quam quos taces. Scio: multi te quidem propter me persequuntur; me autem cur? hoc profiteor me nescire, nisi quia nomine forsan offenduntur meo, quod parvum licet et obscurum, maius tamen illis et clarius videtur quam lippa ferre possit invidia. Iam mirari desino; ut magna maria, sic que sunt vel que videntur magna nomina perpetuis fluctibus estuant. Cedemus tempestatibus non metu aliquo sed contemptu, qui ubi nimis excreverit, nauseam parit. [2] Ibimus et latebimus non sine gloria, nomenque nostrum, nisi fallor augurio, e latebris quam ex urbibus clarius audietur, undecunque torturum invidos. Ne dubites; recondet nos Deus in portu optimo et "redimet" nos a "calumniis hominum ut custodiamus mandata" sua; in hoc totum animum intendi, in hoc diebus ac noctibus laboro; pium votum Deus non frustrabitur. Verum tota res fiet alacrius, si consensus tuus, ut incipere videtur, accesserit. [3] Ita enim, amice, michi persuasum scito, esse te virum bonum; alioquin nec amicitiam tuam complexus essem, et si in eam casu aliquo incidissem ignorans, vel renuntiassem ei more maiorum vel Catonis consilio dissuissem, non discidissem. Hoc fundamento iacto, quicquid agis aut loqueris, placet; sed sic habeto nichil te unquam dixisse quod tantum michi placeat, quantum quod dixisti nuper, quando efficacissime et, quantum intelligere potui, totis animi nervis ac viribus me teque ipsum ad solitudinis studium cohortatus es. [4] Bene loqueris, amice, prudenter fideliter graviter salubriter; ita enim sentio, non quidem in universo aliquid diffiniens, sed de nobis loquens, vix extra solitudinem posse nos bene vivere bene mori, nec certe minus iam de morte quam de vita, nec minus de termino quam de stadio cogitandum. Natura, dux nostra, nos solitarios fecit; quid tergiversamur et obliquas sequimur vias? [5] Non nos fallat longioris vite spes aut illud daviticum, quod innumerabiles iam fefellit, de "annis septuaginta" vel "in potentibus octoginta". Non obluctor; Prophete vera sunt omnia, sed maior pars hominum quinquagesimum non attingit. Quot milia occupationum, quot ceptorum pompas illa prophetica interrupit autoritas, dum quod ille extremum posuit, nos quasi medium ponimus, et quod ille paucis atque vivacibus, nos omnibus pollicemur! [6] Cessent spes inanes, nemo nos fallat, imo vero nos ipsi nosmet ipsos non fallamus, neque nobis accidat ciceronianum illud ubi ait: «Metelli sperat sibi quisque fortunam». Potens est quidem Deus omnia singularia atque magnifica nobis dare; nobis tamen et pro nostra modestia et pro comuni sorte hominum, de comunibus cogitandum est. Sed esto: sit vita longissima; quantum tamen ab extremo absumus, facile perpendes, si oculos in terga reflexeris et venturum tempus metiri ceperis extimatione preteriti. [7] Quod autem ad hoc quasi non leve presidium Vite solitarie librum petis, ne dici quidem opus erat; quicquid ex hoc ingenio depromptum et tibi promptissimum erit, etsi in publicum nondum illud exierit, ut sileam veterum ingenia, quorum nobis copia magna est. Proinde quia de hoc in presens loqui amplius non vacat, hoc tibi in animum demitte, mirum in modum auxisse te amicitiam quam mecum habes, per id quod de solitudine tam efficaciter scripsisti, modo michi perseveranter et fortiter in opinione perstiteris. Vale.

15

Ad Guillelmum Veronensem oratorem, gratiarum actio.
[1] Gratiam tibi habeo, vir optime, quod te michi adeo morigerum prebes; ego enim multo malim studiis meis quam voluptatibus opem ferri, quamvis et studia suas voluptates habeant immarcescibiles honestasque, quas nescio an ulli hominum notiores arbitrer esse quam tibi. Libro illo valde egeo in virorum illustrium congerie, cui hos humeros qualescunque subieci; oro ergo, festina: scis quam carum est tempus horas et momenta librantibus. [2] Insuper et pro eo nominatim gratias ago, quod me tam debiti admones officii. Tentavi ut suadebas, quod et per me ipsum fecissem et iam ceperam; sed tarditatem meam nosti et contemptum rerum. Ita enim michi contingat mori ne totus moriar, ut multa versanti ineptissima fabula et prorsus inane somnium videtur fere quicquid in terris agitur. Stimulis igitur opus erat; hos michi morum meorum conscia tua fides adhibuit, et cuntantem impulit ad honestum opus, sed quam utile, finis ipse testabitur. Siqua mentis augurio fides est, pium certe consilium esse inefficax non debebit. Vale.

16

Ad eundem, de fallaci spe.
[1] Fefellit opinio, spes illusit, pestis quotidiana mortalium. Res nulla mendacior, nulli tamen magis creditur. Miraris? Imo vero nichil minus; rem notissimam atque vulgatam loquor; sed si mali huius causam queris, astipulatrix spei est humana cupiditas, nichil non credi iubens, dum omnia concupiscit. Itaque illa fallax, hec credula, nos decepti.
[2] Ceterum quod in te erat, prestitisti; sed consilium fidemque tuam et pietatem illam qua me patrio more complecteris, aliena temeritas atque iniquitas crudelitasque vicerunt; trigeminorum acies, notum certamen, indigna victoria. Sed cedamus ne per impatientiam exacerbemus iniuriam; nichil est reliquum nisi quod sapiens quidam vir dixisse fertur, ut humanis deficientibus divinum auxilium expectemus. Vale, nostri memor.

 

LIBER X

1

Ad Carolum Quartum Romanorum regem, exhortatio ad transitum in Italiam.
[1] Precipitium horret epystola, serenissime Cesar, auctoris sibi conscia, dum cogitat unde digrediens quo ventura sit; in tenebris enim orta, quid mirum si clarissimi tui nominis splendore confunditur? sed quoniam omnem pavorem amor excutit, in lucem veniet etsi nichil aliud, at saltem fidelis affectus mei nuntia. Perlege, oro, decus nostrum, perlege, neu quas odiosas tibi ac molestas audio, ex me blanditias verearis, publicam regum pestem, lamentis potius aurem para; non tam blanda quam querula oratione pulsaberis.
[2] Quid enim nostri et, si dici fas est, tui ipsius immemor factus es? quonam abiit Italie tue cura? Nos equidem sperabamus te, celitus nobis missum, libertatis nostre promptissimum assertorem; tu refugis et ubi facto opus est, longissimis consultationibus tempus trahis. Vide, Cesar, quam fidutialiter tecum ago, homo pusillus et incognitus. Tu, queso, ne libertati mee succenseas, sed nature moribusque tuis gratulare, qui hanc michi fidutiam subministrant. [3] Quid enim, ut ceptum sequar, quasi venturi certus, tempus in consiliis expendis? Nescis in quam brevi spatio maximarum rerum momenta versentur; que multis elaborata sunt seculis, sepe dies unus conficit; crede michi, si famam propriam, si reipublice statum cernis, videbis tuas itidem res ac nostras dilationibus non egere.
[4] Quid, quod ambigua et fugacissima vita est et quamvis integerrima etas tua sit, est tamen instabilis assidueque volat ac rapitur? itaque non sentientem omnis te in senium dies trudit; dum circumspicis, dum cuntaris, improvisa furtim aderit canities. An forte dubitas ne ante tempus inceperis ad quod peragendum vix humane vite longissimum tempus intelligis suffecturum? neque enim vulgaris aut mediocris tibi negotii cura est. [5] Romanum imperium multis diu iactatum tempestatibus sepe delusam et pene iam proiectam spem salutis in tua tandem virtute reposuit, et post innumeros casus sub umbraculo tui nominis utcunque respirat; sed sola iam spe diutius pasci nequit. Sentis quantam et quam piam curarum sarcinam suscepisti; perfer ad exitum, precamur, idque quamprimum facito. [6] Preciosissima, imo vero inextimabilis res est tempus et cuius solius avaritiam doctorum hominum commendat autoritas. Pelle moras igitur, et quod grande aliquid aggressis utilissimum est, singulos dies magni extima; ea te cogitasti parcum temporis efficiet, ea te coget ut venias et inter adversitatum nostratum nubila speratum nobis augustissime tue frontis lumen ostendas. [7] Non te transalpinarum solicitudo rerum, non te natalis soli dulcedo detineat; quotiens Germaniam respexeris, Italiam cogita. Illic natus, hic nutritus; illic regnum, hic et regnum habes et imperium, et quod nationum ac terrarum omnium pace dixerim, cum ubique membra, hic ipsum caput invenies monarchie. Nullus igitur ignavie locus est, ut ad nutum cunta succedant; magnum fuerit tantarum rerum fragmenta colligere. [8] Sentio quidem novitatem rerum omnium esse suspectam; sed ad nova non traheris, neque tibi aliter Italia quam Germania nota est. Ab infantia enim tua, nobis divinitate propitia repromissus, altum incliti patris iter mira indole prosecutus, sub eo et italicas urbes et mores hominum et terrarum situs et gloriose rudimenta militie didicisti. [9] Quin etiam adhuc puer — quod plusquam humane virtutis fuerit — preclaras hic sepe victorias meruisti, sub quibus, etsi magna erant que gerebas, maiora tamen puerilis expeditionis mysterio velabantur, ne scilicet eam patriam vir timeres, que tibi puero tantarum victoriarum materiam prebuisset, et quid hinc sperare debeas imperator, primevi tyrocinii auspicio provideres. [10] Adde quod nullius unquam externi principis adventum letius expectavit Italia ut que nec aliunde remedium vulneribus suis sperat nec tuum tanquam alienigene iugum timet. Hoc singulare, si nescis, habet apud nos maiestas tua; quid enim verear loqui quod sentio et quod iudice te probari posse confido? miro quidem Dei favore nunc primum in te nobis post tot secula mos patrius et Augustus noster est redditus; te enim utlibet sibi Germani vendicent, nos te italicum arbitramur.
[11] Propera igitur, quod sepe iam dixi et sepius est dicendum; propera. Scio tibi actus placere cesareos, nec immerito: Cesar es. Atqui primus ille opifex imperii tante "celeritatis" fuisse dicitur, ut ipse sepe adventus sui "nuntios preveniret". Idem fac et quem titulis equasti, rebus equari satage. [12] Noli amplius benemeritam Italiam tui desiderio fatigare; noli ardorem nostrum nuntiis et expectatione restinguere; te unum poscimus, tui siderei veltus intuitum postulamus. Si virtutis amicus es, si glorie studiosus, cuius — ut sic ego Carolum nostrum alloquar, sicut Iulium Cesarem Marcus Tullius alloquitur — «avidissimum te, quamvis sis sapiens, non negabis», noli, obsecro, laborem fugere; nam qui laborem fugit, fugit et gloriam et virtutem, ad quas nunquam nisi arduo et laborioso calle pertingitur. [13] Tu vero quem et honesti laboris et vere laudis appetentissimum scimus, surge, age, et equus magnorum ponderum distributor, graviora quelibet etati prevalide et fortioribus humeris impone; iuventus labori apta, otio senectus; profecto autem ex omnibus optimis ac sanctissimis curis tuis nulla gravior quam ut italicum orbem tranquilla pace componas; ea sarcina huius evi viribus par est, cetera leviora quam ut tantum et tam generosum animum occupare mereantur. [14] Hoc igitur primum fac, reliqua suum tempus invenient, quanquam placata ad plenum et composita Italia, nichil aut modicum putem negotii superesse. Finge nunc animo almam te Romane urbis effigiem videre; cogita matronam evo gravem, sparsa canitie, amictu lacero, pallore miserabili, sed infracto animo et excelso, pristine non immemorem maiestatis, ita tecum loqui: [15] 'Ego, Cesar, — ne despexeris etatem meam — multa olim potui, multa gessi; ego leges condidi, ego annum partita sum, ego docui militie disciplinam, ego quingentis annis in Italia consumptis, ducentis ordine sequentibus— cuius rei fide dignissimi testes sunt— Asiam Africam Europam totum denique terrarum orbem bellis et victoriis peragravi, multo sudore multo sanguine multoque consilio surgentis imperii fundamenta communiens; [16] ego primum libertatis auctorem Brutum, dum michi obsequitur, interfectis filiis superbo hosti mutuis commorientem vulneribus aspexi; ego natantes armatum virum et inermem puellam stupui; ego pium Camilli exilium et Cursoris laboriosam militiam et incomptum Curii caput et electum ab aratro consulem et ruricolam dictatorem et regiam Fabritii paupertatem et Publicole clarum funus et insolitam viventis Curtii sepulturam et gloriosum carcerem Atilii et insigni devotionis habitu procumbentes Decios et Corvini spectabile duellum et mitem patri durum filio Torquatum et profusum una Fabiorum sanguinem et attonitum Porsennam et fumantem generosam Mutii dextram vidi; [17] ego Senonum flammas et Pyrri elephantes et opes Antiochi et pertinaciam Mithridatis et Siphacis amentiam et Ligurum difficultates et bella samnitica et Cimbrorum motus et Macedonum minas et punicas fraudes pertuli; ego Carras Egiptum Persidem Arabiam Pontum et utranque Armeniam et Galatiam et Cappadotiam et Trachiam et maurum litus et ethiopicas arenas; ego Lybie campos et Hispanie; ego Aquas Sextias Ticinum Trebiam Transimenum Cannas et claras persico cruore Termophilas; [18] ego Danubium et Rhenum, Indum et Hydaspem, Rodanum et Hiberum, Eufratem Tigrim Gangem Nilum et Hebrum, Tanaim et Araxem; ego Taurum et Olimpum; ego Caucasum et Atlanta; ego Ionium et Egeum scithicum atque carpathium mare; ego hellespontiacum sinum et euboicas angustias; ego Adriaticum ac Thirrenum, denique perdomitum nostris classibus occeanum, hostium simul et natorum sanguine cruentavi, ut tantam scilicet bellorum seriem pax eterna sequeretur et per multorum manus ad te venturum stabiliretur imperium. [19] Nec mea me fefellit intentio; voti compos, omnia sub pedibus meis vidi. Inde sensim nescio quonammodo, nisi quia mortalium opera decet esse mortalia, in labores meos irrepsit aliena segnities, ac ne lacrimabilem ordiar historiam, quorsum res redierint, vides. [20] Tu michi prope iam desperanti divinitus destinatus, quid cessas, quid cogitas, quid expectas? Nunquam aut ego tui egentior aut tu ad opem ferendam aptior aut Romanus Pontifex clementior aut expectatio populorum maior aut favor Dei et hominum propensior aut illustrior res agenda. Differs? inimica semper magnis mora principiis. Moveant animum tuum exempla clarissima eorum qui nichil in senium differentes oblatam semel occasionem impigerrime rapuerunt. [21] Alexander Macedo ea etate qua nunc es, Oriente pererrato Indorum regna pulsabat, aliena rapturus; tu tuum repetens, devotam tibi non intrabis Italiam? Eadem hac etate tua Scipio Africanus in Africam transgressus, senum quamvis retrahente sententia, nutanti iam et ruinam minanti imperio pias adhibuit manus atque incredibili virtute impendens michi iugum carthaginiense discussit. [22] Magna res in primis et periculi novitate memorabilis, nostris ardentibus hostium fines invadere et Hanibalem, Italie tunc Galliarumque et Hispanie victorem ac iam totius orbis imperium tumida mente versantem, hinc vi detractum illic armis vincere. [23] Tibi nulla quidem transeunda sunt maria, nullus Hanibal vincendus; pronum iter, plana et aperta sunt omnia; que enim obserata quidam putant, presentie tue tonitru patescent. Ingens, nisi respuis, nove tibi glorie campus ostenditur; ingredere fortiter intrepide; iustorum comes et adiutor principum, Deus aderit; aderunt armate bonorum acies duce te libertatem perditam reposcentes. [24] Possem nunc exemplis te solicitare contrariis eorum qui gloriosa primordia seu mortis seu insignis cuiuspiam impedimenti obice nequaquam ad exitum perduxerunt; sed ubi domestica suppetunt, externa non querimus. [25] Unus tibi, non procul, non ex annalibus querendus, unus tibi pro omnibus satis erit: Henricus, eterne memorie serenissimus avus tuus, cui si ad explenda que sacra mente conceperat, vite spatium suffecisset, versa rerum sorte et afflictos hostes et me regnantem et liberrimos Italie populos ac felicissimos reliquisset. Spectat ille nunc celorum perpes incola, dies computat horasque dinumerat teque mecum increpitans alloquitur: — Nepos amantissime, quo superstite nec bonorum spes nec ego totus interii, Romam nostram atque illius lacrimas precesque dignissimas amplectere reformandeque reipublice propositum, quod mea mors, mundo quam michi damnosior, prevertit, et inefficacem animi mei zelum pari ardore prosequere, sed felicius sed letius. Incipe; ne moreris; et nostri memor scito te esse mortalem.
[26] I celer et gaudentia Alpium claustra transcende; Roma sponsum, sospitatorem suum vocat Italia et tuis pedibus tangi cupit; expectant te leti colles ac flumina, expectant urbes et oppida, expectant bonorum agmina; et si te nil aliud urgeret nisi quod malis nunquam satis distulisse, bonis nunquam satis festinasse videberis, sat cause est ut his gaudium, illis penam vel si resipiscere maluerint, veniam laturus acceleres. Solus enim es cui Deus omnipotens interrupti consilii mei dilatam gloriam reservavit —'.
VI Kal. Martias, Patavi.

2

Ad Socratem suum, amica dubitatio de illius statu.
[1] Amicorum pavida semper absentia est, fastidiosa presentia; levibus offendimur, levissima formidamus, atque utinam ego nunc non levia sed falsa formidem. Fateor enim me de vita tua incertis opinionibus fluctuantem peiorem in partem reclinare, quanquam quid melius et quid peius homini Deus solus et nullus omnino hominum novit. Sed loquor mote hominum mortalium, qui peiorem partem vocant quam vitare non possunt, cum tamen, ut sapientioribus placet, nil morte melius, nil equius, que his compedibus absolutos in eternam libertatem asserit. [2] Verum quia res ambigua est valde et soli, ut arbitror, Deo nota, etsi in comunibus disputationibus de anime statu non vereamur afferre quod ratio colorata suggesserit, ubi certitudo tamen queritur, tutius reor suspendisse sententiam. Huius ergo difficultatis scopulum pretervectus, procedo; nec longo sermone opus est.
[3] Persuadere michi nequeo te ullo modo tot literis meis nil responsurum esse, si viveres; occurrit autem illud, non potuisse michi tanti amici mortem, si vera esset, diutus occultari, quibusdam adhuc ex his quibus cari sumus, superstitibus. Sed eam spem novus iterum terror eliminat; est enim quorundam mollis et effeminata clementia, qui amicis molesta non nuntiant trahuntque ac dissimulant, ne videantur auctores esse miserie, quasi miserius quicquam sit quam esse miserum nec sentire. In hoc trivio positus quonam flectar incertus sum. [4] Sicut enim quid cupiam scio, sic nescio quid sperem; quo fit ut mira michi in animo rebellantium cogitationum turba consurgat; ad omnem enim vite mee modum non leve momentum mors aut vita tua est; et vite quidem tue spem michi prestat etas modestia valitudo; terrent morbi contagia renascentis et celum apud vos, ut memorant, rursus infame. [5] Hinc me, frater, queso ut quamprimum literis tuis expedias, si vivis; alioquin siquid amicitie vel fidei usquam est, quisquis amicorum hec legis, his me tam mestis ambagibus, per omnes celicolas oro te, libera et quicquid est, aperte rescribito, assueto iam tristibus et nil iocundius expectanti. [6] Ceterum hic nunc animi labor et vehemens non magis meorum quam mundi malorum recordatio ante oculos michi constituit Gerardum cartusiensem monachum, germanum meum unicum virumque, me iudice, felicissimum et has omnes, quibus assidue quatimur, miserias supergressum, michi quoque sempiternum improperium, qui me in fluctibus laborante portum teneat et humanas ab alto despiciat tempestates. Illi ergo scribere visum est; litere sue ut ad eum perveniant, curabis. Vale.
Carpi, VII Kal. Octobris.

3

Ad Gerardum, germanum suum monachum cartusiensem, de felicitate status illius et miseriis seculi cum exhortatione ad propositi perseverantiam.
[1] Subit animum, luce michi carior germane, longevo silentio finem ponere, quodsi forsan obliviosi animi indicium arbitraris, falleris; non prius te quam memet ipsum obliviscar. Timui hactenus tyrocinii tui quietem interrumpere; fugere te strepitum, amare silentium sciebam; me vero si semel inciperem, haud facile desiturum; is amor tui est, ea rerum tuarum admiratio. E duobus igitur extremis non quod michi gratius, sed quod tibi tranquillius eligebam; nunc ut verum fatear, non tam tibi quam michi consulturus ad scribendum venio. [2] Quid enim tu sermunculis meis eges, qui celeste iter ingressus angelicis assidue colloquiis recrearis? felix animi fortunatusque propositi, qui mundum tum maxime blandientem medio etatis flore sic spernere potuisti interque Sirenum voces obstructa tutus aure transire. [3] Dum ergo te alloquor, ipse res meas ago, si forte vel sic sacro ardori tuo admotum torpens et longo gelatum situ pectusculum meum incalesceret; tibi autem clamor meus ut minime utilis, sic minime importunus esse debebit. Neque enim tyro ut olim, sed Cristi iam miles es longa militia probatus gratias Illi qui tanto te honore dignatus est et ut sepe alias, ex agmine medio adversarum partium insignem transfugam ad sua signa convertit. [4] Prius ergo verebar intempestivas tibi voces ingerere; deinceps securum te securus ipse compello. Incipientibus formidolosa sunt omnia; multa que timuimus pueri, adolescentes risimus; militem inexpertum strepitus omnis exanimat, duratus bellis nullo fragore concutitur; rudis nauta primo ventorum murmure terretur, gubernator antiquus qui totiens fatiscentem et exarmatam puppim perduxit in portum, ex alto despicit iratum mare. [5] Spero autem in Illo qui te ab utero matris tue ad hoc laboriosum certe sed gloriosum iter assumpsit, ut per varias difficultates tutus in patriam pervenires, quod nulla te amplius rerum facies movebit, non "luctus" non "cure" non "morbi" non "senectus" non "metus" non "fames" non "egestas",
Terribiles visu forme, lethumque laborque,
postremo non ingens
ianitor OrciOssa super recubans antro semesa cruento,
et quicquid aliud ad exterrendum corda mortalium poetarum ingeniis cogitatum est. [6] Neque plus constantie tribuerit adversus omne terrificum Herculi suo Iupiter adulterio pater, quam tibi natus virgine pater omnium eternus, qui rectas in se sperantium respicit et adiuvat voluntate. [7] Que cum ita sint, sine metu iam tuorum voces audire et, siquid vacui temporis inter occupationes optimas affulserit, et respondere breve aliquid potes. Patere autem me secularibus tecum uti testimoniis, quibus non solum Ambrosius et Augustinus noster ac Ieronimus abundant, sed et apostolus Paulus uti interdum non erubuit, neque cellule tue aditu prohibeas que et ore meo digna sunt et tuis auribus non indigna.
[8] Pithagoras peracuti vir ingenii fuit, sed cuius acumen longe relicta veritate, sepe usque ad aniles ineptias penetraret. Hinc illa ridicula per multa et varia corpora volutatio animarum et renascens de bellatore philosophus yliaci belli testis Euphorbius; denique famosa illa METEMPSIKOSIS, quam miror sequi vel Platonem vel Aristotilem potuisse; sed magis miror Origenem, qui eandem complecti visus insaniam, ab ipso miratore suo et laudatore Ieronimo et a reliquis veri sectatoribus meruit in fine damnari. [9] Verum, ne Pithagore occursus me deviare coegerit, vir ille cuiuscunque ingenii, morum illa etate gravissimorum fuit clarissimeque modestie; unde et viventi summus honor impensus et ipse post mortem deorum concilio ascriptus est; domus eius apud posteros pro templo habita. Huius ergo prima institutio quenam fuit? nempe ut discipuli sui quinquennio silerent. [10] Preclare. Stultum est enim prius loqui velle quam discas. Ceterum ad amovendum ori, non dico custodiam, que amovenda nunquam est, sed repagulum, quinque tempus annorum sufficiens extimavit; tu vero, si rite computo, in servitio Iesu Cristi et in scola eius iam septimum annum siles. Tempus est ut loqui posse aliquid incipias, vel si pre omnibus silentium dulce est, michi vel in silentio respondeas. [11] Meministi, frater, qualis olim rerum nostrarum status erat et animos nostros quam laboriosa dulcedo et quantis amaritudinibus aspersa torquebat; meministi, puto, ut nunc et libertati tue congaudeas et fraterne condoleas servituti, que me adhuc solitis compedibus arctatum tenens, iam cultrum lateri iam laqueum collo parat, peregissetque iampridem ni liberatoris tui dextera, que te servitio exemit, me ab interitu defendisset. Orabis, frater, ut me quoque iantandem libertati restituat et uno ventre progressos pati fine felicitet, et si preire debueram, non pudebit sequi. [12] Meministi, inquam, quis ille et quam supervacuus exquisitissime vestis nitor, qui me hactenus, fateor, sed in dies solito minus, attonitum habet; quod illud induendi exuendique fastidium et mane ac vesperi repetitus labor; quis ille metus ne dato ordine capillus efflueret, ne complacitos comarum globos levis aura confunderet; que illa contra retroque venientium fuga quadrupedum, nequid adventitie sordis redolens ac fulgida toga susciperet neu impressas rugas collisa remitteret. [13] O vere inanes hominum sed precipue adolescentium curas! quorsum enim ea mentis anxietas? ut placeremus scilicet oculis alienis. Et quorum oculis, queso? profecto multorum qui nostris oculis displicebant. Seneca in quadam ad Lucilium epystola «Quis eam» inquit, «quam nulli ostenderet, induit purpuram?» Mira quidem dementia statum nostrum non animi ratione sed vulgi furore moderari et in consilium vite nostre illos admittere quorum nobis vita contemptui est. [14] Nemo cicatricosum tergo ducem, nemo gubernatorem naufragiis insignem eligit; illos legimus quos miramur, illis solemus nostra committere quos rerum suarum administratio claros facit. Itaque vulgus insanum, cuius mores rideas, cuius omnem opinionem vitamque despicias, in moribus tuis sequi, plusquam vulgariter insanientis est. [15] Ut enim inceptum sequar, cesset ambitio et vulgus procul exulet; quanto utilior atque ad omnes oportunitates aptior, quantoque tractabilior est vestis plebeia quam regia! Nobis tamen eo tempore longe aliter videbatur quorum studii laborisque precium erat conspici et, ut ait ille,
digito monstrarier: hic est.
[16] Quintus Hortensius orator fuit clarus, sed delicatior quam deceat virum, et forme non minus quam eloquentie studiosus, nunquam speculo inconsulto in publicum processit; in illo se comere, in illo se mirari, in illo vultum togamque componere consueverat. Multa sunt eius viri muliebria, sed illud in primis, collegam suum, quod is casu obvius arcto quodam loco in eum impegisset et artificiosum ex humero toge sinum turbasset collisione fortuita, iniuriarum accusare sustinuit prorsus feminea vanitate, quasi capitale crimen esset tam compositi habitus qualisqualis offensio. [17] Nos, frater, etsi nulli diem diximus ob eiusmodi iniuriam, animo tamen haud absimiles fuimus; sed te de tantis errorum tenebris eduxit repentina mutatio dextere Excelsi; ego sensim multisque laboribus assurgo, credo ut intelligi detur nullum hic adminiculum literarum, nullum opus ingenii, sed totum Dei munus esse, qui forte et michi manum porriget imbecillitatem meam ingenue confitenti. Id sane, si ratio non persuaserit, senectus coget, quam magis magisque in dies adventare et iam finibus meis obequitare sentio. [18] Quid de calceis loquar? pedes quos protegere videbantur, quam gravi et quam continuo premebant bello! meos, fateor, inutiles reddidissent, nisi extremis necessitatibus admonitus offendere paululum aliorum lumina quam nervos et articulos meos contenere maluissem.
[19] Quid de calamistris et come studio dixerim? quotiens somnum quem labor ille distulerat, dolor abrupit! quis pyraticus tortor crudelius nos arctasset quam propriis ipsi manibus arctabamur? quos mane nocturnos sulcos in speculo vidimus rubenti fronte transversos, ut qui capillum ostentare volebamus, faciem tegere cogeremur! [20] Dulcia sunt hec patientibus, passis vel memoratu horrida, incredibilia inexpertis. Quantum vero te nunc illa preterita memorantem, presentia ista delectant! calceus laxus pedis non vinculum sed munimen; coma alte resecta et capillorum sepes non iam auribus importuna nec oculis; toga simplicior et quesitu et custodia facilis nec egressu laboriosior quam ingressu, tamque animum ab insania defendes quam corpus a frigore. O te felicem, qui ut hec dulcius saperent, illas amaritudines pregustasti! [21] Et ut hec leviora preteream, recordare etiam, quo promptius e tanta Caribdi liberatus dignas Deo gratias agas, quanta nobis fuerat cura quanteque vigilie ut furor noster late notus et nos multorum essemus populorum fabula. Quotiens sillabas contorsimus, quotiens verba transtulimus, denique quid non fecimus ut amor ille, quem si extinguere non erat, at saltem tegi verecundia iubebat, plausibiliter caneretur? [22] Laudabamur in studiis nostris et "capita" delirantum "peccatoris oleum impinguabat"; sed ineffabilis Dei pietas gressus tuos interea pedetentim revocabat ad rectum iter et satietate rerum pereuntium preceps illud desiderium castigabat, ut scilicet diversis etatibus utrobique incola, quid interesset inter Babilonem atque Ierusalem expertus agnosceres. [23] O misericors Deus, quam tacite consulis, quam occulte subvenis, quam insensibiliter mederis! quid enim tantis laboribus, bone Iesu, quid aliud nisi amorem mortalem imo vero mortiferum petebamus, cuius nos fallacem et multis sentibus obsitam suavitatem attingere summotenus permisisti, ne grande aliquid inexpertis videretur, et ne tanta esset ut opprimeret, misericorditer providisti, delitiis nostri e medio sublatis, cum quibus dextera tua spes nostras e terra pene radicitus extirpavit?
[24] Iuvenili etate revocasti eas morte quidem, ut spero, illis utili, nobis necessaria, et abstulisti a nobis animarum nostrarum vincula; et tamen, o ceca mens mortalium, quotiens questi sumus quasi ante tempus accidisset quod cum summo vite nostre discrimine trahebatur, aut quasi salutare aliquid intempestivum sit! Quot suspiria quot lamenta quot lacrimas in ventos effudimus, et more freneticorum medico nostro insultantes, manum tuam repulimus, lenimen optimum nostris vulneribus adhibentem! [25] Nunc ergo, dic michi, vir Deo ex hoste familiaris ex adversario civis, dic michi, quoniam et ista pertractas et illa retractas, quid simile habent cantiuncule inanes falsis et obscenis muliercularum laudibus referte, turpi et aperta cum confessione libidinis, quid simile habent divinis laudibus et sacris excubiis, in quibus modo per menia et propugnacula civitatis Dei mira ordinatione dispositi, Cristi vigiles adversus antiqui hostis insidias intentissime pernoctatis? felix et invidiosa militia magnusque, fateor, et durus labor, sed brevis et eterno pensandus premio.
[26] Michi autem adhuc restat de quo tecum, si pateris, Deus meus, disceptare velim. Quid est enim, responde michi, quod cum ego et frater meus gemino laqueo teneremur, utrunque contrivit manus tua, sed non ambo pariter liberati sumus? ille quidem evolavit, ego nullo iam laqueo tentus sed visco consuetudinis pessime delinitus, alas explicare nequeo et ubi vinctus fueram, solutus hereo. Quid cause est nisi quod "contritis" pari conditione "laqueis", nequaquam quod sequitur par fuit, «adiutorium nostrum in nomine Domini»?
[27] Cur autem hanc daviticam cantilenam tanto concentu ceptam tam dissona voce complevimus? Nulla Dei voluntas sine causa est, quippe cum omnes inde dependeant et illa sit omnium fons causarum. Frater ergo rite cecinit erecto ad celum animo, ego terrena cogitans et curvatus in terram; et forte liberatricem dexteram non agnovi, forte de propriis viribus speravi; aut hoc aut aliud cause est cur effracto laqueo non sim liber. Misereberis, Domine, ut dignus sim cui amplius miserearis; sine gratuita enim misericordia tua nullatenus potest humana miseria misericordiam promereri.
[28] Nunc ad te, frater, redeo et sensim ad graviora conscendo, ut gradatim te tibi felicissimum ostendam. Recordare quis ille concursus hominum, quenam prelia salutantium, quanta concursantium offensio; quantum ve sudoris ac laborum, ut compti et elaborati nunc hic nunc illic in publico cerneremur. Et, Deus optime, qui cecos illuminas, claudos erigis, mortuos suscitas, qualis illa iactatio est! postquam enim omnibus vicis omnibusque porticibus noti erimus, omnibus scenis circumacti, restat iter patrum nostrorum agere et formidatum sepulcri limen irredituro pede transcendere. [29] Adde nunc conviviorum gloriosa fastidia, que sine magno, ut aiunt, fame discrimine non vitantur, et epularum variam procellam concusso stomaculo fluctuantem. Que si ab amicis patimur incommoda, quid expectes ab hostibus? quorum multa sunt genera: domestici externi, horumque alii clandestini alii ex professo inimicitias agunt, et rursum alii lingua alii fraudibus alii gladio decertant; brevius loquor omne genus experto. [30] Ad hec quid, queso, non iniuriarum a servis contumeliarumque perpetimur? Excusat eos Seneca multis quidem verbis et omnem culpam reflectit in dominos, Luciliumque suum laudat servis "familiariter conviventem". Quid dicam? vereor tanti viri vellicare sententiam; et tamen quid prohibet? longe michi aliter videtur. [31] Potuit illis forte vel prudentia ut bonos servos facerent, vel fortuna ut invenirent, prestitisse; michi, fateor, hactenus neutrum fuit, cum utriusque studium semper fuerit. Itaque de se alii viderint, ego quod nescio laudare non possum; apud me et iniquissimum est servorum genus et proverbium illud vetus a Seneca reprehensum veri locum habet: «totidem hostes esse quot servos». [32] At de bonis servis epystola illa est, mali enim eodem auctore a dominorum consortio excluduntur. Credo; sic enim sonant verba et bonorum exempla de libris non pauca colligimus; nec id quidem ignoro neque scriptoribus fidem nego, sed sive temporum mutatio sive sors sive impatientia mea est, ego bonum servum nunquam vidi; quero tamen, et si forte obvius fuerit, velut occursu bicipitis hominis obstupescam. [33] At nequis hoc vel sevitie vel desidie mee imputet, omnia tentavi, neque minus ego quam Lucilius "familiariter cum servis" meis "vixi" et ad consilium et ad confabulationes et ad cenam illos admisi, meque ipsum et res meas illorum fidei commisi fidelesque ut facerem credidi; nec credendo profeci, quin potius ars omnis in contrarium versa est. [34] Servorum enim a colloquio meo nemo non procacior discessit, nemo non contumacior surrexit a cena, et ut familiaritas insolentes, sic fidutia fures esse docuit; ut ergo Senece de suis, sic michi de meis et amicorum servis — omnes enim fere nescio quomodo pares sunt — vera loqui liceat; ego quidem, fateor, servili pervicacia nil molestius patior in vita. [35] Cetera enim bella indutias habent, cum domesticis hostibus sine intermissione pugnamus; quamvis non sim nescius equo animo ferendum esse quod maximis viris accidisse video. Nempe et Ulixem illa prima etate quam heroicam vocant, inter multos quos sustinuit labores, "servorum et ancillarum" quoque "contumeliis" affectum clarissimi loquuntur auctores; et hoc recentiori evo Fridericus romanus imperator de servorum iniuriis, ut fama fert, vivens moriensque conquestus est. Ceterum hec servorum incidens querela hoc agit ut te felicem scias, qui servili tyrannide liberatus, levissimo ac suavissimo Cristi iugo colla subieceris.
[36] Quid de aliis dicam? quod illud adulationis latens inter dulcia venenum coram arridentium retroque mordentium? que illa de transverso fame vulnera incertis auctoribus et e media vulgi acie clam iaculata convitia? que illa avarite rabies animos efferantis omnisque divini et humani iuris oblivionem pestiferam afferentis? Hec de curatoribus predones efficit. Extremum autem mali genus est dum remediis aconita miscentur: eligis hominem cuius fide inter hominum fallacias sis tutus, ille te primum fallit. Quid hic consilii capias? et ut Satyricus ait,
quis custodiet ipsosCustodes?
[37] Hec nos pestis ab infantia prosequitur; seu fortuna seu simplicitas nostra est, adolescentes soli incuriosi et apti iniurie visi sumus. Tritum assiduitate proverbium est: «occasio furem facit». Hec nos, frater, ut semel expediam, de divitibus inopes fecit; imo certe, quod divini muneris fuisse recognoscimus, de occupatissimis otiosos et de impeditissimis expeditos. [38] Accessit quod omnes qui se spoliis nostris honeraverant, brevi quidem ipsius fortune manibus excussos et vel gravi morte consumptos vel inopia extrema et misera senectute languentes vidimus; nec parvum iniurie solamen ultio est, Deo presertim auctore contingens.
[39] Quid dicam de fori ac litium tempestate, que michi non curiam modo sed terrarum orbem odiosum facere potens est? quid de aliis, que preter mortem gravissima iudicantur, captivitatis insidiarumque periculis, qualia multa olim terra pelagoque pertulimus, quorum commemoratio stuporem michi renovat et horrorem? [40] Sed evasimus. Non id nostre nature privilegio accidit sed divina clementia. Evasimus; sed perire potuimus et certe debuimus, nisi nos misericors Pater vivificis oculis aspexisset. Evasimus; sed eisdem periculorum generibus noti et sotii periere: incendio gladio carcere naufragio aliisque innumerabilibus modis, quorum propter duros et recentes amicorum casus tristis et acerba narratio est. Inter hos laqueos ambulavimus atque inter hos scopulos navigavimus, frater. [41] Quid loquor, quasi equa conditio sit amborum? ego miser inter eosdem versor assidue; tu iam Deo gratias portum tenes; felix hora qua natus es, felix omne periculum quod te per multa experimenta formidabilium rerum ad amorem securitatis adduxit. [42] Confer, oro, nunc ista cum illis: cum turbulentis opibus quietissimam paupertatem, cum amaris negotiis dulce otium, cum iniquis hostibus optimos fratres, denique cum litibus silentium, cum turbis solitudinem, cum urbibus silvas, cum comessationibus ieiunia, cum diurnis choreis nocturnos choros, postremo cum Avenione Cartusiam, cum terrenis periculis celestem pacem, cum servitute dyaboli amicitiam Dei, cum morte perpetua sempiternam vitam; necesse erit te felicissimum fateare. [43] «Urge propositum» ut ait Seneca, «preme quod cepisti»; non te labor terreat, non frangat asperitas. Flacci verbum est:
nil sine magnoVita labore dedit mortalibus.
Quodsi in hac vita de qua ille loquebatur, minima etiam magno constant, quod totiens incassum anhelando probavimus, quis labor magnus videri debet quo ad eternam beatitudinem pervenitur? [44] Absit segnities, languor abscedat; dum matutino tempore excitaris, ad divinum te colloquium evocari credito. Et heu, quotiens nos mortalis domini iussus excivit, quotiens periculis ac laboribus obiecit! et quis, oro te, fructus? nempe nonnisi amicitia humana anceps periculosa difficilis; tibi amicitia divina proponitur, certa secura parabilis. [45] Crede michi; cadet ex animo tedium, somnus ex oculis cum tibi proposueris vocantem Deum, et optime tecum agi senties quod vigilare, vulgo circum stertente, iubearis. Mos imperatorum est probatis militibus difficilia committere; dum coqui pistoresque et, ut horatiano sermone utar "ambubaiarum collegia" circa forum cupidinarium oberrant, illi inter gladios ac tela versantur et periculum ingens tenui gloria consolantur. Cum autem orando colloqui ceperis, gaudium cum reverentia certabit, ut insomnem te atque impigrum sub tanto prebeas spectatore. [46] Audisti ex historiis Marci Catonis milites illo presente et sitim et pulverem et estum et serpentum morsus tolerare solitos et sub illo teste sine gemitu ac lamentis occumbere. Audisti Scevam, illum fortem potius quam iustum virum, sub oculis sui ducis non modo pugnare sed mori etiam exoptantem.
[47] Quodsi mortalis domini veneratio prestare potuit, quid Cristi presentia posse debet? Is equidem non expectandus ut veniat, sicut Cesarem suum infelix ille bellator expectat, sed suscipiendus colendusque; omnibus locis omnibusque temporibus presens est, videt actus nostros, cogitationes introspicit, ingens calcar animo nisi funeste consuetudinis torpor obsistat. [48] Epycuri doctrina est imaginarium vite testem querere; amico scribens, 'Sic' inquit, 'fac omnia tanquam spectet Epycurus'. Seneca vero, ut illustrioris viri presentia Lucilii sui vitam formet, monet ut "Catonem" eligat "Scipionem Lelium" vel alium quemlibet spectate fame virum. Non potest non placere sententia a magnis viris laudata; nam et Marco Tullio placuisse eam video, quam Quinto Ciceroni fratri suo scribens licet aliis verbis inseruit. [49] Placet ergo Epycuri consilium inter illos a quibus scriptum atque probatum est. Nobis hac arte nil est opus; testem fictum non querimus cum vivum ac verum presentemque semper Cristum habeamus. Nam «et si ascendero in celum, illic est, et si descendero in infernum,adest». Omnia igitur coram Illo non quasi spectante sed vere spectante faciamus; pudebit non modo actuum sed archanarum etiam voluntatum, quas non tantum fictus sed etiam vere presens epycureus testis non posset agnoscere; novit autem eas Ille cuius oculis nichil est impervium.
[50] Putemus Illum ante oculos nostros positum clamare: 'Quid agitis, ceci et ingrati? ego pro vobis mortem sponte sustinui, vos michi laborem exiguum negatis; hec vestra pietas, hec accepti benificii memoria est. [51] Qui nutu celum terrasque et maria guberno, qui fulmina de nubibus iacio, qui alternis vicibus tempestates ac serenum reveho, qui diem noctemque suis luminibus exorno et vario horarum numero tenebras lucemque demetior, qui perpetuum solis obsequium duodeno stellarum ordine ad quaternas temporum varietates adhibeo et fastidio consulens grata rerum et incessabili novitate anni circulum circumvolvo, qui non modo calcabilem terram labilem aquam atque auram spirabilem sed innumerabilium rerum vobis presidia et oblectationes et ornamenta congessi, [52] denique qui ad imaginem meam — quamvis stulti obstrepant — de nichilo vos creavi et quo me queri vellem iter vobis ostendi, ipse ego, inquam, ut post tot beneficia rebellantes ac devios revocarem, inter vos ex alto sub servili habitu dissimulata maiestate descendens, pro salute vestra paupertatem labores insidias convitia contumelias carcerem verbera flagella mortem crucemque non timui. Vos michi quid redditis, non dico par tantis meritis, quod nec cogitare sufficitis; sed quod omnino signum ostenditis animi non ingrati?' [53] 'Quid ad hec, frater, responsuri sumus? an hic quicquam ambigui est? profecto si hec intus in anima loquentem Dominum audire voluerimus, surgemus nocte alacres— hoc enim agere ceperam — ut eo tempore devotius Cristo laudes canamus, quo Illum pro nobis opprobria et iniurias passum esse meminerimus.
[54] Sed quia diu iam te, frater, ab altitudine contemplationum tuarum distraxisse vereor, hec summa est. Cristus tibi totius vite testis semper assistit; Illum igitur intuere, si vis nullo labore nullis omnino vigiliis fatigari. Ad hoc enim inaccessibili et inenarrabili Trinitatis consilio effectum est ut eternus et immortalis et omnipotens Dei filius vestem nostre mortalitatis indueret, ut scilicet, quoniam inter Deum atque hominem nulla proportio erat, ipse Dei et hominum mediator utranque perfectissime in se uniens naturam, et ad Deum homines attolleret et Deum ad homines inclinaret possetque mortalis acies in Deum figi mortali carne vestitum. [55] Quodsi immortalitate recepta in gloriam sue divinitatis ascendentem sequi oculis et mente difficile est, et puri hominis testimonio delectaris, elige tibi aliquos de professionis tue ducibus:: Iohannem Baptistam, Antonium, Macharium vel, si rigidiores hi videntur, elige Benedictum, elige ab erroribus seculi redeuntes Augustinum et Arsenium, quos multum semper placuisse tibi scio. Habes Patrum vitas; illas perlege, ut facis; ibi amicum invenies, quem testem secretis consiliis non recuses, quo conscio te ipsum vitamque modereris tuam, sine quo denique nichil agas nichil cogites. [56] Lege Gregorii dyalogum, Augustini soliloquia et scatentes lacrimis confessionum libros, de quibus quidam ridiculi homines ridere solent; tu in eis solamen ac refrigerium non mediocre reperies. De Psalterio enim non dubito te Ieronimi consilium sequi, ut e manibus tuis nunquam excidat; de quo more meo poeticum nescio quid pridem scripsi, quod quoniam placere tibi animadverti, ne modo gravareris, secuturo reservatum nuntio accipies. [57] Tu vero, ut finem faciam, vita omnem inter contemplationem ac psalmodiam et orationem lectionemque partire. Corpori tuo, tanquam rebellaturo si possit et contumaci mancipio, nichil tribuas nisi quod negare non potes; in vinculis habe; serviliter tractari debet ut intelligat unde sit. Suspectam pacem facit hostis infidus; nosti quorum insidias in seculo pertuleris; ab his in perpetuum cave; cum fidefragis inimicis non tuto reditur in gratiam. [58] Hec inter gaude spera suspira serviens Domino in timore et exultans ei cum tremore, ac gratias agens quod tibi "pennas" dedit tanquam "columbe" ut "volares et requiesceres", quibus non segniter usus es, sed elongasti fugiens ut in solitudine constitutus innumerabilia mundi mala de cetero non sentires, que ego miser sentio et quibus obsideor ac circumspiciens contremisco. [59] Nec ideo dum adhuc de Babilone patet exitus, effugio; noli tamen desperare, obsecro te; ora potius ut aliquando consurgam. Multum est, fateor, peccati mei pondus, sed finitum tamen, ac Eius unde auxilium expecto, infinita clementia est. Hec tibi, germane unice, non meo sed peregrino stilo ac prope monastico dictavi, te potius quam me ipsum cogitans; leges dum ex commodo licebit et si hinc perfectioni tue nichil accesserit, scito me michi saltem profuisse dum scriberem, quoniam mea me pericula meditantem status tui felix interim torsit invidia. Vale, mei memor.
VII Kal. Octobris
, ex oppido Carpensi.

4

Ad eundem, de stilo Patrum et de proportione inter theologiam et poetriam, cum expositione brevi prime egloge bucolici sui carminis ad eum misse.
[1] Si fervorem animi tui novi, iam hinc annexum huic epystole carmen horrueris, quasi professioni tue dissonum adversumque proposito. Noli aliquid temere diffinire; quid enim stultius quam iudicare de incognitis? theologie quidem minime adversa poetica est. Miraris? parum abest quin dicam theologiam poeticam esse de Deo: Cristum modo leonem modo agnum modo vermem dici, quid nisi poeticum est? mille talia in Scripturis Sacris invenies que persequi longum est. [2] Quid vero aliud parabole Salvatoris in Evangelio sonant, nisi sermonem a sensibus alienum sive, ut uno verbo exprimam, alieniloquium, quam allegoriam usitatiori vocabulo nuncupamus? Atqui ex huiusce sermonis genere poetica omnis intexta est. Sed subiectum aliud. Quis negat? illic de Deo deque divinis, hic de diis hominibusque tractatur, unde et apud Aristotilem primos theologizantes poetas legimus. [3] Quod ita esse, ipsum nomen indicio est. Quesitum enim est unde poete nomen descendat, et quanquam varia ferantur, illa tamen clarior sententia est, quia cum olim rudes homines, sed noscendi veri precipueque vestigande divinitatis studio — quod naturaliter inest homini — flagrantes, cogitare cepissent esse superiorem aliquam potestatem per quam mortalia regerentur, dignum rati sunt illam omni plusquam humano obsequio et cultu augustiore venerari. [4] Itaque et edes amplissimas meditati sunt, que templa dixerunt, et ministros sanctos, quos sacerdotes dici placuit, et magnificas statuas et vasa aurea et marmoreas mensas et purpureos amictus; ac ne mutus honos fieret, visum est et verbis altisonis divinitatem placare et procul ab omni plebeio ac publico loquendi stilo sacras superis inferre blanditias, numeris insuper adhibitis quibus et amenitas inesset et tedia pellerentur. Id sane non vulgari forma sed artificiosa quadam et exquisita et nova fieri oportuit, que quoniam greco sermone 'poetes' dicta est, eos quoque qui hac utebantur, poetas dixerunt. [5] 'Quisnam' inquies, 'horum est auctor?' Poteras, frater, absque fideiussoribus fidei mee stare; merui forte ut vera et veri frontem habentia referenti sine testibus crederetur; sed si cautius agere mens est, locupletissimos fideiussores ac fide dignissimos testes dabo: primus est Marcus Varro, doctissimus Romanorum; proximus Tranquillus, rerum curiosissimus indagator; tertium non adderem nisi quia is, ut reor, familiarior est tibi. Horum igitur et Ysidorus, breviter licet et ipso teste Tranquillo, meminit Ethimologiarum libro octavo. [6] Sed occurres et: 'Possum' dices, 'sancto saltem doctori credere, tamen rigori meo carminis tui dulcedo non convenit'. Noli hoc, frater, opinari: et Veteris Testamenti Patres heroyco atque aliis carminum generibus usi sunt: Moyses Iob David Salomon Ieremias; Psalterium ipsum daviticum, quod die noctuque canitis, apud Hebreos metro constat, ut non immerito neque ineleganter hunc Cristianorum poetam nuncupare ausim; quippe quod et res ipsa suggerit et, si nichil hodie michi sine teste crediturus es, idem video sensisse Ieronimum, [7] quamvis sacrum illud poema quod beatum virum, scilicet Cristum, canit nascentem morientem descendentem ad inferos resurgentem ascendentem reversurum, in aliam linguam simul sententia numerisque servatis transire nequiverit. Itaque sententie inservitum est, et tamen adhuc nescio quid metrice legis inest et Psalmorum particulas ut sunt, sic versus vulgo dicimus. Et de antiquis hactenus. [8] Novi autem Testamenti duces, Ambrosium Augustinum Ieronimum, carminibus ac rithmis usos ostendere non operosus labor est, ut Prudentium Prosperum atque Sedulium et ceteros pretermittam, quorum soluta oratione nichil omnino, metrica vero passim cernuntur opuscula. Noli itaque, frater, horrere quod Cristo amicissimis ac sanctissimis viris placuisse cognoscis; sensibus intende, qui si veri salubresque sunt, quolibet stilo illos amplectere. [9] Laudare dapem fictilibus appositam, eandem in auro fastidire, aut dementis aut ypocrite est. Avari est aurum sitire, non posse pati pusilli animi est; non fit auro melior cibus certe, nec deterior. Profecto autem sicut aurum sic carmen in suo genere nobilius non nego, quanto scilicet rectiora sunt que ad regulam fiunt, quam que temere. Non quod ideo carmen expetendum censeam; ne spernendum quidem. Hec pro stili excusatione premissa sint; nunc ad propositum sermo vertendus est.
[10] Tertia retro estas me tunc in Galliis agentem ad fontem Sorgie compulerat, quam sedem vite nostre quondam delegimus, ut nosti; sed tibi divino munere sedes tutior tranquilliorque parabatur; michi ne illa quidem uti licuit, raptante me altius fortuna quam sat est. Illic ergo tunc eram eo animo qui, sicut sub tanta rerum mole magnum aliquid aggredi non auderet, sic omnino nichil agere nesciret, ab infantia mea bono utinam, sed certe in actu perpetuo enutritus. [11] Media via igitur electa est, ut maioribus dilatis, aliquid pro solatio illius temporis meditarer. Ipse autem loci habitus et recessus nemorum, quo me sepe curis gravidum lux oriens urgebat et unde me sola nox radiens pellebat, ut silvestre aliquid canerem suasere. Quod ergo pridem in animo habueram, bucolicum carmen XII eglogis distinctum, scribere orsus, incredibile est quam paucis diebus absolverim; tantum ingenio locus calcar addiderat.
[12] Ceterum quia nichil prius in animo erat, eglogarum prima de nobis ambobus scripta est, ideoque potissimum ut tibi mitteretur obtinuit, nescio quidem an pro solatio an pro impedimento solatii tui dicam. Sed quoniam id genus est quod nisi ex ipso qui condidit auditum, intelligi non possit, ne te inutiliter fatiges, primo quid dicam, deinde quid intendam brevibus explicabo.
[13] Duo pastores inducuntur; pastorius enim est stilus, ideo pastoribus datur. Nomina pastorum Silvius ac Monicus. Silvius ergo Monicum solum et invidioso otio felicem videns sub antro quodam quiescentem, alloquitur quasi fortunam illius admirans et suam deflens, quod ille grege ac rure posthabito requiem invenerit, ipse vero asperos colles multo cum labore circumeat; quod eo magis miratur, tantam esse diversitatem fortune, quoniam, ut dicit, una eademque fuerat amborum mater, ut detur intelligi germanos esse pastores.
[14] Monicus ad hec totam fraterni laboris culpam in eundem retorquet, nulla vi coactum dicens sponte sua errare per devia silvarum montiumque cacumina; cui respondet Silvius errorum causam esse amorem, et amorem muse non alium. [15] Quod ut pateat, longiusculam incipit fabellam, duorum scilicet pastorum predulciter canentium, quorum alterum in pueritia audisse se memorat, alterum postea, eorumque se captum illecebris cetera omnia negligere; quos dum per montes avidissime sequitur, iam canere didicisse, ita ut laudetur ab aliis, licet ipse sibi nondum placeat. Itaque propositum sibi esse ad summum niti et vel pervenire vel inter nitendum mori. [16] Contra Monicus ut antrum suum Silvius ingrediatur suadere incipit, dulciorem ibi cantum auditurus; mox ceptum sermonem inexpletum linquit, quasi signa turbati animi in ore Silvii agnoscens. Ille autem se excusat; itaque Monicus orationem peragit, qua audita mirabundus Silvius percontatur quis ille pastor tam dulciter canens, cuius nunc noviter mentionem audit. [17] Ad quod Monicus quasi pastoria ruditate non nomen reddit, sed describit patriam et more ruralium sepe in verbis errantium, duorum fluminum mentionem facit uno fonte nascentium, ac statim velut errore recognito, verba prevertit et quod de duobus inceperat, de uno flumine duobus ex fontibus descendente prosequitur; utrunque sane in Asia est. [18] Silvius autem se flumen nosse commemorat, signum afferens quod in eo quidam puer hispidus lavit Apollinem. Inde refert Monicus oriundum esse cantorem. Quod audiens Silvius, mox hominem recognoscit et vocem modumque canendi deprimit attollens suos; ex adverso Monicus suum meritis laudibus accumulat. Itaque tandem Silvius velut acquiescens, se in tempore rediturum et quam dulciter ille canat probaturum ait; nunc autem festinare. [19] Quod admirans Monicus, festinationis causam querit et audit Silvium intentum cantilene, quam de quodam egregio iuvene cuius acta multa brevitate perstringit, componere ceperit, non posse nunc aliis vacare; quamobrem Monicus colloquium hoc concludit vale dicens Silvio et in finem hortatur ut dilationis pericula casusque consideret.
[20] Hec summa rerum; intentionis autem mee sensus hic est. Pastores colloquentes nos sumus; ego Silvius, tu Monicus. Nominum ratio hec est: primi quidem tum quod in silvis res acta est, tum propter insitum ab ineunte etate urbis odium amoremque silvarum, proptere quem multi ex nostris in omni sermone sepius me Silvanum quam Franciscum vocant; secundi autem quia cum unum ex Cyclopibus Monicum dicant quasi monoculum, id quodam respectu proprie tibi convenire visum est, qui e duobus oculis, quibus omnes comuniter utimur mortales, quorum altero scilicet celestia altero terrena respicimus, tu terrena cernentem abiecisti oculo meliore contentus. [21] "Antrum" ubi solitarie degit Monicus, Mons Rivi est, ubi tu nunc monasticam vitam agis inter speluncas et nemora, vel ipsum antrum in quo Maria Magdalena penitentiam egit, quod monasterio tuo vicinum est. Ibi enim in hoc sancto proposito de quo multa mecum prius agitaveras, Deo cor lubricum sublevante, firmatus es. "Rus ac gregem", quorum "sprevisse curam" dicitur, pro civitate et hominibus intellige, quos in solitudinem fugiens reliquisti. [22] "Unam fuisse genitricem" amborum, quin utrunque insuper parentem, non allegoria sed veritas nuda est. "Pro sepulcro" ultima sedes intelligitur; te enim celum, me nisi misericordia subvenerit, Tartarus manet; vel simpliciter quod verbum sonat intelligi potest: tibi enim iam certa sedes eoque certior "spes sepulcri", michi autem adhuc vagus error et incerta omnia. [23] "Inaccessum cacumen" ad quod "multo sudore" Silvium anhelare Monicus exprobrando obicit, fame rarioris et ad quam pauci perveniunt, altitudo est. "Deserta" quibus "vagari" Silvius dicitur, sunt studia; hec vere deserta hodie et vel lucri cupidine derelicta vel ingeniorum desperata segnitie. "Muscosi scopuli" sunt potentes ac divites, patrimonio velut musco obsiti; "fontes sonantes" literati et eloquentes homines dici possunt, quorum ex ingenii scatebris disciplinarum rivuli prodeunt cum sonitu quodam delectabili. [24] Quod per "Palem" iurat Silvius, pastorale iuramentum est; Pales enim est pastorum dea; posset apud nos intelligi Maria, non dea sed Dei mater. "Parthenias" ipse est Virgilius, non a me modo fictum nomen; in vita enim eius legimus quod Parthenias quasi "omni vita probatus", dici meruit; quod ut per se ipsum lector intelligeret, locus est additus, ubi videlicet lacus Cisalpine Gallie "Benacus" valde sibi similem filium ex se gignit; filius autem hic Mintius est, Mantue fluvis, que Virgilii patria est. [25] Ceterum aliunde advectus "pastor" nobilis Homerum significat, in quo singula fere verba aliquid important. Nam et "inde", hoc est deinde, non sine mysterio dictum est, quia Virgilium "puer iam", idest non iam infans, deinde autem etate provectior Homerum attigi; is enim qui Homerus vulgo dicitur, alterius nescio cuius scolastici opusculum scias, licet ab homerica Yliade sub breviloquio decerptum. [26] "Peregrinis" autem "ab oris", quasi nec italicus nec omnino lingue particeps latine; unde "nec nostro murmure canere" eum dixi, ut qui grece canat. "Generosi" sane "pastoris" epythetum iure occupat; quid enim vel lingua vel ingenio generosius Homeri? "nescio" autem "qua de valle" ideo est additum quia de loco originis eius opiniones varie sunt, quas locus iste non capit; postremo "de fonte" homerico "bibere" Virgilium, omnibus est notum qui in poeticis exercentur. [27] "Amica" qua uterque "dignus" dicitur, fama est, propter quam poete, sicut propter amicas suas amatores, canunt. "Silva horrida et aerii montes" quos "miratur" Silvius non sequi dulcedinem canentium, vulgus incultum est et principes eminentes. Descensus "e montis vertice ad imas valles" et ab imis vallibus ascensus in montes, quem de se ipso loquens Silvius refert, est ab altitudine theorice ad practice exercitium et e converso pro varietate affectuum alterna digressio. [28] "Fons qui canenti plaudit", est studiosorum chorus; "arentes cautes" ydiote, in quibus, quasi echo in cautibus, nude vocis est usus et consonans sine discretione responsio; "nimphe", dee fontium, sunt divina studiosorum hominum ingenia. "Limen" intra quod Silvium Monicus invitat, Cartusiensium ordo est, quem nemo certe deceptus, ut multos ex aliis ordinibus, nemo intrat invitus. "Pastor" cuius cantum Monicus prefert Homero Virgilioque, est ipse David, cui proprie convenit verbum "psallere" propter Psalmos, suum opus; "media" autem "nocte" propter matutinam psalmodiam, que illo presertim tempore in ecclesiis vestris auditur. [29] Fluvii duo "uno de fonte", quorum primo quidem Monicus errore decipitur, sunt Tigris et Eufrates, noti amnes Armenie; fluvius autem "unus gemino de fonte", Iordanis est Iudee, quod multi sunt auctores, inter quos Ieronimus, illarum partium sedulus et diuturnus incola. Nomina fontium Ior et Dan, e quibus Iordanis ut flumen sic ipsum nomen efficitur, qui quidem in mare Sodomorum fertur descendere, ubi "cinereos campos" propter incendia civitatum esse narratur; in hoc amne Cristus a Iohanne per baptismum lotus memoratur. [30] "Puer" enim "ille hispidus" est Iohannes Baptista: puer, inquam, virgo purus innocens hispidus incultus, hirto tegmine impexo capillo facie solibus adusta; "Apollo" autem, filius Iovis, dicitur ingenii deus; per quem Iesum Cristum accipio, verum Deum verum Dei filium: deum, inquam, ingenii ac sapientie, quoniam ut apud theologos notum est, inter attributa personarum summe et individue Trinitatis sapientia Filio attribuitur et ipse sapientia Patris est. [31] Vox autem "rauca" David et "lacrimarum" assiduitas et repetitum sepe nomen "Ierosolime" obicitur propter asperum prima facie et flebilem stilum et quia revera in Psalmis crebra illius urbis vel historica vel allegorica mentio est. Hoc autem loco summatim inseritur de quibus poete quos Silvius preferre nititur, canant; quod exponere longum est, sed in eo studio provectis omnia clara et aperta sunt. [32] Monicus contradicit excusans daviticam raucitatem et pari breviloquio percurrens de quibus apud illum agitur. "Iuvenis" de quo cantilenam "texere" Silvius "cepit", Africanus Scipio est, qui "in litore afro Poliphemum" stravit, hoc est Hanibalem Penorum ducem; sicut enim Poliphemus, sic et Hanibal monoculus fuit post oculum in Italia amissum. "Lybici leones", quibus abundare Africam constat, reliqui Carthaginiensium duces sunt, quos idem victor ad imperio deiecit. "Lustra incensa" sunt combuste naves, in quibus omnis Carthaginiensium spes fuerat; e quibus quingentas sub oculis eorum combussisse illum, romana narrat historia. [33] Et hic quidem "iuvenis sidereus" dicitur sive propter heroycam virtutem qua maxime viguit, que «ardens» a Virgilio, a Lucano «ignea» virtus dicitur, sive propter opinionem celestis originis, que admiratione viri illius tunc apud Romanos erat. Hunc Itali "laudant" de "litore adverso"; est enim africano litori adversum litus italicum, non animorum modo discordia sed terrarum situ; directe autem opponitur Roma Carthagini. [34] Sed de hoc tam laudato iuvene nemo canit; quod ideo dictum est quoniam etsi omnis historia laudibus et rebus eius plena sit, et Ennium de eo multa scripsisse non sit dubium «rudi et impolito» ut Valerius ait, «stilo», cultior tamen de illius rebus liber metricus non apparet. De hoc igitur utcunque canere institui, quia scilicet de eo liber meus est qui inscribitur Africa, utinam tam felici exitu claudendus seni quam magno animo ceptus est iuveni. Quantum sane periculum semper fuerit in dilatione consilii salutaris et quam varii atque inopinabiles presentis vite "casus", quos "circumspicere" suprema Monici iubet allocutio, ne dici quidem expedit. Reliqua cogitando percipies. Vale.
Patavi, IV Non. Decembris
, ad vesperam.

5

Ad eundem, gratulatio de illius provectu multiplexque varietas ac discordia studiorum atque actuum humanorum.
[1] Geminum otii tui munus, amantissime frater, buxeam pyxidem torno volubili perpolitam, opus manuum tuarum, et fructuosam simul epystolam multis Patrum refertam compactamque sententiis, sacri ingenii tui testem, heri ad vesperam magno cum gaudio recepi, sed inter legendum, fateor, tam varie affectus ut me hinc ardor generosi impetus, hinc gelidi metus torpor invaderet. [2] Adeo michi magnifice visus es et melioris status desiderium ac stimulos incutere et presentis lapsus frena substringere, ut luce clarius videam ubi sim quo ve ire sit necesse quantoque miser absim intervallo ab illa patria nostra Ierusalem ad quam nisi nos nostri immemores fuscus et luteus carcer facit, semper in hoc exilio suspiramus. Quid nunc dicam? gratulor tibi et michi; gratulor tibi talem animum, michi talem esse germanum. [3] Unum inter duas gratulationes est quod doleam, quod lugeam quod querar: eosdem parentes, non idem sidus fuisse nascentibus. Nimis dissimiles sumus, frater, nimis impares partus eadem alvus effudit, ut intelligi possit non mortalium parentum sed Eterni Patris munus esse quod sumus. Quid enim pater nisi vile semen? quid nisi fedum mater habitaculum? Deus animam, Deus vitam, Deus intellectum, Deus appetitum boni, Deus arbitrii libertatem dedit; quicquid sanctum, quicquid religiosum, quicquid pium, quicquid excellens habet humana natura, totum ab Illo est. [4] Epystole quidem tue, que michi simul et solamen attulit et pudorem, in qua te cernens gaudeo, me cogitans erubesco, quid respondeam non habeo, nisi optima et saluberrima esse que dicis, et quanquam magnis probata testibus, esse tamen vel sine teste verissima. Quid enim, cetera ut omittam, illa certius sententia cui astipulator queritur Augustinus, discordare secum studia hominum et affectus? qua in re patere, oro, me paulo liberius evagari et priusquam ad Augustinum venio, de meo aliquid loqui, quod et michi delectabile et tibi forte non molestum fuerit. [5] Discordant studia tum omnium tum etiam singulorum hominum: fateor et negare non possum, scio alios et me ipsum scio; contemplor cathervatim, et singulatim contemplor humanum genus. Quid vero de omnibus dicam, aut quis fando enumeret diversitates innumeras quibus inter se dissident mortales, ut nec una species, certe, nec unum genus homo cum homine videatur? [6] Omissis ergo que perstringi nequeunt, totam rem tres in partes et unamquanque rursus in multas minutias secuere philosophi, unde et secte nomen creditur derivatum. Videmus alios voluptatibus deditos, que ingens et inextimabilis turba est; in quibus, Deus bone, quanta varietas, quot artes, quam non idem gustus, non una sententia! ut huic displicet quod placet illi, hic miserum putat quod ille felicissimum arbitratur. [7] Multos actuose vite studiis intentos cernimus, opes honores potentiamque sectantes; horumque alios bello, pace alios, hos terris, hos pelago, quosdam manu, nonnullos autem ingenio fretos ad optatum niti, et hic quoque quam multarum labor artium, quam varie rerum forme, quam distincta sedulitas! In his duobus vivendi generibus versantur ille omnes quas mechanicas dicunt, corporeis necessitatibus servientes, que vix tandem inter artes ceteras admisse, locum philosophie novissimum quorundam iudicio meruerunt, de quo nunc accuratius tractandi non est locus. [8] Itaque varietatem humanorum actuum persequamur. Paucos quidem sapientie et contemplationi deditos audimus sepius quam videmus; etas nostra superioribus duabus graditur viis; hac tertia nullus aut tam pauci, ut prope iam nullo recenti vestigio signata sit. Et quamvis veram sapientiam unam esse non sit dubium, Deum nosse et colere, propter quod scriptum est: 'pietas est sapientia', ad quam omnium nobilissimum ac sacratissimum studium hominibus datum erat, nisi illud vanitas nostra corrumpens iam de theologia dyaleticam effecisset, tamen de hac agendum est que vulgo sapientia dicitur, quam rectius scientiam dixerim. [9] In hac ergo quanta quoque discordia est! alii verborum regulas texunt, flosculis alii coloribusque inhiant, alii conclusiunculas meditantur et rursus alii numerant, numeros alii sonis iungunt, terram alii metiuntur, alii nonnisi celum atque astra suspiciunt, felices si celi potius intuerentur auctorem. [10] He sunt quas liberales vocant; accedunt alie. Est enim et que naturas rerum omnium inquirat, meditatio pulcerrima, nisi nature dominum obliviscatur, quod iam pene perpetuum illi est; et que ut medicina corporum, sic ipsa salutem spondeat egrotantium animorum, artium utilissima si ad prestandum quod promittit, e celo speret auxilium, sine quo posse se nichil intelligat, quod omnium sed in primis harum duarum debet esse comune. Etsi enim egro corpori prosit vis in terra nascentium herbarum, etsi animo affecto ac languido multi verborum medicamenta confecerint atque conscripserint, utriusque tamen hominis vera salus a Deo est. [11] Horum sane qui animis medentur, quidam unius hominis, quidam familie, quidam reipublice curam gerunt: primum quidem ethice opus est, yconomice secundum, tertio politice magistri et legum latores invigilant. [12] Inque his omnibus vie tertie tramitibus sunt qui palam, sunt qui clam pergant et velut apertum evitantes umbris gaudeant, neque se profanari et nimia familiaritate contemni, sed videri a paucis et studio queri velint. Hi sunt poete, nostra presertim etate rarum genus, in quibus ipsis non omnibus idem finis, non eadem via, ut non immerito cum virile hoc et magnificum vatum genus magno semper in precio fuerit, illud humilius stiloque mollius severis infamie iudicibus habeatur.
[13] Habes, frater, quantum in tam brevi temporis spatio tamque arcto verborum ambitu licuit, tres illas vias famosissimas per quas humana curiositas aliter atque aliter multumque diversis passibus incedit, in quibus omnibus studiorum eminet infinita dissensio. Has autem vias, quarum et Aristotiles et philosophorum plurimi meminere, nec poetis ignotas noveris, etsi in eis designandis more suo exerceantur occultius. [14] Hoc equidem importari volunt per certamen illud trium dearum, in quo voluptuosus arbiter electus, falso penitus sed vulgari iudicio, Venerem Iunoni pretulit ac Minerve, et precium iudice dignum fuit, voluptas blanda sed brevis, dulce principium amari exitus. Et de primis quidem duabus viis nichil est quod mirer; de tertia non mirari nequeo inter eos ipsos qui unam tenent viam eamque tam certam et in ea ipsa uno cognomine gloriantur dicunturque philosophi, esse innumerabiles pene sectas dissidentium, quas sciens pretereo quod et nimis multe sunt et a Marco Varrone ac post eum ab Augustino curiosissime recollecte. [15] Illud vero non pretereo, in his ipsis tantis ingeniis virisque tam gravibus tantam esse discordiam, ut alter alterum spernat ac rideat, quod cum multis possit, uno monstrabitur exemplo. Socrates ille, quem "primum" omnium ferunt "philosophiam" velut e "celo" in terras traxisse et a sideribus abductam inter homines habitare deque hominum "moribus ac rebus" disserere "coegisse", ab Aristotile irridetur, qui eum quasi vilis negotii exercitorem ac mercennarium "circa moralia negotiantem" dicit "et de natura nichil". Ac ne dubites de contemptu, Cicero in Officiis sic ait: «Eodemque modo de Aristotile et Socrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus, contempsit alterum».
[16] Hoc est igitur quod non modicum me mirari fateor; sed illud multo vehementius, quod unius eiusdemque hominis vota discordant. Quis nostrum, queso enim, idem vult senex quod voluit iuvenis? minus dico: quis nostrum idem vult hieme quod estate? necdum quod in animo est dixi: quis nostrum idem vult hodie quod heri, idem sero quod mane voluerat? ipsum diem in horas, horam in momenta partire; plures unius hominis voluntates invenies quam momenta. Hoc est quod singulariter miror; quod non mirari omnes homines, magis miror. [17] Sed iam satis evagatus sum; ad te, frater, Augustinumque tuum redeo. Illud ergo supra fidem stupeo, quod illo teste non his quidem verbis sed hac plane sententia dixisti: unum hominem secum circa unam eandemque rem et eodem momento temporis dissentire. Vulgata dementia et ambulare velle nos semper, nunquam pervenire, quod nichil est aliud quam ire velle simul et consistere; id est enim velle vivere nolle mori, cum in psalmo scriptum sit: «Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?» [18] Et tamen ita se res habet; hoc volumus, hoc animo sumus; tanta cecitas est, tanta perversitas, tantus furor; vitam hanc optamus, mortem huius vite terminum execramur. En studia vere contraria, en penitus vota pugnantia, non solum quia necessario hanc illa consequitur, sed etiam quia, ut ait Cicero, cui nescio quomodo in hac re prope plusquam catholicis testibus apud me fidei est, hec nostra que dicitur "vita, mors est"; unde fit ut mortem pre omnibus et oderimus et amemus conveniatque nobis illud comicum:
volo nolo, nolo volo.
[19] Ceterum ut — hac philosophia in tempus omissa, importuna fortasse sed vera — loquar hominum more vulgarium, et sit hec vita que vulgo vita dicitur tantaque diligentia servatur, quanta tamen, oro, est etsi hodie inciperet? facile id quidem intelliget quisquis pretoritos vite annos cogitatione percurrens eademque, si liceat, mensura qua illos lapsos meminit, venturos metiens, usque, si libet, ad centesimum annum spes curasque porrexerit. [20] Nunc vero longius iam provectis quantulum, queso, est reliqui! profecto enim quicquid a tergo est, certa mors abstulit; quod ante est, vita promittit brevis volatilis et incerta, que ut impleat quod spopondit, constat tamen, etsi totidem sint, nescio quomodo breviores senum annos esse quam iuvenum. [21] Iam quis dubitet illud sic esse per omnia ut dicis, hic nos assidue summoque studio dies bonos et felicitatem querere, ubi neque dies usquam boni, neque felicitas neque quies neque salus neque vita neque omnino quicquam est aliud quam durum iter ac difficile ad eternam, nisi respuimus, vitam vel si negligimus, ad eternam mortem? illic vero dies bonos queri oportere, dum tempus est, ubi optima ac perfecta sunt omnia. [22] Cetera eisdem in literis tuis elegantissime tractata pretereo, quod et absoluta res est et in ore peccatoris hominis devota parum autoritatis habet oratio, in silentio admirans et animi tui constantiam et stili robur, quo satis admoneor alium quendam habuisse te in monasterio preceptorem quam in seculo habuisti; nimirum ille te loqui docuit qui docuit operari, qui docuit velle; persimilis animo atque actibus sermo est; multum intus et extra brevi tempore mutatus es. [23] Mirarer autem magis nisi didicissem quid est "mutatio dextere Excelsi", cui perfacile non solum unus animus sed totum genus humanum, totus terrarum orbis, tota denique rerum natura versatilis est. Ita michi copiose sanctorum Patrum dicta conquiris tantoque connectis artificio, ut paulominus iuncturam cogar quam sententiam laudare, et certe solers iunctura sepe quod alienum fuerat, nostrum fecit, cuius quanta vis sit, interArtis precepta poetice non extremum legimus. [24] Unum ut indulgeas velim modestissime verecundie tue verecundissimeque modestie laxes frena parumper et maiorum te nominibus non verearis inserere neque diffidas — eodem Spiritu dictante qui disertos illos fecit et de quo scriptum est: «Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris mei est qui loquitur in vobis» — posse etiam te de tuo aliquid dicere, imo vero permulta et tibi et aliis profutura.
[25] Postremo ut de me, cuius vicem valde germanitas tua pertimescit, nec immerito tot in circuitu frementibus procellis, non dico securitatem, sed spem bonam habeas, scito me consiliorum que michi supremo dederas digressu, non oblitum. Asserere non ausim adhuc me in portum confugisse; feci autem quod naute solent quos in alto tempestas invasit, insule, ut ita dixerim, cuiuspiam unum latus ventis ac fluctibus obieci; illic donec tutior portus appareat, delitesco. [26] 'Et quem' inquies, 'in modum?' Siquidem Iesu Cristo auspice tria illa utcunque me implesse noveris que mandasti, et ut consummatius impleam summis in dies viribus eniti; quod non ad gloriam meam, qui adhuc multis in malis ac miseriis versor, cui multus et de preterito dolor et de presenti labor et de futuro metus est, sed ad gaudii tui primitias narro, simul ut quo melius de me sperare ceperis, eo ferventius pro me incipias orare. [27] Sunt autem tria hec in quibus tibi parui. Nam et in primis abditas scelerum meorum sordes, que funesta segnitie longoque silentio putruerant, in apertum manibus salutifere confessionis elicui, idque sepius facere atque ita omnipotenti medico cecum animi mei vulnus ostendere, in consuetudinem adduxi. [28] Deinde non diurnas modo sed nocturnas ad laudes Cristo dicendas adeo impiger eodem solicitante factus sum, ut his etiam brevissimis noctibus quantalibet serotina fatigatum vigilia, nunquam me vel sopitum vel tacitum aurora reperiat. Ita michi placuit illud Psalmiste: «Septies in die laudem dixi tibi», ut ex quo semel hunc morem sum amplexus, nulla me vel semel ab incepto occupatio diurna distraxerit; et illud eiusdem: «Media nocte surgebam ad confitendum tibi», ut quotidie illa hora nescio quem ad excitandum me venire sentiam, qui gravi licet somno pressum dormire prohibeat.
[29] Tertium est quod consortium femine, sine quo interdum extimaveram non posse vivere, morte nunc gravius pertimesco, et quanquam sepe tentationibus turber acerrimis, tamen dum in animum redit quid est femina, omnis tentatio confestim avolat et ego ad libertatem et ad pacem meam redeo. [30] Quibus in rebus, amantissime, tuis me precibus adiutum esse credo et adiutum iri spero atque obsecro per misericordiam Illius qui te «in regione dissimilitudinis» aberrantem de tenebris tuis ad lucem suam revocare dignatus est. In Quo vere felix et false ac periture felicitatis constantissimus spretor nostrique non immemor in orationibus tuis, vive, dulcissime frater, et Vale.
III Idus Iunias
, in solitudine.

6

Ad Iohannem Neumburgensem electum, imperialis aule cancellarium, responsio familiaris.
[1] Et quanto putas gaudio evectus sim, literas tuas legens, quantumque preter solitum michi ipse placuerim? sensi enim quantulumcunque meum nomen iam nimbose Alpis transcendisse cacumina et per ora doctissimorum hominum celoque volitare germanico. Non merui, fateor; sed in utranque partem multa licet immeritis eveniunt. Quamvis autem inane quoddam ventoque simillimum sit gloria, dulce tamen nescio quid inest, quod magnos etiam animos possit allicere. [2] Amplector igitur sortem meam et oblatam michi benivolentiam tanti viri gloriabundus excipio. Tu quidem, etsi procul ab orbe romano genitus romano tamen innutritus eloquio, latine michi clarissimum iubar vocis et prevalidos nervos prefers; quantoque tibi videris inferior, tanto superior appares oculis recta cernentibus. Facis ut quod de Italia dictum est, iam plane de Germania dici queat, non illam virtute et armis potentiorem futuram esse quam lingua, si studii labor non offendat ingenia. Magnus michi transalpine facundie testis est calamus tuus. [3] De his modo nil amplius, ne mearum laudum in quibus, eloquentissime vir, exquisite admodum et tam vere utinam quam diserte versatus es, rependisse me tibi hodie vicem putes, ex quibus quidem pudorem mixtum cum voluptate percipio. Iuvat enim tibi aliquid videri, pudet non esse quod videor. Sentio autem: ille vir optimus te fefellit, cui deinceps in omnibus preterquam in rebus meis habendam fidem scito; amat enim; iam intelligis iudicii cecitatem: talem ille me predicat qualem cupit. Vive feliciter et Vale.

 

LIBER XI

1

Ad Iohannem de Certaldo, de peregrinatione sua ad urbem Romam anno Iubileo.
[1] Sperabam loci atque animi mutatione mutari posse fortunam, sed fallebar ut video. Quocunque fugio, illa me sequitur; seu me curru volubili seu frementi cornipede seu volanti navigio seu denique dedaleis alis abstulero, profugum torva preveniet. Nequicquam tamen; vellicare enim potest et impellere, prosternere, iam Deo gressus meos sustentante, non potest. [2] Iam cum Democrito didici et "mandare laqueum minaci et medium unguem" indignanter "ostendere". Retentat illa me tamen artibus suis et a quo sepe sub annis tenerioribus victa est, eum vincere meditatur etate iam solida et tranquilla, quasi facilius sit cum seniore certamen atque ut corporis vigor, sic animi vires vivendo decreverint, que nisi crevissent, frustra me vixisse quidem arbitrarer. Proinde quos illa michi nuper laqueos tetenderit, ne mea te in admirationem mora longior trahat, dicam. [3] Romam ego, ut scis, salutato quidem te petebam, quo annus hic quem votis optavimus peccatores, fere cristianum genus omne contraxit. Ac ne tedio solus peregrinus afficerer, aliquot michi vie comites elegeram, quorum natu grandior religiose senectutis obtentu, alter scientia "facundieque vehiculo", ceteri experientia agibilium et fideli obsequio lenituri omne iter, licet asperrimum, videbantur. [4] Sic michi provideram maturo magis, ut eventus docuit, quam felici consilio; et ibam ferventi animo positurus iantandem piaculis meis finem; "nec" enim, ut ait Flaccus,
lusisse pudet, sed non incidere ludum:
quod profecto propositum, ut spero, nichil potuit aut poterit immutare fortuna. Allidat scopulis quanquam et cruento cerebro saxa respergens laceret hoc infesta corpusculum, sui quidem ac suarum rerum spiritum contemptorem eruet fortasse, non opprimet, et languere artus sepicule, animum egrotare nunquam coget. [5] Non modicum sane nuper, ne amplius expectatione fatigeris, in corpus meum illi licuit. Siquidem Vulsinio egressus — quod nunc parvum et ignobile oppidum, olim inter Etrurie capita numeratum est — sacram urbem quinto visurus alacriter festinabam, unum hoc identidem cum animo meo tractans: Ecce ut etas nostra sensim labitur, ecce ut res et consilia hominum mutantur, ecce quam verum est quod in Bucolicis meis scripsi:
studium iuvenile senecteDisplicet et variant cure variante capillo.
[6] Quartusdecimus annus est ex quo Romam miraculo rerum duntaxat et videndi desiderio primum veni; secundo me huc aliquot annis interiectis nescio an immatura sed dulcis lauree cupiditas attraxit; tertii ac quarti itineris causa fuit illustrium amicorum miseratio, quorum tunc deiectis miserabilibusque fortunis impares licet humeros admovere non timui. Hec michi nunc quinta — quis scit an te novissima?— peregrinatio romana est, tanto ceteris felicior quanto generosior est anime cura quam corporis quantoque optabilior eterna salus quam mortalis gloria. [7] Talia cogitantem et quamvis in silentio Deo gratias agentem, religiosi illius cuius supra mentionem feci, et grandevi abbatis equus, qui michi loco quidem sinister ibat, sed multo sinistrior eventu, equum meum, ut aiunt, ferire volens, me qua tibie poples iungitur tanta vi percussit, ut ingens velut fractorum sonus ossium multos etiam qui aberant, ad spectaculum evocaret. [8] Dolore tactus incredibili, subsistere primo meditatus sum. Ipse me locus exterruit; necessitate igitur in virtutem versa, sero Viterbium atque inde vix die tertio Romam attigi. Illic medicis accitis, os detectum atque horrifice albicans, dubium an et fractum; vestigia quoque clarissima ferrate calcis extabant. [9] Odor neglecti vulneris tam molestus, ut me ipsum supra fidem impatientia sui sepe violenter averteret, et quamvis cum corpore nostro quedam nobis innata familiaritas sit, per quam multa in suo corpore fert quisque suaviter que in altero fastidiret, ego tamen raro unquam in alieno cadavere ut nunc in carne propria cognovi quam nichil, imo vero quam miserum et vile animal est homo, nisi ignobilitatem corporis animi nobilitate redemerit. [10] Quid multa? inter manus medicorum, inter metum et spem salutis dubius, iam quartumdecimum diem Rome iaceo, qui dierum numerus, si cum annis totidem conferatur, iudice me longior atque molestior sit. Hic enim status cum ubique michi gravis et importunus futurus esset eo quod preter naturam plurimorum quantulacunque vis ingenii mei situ et quiete corporis torpet, motu sobrio vegetatur, tum hic presertim importunissimus atque gravissimus est propter animum inexplebilem regine urbis aspectibus, quam quo magis intueror, magis miror et magis magisque ad credendum cogor quicquid de hac scriptum legimus. [11] Casum tamen ipse meum doloremque consolor, quasi hoc celitus actum sit, ut quoniam in me confessor meus fuisse lenior videbatur, quod ab illo pretermissum fuerat, alter impleret, et interdum, fateor, putavi iudicium Dei esse volentis ut cuius animum diutissime claudicantem ipse manibus suis erexerat, eius corpus de cetero claudicaret. Que rite libranti minime tristis aut misera censenda erat alternatio, gratias Ei qui michi spem restituit te in proximo recto simul animo ac corpore revidendi. [12] Ceterum hec tibi, amice, adhuc — quod ipsa literarum facies indicat — in grabatulo meo iacens scribo, non ut doleas hec nobis accidisse, sed ut gaudeas me et hec equo tulisse animo et multo graviora laturum esse si ingruerint. Tu vive feliciter et vale, nostri memor.
Rome, IV Nonas Novembris
, silentio noctis intempeste.

2

Ad eundem, de statu suo deque miserabili et indigno eventu Iacobi de Carraria iunioris querimonia.
[1] Magnum tempus effluxit ex quo carmen tuum honustum querimoniis ad me venit, cuius, quantum meminisse valeo, summa erat quod cum iter vulgares etiam profanosque crebra otii mei vulgarentur opuscola, tu unus, quo nemo rerum mearum appetentior, nemo ex eis solamen gratius percepturus, expers talium habereris. [2] Cui tunc aliquot versiculos reddidi, festinante quidem calamo, non aliam ob causam nisi ne lamentum tuum neglexisse me crederes, eosdemque vix ad exitum perductos inter confusos scripturarum cumulos perdidi; qui licet sepe non segni studio quesiti nunquam postea sub oculos meos redierint, nunc tamen subito preter spem se se agenti aliud ingesserunt. Intempestivum primo visum est eos ad te mittere; sed quoniam, ut ego sentio et ipsi etiam in fine testantur, "nostra tibi omnia placitura" confidimus, mutare consilium libuit simul ut me pridem tibi, dum perditos nuntiavi, non ficta locutum intelligeres. [3] Unum tanto temporis intervallo nominatim addidisse, nequa ex parte te lateam, prope necessarium duxerim. Siquidem carmen illud meum olim tibi scriptum nunc demum ad te veniens me cum fortuna pene equis viribus congressum et velut in acie laborantem tibi offeret, non tamen sine spe magna victorie; iam me hauddubie victorem, nisi fallor, dies longior fecit. Vivendo didici vite bella tractare; iam fortune ictibus non lamenta non gemitus ut quondam, sed callum durati animi obicio et titubare solitus immobilis iam consisto. [4] Itaque indignans illa me tanta telorum nube non ruere et minutioribus parum fidens, novissime pectus meum ingenti falarica percussit. Post nudatum nempe tantorum mortibus amicorum latus et erepta tot vite presidia, optimum michi nuper omniumque carissimum atque dulcissimum solamen ac decus meum subita et horrenda ac prorsus indigna morte preripuit, [5] virum omni laude sed precipua quadam et angelica morum suavitate conspicuum, quem tibi ac posteris notum esse cupio, Iacobum de Carraria hunc, secundum nascendi ordine ac virtutibus et gloria longe primum, Patavi dominum imo patrie patrem, qui unus, quem ego nossem, post Siculi regis obitum toto orbe supererat amantissimus studiorum et ingeniorum cultor extimatorque iustissimus. [6] Sed michi de illius viri laudibus dulce erit loqui et meminisse dum vixero. Quod ad inceptum attinet, ille fuit, fateor, cui omnia debebam, cui totus incubueram; illum michi abstulit fortuna, heu quam ferociter quam repente, ut subducto scilicet fundamento unico spei mee, quod simillimum veri erat, me simul everteret. Steti tamen, mestus quidem, non infitior, sed erectus sed interritus eoque securior quod vix ullum iam tale vulnus expecto; deinceps monstrum illud horrificum odero semper execraborque nec timebo. Vale.
Patavi, VII Idus Ianuarias
, raptim, stimulante nuntio.

3

Ad Iohannem Aretinum, Mantue dominorum cancellarium, de eodem latius.
[1] Rogas, imo vero debiti mei admones ut huius iunioris Iacobi de Carraria, viri optimi optimeque de nobis meriti, huius, inquam, qui nuper Patavi dominus dictus est, re autem ipsa nichil minus quam dominus, nichil magis quam verissimus patrie pater fuit, laudes atque fortunam stilo amplexus hinc aliquid ad te scribam, amoris scilicet merorisque participem. [2] Parva quidem res, si superficietenus metiare; sin altius foderis, operosior forte quam putas, quoniam et pangericum viri virtus et mors exigit tragediam, preclarissima duo poetici laboris opera. Latam igitur atque uberem dicendi materiam affers, sed in qua disertum fieri rerum potius quam ingenii laus sit. [3] Quid enim illi defuit quod claro preconio dignum esset, quid dolori aut desiderio nostro deest? et natura facundus est dolor et desiderium vi mutue relationis accenditur. Pronum opus et de illo ad te scribere et e duabus vitandis stili metis alteram non timere, "nequid nimis", quin etiam plaudente Italia, concordi testimonio bonorum, ne obstrepentibus quidem malis, apud amicas aures laudare quem diligas. [4] Accedit indigne atque insolite genus mortis et in qua fides apertissima vulgato illi proverbio quereretur, "aliene dominum" fieri quemlibet "vite proprie contemptorem"; tam repente enim mediis licet in penetralibus augustissime domus sue, ingenti procerum ac nobilium amicorum custodumque sui corporis circumvallatus agmine, luce media, die festo, securus et incautus in obsceni ac desperati canis — et nequid immanitatis abforet, eius canis quem ad mensam suam illo die paverat assidueque pascebat — rabiem cruentosque rictus incidit, ut nullo unquam indigniori spectaculo oculos hominum pollutos rear. [5] Cum enim ipsi qui scelus audivimus, sic affecti simus, quam miseri sunt quibus videre contigit mitissimum atque alio fine dignissimum illum virum beluamque infamem ac pestiferam uno momento temporis unoque velut turbine corruentes! [6] Tam preceps enim inopinumque malum fuit tamque incredibilis astantium stupor, ut fidissima pectora, pro dilecti capitis salute mortem equo animo subitura, nichil illi pereunti tempestive opis afferre potuerint, nisi ut pars expirantem attolleret, pars infandum carnificem excarnificatum mille vulneribus conficeret; heu impar sceleri vindicta, heu nimium par exitus imparium spirituum et in diversa pergentium! [7] Que cum ita sint, precibus tamen hactenus obluctor tuis, non laborum fuga, non occupationum mole, [8] quamvis illa sepe assit, hec autem nunquam desit, demum non aliam ob causam nisi ne semel absumpto doloris impetu, frigescat fortasse animus, qui tanti amici memoria et indeficienti lacrimarum materia delectatur, exhaurire oculos metuit quotidieque sibi aliquid reservat — o flebilem parsimoniam — quod de illo loquatur, quod meminerit, quod deploret; postremo cui propositum est illius viri faciem ac mores, illius virtutem ac fortunam semper ante oculos habere et cum cunta suspiciat, nichil preter exitum lamentari, quanquam hoc ipsum humani potius affectus quam philosophici profectus esse non negem. [9] Quotiens enim rationis passibus ad altissimam illam arcem etheree mentis ascendo, unde non minus quam e summis Olimpi iugis nubes sub pedibus cernuntur, video qua hic rerum caligine, qua errorum nube circumdati, quantis in tenebris ambulemus; video nichil esse quo passim gaudemus aut dolemus in hac vita, nichil quod tantopere vel cupimus vel horremus; nugas meras quibus angimur, larvas quas pueri senes expavescimus auramque levissimam qua deicimur ac levamur prorsus arundinea levitate; [10] video eam ipsam que vita dicitur, fugacis umbram nebule vel fumum ventis impulsum denique vel confusum somnium esse vel fabulam inexpletam vel siquid inanius dici potest; video in rebus mortalium preter virtutem solidi nichil esse, eam solam beatos facere quos amplectitur miserosque quos deserit, et pedibus, ut aiunt, in hanc stoicorum sententiam totus eo, ita quidem ut diffinitionem illam omnium philosophorum diffinitionibus anteponam, que virtutem esse ait recte sentire de Deo et recte inter homines agere. [11] Profecto autem cui talis habitus animi contigerit, nulla unquam lamentabilis poterit esse fortuna, sed optanda potius et invidiosa felicitas. Sane nos, imbecille caducumque genus, homines "imis in vallibus habitantes" gravi premente sarcina raro quidem ad excelsa conscendimus ideoque vulgo quam vero proximiora fabulamur. Hinc mee multorumque querimonie de rebus interdum frivolis, interdum nullis, nonnunquam vero felicibus; tanta votorum perversitas, tanta est cecitas animorum. Sed ecce iam sensim aberravimus ab incepto; ad primordium revertamur.
[12] Nondum itaque de oblata michi materia texere continuum aliquid ausus sum, et causam audisti; ceterum omnis dies humanis etiam nunc morbis obnoxio novum aliquod de illius morte suspirium parit, ut si cunta literis mandare velim, nil fere aliud acturus sim, ideoque ventis mandare consultius sit; [13] interdum tamen et literis, quale est illud quod, cum nudiustertius digressurus Patavo ad memoriam revocassem rogatum me ut — quod sine precibus debeo — illi caro et amato cineri aliquod epygramma subscriberem, sed diem de die trahentem neglexisse, dolui mecum et erubui quicquam omnino tam pio et tam debito obsequio prelatum.
[14] Cumque iam frequentes afforent qui me prosequerentur et in primis promissa reposcerent, que nec negari pudor sineret nec tempus impleri, quid facerem? cepi impetum, si quomodo possem, addere subitum calcar musis, profectusque cum paucis sum ad sepulcri locum, quasi licentiam quam a vivente consueveram ab exanimi percepturus. [15] Intempestiva hora diei erat, obseratisque templi foribus et meridiantibus edituis, vix admissus, iussis expectare comitibus, accessi solus ad tumulum sedique iuxta et non responsuris ossibus multa dixi. Illic ergo pro tempore brevissimam moram trahens, non sine lacrimis sedecim elegos dictavi, ardore magis animi quam studio aut ratione artis adiutus, tradidique expectantibus amicis vix ad exitum perductos, atque abii hortatus ut si nichil aut illis aut michi interim melius occurrisset, ex his siquid placeret, eligerent arbitratu suo incidendum marmori, ad quod poliendum insignis nunc artificum desudat industria. [16] Eos versiculos, nequid nostrum sive id serio sive raptim et ex tempore compositum ignores, in epystole huius calce subscripsi. Vale.
IV Idus Maias, Leonici.
Heu magno domus arcta viro! sub marmore parvoEn pater hic patrie spesque salusque iacent.Quisquis ad hoc saxum convertis lumina, lector,Publica damna legens iunge preces lacrimis.Illum flere nefas, sua quem super ethera virtusSustulit, humano siqua fides merito;Flere gravem patrie casum fractamque bonorumSpem licet et subitis ingemuisse malis.Quem populo patribusque ducem Carraria nuperAlma dedit, Patavo mors inimica tulit.Nullus amicitias coluit dulcedine tanta,Cum foret horrendus hostibus ille suis;Optimus inque bonis semper studiosus amandis,Nescius invidie conspicuusque fide.Ergo memor Iacobi speciosum credula nomenNominibus raris insere, posteritas.

4

Ad Philippum Cavallicensem epyscopum, familiariter.
[1] Multa tibi iampridem satagit mens anxia et colloquendi avida; sed inter angustias temporis atque animi festinare cogor ad finem, qui ut philosophis placet, cogitanti primus est, ultimus operanti. Hunc qualem michi animo proponam ac vehementer cupiam, videbis, omissis omnibus quibus ad illum pervenitur, que amplecti locus tempus ardor nuntii et comitum fragor vetat. [2] Atque hunc ipsum non sermone libero explicui, sed amicum brevitati carmen sciens, octo tantum versiculis coarctavi, quales occupato ingenio sors obtulit inter urbanas curas et virgulta silvestria; ex quibus tamen, si legens scribentem ante oculos habueris, spero fore ut votum atque habitum fatigate admodum et graviter affecte mentis intelligas. Vale.
Valle locus Clausa toto michi nullus in orbeGratior aut studiis aptior ora meis.Valle puer Clausa fueram iuvenemque reversumFovit in aprico vallis amena sinu.Valle vir in Clausa meliores dulciter annosExegi et vite candida fila mee.Valle senex Clausa supremum ducere tempusEt Clausa cupio, te duce, Valle mori.

5

Ad Florentinos, gratiarum actio pro restituo seu verius donato rure.
[1] Iam satis me vixisse arbitror, optimi cives, et illam sapientis amici vocem audire videor: «Morere dum letus es, neque enim es in celum ascensurus». Preclarissime; quo enim insatiabilis ista cupiditas vivendi? virtute animi, non annorum numero metienda felicitas, et cum perveneris quo tendebas, desinendum est. [2] Audebo quidem apud vos familiariter gloriari eoque fidentius quod, quantulacunque vel esse vel fingi potest mea gloria, ingentis glorie vestre perexigua quedam erit accessio. Nunquam opes aut potentiam optavi — ad quas etsi non forte pertingere at saltem suspirare permissum erat —, ab annis teneris parva ducens que multis maxima videbantur. Id unde michi quidem nescio; sed me vera loqui testis est vita, testis oratio, testis est animus meus. [3] Huc omnes curas, omnes vigilias meas verti, siquo studio datum esset ut bonus fierem aut bonorum benivolentia non indignus. Quorum primum nondum michi contigisse doleo; secundum vero vestro munere quam cumulate quamque supra spem successerit, suavissimus literarum vestrarum tenor indicat, ex quibus fateor non minus me stuporis percepisse quam gaudii. [4] Gaudeo enim atque, ut Traianum principem Plutarchus alloquitur, et "virtuti" vestre "gratulor et fortune mee"; sed supra fidem stupeo etate hac, quam omnis boni tam sterilem putabamus, et quod miraculum coacervat, in tot animis tantum popularis, ut sic dixerim, ac publice liberalitatis existere, ex quo intelligi potest «quanta in dato beneficio sit laus» ut ait Cicero, «cum in accepto sit tanta gloria». [5] Quid enim, queso, preclarius, quid maius vel precari presens poteram vel optare quam quod vos absenti michi nuper ac tacito, viri illustres et magnifici, contulistis? Cuius unquam patrie erga benemeritum civem tanta liberalitas, tanta dignatio? Excutiatur antiquitas, proferantur historie. [6] Revocavit ab exilio Ciceronem suum Roma, revocavit et Rutilium et Metellum, sed ab eo exilio quod ipsa mandaverat; revocavit et Camillum, sed extreme fortune casibus admonita, et sicut horum omnium iniusta relegatio, sic omnium iusta, Camilli vero necessaria et prope violenta, revocatio; revocarunt Alcibiadem Athene, sed conditione non absimili et necessitate publica prope pari: quo unquam plebiscito quo ve senatusconsulto sponte absens civis nullo patrie periculo revocatus est? [7] Virgilio Augustus Cesar agrum reddidit, sed quem ipse preripuerat: cui unquam filio culpa patris aut maiorum ager perditus publico consilio restitutus est? Inaudita sunt hec pietatis et liberalitatis indicia, et cum fere raritatem claritas sequatur, quantus exemplo carentis vestre beneficentie fulgor erit! Advocor; sed quis, oro, sed a quibus? [8] quam validis precibus, quam imperiosis blanditiis, quanta spe? ager avitus a privatis de publico redemptus restituitur; at quonam sarculo cultus eloquentie, quibus verborum floribus ornatus, quibus laudibus meis fragrans, quanta vestre virtutis messe letissimus! cui unquam tam fertilis et tam felix fronduit agellus? Adeo quippe nativam soli duritiem vestra vicit industria, ut nec Afris ego iam nec Siculis frugibus invideam et campanum Liberi Cererisque certamen ex uberrima ac iocundissima ruris mei statione despiciam, quamlibet regis opulentiam animo supergressus. [9] Ita enim michi contingat hunc tantum reipublice favorem, qui nunc vestre liberalitatis est proprius, aliquando et meriti mei esse, ut ego multo pluris facio vestrum hoc de me tale iudicium et honorificentissimum illud elogium muneri vestro additum, quam non modo restitutum seu verius donatum agrum, sed quicquid insuper seritur vel aratur in circuitu; quod haud difficile me persuasurum rear his quibus ulla rerum mearum fuerit ex conversatione notitia. [10] Quid enim michi prestare potest hec infinita divitiarum sitis atque anxia finium et operosa propagatio? certe quo ulterius metam fixero longiusque processero, eo magis intelligam quantum restet, et clarius nequicquam laxati ruris angustias meque inopem recognoscam. Et o supervacuos labores, cum nichil avaritie sufficiat! Quantum est quod nature sufficit? quantulum quod sepulcro; regnorum finibus non contentos brevis urna concludit, sine qua tamen et bene vivere et feliciter mori licet. [11] Equidem, gloriosissimi cives, indulgentia vestra hec ut vobis sempiternam laudem, sic michi solatium non mediocre perperit, dulcem ac predilectam in sedem restituto, in qua pater avus ac proavus meus, vir ut literarum inops sic predives ingenii, in qua denique maiores mei reliqui, non tam "fumosis imaginibus" quam clara fide conspicui, longa serie senuerunt. Ego enim seu natura michi conflante alas seu fortuna, volare longius edidici. [12] Nunc vobis auctoribus primevus michi tandem nidus panditur, quo revolare queam longis iam fessus erroribus. Magna hec esse non infitior; sed illa permaxima quod donum publicum tanto mei nominis, digno utinam, preconio, tanta precum instantia, tanta verborum suavitate conditum est, ut nisi sim saxeus, eternum michi hoc vestro benificio et lumen ad gloriam et calcar accesserit ad virtutem. [13] Quibus rebus si impares grates agam, non mee mentis igratitudo fuerit, sed vestre munificentie magnitudo. Ago tamen quas possum, magnas certe, sed ut ait Cicero, "maiores habeo", quibus exprimendis et accuratiori stilo et feliciori opus esset eloquio. Ita me benificiis vestris obrutum ac circumclusum sentio, ut minus sit omne quod dixero quam quod dicere voluissem. Unum hoc in fine non omiserim, quod anno altero Roma reducem inter clarissimos illos viros qui tum frena reipublice gubernabant, dixisse me recolo. [14] Siquidem eousque patrie mee me attollit humanitas, ut illud quondam pro brevis tituli gaudio imperatoris Augusti responsum cum lacrimis redditum Senatui, michi nunc tantillus homuncio apud vos pro tantis rerum ac verborum honoribus usurpare non verear: «Compos enim factus votorum meorum, patres conscripti, quid habeo aliud Deum immortalem precari, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vite finem michi perferre liceat?»
[15] Proinde quid animi habeam ad reditum si Deus faverit quantum ve mandatis vestris obtemperare cupiam, ne omnia scripto sed aliquid vivis legati vestri vocibus committam, vir egregius Iohannes Boccaccii, per quem literas ac monitus vestros et iussa percepi, presens peraget, qui ut hanc epystolam fida manu sic ad vos ore disertissimo perferet affectus meos, quem ve cum audieritis, illius ore me locutum credite. Cupio vos florentissima semper in republica feliciter valere.
VIII Idus Aprilis.

6

Ad Iohannem de Certaldo, propositum scribentis ad transitum Alpium.
[1] Iam vero proximiora dixerim que leguntur in fabulis: amatam Phebo virginem obriguisse cursu medio et dum pedibus tangere terram putat, subitis radicibus inhesisse. Certe et ego, quod nesciebam, pro mobilium obsequio pedum tenacissimas interdum radices habeo. Promiseram tibi me Patavo digressurum ad XIV° Kalendas Maias; vix V° Nonas inde digressus, loquor improprie, imo vero divulsus sum. [2] Verone biduum aut triduum agere decreveram; hic quoque iam procrastinando prope circumactus est mensis et quamvis hac presertim parte anni peramena civitas sit, non sine tedio tamen hec michi requies fuit ad alia festinanti, sed indulgentissimi amici blandis precum compedibus explicari hactenus non potui, qui michi pene quotidianus est carcer. Etsi enim amicorum nichil affectu ac pietate dulcius habeam aut sperem, sepe tamen arctius me diligi quam otio meo expediat, questus sum querarque si vixero. [3] Hinc discedens hoc ipso die Mantuam peto, famosam Virgilii nostri matrem; ibi me similis laqueus alter manet, sed ni fallor facilius dissolvendus. Parme superioris amici frena non habeo, tanta brevi rerum mutatio incessit; in ceteris inde totius vie urbibus atque oppidis negotii nichil; itaque confestim, si vita comes fuerit, e transalpino rure nostro ad te iterum scribam, neque deinceps alias prius ex me literas expectes quam que pervenisse me nuntient. [4] Illic sane quandiu? ipsa que res et consilia nostra rotat, modum statuet Fortuna; ego quidem, quod non tibi tantum tali amico sed vulgo etiam notum reor, excussis libratisque omnibus, si ex alto datum esset, optarem in eo rure quicquid est vite quod restat exigere; etsi enim loco illi multa desint quibus voluptas eget urbsque affluit, illa tamen assunt quibus urbs caret quibusque ego maxime delector, libertas otium silentium solitudo. [5] Duo ibi sunt fateor adversa animo, et quod ab Italia locus abest, ad quam me naturalis motus attrahit, et quod vicina nimis est Babilon hec occidentalis, rerum pessima Ereboque simillima, unde me natura itidem dehortatur ac retrahit mea. [6] Ferrem tamen utrunque, amara dulcibus leniens; sed alia quedam sunt que refugiunt stilum, ex quibus michi illic moram profecto brevissimam auguror, nisi quid novi forsan inciderit, quod ipsum quale suspicer ignoro. Id scio, nichil omnino non posse homini contingere, animali caduco prorsus ac mortali, licet inter miserias insolenti. Latet ergo rerum exitus, presens propositum animi non latet, quod et tibi et nostris non ignotum velim.
[7] Romanum nempe Pontificem quem ad ripam Tyberis querere consueverant patres nostri, nos ad ripam Rodani querimus; querent nepotes forsitan ad ripam Tagi, ut pateat nichil esse quod non confundat ac transferat longa dies, et ad occasum omnia properare. De hoc tamen sanctus ille rigidusque piscator viderit, qui cum Rodanum sciret nec Tagum certe nec Secanam ignoraret, naviculam tamen ac retia tyberino fixit in gurgite; ille, inquam, viderit cuius cimba nunc procellis agitur, cuius navalia deseruntur. Viderint qui ad gubernaculum sedent; nos vectores sumus, estu rapimur, fortune participes, non culpe. [8] Illum ergo nunc, quia ubi vellem nequeo, ubi possum querere est animus, simul ac sparsas dulcium reliquias amicorum; cumque omnibus supremum vale dixero, "crudeles terras" et "avarum" vere "litus" effugere atque in prefato rure nostro, quod procul inde quindecim passuum milibus ad preclarum ac sonorum Sorgie fontem latet, inter silvas ac flumina interque libellos varios, qui ibidem sub rustico custode vincti et taciti iam me quadriennium expectarunt, quod superfuerit estatis solitaria quiete transigere, [9] ne si mox vestigia nota relegero, corpusculum hoc, continuis licet ab infantia laboribus exercitum, nimio forsan ardore conficiam, cui parco non ob aliud nisi quo diutius torqueam ac fatigem. Autumnus me revehet, ut spero, simul et libellos ipsos bibliothece itale quos inferre disposui. [10] Habes et de preterito tarditatis mee causas et de futuro propositi mei summam, nequid vel admirationis vel ambiguitatis obrepat. Reliquum est ut Senatui nostro, cui quid debeam nosti, nomen meum sedula devotione commendes; ad hec et tres compatriotas nostros, optimos illos quidem ac probatissimos amicos, quorum quocunque ierim vultus ac verba circumfero quosque non sentientes in peregrinationes longissimas mecum duco, salvere iubeas ore tuo meis vocibus. Vale.
Kalendis Iuniis, Verone.

7

Ad Socratem suum, terremotus urbis Rome et mestum inde presagium.
[1] Quid primum querar an timeam? undique metus, undique dolorum cause, nec ullum presens malum non futuri gravioris mali signum prefert, quanquam quid iam gravius expectari queat, vix intelligam. Mundus hinc hominum rabie, hinc manu Dei ultrice consumptus et exhaustus est, eoque miserie processum ut nulla iam cogitantibus nova malorum facies occurrat; et profecto quisquis hunc statum rerum humanarum posteris, siqui modo supersunt posteri, narraverit, fabulas narrasse videbitur, nec indignari conveniet minus ea nobis credi que nullo modo nos aliis crederemus. [2] Me quidem, fateor, ad credendum multa proniorem tempus hoc fecerit, quo mali nichil inexpertum humano generi est. Ut enim illa preteream diluvia tempestates incendia, quibus integre modo urbes funditus periere, bella quoque toto orbe ferventia magna cum strage populorum, ad hec inauditam seculis pestem celi, que nota sunt omnibus, que civitates vacue nudaque cultoribus arva testantur, que ve afflicti ac propemodum deserti orbis atque ipsius nature, ut ita dixerim, lacrimosa frons luget; [3] ut hec inquam preteream, tam in occasu quam in oriente, tamque sub borea quam sub austro positis notissima, iam ab initio, ut nosti, multis in locis alpes a radicibus mote sunt insuetoque ac sevo venturi presagio, Italie simul ac Germanie magna pars tremuit. [4] Secuta mox mala que nec meminisse sine lacrimis possumus, nec numerare sufficimus. Novissime, cum iam lassatam mortem placatamque Dei iram speraremus, nos pauculi qui erepti publico naufragio videbamur, ecce, quod adhuc forsan ignoras, Roma ipsa insolito tremore concussa est tam graviter ut ab eadem urbe condita, supra duo annorum milia, tale ibi nichil acciderit.
[5] Cecidit edificiorum veterum neglecta civibus stupenda peregrinis moles; turris illa toto orbe unica que Comitis dicebatur, ingentibus rimis laxata dissiluit et nunc velut trunca caput, superbi verticis honorem, solo effusum despicit; denique ut ire celestis argumenta non desint, multorum species templorum, atque in primis Paulo Apostolo dicate edis bona pars humi collapsa et Lateranensis ecclesie deiectus apex, Iubilei ardorem gelido horrore contristant; cum Petro mitius est actum. [6] Res equidem sine exemplo est et que multorum animos iure deiciat; si enim membrorum tremor tantarum calamitatum portendit eventum, quid non minatur tremor capitis? stomacentur et murmurent qui sibi aliquid videntur: mundi caput est Roma, et licet obsoletum impexumque, terrarum caput omnium hauddubie Roma est. [7] Hoc michi si una voce loqui possit, mundus ipse non neget; si bonam fidem non agnoverit, testibus ac cyrographis convincendus. Ne autem pessimum in dubiis augurem de nichilo finxisse mecum censear, et recentibus malorum exemplis et autoritate Plinii, longe clarissimi scriptoris, excuser, cuius ne mutasse sententiam dicar, ad contextum verba subtexui. «Nec vero» inquit, «simplex malum aut in ipso tantum motu periculum est, sed par aut maius ostentum; nunquam urbs Roma tremuit, ut non futuri eventus alicuius id prenuntium esset». [8] Hec ille. Nunc vero quid taceam aut quid dicam? Ita ego te alloquor quasi unumquemlibet ex hominibus nostris rempublicam vehementer amantibus; nam quid refert unde ducas originem? animum magis intueor, quem plane italicum nostra fecit amicitia. Quamobrem applica aurem, mi Socrates: de summo reipublice statu valde anxius sum et mesta michi presagia non tam Rome quam totius Italie, neque tam terrarum quam animorum motus incutiunt. [9] Et cum multa me terreant, tum vetus illud vaticinium tanto ante conditam urbem, non quibuslibet sed sacris insertum literis; quod ubi primum legi, fateor, etsi secularium literarum typo turgidus atque illarum insolens, exhorrui tamen et gelidus "circa precordia sanguis" stetit. Est autem Balaam prophetie ultime novissimum verbum, quod ut laborem tibi auferam evolvendi Librum Numeri, presentibus inseram. Ita igitur scriptum est: «Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios vastabuntque Hebreos, et ad extremum etiam ipsi peribunt».
[10] Quamvis hoc iampridem in romani imperii ruina videri possit impletum, atque utinam non hic urbis tremor aliam pacis et libertatis nuntiet ruinam! Tu vero eam virtutis ac constantie basim nutanti animo submitte, ut trementibus terris stabili sede consistat, quin etiam, ut Flaccus ait,
Si fractus illabatur orbisImpavidum feriant ruine.
[11] Hec tibi pridem Patavi dictata et dilata hatenus propter nuntii penuriam, hinc mittere libuit non ob aliud nisi ut huic comuni amico morem gererem ad te venire sine meis literis recusanti, quamvis nec nuntio nec literis opus esset cum ego ipse hunc e vestigio secuturus sim. Cum ergo has literas leges, scito me iam proximum; bene autem feceris si michi ad fontem Sorgie obvium te tuleris. Vive et vale, nostri memor.
III Idus Iunias, Placentie.

8

Ad Andream Dandulo ducem Venetorum, exhortatio ad pacem cum Ianuensibus.
[1] Ut aliquid ad te scribam, inclite dux, hinc mea fides hinc humanitas tua suggerit, illinc rerum presentium ac temporum status cogit; hec quidem prestat ut loqui velim, hec ut audeam, ille autem ut tacere nequeam. [2] Quis enim ab amante solicito silentium requirat? libertas amoris verecundie frenum nescit; os licet obstruxerit rationis manus et magnitudini rerum se imparem recognoscens animus quiescendum tacendum ve denuntiet, erumpet tamen anxium pectus in voces, non peregrinas sententias aut verba venabitur, quicquid ad manum venerit, quicquid dolor metusque suaserint, loquetur; festina trepida tumultuaria et quod natura rerum fert, simillima mentis fluctibus exibit oratio. [3] Id si unquam alias, nunc michi presertim evenire noveris. Moveor equidem, dux illustris, et valde permoveor, et si proprium affectus mei nomen exigis, permetuo frementes in circuitu procellas et quos undique cernimus rerum motus; sed ut totius humani generis lamenta preteream, italicus homo ad italicam querelam venio. [4] Surgitis nunc ad arma duo potentissimi populi, due florentissime urbes, duo ut dicam breviter, Italie lumina, que ut michi quidem videtur, peroportune adeo hinc illinc circum Ausonii orbis claustra distribuit natura parens, ut vobis ad arthon et ad ortum solis, illis ad meridiem et ad occasum versis, vobis Superum, illis Inferum Mare frenantibus, post debilitatum inclinatumque iam, ne dicam prostratum prorsus et extinctum, romanum imperium, adhuc reginam Italiam quadripartitus orbis agnosceret. [5] De qua re etsi quarundam forte gentium superbia in terris litem factura videatur, in alto certe nullius usquam impudentia controversiam movebit. Ceterum si in vosmet ipsos, quod nedum spectare sed ominari horreo, victricia nunc arma convertitis, hauddubie nostris propriis manibus saucii perimus, nostris propriis manibus spoliati et nomen et multis quesitum laboribus imperium maris amittimus; ita tamen ut quod sepe alias malorum solamen habuimus, non perdamus; calamitatibus enim nostris gaudere poterunt hostes, sed minime gloriari. [6] Inter cunta nimirum quibus angor aut terreor, nil magis quam intractabiles animos et consilia iuvenum pavesco; ignara etas est ac fortune volubilis inexperta et cuius impetu magna olim imperia corruerunt; omnia sibi que cupiunt, pollicentur eoque sepissime falluntur. [7] Ut enim verum est quod ait apud Livium ille clarissimus bello vir: «Non temere incerta casuum reputat quem nunquam fortuna decepit», sic et quod sequitur verum est: «Nusquam minus eventus respondere quam in bello». Falli proculdubio necesse est eos quibus unus duntaxat isque serenus ac tranquillus fortune vultus apparuit; bifrons est enim aliquantoque sepius violenta quam mitis. Ideoque letus audivi te res ambiguas ad senile consilium reiecisse. [8] Hoc providentiam moresque tuos decuit, quorum gravitas atque maturitas te in illa acie primum fecit, cum adhuc in altera sis etate. Adolescentie ferociam, senio prudentiam attribuunt, ut non immerito illi quondam romane reipublice magistri, quorum virtuti nichil inaccessum fuit, sive ob honorem sive ob similitudinem paterne solicitudinis patres dicti, ob etatem certe senatorum nomen acceperint. [9] Qua cura iuvenibus primum, mox etate nostra pueris quoque permissa, ex quam alto ceciderimus, utinam non tam publice notum foret! Sed de hoc alibi; neque enim leve est dolori ac pavori simul obsequentem et deflere preterita et venientia providere, dare damno lacrimas et periculo cautionem.
[10] Ad id ergo quod venturi metu cruciat, revertor. Solicitum, fateor, atque attonitum: me habet patrie tue status; de te quid dicam? cuius enim glorie gratulor, si compatiar labori, parum ipse michi consentiam. Ingenio tuo non compati non possum; sentio namque quid intersit inter armorum strepitum et pyeriam quietem quamque tenuiter inter Martis tubas plectrum sonet Apollinis. [11] Quia vero nichil patrie negare potes, que de te sic in pace merita est ut eam nec belli tedio nec mortis terrore desereres, si relicto tantisper Elicone ac feriantibus libellis secutus es publici fati viam, et grati civis et boni viri et egregii ducis officio functus es, ita tamen ut armatus pacem cogites, pacem ames atque ita persuasum habeas nullos te triumphos clariores, nulla opimiora patrie spolia referre posse quam pacem.
[12] Libenter ubi de pace agitur Hanibalis verbo utor, quod scilicet ex ore bellicosissimi viri veritas ipsa videatur loquentis adversum studiis testimonium extorsisse. Is ergo apud eundem Livium quid ait? «Melior tutiorque» inquit, «est certa pax quam sperata victoria». Hec ille vincendi desiderio ardens et qui pacem toto orbe turbaverat. Quid igitur amicus pacis? Nonne potius dicat: 'Melior sanctiorque est certa pax quam certa victoria'? propterea quod illa quietis et caritatis et gratie, hec laboris et criminum et insolentie plena est. [13] Quid autem pace iocundius, quid felicius, quid dulcius? quid vero sine pace vita hominum, nisi periculum pavorque perpetuus ac tristis curarum immortalium officina? quenam ista voluptas, oro, est sub divo pernoctare, classico somnum frangere, corpus lorica atque, ut ait Maro, «canitiem galea premere», ferreis semper vinculis arctatum mori subito et que ultima virorum fortium cura est, inhumatum abici? [14] Iuvat mordaci solicitudine, iuvat metu et odio miserum cor atterere, et his studiis incertum huius brevissime vite tempus impendere. Siccine tutum est cum pelago simul et cum hoste certare, hoc est gemina pariter cum morte luctari? Nemo enim queso, vos fallat: cum asperrima atque invictissima et, quod tristius dico, cum italica gente bellum geritis. Utinam inimice urbes vobis essent Damascus aut Susis, utinam Memphis potius aut Smyrna quam Ianua, utinam adversus Persas aut Arabes, utinam adversus Tracas aut Illirios pugnaretis! [15] Nunc vero quid agitis? Siqua latini nominis reverentia est, quos delere molimini, fratres sunt, et heu non tantum apud Thebas fraterne acies sed per Italiam instruuntur, amicis flebile, letum hostibus spectaculum. Quis autem belli finis ubi seu victores fueritis seu victi — anceps est enim alea fortune — necesse est ut alterum e duobus Italie luminibus extinguatur, obscuretur alterum? De tanto enim hoste incruentam sperare victoriam, vide ne non tam generose fidutie quam incuriose dementie signum sit. [16] Sane vos videritis, viri magnanimi et prepotentes populi, — quod enim uni dico, dictum ambobus intelligo, nisi quia, ut ad te potissimum hec scripta perveniant, et devota familiaritas, que michi cum virtutibus tuis est, et ipsa locorum vicinitas causam prebuere — vos, inquam, videritis quorsum pergatis animis, quis sit irarum modus, quis terminus odiorum, quid de salute propria, quid denique, cuius non parva portio pendet ex vobis, de statu publico cogitetis; [17] modo ne illud excidat quod, nisi gliscentis belli ardor fonte aliquo pietatis extinguitur, de vulneribus que parantur, non numantinus aut penus sed italicus sanguis fluet et eorum qui, siqua nunc repentina vis ingruat aut siqua barbaries — quod interdum sed nunquam gratis ausa est — fines nostros irrumpat, primi vobiscum arma pro comunium fortunarum defensione suscipient, qui simul pectora sua morti atque hostilibus telis obicient, qui et vestris tegentur et vos clipeis ac corporibus suis tegent, qui profugos hostes vinctis classibus persequentur, pariter vivent, pariter morientur, pariter pugnabunt, pariter triumphabunt. [18] Tales igitur hos viros propter levis forsan iracundie stimulos invadere et quanquam impune possis, evertere, quid delectationis habeat non intelligo; norunt fortasse melius incensi quorundam animi, qui supplicio amicorum et vindicta quarumlibet offensarum more femineo delectantur! Profecto nec utile nec honestum, denique nec humanum est: [19] satius est oblivisci iniuriam quam ulcisci, et inimicum placare quam perdere, illum precipue cuius et merita precesserunt et, si in gratiam redierit, sequi possunt; nempe etsi utrobique par labor esset, tamen mansuetudo hominum est, ferarum rabies, eaque non omnium sed ignobilium et quas sinistra nature manus attigit.
[20] Si igitur inter consiliarios tuos, quos plurimos gravissimosque non dubito, mea vox auditur, non modo venientem non repelles pacem, sed ultro illi obviam ibis et avidissime complexus inventam, ut apud vos eternum maneat curabis; quod facilius assequeris si, quicquid erit, sobriam venerandamque canitiem in consilii partem voces. [21] Illos audi qui et fortune ludos nosse et amare rempublicam didicerunt; his enim dulcedo pacis est gratior qui contrarii amaritudinem pregustarunt; ceteri ergo tanquam pacis hostes a limine arceantur. Neque tamen illos admitto quibus nulla sunt senectutis insignia preter rugas canos ac calvitium et incurvum tergum "nasique madentis infantiam et cum voce trementia membra", ut Satyricus ait; suas sibi haud equidem invidiosas dotes habeant; nos enim non putres querimus sed maturos. [22] Neque rursus illos excludo, siqui sunt, qui florentibus annis animi preoccupaverunt senectutem, neque quod in te miror, in aliis sperno, sicubi precox indoles affulserit. Non sum nescius quantum Africanus meus adolescens afflicte reipublice non manu solum sed consilio profuerit; aut dum secretum senatus celat, Papirius Pretextatus quonam matrem ioco luserit. Quid pedagogo suo Portius Cato, quid seni anxio puer suasit Alcibiades? [23] Sed michi crede, perrarum genus hominum quibus tenera etate contingat sapere; ubi sane tale aliquid et pregressum annos adolescentem videris— nec enim infitior fieri posse — senum choris ascribito. His consultoribus, neque precipites irruent sententie neque sub amictu veri mendacium clam subrepet. Tu qui et consilii prima vox et rerum caput esse meruisti, hoc semper tecum cogita, primas ad te partes vel glorie vel infamie pertinere; ideoque sopitis omnibus solus vigila. [24] Neque enim, quod illustribus viris placet, par imperatoris et militis labor est; promptior ad actum venit quem maior premii spes impellit, et quanquam multe et varie sint premiorum species ad quas pro varietate affectuum non uniformiter inclinamur, hauddubium tamen quia nobilibus animis post virtutem summum calcar est gloria. Hoc igitur excitatum animum curis "optimis exerce"; «sunt autem optime cure de salute patrie», ut ait Cicero. [25] His tibi nunc in celum iter facturus, assurge teque supra te ipsum erige; vide circumspice contemplare omnia et felices bellorum exitus cum infelicibus confer et damna cum commodis et gaudium cum merore; et quoniam, ut dixi, in causa pacis aptissimus testis est Hanibal, diligenter cave «ne» ut ait ille, «tot annorum felicitatem in unius hore dederis discrimen». Quantis enim, putes, laboribus hec collecta potentia est! quantis gradibus ad hoc fortune fastigium est ascensum! [26] Pervetusta, si nescis, gentis tue fama est, quod plerique non putant, multisque ante urbem conditam seculis non Venetorum modo, sed quod magis mirabere, Veneti etiam ducis clarum nomen invenio; quo diligentius advertendum est, ne virtutem casibus et tot annorum consilio partum decus, fortune vastatricis subdas imperio. [27] Et quoniam, ut sapientibus visum est, nullo maiori quam fame precio virtus constat, optime et e republica te facturum noveris, si ubi res exigat, iactura etiam proprie laudis bonum publicum redemeris, frementique turbe tuta magis quam speciosa consilia et profutura potius quam placitura prebueris, cuntatorque dici malueris quam preceps, Maximi ducis exemplo de quo ait Ennius:
Non ponebat enim rumores ante salutem,
neque virtutis studio quesitam infamiam aut stultorum odium horrueris. Quod enim eidem duci accidit, et cumulatior gloria et cum admiratione omnium amor te publicus sequetur; que si etiam spes abesset, quid virtuti tamen, quid et glorie debeamus, et per te ipsum scis et a philosophis didicisti.
[28] Quanto autem cum dolore, nequid omnino ubi subtraham, audivisse me putas recens vobis cum Aragonie rege fedus initum? ergo ne ab Italis ad Italos evertendos barbarorum regum poscuntur auxilia? unde infelix opem speret Italia, si parum est quod certatim a filiis mater colenda discerpitur, nisi ad publicum insuper parricidium alienigene concitentur? Dicet aliquis: 'Idem mali genus prius ab hoste tentatum'.
[29] Iam dixi; etsi unum alloquor utrunque redarguo. Quanto dignius fuerat, irarum detersa rubigine, a qua non ullius amicitie sinceritas, non fraternus amor, non suprema demum parentis ac natorum pietas prorsus immunis est, Venetos cum Ianuensibus unum fieri, quam formosum corpus Italie lacerari, vobis occidentalium, illis, ut audio, dextras orientalium tyrannorum in partem furoris implorantibus. [30] O ferales et supervacuas cautelas, o malivolentie genus ultimum, quod manu propria non possis, ad id circumspicere quos irrites, et argumentum odii prebente vicinia, vicarios scelerum subrogare! Atqui multarum hinc miseriarum fluxere primordia, dum indigno et nescio unde prodeunte fastidio nostrarum rerum, in admirationem rapimur externarum, et iampridem consuetudine pestifera italicam fidem barbarice perfidie posthabemus. [31] Insani, qui in venalibus animis fidem querimus quam in propriis fratribus desperamus. Quo effectum est ut iure optimo in has calamitates inciderimus quas iam sero et inefficaciter lamentamur, postquam Alpes ac maria, quibus, non menibus, natura vallaverat, et interiectas obseratasque divino munere claustrorum valvas, livoris avaritie superbieque clavibus aperiendas duximus Cimbris Hunnis Pannoniis Gallis Theutonis et Hispanis. Quotiens illud pastorium Maronis flendo cecinimus:
Impius hec tam culta novalia miles habebit,Barbarus has segetes? en quo discordia civesPerduxit miseros!
[32] Sed ut ad rem redeam, quid vos deliberaturi sitis ignoro; illud scio quod in emulatione olim pari sed conditione longe impari, dum evertendi infestissimam Athenarum urbem Lacedemoniis oblata esset occasio, nec de potentia iam sed de sola voluntate superesset questio, e duobus Grecie luminibus eruturos se alterum negaverunt; preclarissimum sane responsum et prisca illa Sparthanorum dignissimum disciplina. [33] Quodsi ex ore illorum sonuit quos victoriarum principandique libidinis notat Plato, quid vobis mitissimis ac modestissimis viris visum iri arbitrer? certe ego, qui in tantis motibus non moveri nequeo et diversis affectibus, amore metu spe, unum pectus urgentibus secumque certantibus, pace animi careo, iusta me reprehensione cariturum credidi, si cum hi silvas in classem traherent, hi gladios acuerent ac sagittas, illi muros ac navalia communirent, quod unum michi telorum genus erat, ad calamum confugissem, non belli auctor sed suasor pacis. [34] Finem facere iandudum cogito, non ignarus quanto verborum freno uti deceat cum superioribus colloquentem; sed nullus est amore superior. Ille te coget ad veniam qui ad multiloquium me coegit; hoc unum in finem coram duorum populorum ducibus affusus et lacrimosus obsecro: infesta manibus arma proicite, date dextras, miscete oscula, animis animos signis signa coniungite. [35] Sic navigantibus occeanus et Euxini maris ostia patebunt nullusque regum aut populorum nisi venerabundus occurret; sic vos Scitha, sic Britannus Aferque permetuet; sic Egiptum sic tirium litus et armenium, sic formidatos olim Cilicum sinus et Rhodon quondam pelagi potentem, sic sicanios montes et maris monstra trinacrii, sic infames antiquis et novis latrociniis Baleares, sic denique Fortunatas Insulas Orchadasque famosamque sed incognitam Thilen et omnem australem atque yperboream plagam securus vester nauta transiliet; modo invicem tuti sitis, nil aliunde trepidandum est. Vale, ducum ac virorum optime.

9

Ad Iohannem Aretinum, ex itinere.
[1] Speratum solatium Padus abstulerat; nichil ioculare quod scriberem fuit, nisi illud sat forsitan risu dignum, quesisse anxie quod riderem. Severior, quantum michi videtur, antiquitas, etas nostra iocosior, quando natura rerum est ut in curas seriis, in iocos ineptiis moveamur. Crede michi, plusquam semel risisset Crassus ille senior, si sibi nobiscum vivere contigisset, seclisque collatis, intempestivum risum suum Democritus non negasset; tot modo stultis senibus, tot delirantibus aniculis plena sunt omnia, ut vanos ac ridiculos iuvenes pretermittam. Coram tamen ista iocundius. [2] In transitu Alpium tibi hec scribo; ne literas alpinas angustoque loco ac tempori conformem epystolam mireris. Tu me, oro, confestim sequere, et facies, scio. Mallem comitareris ut sepe alias, sed nulla iocunditas hic perpetua est. Ad fontem Sorgie te expecto, locum semper mirabilem atque amenum sed estate persimilem campis elysiis; illic aliquantulum respirabimus priusquam illud tartareum limen vicine Babilonis ingredimur. Vale.
XII Kal. Iulias
, Gebenne montis e vertice.

10

Ad Philippum Cavallicensem epyscopum.
[1] Impatiens desiderii quod absentia michi diuturna pepererat, atque in primis verendam exoptatamque michi revidere cupiens faciem tuam, deinde sparsas ac laceras reliquias amicorum, adversa parte anni longas ac difficiles vias animo corpus sublevante complevi, ut de me poeticum illud proprie dictum putes:
Vicit iter durum pietas.
Nunc ad caput Sorgie quietem nactus solitarii ruris tui, me ipsum et ab itinere fessa membra recolligo. Hinc igitur hec tibi raptim scribo, ne ab alio prius audias quo desidiam meam culpes. Reliqua coram propediem; veniam, enim mox ut squalorem et estivum pulverem lucidi fontis ope detersero. Vale.
V Kal. Iulias.

11

Ad eundem
[1] Que de me scribis, pater, duobus illis tam magnis apostolice cimbe remigibus, intenta mente perlegi; quam vera quidem, et qui dictavit illa viderit et qui legerit. Ego certe quo te et tua profundius scrutor, eo plus fidei habeo veteri illi laudatoque proverbio 'amantum ceca esse iudicia'. Sic tamen esse gaudeo, cupioque persuadeas quod intendis, ita quidem ut, cum autoritate tua moti tecum sentire ceperint, idem etiam velint errorisque simul fiant amorisque participes, ego utrinque et incognitus permaneam et dilectus. Vale.
III Kal. Iulias
, ad fontem Sorgie.

12

Ad Olimpium, de mutabilitate propositi.
[1] Quam instabiles et quam varie sint mortalium voluntates et quam de futuro semper suspensa consilia, eorum presertim qui a sapientia procul absunt, ex me licet intelligas. Cepit ecce impetus colles et specus et nemora revidendi virentique musco obsita atque ad famosum Sorgie fontem semper saxa sonantia. Ubi puer olim, post adolescens, denuo vir fueram, ego iam senectuti proximus redii, quo, ut nosti, nunquam amplius redire decreveram. [2] Dulcedo quedam subiit locorum et latens animo calcar incussit; frenare illum ratio non potuit, Non me huc ulla spes attraxit, non necessitas, non voluptas nisi aspera quedam et agrestis, non denique, que una temporalium causarum honestissima est, caritas amicorum.
[3] Quos enim hic amicos habeam, ubi nemo est qui ipsum amicitie nomen intelligat? Exilis glebule et felicioris vitis atque olee cultibus vel flumineis hamis ac retibus intenta plebecula nullum vite sermonisque commercium habere mecum potest. Neque tamen rerum ignarus aut casu aliquo delatus sum, quippe ubi bonam evi partem exegisse memineram, iudicio potius sciensque ac volens certus ve quid dimitterem quid sequerer, reversus. [4] Siquid excusabile est in hac mutatione propositi, amor est non rei alterius nisi solitudinis et quietis. Usque ad satietatem notus in patria fugiensque fastidium quero ubi lateam solus inglorius et ignotus; mira cupiditas, inter tot presertim inanis glorie sectatores. Sed sic est: hoc sequor, hoc appeto, nec me hinc quesite olim vel sperate fame claritas ac celebrioris vite iocunditas retrahit, hinc autem cunta contraria et preterea ruralis victus deterret austeritas. Ut scias quanti otium facio, nichil habeo quod cum illo permutatum velim. [5] Impulit animum, ut dixi, non sine quadam dulcedine, memoria ruris abditi et silentis, ubi ab ineunte etate versatus sum; ut minus mirer Camillum summum illum virum potuisse exulem patrie desiderium et romani situs sentire dulcedinem, cum ego italicus homo ad Arni ripam genitus, loci dulcedinem transalpini senserim. [6] Sane consuetudo longior in naturam vertitur; hinc illa cessat admiratio cur tam cupide verser in finibus alienis; usu enim iam niris huius incola factus sum, et huc veniens in patriam meam commigrare michi videor. Nichil autem me vehementius movit quam spes ingens supremam opusculis quibusdam meis imponendi manum, ut hic incepta Deo auspice, hic eodem duce finiantur. [7] Si autem more mee in his locis spatium queris, incerta res est, sicut ventura quelibet. Iam iter ingressus, priusquam Italia excederem, dum amicis abitum meum et redeundi propositum literis indicarem, scripsi me autumno proximo reversurum. Ita tunc opinabar, sed nunquam bene consilium capitur de longinquo; vetus verbum est «gladiatorem in arena consilium capere»; presentem esse oportet qui deliberat; multa sepe temporum conditio, multa locorum facies, multa colloquium amicorum innovat in consiliis humanis. [8] Quantum ergo de preteritis futura conicio, biennii tempus ad id quod molior satis erit, et fere huius temporis spatio italicam et gallicam sedem alternare soleo; quamvis non sim nescius non biennii tantum sed unius etiam diei spes ambiguas, semperque michi placuerit religiosi senis verbum qui a rege, ut aiunt, sero ad crastinum prandium invitatus, crastinum sibi nullum esse respondit. [9] Preclare quidem ac graviter et non se fallente animo, ut magna pars hominum, que crastini spe hodiernum sinit effluere. Is sane, quantum illa vox innuit, sarcinulis compositis omnem diem ut ultimum agebat, utque eventu clarius responsum fieret, eadem illa nocte defunctum senem memorant. Nobis solemne est futuri expectatione presens perdere; sed mitto hec in quibus pene pariter omnes erramus; ad propositum revertor. [10] Siquid vero contra promissum olim tibi factum egisse videor, ignosce; excuset humane mentis varietas etiam doctioribus insita, et nisi a perfectis uni summo bono inherentibus nunquam prorsus evitabilis, et de qua tunc multa disserui, mutatione locorum declinanda fastidii mater, identitas. Denique patere, oro, me ortulos meos his manibus consitos, vel siquid hic supervacue et que me dedeceat familiaris subest cure, permitte saltem colles ac fontes silvasque revisere studiis nostris amicissimas; [11] postremo libellis meis, quorum hic quoque non parva nec inamena copia est, lucem reddere, qua longo tempore caruerunt clausi archulis et clavibus; reddere illis oculos et oculis meis illos, et si forte plus non detur, at saltem vetustissimis membranis tineas cariemque discutere. Sed dabitur plusculum aliquid, ut spero, et biennium ceptis pendentibus suffecturum auguror, ut dixi; quibus, si datur, explicitis, alia michi restat vite via, ad quam iampridem nisi ponderibus meis premerer, anhelo et magna mentis agitatione suspiro. Vale.
Ad fontem Sorgie,
XIV Kal. Augustas.

13

Ad Nicolaum Azarolum, magnum Regni Sicilie senescallum.
[1] Non possum, vir egregie, tarditatem meam eo clipeo protegere quem magna scriptorum inertium pars pretendit, me nichil habuisse quod scriberem; scribendi nempe latissimum michi campum aperit virtus tua non familiares tantum epystolas sed libros. Tam magno enim tamque invicto animo te fortune colluctantem video, ut sepe impetus incesserit sub tuo nomine grandiusculum aliquid ordiri et tibi et michi debitum et comuni patrie non indebitum, que nos multum diverso sidere, te quidem gloriosos atque magnificos ad actus, me at verbula hec qualiacunque progenuit. [2] Accessit ad uberiorem stili materiam recens regia fortuna tuis semper adiuta consiliis, que michi letam spem restituit illo incolumi nunquam barbaros in Italia regnaturos. Proinde rerum gestarum satis est seu historiam meditantibus seu poema, ut lyrici carminis subiectum, vite serenioris morumque dulcedinem atque altissime tue mentis tranquillitatem mansuetudinemque, preteream. [3] Veruntamen hic calamus, rerum sibi conscius suarum et prope iam fessus veterum, nova cunta formidat; hec vera silentii causa est. Habeo, fateor, et si aliud non haberem, tu das abunde quod scribam; tempus utinam dare posses! illud enim certe non habeo, curis meis obsessus, que sicut moderate iuvant exercentque animum, sic immodice pregravant enervantque. De reliquo fortune crimen fuerit; [4] tu vero, vir optime, affectum meum, nudum licet effectibus, illa tua, precor, humanitate complectere, non ignorans me vel in silentio tuum esse, et si, quod spero quidem et cupio, ceptis illustribus favor celestis affuerit, ut corpus italicum tabe barbarica purgatum medullitus agnoscam, in quod iam nunc, ut fama est, dulcia nostris amara hostibus preparatoria confecistis, sentio me desiderio meo non posse diutius obstare quominus in illud litus cui non modo in Italia sed in toto etiam orbe terrarum scriptores rerum dant pulcritudinis principatum, inter occupationum mearum retia dilapsus evadam et faciem tuam visurus et Parthenopen revisurus. Vive et vale, decus nostrum.
IV Kal. Septembris, Avinione.

14

Ad Philippum de Vitriaco factum epyscopum Meldensem, inter congratulationem et compassionem dubie.
[1] Conngratuler an vero compatiar, amantissime pater atque optime, quod cum maxime necessaria quies esset, tum maxime tibi superimpositum laborem video et predulcibus studiorum curis iocundissimoque otio predura negotia et epyscopalem solicitudinem successisse? [2] Heu quotiens Augustus Cesar, ut unico et omnium altissimo sim contentus exemplo, quotiens hac etatis parte, quam nunc degis, ut laborem dimitteret de dimittendo imperio cogitavit! testatur quedam eius epystola ad Senatum missa, in qua orat ut privatam agere sibi liceat et liberam senectutem, quam procul ab illo fastigio honoratam sibi spondere non dubitat. [3] Tu cum honoratus esses et quietus omniumque liberrimus quos ego nossem, ultro laborem et voluntariam servitutem subiisti, dum nodosis atque inextricabilibus et a falce repullulantibus plenum curis pontificatum es amplexus, prorsus magno animo et excelso, qui proprie quieti et honestissime voluptati tue utilitatem publicam pretulisti. Proposito igitur tuo gratulor compatiorque fortune atque illud hortor in primis ut quod invito animo suscepisti, indefessa constantia prosequaris, gloriam in terris, in celo autem stabiliora quedam premiorum genera meriturus. [4] Hec tibi raptim scribere visum est expectante nuntio, cum aliud quod scriberem non haberem, presertim ut scires ubinam terrarum sum. Ad ripam Rodani rursus me compulit sors mea, utinam antequam roter iterum, te visurum. Tu vive feliciter et vale, nostri memor.
Avinione, X Kal. Novembris.

15

Ad Philippum Cavallicensem, de quietis studio et laboris fuga.
[1] Reducem te peregrinatione longissima letus audio et tensis ad celum palmis cum Anchise ordior:
Venisti tandem.....Quas ego te terras et quanta per equora vectumAccipio!
Quidni autem gratuler tantum et tam bene de me meritum patrem sospitem michi restitui? Tota mecum gaudet ecclesia, quam bimestri spatio, quod plusquam bienne visum est, acephalam reliquisti. [2] Totus amantissimus ille grex tuus exoptatum pastoris sui plaudit ad reditum, serenissime semperque mitissime iubar frontis aspiciens, benesuade ac salutifere sonum vocis audiens leta pascua designantem, ad hec et leve iugum et pastoralem baculum suavissimum recognoscens. Ipsi colles ipse valles ipsa urbis tue menia michi certe videntur vel in silentio gratulari sibi reddito sole suo. Molesta quidem amantibus semper absentia sed interdum utilis excitandis affectibus; [3] multos ego arbitror quonam cultu sis colendus presens per absentiam didicisse; ut enim ruris sic convictus mutui prodesse solet intermissio, et cessatio temporalis sicut frugum ex novalibus, sic ex animis uberiorem messem dilectionis elicere. Verum hec et in terris sterilibus agriculture lex et in animis tepidis amicitie regula locum habet; contra autem, sicut qui felicius arvum colunt, sic ego cum tuis omnibus quibus animus desiderio ardens est, tali vicissitudine non egemus; semper potius te presentem, si fieri possit, nullamque tui vultus eclipsim oculis nostris occurrere et cupimus et rogamus. [4] Et sane, ut tibi nec minus michi qui loquor, utile consilium meum vetus inculcem, tempus est iam ut proris ad litus versis portum petamus proximum, ubi iactis tandem anchoris quiescamus, linquentes aliis terrarum pelagique circuitus plenos innumerabilium difficultatum atque discriminum. [5] Satis superque, nisi fallor, experti sumus quantum torqueat pernox cura, quantum diurna negotia fatigent, quem anhelitum quem sudorem vel ascensus montis excitet vel descensus, quid tedii pariat immensa planities, quid nimbose noctis in tenebris terroris afferat irati maris unda ferventior et ululatu nautico permixtus ferientis scopulum cimbe fragor. [6] Et lutum et pulverem et nives et glaciem et saxa transivimus et grandinem et procellas, ventos imbresque pertulimus et estus et frigora et predonum insidias et impetum beluarum; nullum fere mali genus intentatum liquimus et sicut per ista iuveniliter transivisse atque horum postea meminisse delectabile, sic ab his nunquam divelli posse miserrimum est. [7] Dimittamus igitur hec aliis vel inexpertis vel expertis forte felicius; hi quidem quod nostris didicimus periculis, suis discant; hi autem suo marte procedant unde nobis iam et tempestivum et commodum est reverti. Sunt quibus inexhaustus labor et iuge periculum pro voluptate sint; nobis si professionis rerumque nostrarum memores sumus, amabilis quies est et optanda securitas. Longe lateque pervagati sumus; tempus est subsistendi; advesperascit enim, pater optime, et ante noctem de hospitio cogitandum est. Hanc tibi literulam redeunti obviam premisi e vestigio secuturus. Vive feliciter et vale, decus nostrum.
VIII Kal. Novembris, Avinione.

16

Ad quattuor cardinales reformando Romane Reipublice statui deputatos.
[1] Fragilibus humeris grande honus imponitur ab illo et pro illa quibus negare nil potui; nequid ergo reicerem, iussit anime dominus amor mee. Comunis patrie et parentis publice salus in ambiguo vertitur; non est filius quem pie matris non tangit iniuria. Accedit ad humani generis universale debitum singulare quoddam erga me meritum urbis Rome, que et suum me insigni privilegio civem vocat et fortasse non ultimum hoc tempore nominis sui et fame presidium senescentis in me repositum arbitratur. [2] Denique sic semper de me meruit, ut ubi de statu eius queritur, non modo turpe silentium meum sit sed inhumanum etiam et ingratum. Hec idcirco prefari libuit nequis me insanum aut mei ipsius oblitum putet, qui maiora viribus meis sim aggressus contraque consilium Sapientis "altiora me quesierim et fortiora me scrutatus fuerim"; seu indignanter audiat quod romana libertas pio quidem sed humili prorsus et subito ac pedestri et forsan impertinenti elogio defendatur. [3] Magna res, fateor, et coram magnis agitur et ad maximum referenda. Ego vero parvitatis mee michi sum conscius, sed ad loquendum animos dat innata devotio; itaque, patres optimi, quibus huiusce rei cura mandata est, si a vobis, ut spero, hactenus mee procacitatis excusatio faventibus animis est admissa, pias, oro, dehinc aures fidelibus adhibete sermonibus, non quis ego sed quenam intentio mea sit, neque tam qualiter quam quid dicam, imo vero non tam quid dicam quam quid dicere velim et quid super tanta materia dici potest, misericorditer attendentes.
[4] Primum hoc animis vestris reor insitum, nullius humane rei nomen esse sonantius quam Reipublice Romanorum; hoc michi nulla regio, nulla gens, nulla barbaries negabit, sed orbis ipse terrarum, si loqui possit, uno ore fatebitur, et suum caput ingenue recognoscet, impexum licet neglectumque miserabiliter et incultum. [5] Quamobrem et si nichil aliud esset Roma quam nomen, esset tamen regine olim nomen urbis, ut arbitror, quadam cum veneratione tractandum; illius, inquam, urbis quam Deus omnipotens tot tantisque prerogative temporalis ac spiritualis insignibus adornasset, penes quam et vere fidei basim et Ecclesie fundamenta et supremum totius orbis imperium statuisset. Nunc vero et plus aliquid quam nomen Roma est et unde vel sperari possit aliquid vel timeri. [6] Illud ex ordine cogitantibus occurrat non frustra nec temere sed divinitus factum esse ut vobis potissimum ex omni sacro collegio Romanus Pontifex gloriosum hoc et meritorium, quamvis equa lance librantibus minime grave, pondus iniungeret; et quibus tres preter profundissimam sapientiam uberrimamque doctrinam, romanarum quoque rerum notitiam experientia docuisset; quartus vero non modo romane esset originis sed genus etiam, ut quidam putant, ex altissima ac vetustissima traheret gente Cornelia, et tamen — o vera pietas, o patrie dulcis amor! — adversus superbam nobilitatem athleta fortissimus indefense causam plebis ageret et oppresse patrocinium libertatis. Piam igitur ad causam a Deo iudices dati, nullum secordie locum, nullum humanis precibus aut gratie relinquatis. [7] Sed ut iantandem questionis et sententie mee summam brevi sermone complectar, lis antiqua repetitur atque utinam prisce superbie nil nove tyrannidis accessisset. Ignava placensque sibi de nichilo et spernens cunta nobilitas humilitate nimia romane plebis abutitur, nec aliter quam totidem Penos aut Cimbros captos et sub iugum missos, ignominiosum pertrahit ad triumphum; atqui nulla lege cautum, nullo more servatum, nunquam alias fando auditum est ut domitis civibus triumphetur. [8] Unum hoc etiam loco non alienum fuerit interfari, nequa sit orationi mee vel levis odii permixta suspitio, me scilicet harum unde ea lis oritur familiarum, alteram non odisse, alteram vero, quod commemorare superfluit, non amare solum, sed familiari quodam semper obsequio coluisse, nullamque michi toto orbe principum familiam cariorem; carior tamen michi respublica, carior Roma, carior Italia, carior bonorum quies atque securitas. [9] Itaque ut defunctorum atque viventium pace loquar, hec, nisi fallor, causa fuit cur in hanc magnitudinem urbem unam crescere consenserunt Deus virtus labor pariter ac fortuna, ut Ecclesie et Imperii caput esset, non ut regnum fieret paucorum civium, imo — si verum, petita venia, loqui licet — nec civium quidem romanorum nec romanum nomen amantium. Non insistam in utriusque gentis origine recensenda; nota res est et Rheni vallibus et Spoletinis etiam decantata pastoribus. [10] Ita domina gentium, in omnes lapsa miserias nullique miserabilis, non, ut quondam, propriis sed alienis manibus lacerata, vetus illud solatium perdidit malorum:
nullos admittere regesSed civi servire suo.
Et an huic iniurie occurrendum sit, ambigitur; illud autem omittitur, quod ante omnia quesitu dignum erat, quibus seu quam exquisitis suppliciorum generibus predones publici puniendi, aut saltem in libera civitate libertatis hostes quam procul a muneribus publicis sint arcendi. [11] Id unum queritur, stupendum dictu, an dominator olim populorum omnium populus romanus eousque restitui debea libertati ut in Capitolio suo, unde Senonum flammas atque arma submovit, ubi reges captos ante triumphales currus vidit, ubi legatos gentium supplices audivit, unde precipitans superba civium atque hostium cala confregit, hodie possit una cum domesticis tyrannis partem ullam publice administrationis attingere. [12] O bone Iesu, ubinam gentium habitamus? aspicis ista, Salvator, aut quonam piaculis nostris offensus solite pietatis oculos avertisti? Miserere iam et tanti maculas absterge dedecoris. Hucne igitur vivendo decidimus, hic erat erumnarum terminus ut in publico vel, quod publico maius est, coram Cristi vicario et coram Apostolorum successoribus quereretur liceat ne romanum civem in senatum eligi, cum tandiu alienigenas regnare et tot Tarquinios Superbos in Capitolio videamus?
[13] En questio ad quam solvendam quattuor celi cardinum labor invigilet. Certe ego, si consular, respondere non dubitem romano more senatum romanum nonnisi ex romanis civibus constare et externos a limine secludendos, non tantum quos miserint longinqua terrarum, sed Latinos etiam, gentem proximam atque contiguam Romanis et pene cum eis unum corpus, neque illos solum verbo vel calamo sed si fieri possit, etiam gladio deterrendos; [14] exemplo Auli Manlii Torquati, qui cum Latini quondam peterent ut ex eis alter consulum et senatus pars dimidia legeretur, tanta indignatione permotus est ut iuraret se in curiam "cinctum gladio venturum" et siquem ibi Latinorum cerneret, "manu propria perempturum". Quonam ille animo spectasset senatum totum a Rheni ripis vel ab Umbria venientem, qui solam partis dimidie mentionem tam indignanter pertulit a Latinis? [15] Nostri autem peregrini, ne sine causa furere videantur, hanc usurpati senatus rationem afferunt, quod potentiores sunt ad honus tanti officii perferendum. Que iste potentia est, nunquam nisi damno civitatis cognita? unde autem, quantulacunque est, nisi e sanguine populi et reipublice conflata visceribus? Ut magna tamen sit et iusta potentia, quid ad rem? [16] Certe dum illa, cuius proxime memini, Romam venisset legatio Latinorum, armis virisque et opibus florens Latium describitur, nec minus ideo repulsi sunt qui potentie fidutia ad honorem indebitum aspirarent, ne virtutis premia fortune tribuerent immerenti. Profecto enim, si nude potentie senatoria Rome dignitas deberetur nec respectus esset vel originis vel virtutis, poterant et Macedonia tunc temporis et Carthago et nunc alia per orbem magnis viribus regna pollentia, multum sibi iuris hac in re multumque preminentie vendicare. [17] Sed dicent: 'Et nos Romani sumus et longa vel detentione magistratuum vel libertatis oppressione, romanorum civium iura prescripsimus'. Ego vero profecisse me non modicum arbitrarer, si ad hoc elatissimos animos inclinassem ut cives et non vastatores civium esse vellent, neque tunc illos ab honorum gradibus Manliano rigore depellerem. Sed per miserantem res humanas Deum, mitissimi patres, siqua romani nominis miseratione tangimini, percontor vos an eo proposito capessere illos rempublicam extimatis, ut comuni penurie propriis opibus opem ferant. [18] Utinam id animum inducerent! possem munifice ambitioni veniam dare et undecunque venientes candidatos admittere. At michi credite, contrarium meditantur, ut scilicet de reliquiis sparse urbis insatiabilem avaritie sue famem non tam mitigent quam accendant. Verum et hoc negare forsitan audebunt et unius verbi impudentia notam mundo totius vite seriem occultare et romani cives et amantes patrie dici volent. [19] Non ita est; quippe quos cives, imo quos homines et non principes aut dominos vocare, capitalis offensa est. Quia vero, licet sub equis iudicibus, iniqua rerum sorte contendimus, detur concordie gratia quod facillimum est negare, et cives et pacificos cives esse. Indigni veniant ad honores, ita tamen ut dignissimos non excludant. Ut enim iam ex equo cum Romanis externi litigent et sint omnes uno nomine Romani, quid est cur illi soli honorari debeant quibus hoc precarium nomen est, imo vero cur ulla in re suis contribulibus anteferri? An propter nobilitatem? [20] Sed quid sit vera nobilitas, non parva disputatio est; tum demum ergo quam sint nobiles intelligent, cum intelligere ceperint quam sint etiam virtuosi. An propter divitias? quas nunc extenuare verbis nolo; illud tantum moneo ut non ideo tenuiores despiciant sciantque illas omnino bonis moribus nil conferre, et quas de fecundis Ecclesie matris uberibus suxerunt, eis sobrie et pro transitoriis utantur, vel si libet — ad maiora pigriores animi non assurgunt— fruantur etiam pro eternis, modo unum prestent ut quas de comuni liberalitate percipiunt, in comunem pernitiem non convertant. [21] Quodsi ad publicum regimen privatas divitias necessarias opinantur, velim michi respondeant quam dives erat Valerius Publicola dum adiutor Bruti superbos reges eiceret, dum primo consulatu de Tuscis, tertio de Sabinis, vir sepeliendus e publico, triumpharet; [22] quam dives Menenius Agrippa dum discordem scissamque rempublicam sacro conglutinaret eloquio; quam dives Quintius Cincinnatus dum deserto rure inopi Romam metu et obsidione consulem romanum atque exercitum liberaret; quam dives Curius, quam dives Fabritius dum Pyrri regis ac Samnitium signa prosternerent; quam dives Atilius Regulus dum Carthaginiensium funderet legiones; quam dives Appius Claudius dum luminibus captus rempublicam consilio gubernaret. Operosum est omnia gloriose paupertatis exempla colligere. [23] Audeo autem affirmare, licet obstrepat multitudo, nil magis quam supervacuas divitias obesse virtutibus; et ne ceteras nationes a radicata medullitus opinione convellam, quod inter scriptores rerum constat, Romam victricem gentium vicere divitie, nec dubium est una eademque via et paupertatem romanam exivisse et peregrina subintrasse flagitia. Ita quod maxime nocet rectoribus civitatum, id isti maxime profuturum putant sive, quod potius reor, putare se simulant. [24] Reliquum est ut veriorem causam presidendi cupidinis inquiramus. Ea vero non alte fodientibus presto est. Omitto avaritiam, que etsi magnis indiciis suspecta sit, propter honestatem quandam nominari in hoc sermone michi quidem videtur indigna, eo quod in animis nobilibus turpissime habitat, imo vero procul inde exulat; sed loquor nunc de nobilitate vulgari. [25] Superbiam igitur solam dico «comune nobilitatis malum», ut Salustius ait, non utique novam pestem in republica, siquidem et veros illos et veteres Romanos attigit interque virtutes maximas lividus tumor obrepsit, semper tamen humilitatis gravitate compressus, vestro etiam nunc, ut spero, gloriosissimi patres, arbitrio comprimendus. Egere videtur res exemplo.
[26] Iam ab initio plebs romana inhumanis iniuriis affecta, suos magistratus et libertatis ambigue patronos ac vindices poscebat; acri nobilitas adversata luctamine; hinc in Sacrum Montem prima secessio; vicit tandem superbiam nobilium plebeia iustitia et reclamantibus nequaquam patritiis, tunc primum calcar unicum ac frenum illorum violentie, tribunatus plebis est inventus. [27] De hoc quoque graviter altercatum; instante plebe ut novus magistratus suis, hoc est tribunitiis, comitiis crearetur, et hic quoque plebs victrix, Appio Claudio, viro licet acerrimo, pertinacius obluctante. Nova dehinc orta contentio, primoribus superbo fastidio negantibus inter plebem patritiosque matrimonia, et sic abrupto sanctissimo vinculo generis humani, in duas iterum partes scindentibus civitatem. Indignata plebs restitit: sic invitis adversariis, lege lata, promiscua sunt permissa coniugia. [28] Decemviratus sacrorum causa, questura, curulis edilitas nonnisi patritie gentis erant. Animadvertit plebs se ludibrio haberi; annisa est evicitque ut harum quoque particeps dignitatum fieret; qua in re non est silentio supprimendum parvum illud per se, sed superbie nobilium et plebeie libertatis evidentissimum argumentum a Tito Livio relatum. [29] Gneus Flavius, scribe filius, humillime vir fortune, ceterum vafer ac disertus, edilis curulis factus erat. Ea res nobilibus novitatem eius horrentibus tantum stomacum excitarat ut in illius honore, velut in luctu proprio, plurimi ex eis anulos aureos et ornamenta deponerent; contra ille, nichil motus, adversus eorum insolentiam liberrimam contumaciam exercebat. [30] Itaque dum visitandi gratia egrotantis college thalamum intranti nobiles iuvenes, qui tum forte aderant, unanimi contemptu non assurgerent, confestim sellam curulem iussit afferri, atque ita suorum nobilium contemptorum contemptor ipse nobilior illos invidia tabescentes non de privato scamno sed publica de sede despexit; qua unica libertate michi quidem videtur non edilitatis modo, sed consulatus etiam honore dignissimus. [31] De quo loqui sciens ad ultimum reservavi, quod scilicet senatores duo qui e tanta conscriptorum patrum frequentia supersunt, videri possunt in locum duorum consulum successisse. Ut enim hic habet, sic ille finem habuit magistratus; senatorum potestas terminum non habebat. De hoc igitur consulatu quotiens et quanta cum indignatione certatum sit, si retexere incipiam, elongabor ab epystole fine, ad quem festinat oratio. [32] Hoc nosse sufficiat, quod cum plebs romana summi etiam loci partem posceret, idque nobilitati summum dedecus videretur, summa vi obstitit; ad extremum ut in reliquis victa succubuit; multisque hinc inde contentionibus agitatis, primo quidem ad id deventum est ut non consules sed consulari potestate permixtim tribuni militum quattuor crearentur; cumque ne hic etiam plebis animi quiescerent, quod diu tumore superbie negatum erat, iustitie viribus est obtentum, ut plebeius consul iuxta patritium sederet et comunem patriam et comuni opera partum imperium pari regeret maiestate.
[33] Que si vera, si apud clarissimos historicos nota sunt, quid dubitamus adhuc longe, providentissimi patres, aut quid hortatoribus indigemus? Si Romanorum calamitatum miseremini, si pios humeros immense ruine subiecere decrevistis, eius temporis exempla seguimini quo urbs illa de nichilo surrexit ad sidera, non huius, quo de tante fastigio fortune pene ad nichilum est redacta. [34] Dubitari non oportere arbitror, quin urbs Roma multos et nobiliores et meliores habeat his qui soli nobilitatis cognomine gloriosi celum terrasque fastidiunt; quos ego si boni erunt, nobiles non negabo; romanos certe non ego solus sed ipsa etiam negat Roma. Esto autem: sint nobiles, sint romani; an maioribus nostris, cultoribus iustitie, subiectorum protectoribus, debellatoribus superbonum, fundatoribus imperii preferendi sunt? hoc dicere quantalibet impudentia non audebunt.
[35] Quodsi illi cesserunt, non pudeat hos etiam plebi cedere dignissima postulanti, ne in urbe scilicet sua exulet neu velut infecta de publico repellatur; qua in re aristotelici dogmatis meminisse conveniet ut, quod "dirigentes tortuosa lignorum" solent, cogatis hos nobiles non modo senatoriam et reliquas dignitates participare cum aliis, sed diu etiam ab his penitus abstinere, quas diu soli per arrogantiam suam et plebis patientiam usurparunt, donec in partem alteram deflexa respublica sensim ad equalitatem debitam revertatur.
[36] Hoc censeo, hoc supplex oro; hoc senex Roma cum lacrimis obtestatur, quodsi segnes in eius instauranda libertate fueritis, ad tribunal tremendi iudicis vos appellat; hoc Cristus iubet, qui dum consultabitis, in medio vestrum erit, ut quos elegit a principio, eorum usque in finem se prebeat spectatorem; hoc apostoli Petrus et Paulus flagitant, qui Romano Pontifici ut non alteri quam vobis ista committeret inspirarunt; quorum tacitas et internas preces si audire volueritis, quorumlibet contrarias preces ac gratiam facillime contemnetis, non quid aliene superbie libeat, sed quid vestram deceat honestatem, quid urbi quid Italie quid mundo expediat, cogitantes.
XIV Kal. Decembris.

17

Ad eosdem
[1] Inter humilitatem sobriam effrenemque superbiam iudices deputati, optimi et virtutis amantissimi patres, scio vos pusilli hominis consilio non egere ut pro iustitia iudicetis; sed delectat in comunis patrie questione loqui aliquid et pro parte viriliter me tangente, quia facta non possum, ad auxilium libertatis saltem verba conferre.
[2] Loquar igitur ex fide purissima, conscientie serviens non glorie, neque id cupiens ut meus sermo laudetur, sed ne silentium reprehendatur, nec magnopere curabo quem mea pungat oratio, modo iustitiam non offendat. Dura nempe conditio contra potentes insurgere, presertim caros; sed ille veritatis est amicus qui eam et amicis et rebus omnibus anteponit. [3] Itaque postpositis affectibus meis, quamvis michi carissimos et diu cultos, alienigenas hos tyrannos interrogo, unde sibi tantum arrogantie in urbe non sua.
[4] Mirantur tres ex vobis forte; quartus enim proculdubio quid loquor intelligit. Quod, si forsan irrideant — sperant enim utriusque gentis originem in oblivionem tractu temporis abiisse —, verum esse vel Roma vel Italia teste probabitur. Mira prorsus et intoleranda superbia! hospites exilio advecti cives antiquos ab honorum consortio diutissime repulerunt et in perpetuum repellent, nisi Summi dextra Pontificis et vestris consiliis arceantur. [5] Nos forte peccatis nostris vestrum auxilium non meremur; sed meretur certe domus Apostolorum a tyrannorum violentia liberari, merentur de predonum manibus eripi templa sanctorum, meretur sacro tellus ornata martyrio civili sanguine non fedari.
[6] Quod nisi tyrannica per vos rabie compressa, plebi misere tempestivo remedio providetur, non possunt ista contingere. Sunt enim qui peccandi sibi finem faciant et in viam rectam sera licet penitentia revertantur; sunt qui nisi compulsi nunquam redeant. Sic affectis salutariter vis infertur; optimum est homini sponte sua virtutem colere, vitia deserere; proximum, vel coacte. [7] Cogite igitur vel invitos pestiferamque tyrannidem licet reclamantibus extorquete, neque solum romanam plebem in partem publici honoris admittite, sed pessime semper administratum senatus officium possessoribus indignis eripite, qui si cives et si boni essent, non tamen nisi pro dimidia ius haberent; nunc autem ita se gerunt ut civitate quam destruunt et convictu civium quos opprimunt, nedum summis honoribus, sint indigni. [8] Sane quam frivola sit nobilitatis divitiarumque iactantia, quibus fisi sine ullo virtutis adminiculo se extollunt, aut quonam pacto Romani veteres, quibus singularis et eximia virtus fuit, plebem tamen ab honoribus excludere nequiverunt, verborum plurium opus est longusque fiam si hoc loco particularia sequi velim. [9] Summa est quod quotiens fere honorum controversia exarsit, semper a plebe humili superba nobilitas victa est; quam rem expressius epystola nuper ad vos prolixiore complexus sum, cui si horam unam non occupatis mentibus dare dignemini, spero quod maiorum vestigiis inherentes salvam iubebitis esse rempublicam et ovile illud preciosissimum Iesu Cristi, ad cuius tutelam cum pastores egregios premisisset, videns eos luporum feritate deterritos, ipse etiam sicut nostis, secundam crucem non metuens, personaliter festinabat.
VIII Kal. Decembris.

 

LIBER XII

1

Ad Carolum quartum, exhortatio secunda ad transitum in Italiam.
[1] Olim tibi, princeps inclite, quod fame tue salutique publice convenire visum est, scripsi familiari quadam non tam de ingenio meo quam de moribus tuis sumpta fidutia; [2] deinde autem mecum ipse reputans difficultates multas et varias comunibus votis oppositas imperio fortune, que, ut aiunt, omnibus imperat imperiis, nec dubius ab adverso per te tuumque consilium fieri omnia que humano consilio fieri possent, [3] et oculis tuis et huic calamo plusquam annuas indutias dedi, quanquam non sine merore animi tempus labi cernerem et tranquillitatem multorum interim populorum prolatando ac procrastinando differri; sed difficultatum obice impossibilitati proximo, ut dixi, tarditatem excusabam. [4] Nunc tandem preparante divina providentia vias tuas et fidelis populi salutem misericorditer ordinante, ita dispositus est Italie tue status adeoque fervens expectatio, ut dilationem ipsam que gloriosis primordiis intercessit, eidem providentie ascribam potiusquam fortune, quo scilicet immensum exoptatissimi principis mora brevis ardorem publicum excitaret. Iam vero bonorum animos ardere amplius non posse tibi persuadeas velim verendumque ne, quod natura rerum fert, incendio sensim tepor obrepat nisi generosis flammis, quas tuum nomen accendit, presentie tue alimenta prebueris.
[5] Cum itaque, quod neminem omnino te melius nosse reor, eo res perducta sit ut neque maiestas tua salva gloria cesareum differre possit adventum neque mea devotio illesa fide ceptum diutius tenere silentium, loquor ecce iterum ad dominum meum et nisi piget, ad cuntorum dominum, loquor simplicitate quantalibet sed fide purissima; [6] et loquor non novi aliquid sed quod et notissimum tibi et ab omnibus amicis Imperii romani vel consultum esse vel consultum iri scio; non enim id ago ut doceam, sed ut mea fides suo fungatur officio ideoque rem non nitor adornare coloribus, sciens ut coloratis fictisque mendacium, sic veritatem apertis ac simplicibus delectari. [7] Simpliciter igitur et aperte pro honore Imperii, pro salute Italie, pro consolatione urbis Rome desolatissime sponse tue, pro amicorum gaudio, pro subiectorum commodis, pro quiete laborantium Cristianorum, pro maturando negotio Terre Sancte, pro adipiscendo in terris preclarissime et immortalis fame preconio, pro eterna beatitudine post huius fugacissime vite miserias promerenda, [8] oro precor obsecro, toto nunc animo genibus tuis affusus, quatenus occasionem res maximas atque optimas gerendi celitus oblatam incuntanter arripias, reiectisque curis omnibus que gressus tuos a tam pio itinere retrahunt, moram tollas claris semper exordiis nocituram ac tui egentem quamprimum invisere velis Ausoniam. [9] Optato succedunt omnia; noli unus deesse fortune, quod si facis, ingens posteritatis odium nec minorem tibi conflaveris infamiam. Vix equidem optare, vix verbo exprimere potuisses tam facilem fati viam. Putas ne perpetuum hunc favorem? ut vehemens sic volubile fatum est; non humano quidem ingenio sed suopte volvitur arbitrio; nullus status, nulla facies rerum durat, non tu idem semper eris, non hec tibi semper occasio. [10] Intelligis, providentissime princeps, non tantum quid loquar sed quid cogitem; presentem Tuscie statum vides: ubi plurimum rebellionis avo tuo aliisque retro principibus fuit, illic tibi plurimum erit obsequii. Utere rerum mutatione felicissima sortemque tuam ne neglexeris; brevitatem ac fugam vite mortalis ante oculos habeto et instabilitatem rerum et fortune vim, cuius natura est ut audentibus atque solicitis faveat, timidos pigrosque reiciat, et, ut sapientibus placet, retro calva esse cum soleat, frontem habeat capillatam. [11] Plura scripsi olim et plura nunc scriberem, nisi quia sapientie tue etiam pauciora sufficiunt et devotioni mee utcunque hoc breviloquio satisfactum est. Vale, magnanime Cesar, et propera.

2

Ad Nicolaum Azarolum, magnum Regni Sicilie senescallum, institutio regia.
[1] Iantandem, vir clarissime, perfidiam fides avaritiam largitas superbiam vicit humilitas; iam caritati odium, desperatio spei cessit, perseverantie difficultas; iam sub malleo veritatis pertinax mendacium et mendax obstinatio votis tuis obstantium fracta est. Immortale bellum est inter invidiam et gloriam, inter nequitiam et virtutem, gratias. Illi qui est "dominus virtutum et rex glorie", quod eo duce in presenti certamine victa parte deterrima, cuius sepe contrarium videmus, optima pars triumphat. [2] Ecce nunc, unica tua cura, gloriosissimus Siculi regis vertex negatos honores invito livore suscipiet; "peccatores videbunt et irascentur, dentibus suis frement et tabescent"; ipse autem solito augustior multumque serenior, avito solio residens, pulsis Latio mestitie nubibus atque imbribus lacrimarum, orbem nostrum fronte siderea et stellanti dyademate serenabit, ereptam restituens regno pacem, tranquillitatem populis exoptatam. [3] In quam rem ut fecisti hactenus, mundo notissimum tuum illud ostendes ingenium, eoque vigilantius quo maioris est laudis iuste modesteque regnum regere quam feliciter adipisci. Nunc siquidem tempus est ut omnes animi tui vires colligas atque ingentibus negotiis accingaris; nichil est actum, siquid Cesarei moris habes, cum et multa supersint et supremam tua celebris gloria manum poscat.
[4] Vidimus te adverse fortune magnificentissime reluctantem; iam cernimus te victorem; sed en totiens victa revertitur aspectu mitior et aurate cassidis, ut ita dixerim, fulgore suavior. Vicisti adversam; prospera redit in prelium: quid putas? mutata sunt arma, non hostis, et tibi quoque novo armorum genere est opus; nolo enim extimes minus esse negotii quoniam hostis est blandior; nullum insidiosius bellum est quam ubi blanditiis credulitas oppugnatur. [5] In arcto quidem egregie rem gessisti; qualem te in aperto exhibeas expectamus. Multos in angustiis indefessos campestris pugna lassavit, multos in adversitatibus fortes viros fortuna prosperior stravit; Hanibal Cannis victor, victus est Capue et ardorem, quem Trebia glacialis accenderat, tepor baianus extinxit; sepe pax periculosior bello fuit, multis nocuit adversario caruisse.
[6] Quorundam virtus otio latuit; quorundam vero prorsus emarcuit, locum submoti hostis occupante luxuria. Nulla homini pertinacior lis quam cum animo moribusque suis; nusquam minus indutiarum; intra murum pugna est; hoc genus hostium bello languidum pace fervidum experimur et sub toga plus ausurum quam sub galea. Ut ceteras gentes sileam, Romanos bello indomitos et omnium gentium victores pax tranquilla perdomuit, et ut quidam illius evi scriptores elegantissime lamentantur, victum orbem victorum "victrix luxuria" ulta est.
[7] Quod presagire videbatur Scipio, ille vir optimus a senatu habitus, dum tam enixe Catonis sapientissimi licet senis adversante sententia, deleri Carthaginem prohibebat, non quod illam parcius odisset, sed «ne» ut ait Florus, «metu ablato emule urbis, luxuriari felicitas, nostre urbis inciperet». Qui utinam consilio valuisset mansissetque potius nobis cum hostibus et cum Carthagine quam cum vitiis et cum voluptate certamen! meliori loco res nostre starent, ut puto, rariusque pugnatum esset et crebrius triumphatum. 'Quorsum hec?' forsan interroges. [8] Quia scilicet multos auguror futuros quibus quiescendi iam tempus esse videatur. Michi penitus diversa mens est; si me audire volueris, scies unum esse laboris et vite finem tibique et omnibus claris viris usque ad extremum spiritum vel cum visibili vel cum invisibili hoste luctandum fore; quin etiam— vide quantum a comuni opinione dissentio — geminatum tibi laborem et senties et gaudebis. [9] Nullo unquam tempore tam magno conamine consurgendum tibi tamque supra se ipsum attollendus animus fuit. Ad summa certamina ventum est ut universus orbis intelligat in utraque fortuna qualis quantusque vir fueris, neque tu tantum sed qui tuis etiam consiliis obsequuntur.
[10] Habes regem, animo senem annis adolescentem, cum quo terra marique iactatus es, quem per multa precipitia cogente fato in summum status humani fastigium perduxisti. [11] Ostende illi quibus gradibus in hunc fortune verticem sit evectus, quibus artibus consistendum sit, neque tam deinceps enitendum ut ascendat altius quam ut ascensu se se approbet non indignum et hereditarium sceptrum non magis sanguini debitum quam virtuti. Non facit virum sed detegit principatus, et honores non mutant mores atque animum sed ostendunt.
[12] Persuade illi minus esse regem nasci quam iudicio regem fieri; esse enim fortune illud, hoc meriti; doce: Deum colat, patriam amet, iustitiam servet, sine qua regnum licet opulentum ac validum stare nequit; discat violentum nichil esse longevum et amari multo tutius esse quam metui; assuescat nichil in terris optare nisi bonam mentem, nichil sperare nisi bonam famam, nichil nisi dedecus formidare.
[13] Cogitet quo altior est eo se clarius videri eoque minus occultari posse que gesserit, et quo potentie plus est eo minus esse licentie. Noverit regem a populo non magis habitu differre quam moribus; studeat, ab extremis equo spatio discedens, virtutem in medio sitam sequi; cesset prodigalitas, absit avaritia: illa opes vastat, hec gloriam; sit sane tenax fame proprie, sit parcus honoris, sit avarus temporis, sit largus pecunie, et illud romani ducis modestissimum animosissimumque responsum semper in auribus eius sonet, nolle aurum sed "aurum habentibus imperare".
[14] Malit subiectos abundare quam fiscum, et intelligat divitis regni dominum inopem esse non posse; calamitatum semper meminerit ac laborum quos calamitosa Terra Laboris his temporibus passa est; tunc se felicem, tunc se voti compotem, tunc se vere regem putet quando criminibus alienis invectas miserias propria virtute discusserit, damna restituerit, ruinas erexerit, pacem reformaverit, tyrannidem oppresserit, reddiderit libertatem; inducat in animum amare quos regit, nam et amando amor queritur et nullum certius regnum est quam preesse volentibus. [15] Salustianum illud dogma regium nunquam exeat ex animo regis tui: "non exercitus neque thesauros presidia regni esse" sed "amicos" eosque nec "armis cogi nec" pecunia "parari" sed "officio et fide", et que in eandem sententiam sequuntur: concorditer vivendum esse cum suis, "concordia" enim "parvas crescere, discordia maximas res dilabi"; exemplo Menenii Agrippe plurimum huic sententie debeat, per quam et frater et sotius et amicus et rex bonus fiet.
[16] Amicitiis post Deum, post virtutem nichil carius habeat; quem semel amicitia dignum duxerit, nulla consilii parte submoveat sequensque Senece consilium, "omnia cum amico deliberet, sed de illo prius"; multum fidat sed non multis, et insistat verum amicum a blando hoste discernere; veras laudes accipiat ut virtutum stimulos, blanditias horreat ut venenum. [17] Tarde eat in amicitiam, tardius inde discedat et si fieri potest nunquam; id ipsum non precipitanter sed pedetentim faciat, et ut est in antiquo proverbio, "dissuat amicitiam non discindat". Qualem prestat, talem ab aliis animum speret, nec a quoquam diligi sibi fingat quem ipse non diligit: error iste potentum est; liberrimi autem sunt affectus, iugum non ferunt, dominum non agnoscunt; nunquam amor nisi amore cogitur, nunquam amore non cogitur. De amico sane nichil mali cogitet, nichil temere cuiquam credat; pellat suspitiones, delatoribus aurem neget, pertinacius instantes arguat, non desinentes puniat. Imperatoria vox est: «princeps qui delatores non castigat, irritat».
[18] Alexander Macedo, licet impetuosissimus adolescens, eximia tamen fidutia contempsit accusatorem et felix fuit eventus ut debuit. Morbo siquidem quem patiebatur accomodum farmacum accepturo supervenerunt a Parmenione litere quibus admonebatur Philippum medicum, Darii muneribus expugnatum, necem eius hosti promisisse; itaque cavendas insidias et mortiferam potionem. Has ille perlectas occuluit dissimulansque subticuit, donec, ingresso ad se medico, et oblatum poculum exhausit et tum demum coniectis in illum oculis accusationem sibi suam obtulit: sero quidem inutiliterque si vera esset, sed quoniam falsa erat, efficaciter et tempestive. [19] Obtrectatores alto animo despiciat et sic vivat ut eos vel in silentio redarguat probetque mentitos, memorans Augustum rescripsisse Tiberio non esse "indignandum" quod "de se quisquam male loqueretur"; «satis est enim» inquit, «si hoc habemus, nequis nobis male facere possit». Preclare; alioquin plus haberet homo quam Deus, qui licet inaccessibilis sit offense, humanis tamen sepe convitiis attentatur. [20] Hac in re igitur rex tuus exerceat animum atque aures, in qua non tantum huius omnium maximi ac modestissimi principis cuius modo mentionem feci, sed et Magni Pompeii civis amplissimi et Pyrri regis et Pisistrati Atheniensium tyranni patientia commendatur. Secretum vero suum ab aliis inquiri equo animo ferat, alienum non magnopere scrutetur; magni animi est talia non curare, contra autem prope par utrobique diffidentia.
[21] Talis fiat qualis videri vult; tum demum in se nichil occultum volet, nec magis horrebit hostis oculum quam amici, nec pluris faciet consilium quam testimonium emulorum. Pari fidutia Scipio totis castris exploratores Romanorum atque Carthaginiensium circumduxit; pari animi magnitudine Iulius Cesar et captum Domitium dimisit et transfugam Labienum sprevit rerum licet conscium suarum, et non semel archana hostium inventa nec unquam lecta combussit. [22] Ad hec non temere neque fortuito serenissimi titulum sibi impositum arbitretur, sed ut in animum eius, Deo proximum et humanis passionibus altiorem, nulla meroris nebula, nullus flatus letitie gestientis, nulla pavoris glacies, nullus libidinum terrenarum fumus possit ascendere. Iram in principe turpissimam non ignoret, crudelitatem vero nominari etiam nefas esse, eo funestiorem quo nocendi plura suppeditant instrumenta. [23] Sentiat verum esse quod ait Tragicus,
Omne sub regno graviore regnum
esse; atque ideo minaci tumore deposito comunem se subiectis exhibeat et quicquid in illos statuerit, de manu sui superioris expectet. Superbiam, nec minus invidiam, plebeium malum credat esse, non regium: cur enim vel superbire regem oportere qui debitor munerum tantorum et tanto sit obnoxius creditori, vel cur etiam invidere qui supra se neminem, tam multos autem infra se videat? [24] Veritatem totius fidei fundamentum esse non dubitet et mendacio provenire ut vera loquentibus non credatur; plurimum enim veri parva falsitatis aspersione fuscari. Itaque si credi sibi aliquid cupit, omnia vera loqui in consuetudinem trahat atque ita linguam instituat ut mentiri nesciat. Quid enim ridiculosius dicam an periculosius rege mendaci, sub quo necesse est incertam trepidamque rempublicam fluctuare? [25] Stabile prorsus ac solidum verbum esse debet in quo fundata est tantorum spes ac tranquillitas populorum. Cur autem mentiatur cui maxime expediat nullum, si fieri possit, usquam esse mendacem? cur aduletur qui nullum metuat, nichil speret, quos adulatorum stimulos non improprie videor dicturus? contra etiam cur se iactet, cum laudare se ipsum rebus deceat non verbis? cur minetur cum sola valeat fronte terrere? cur in quempiam excandescat, cum possit etiam tranquillus ulcisci, possit et parcendo vindicte genus nobilissimum exercere?
[26] Caveat preterea immoderantius exultare, occupationes circumspiciens immortales; desinat tristari, honores suos et divinam erga se munificentiam recognoscens; nulli se negare audeat cum non sibi soli sed reipublice natus sit; compertum habeat se res suas agere quotiens subditis opem fert. [27] Sit equitate temperatus rigor, sit severitas mixta clementie, prudentie insit alacritas, maturitas celeritati, securitati cautio, modestie iocus, autoritas lenitati. Sit in gestu decor, in convivio sobrietas, suavitas in sermone, in reprehensione caritas, in consilio fides, in iudicio libertas, in risu tarditas, modus in accubitu, gravitas in incessu. [28] Sit ei calcar in premio, frenum in supplicio: ad illud ardenter, ad hoc pigrius accedat. Alio vultu superbum hostem, alio civem noxium feriat; illic exultet, hic doleat, exemploque ducis eximii suorum scelera «invitus tanquam vulnera attingat,que nisi tacta tractataque sanari non possunt», ut Livius ait, et cum gemitu ac lacrimis haud secus quam viscera secet sua; [29] affigatque animo regem misericordia simillimum Deo fieri et penitus errasse philosophos qui misericordiam damnaverunt; magnanimitatem peculiarem regibus esse virtutem, sine qua nec regno nec regio nomine digni sunt; humanitatem si assit, non virtutem esse hominis sed naturam, si desit, monstrum potius esse quam vitium; eo magis regi debitam quo magis reliquos homines debet excellere is qui primum in hominibus locum tenet; eam que in omnibus pulcra sit, esse pulcerrimam in principe, castitatem; nil pudico rege formosius nil obscenius impudico; [30] gratitudinem mutis etiam animantibus insertam, turpiter humanis abesse pectoribus; eam ceteris ornamento, regi etiam presidio fore; ingratitudinem regni nervos roburque corrumpere, dum et oblivioso piget obsequi et ingrati animi voraginem fundo carentem perituris explere muneribus. [31] Denique honeroso honore et honorato se pressum honere fateatur, eumque qui rex fiat, etsi ante fuerit expeditus ac liber, ex illo tamen honestam suscipere sed laboriosam ac solicitam servitutem et sub qua publica sit libertas; vivendumque sibi deinceps exemplariter: "exemplo" enim "regum" regna "componi" et requiri solere de manibus presidentium quicquid vulgus erraverit. [32] Nichil sibi proprium velit preter sceptrum et dyadema, et que hinc oritur curam de salute omnium, gloriosam sed difficilem ac multorum capitum hydreque non dissimilem renascenti. Prestet acrimoniam ingenio debitam, verecundiam etati, virtutem generi, imperio maiestatem; purpuram spernat, contemnat gemmas, despiciat voluptates et irrideat universa que fugiunt, eterna sola suspiciat ac miretur. Arma equi litere supellex regia, pax et bellum exercitatio regis sint; utrobique romanis "artibus" regnet, que sunt, ut Maro meminit,
pacisque imponere morem,Parcere subiectis et debellare superbos,
[33] Postremo norit hanc vitam aleam esse magni discriminis, non ad ludum iocumque, non ad iners otium, non ad degenerem luxum, ad nichil aliud demum hominibus datam quam ut brevi merito eternitatis aditum pandat et fame materiam sempiterne. Itaque rerum se bonarum docilem prebeat, cupide legat atque audiat maiorum gesta nostrorum et exemplorum illustrium sit scrutator solicitus et fervidus imitator.
[34] Illud nominatim domi teneat quod olim ab illo magnifico inimicarum urbium eversore servatum in exercitu numantino, multis deinde romanis ducibus discipline militaris exemplum fuit, ut sicut ille castris sic iste urbibus ac regno instrumenta luxurie depellat et mores longa licentia depravatos corrigat, sine quo spes salutis, ne dicam victorie, nulla est. [35] Hoc ab illo, alia sumat ab aliis, e quibus omnibus perficiat clarum virum; quotque insignia nomina precesserunt, tot sibi magistros vite, tot duces ad gloriam datos sciat; non minus interdum accendunt generosos animos exempla quam premia, nec minus verba quam statue; iuvat laudatis se se conferre nominibus et pulcra emulatio est que de virtute suscipitur. [36] Ac ne curiosa inquisitione tempus teram, habet ante oculos rex tuus non peregrinum vetustumque sed recens ac domesticum virtutum omnium, nisi me amor fallit, exemplar ydoneum: illustrem ac divinum eius patruum Robertum, cuius quam regno utilis vita esset, mors damnosissima declaravit. Illum intueatur; ad illius regulam se conformet; in illo se nitidissimo speculo contempletur; ille sapiens, ille magnanimus, ille mitis, ille rex regum erat; illum ut tempore, ut sanguine sic animo sequatur et moribus. Sepe enim cum ceterarum rerum tum precipue ingeniorum imitatio felix fuit; iam bonus est qui bono similis fieri studet.
[37] Multa dixi, sed pre magnitudine rerum pauca; plura etenim sunt que restant. Tu quidem prope omnia, preclarissime vir, humeris tuis sentis incumbere; verum magno amori nichil est arduum, nichil durum, nichil grave, nisi non amari. Id tu causari non potes, de alumni tui amore iudicioque certissimus, duxque et auriga consiliorum eius; non Chiron Achilli gratior, non Palinurus Enee, non Philotetes Herculi, non Lelius Africano. [38] Eia ergo perfice quod cepisti; omnia fert enim caritas,
Omnia vincit amor.
Profecto autem qui glorie partem petit, consequens est ut solicitudinis partem ferat. Aurum profunde foditur; de longinquo vehuntur aromata; thus sabeis sudat arboribus; muricem Sidon, ebur India, margaritas mittit occeanus; difficile paratur omne quod in precio est; non est quesitu facilis preciosissima rerum virtus; auro splendidior fama est; labore queritur, studio detergitur, diligentia custoditur. Rosa inter spinas habitat, inter difficultates virtus, inter curas gloria; illic digitus periclitandus, hic animus. [39] Hunc tu igitur gloriosissimis accinge primordiis; dum enim consummasse putas, tunc incipies; hunc "optimis" et regis et reipublice curis "exerce, quibus exagitatus" et felicius hic aget et postquam hinc abierit, ut Cicero opinatur et nos scimus, "velocior" ad sedes ethereas "pervolabit". Vale, patrie decus ac nostrum
X Kal. Martias, Avinione.

3

Ad Zenobium grammaticum florentinum, consilium ut scolis grammatice dimissis, altius aspiret.
[1] Ille vir clarus quem certatim gaudent et genuisse Florentia et Neapolis possidere, cuius humeris ad gloriam ut herculeo quondam vel atlanteo celum vertici, non ad penam ut giganteis Ethna cervicibus, incumbit nunc ingens Trinacrii regni moles, ille, inquam, manu sua mirifice humilitatis simul et humanitatis epystolam scripsit, [2] cuius una pars in hanc ferme sententiam scripta erat ut post dictam michi honorificentissimam salutem, super eo quod ad literas meas non respondisset, urbana excusatio sequeretur, culpam omnem in Nicolaum Alifiensem Barbatumque meum reflectens, qui sepe requisiti auxiliarem sibi calamum denegassent. [3] Atqui ego ab homine magnas res agente verba magnopere non requiro; scio tamen, quamvis ipse de se humilius sentiat, eum si respondere velit, aliena ope non egere. Michi autem, fateor, multo gratius fuerit si more suo lingua taceat, res loquantur et calamo quiescente michi clarissimorum operum fama respondeat; neque enim id scribendo egi ut eloquentiam viri illius, sed ut magnificentiam excitarem. [4] Altera erat ut te monerem iantandem scolas grammatice dimitteres neque totam vitam in Donati regulis, ut verbo eius utar, amitteres. Duo hec in illius tanti amici literis, alterum michi dictum, alterum ad te presenti calamo, cui hac in re plurimum fidit, perferendum legi; de quo licet in rebus humanis nil difficilius sciam quam consuetudinem radicatam repente convellere, sententiam tamen meam tuo utendam arbitrio paucis accipe. [5] Sentis, acutissime vir,— quis enim non sentiat quo assidue premitur? — sentis illud grande discrimen, illud grave negotium quod intrantibus viam vite huius obicitur: longum iter asperumque, breve tempus et adversum; dexterior trames arduus angustus vepricosus scrupeus; [6] ea nobis ad veram vitam semita est,
at leva malorumExercet penas et ad impia tartara mittit;
quod nec Maro noster ignorat, nec Pythagoras ignorabat, dum Cadmi vestigiis insistens, scripture supervacuam sed vite utilem literam in incude ingenii mallearet. [7] Bicornis et exemplaris litera dextro cornu arctior tendit ad sidera, levo latior in terram curvata reflectitur; ea, ut aiunt, ad inferos est via, et illa quidem incessu letior ac dulcior, exitu mestissima atque amarissima est, et cuius omnino nil possit miserie superaddi; dextrum vero iter ingressis ut labor ingens sic finis optimus. [8] Sed vix unquam satis exacta custodia esse potest et pene quicquid cautionis aut diligentie adhibetur, minus est quam pro qualitate periculi: tot passim horrenda, tot perplexa, tot lubrica, tam multe dehortantium, tam multe detinentium ac retrahentium rerum forme. Atque utinam vel summa temporis parcitate et inutilibus sarcinis abiectis, inter tot adversa nudi expeditique quem destinavimus terminum, apprehendamus!
[9] Miraris quid ita velim te notissimorum exaggeratione discriminum deterrere. Ego vero quam longissime terrores cuntos a meo meorumque pectoribus abesse cupio; idque omnibus modis ago et ob eam causam in primis philosophiam amo; [10] non illam loquacem scolasticam ventosam qua ridiculum in modum literatores nostri superbiunt, sed veram et non in libris tantum sed in animis habitantem, atque in rebus positam non in verbis, cuius illud precipuum munus reor Tusculanis disputationibus insertum, quod scilicet «medetur animis, inanes solicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores». [11] Quid igitur? ita pellendus est timor ut cautio non pellatur; ut enim timidum ignavie, sic incautum esse dementie est. Putas ne autem in hac via subsistere licitum aut vagari aut divertere propriisque vix usibus suffecturum ingratis pueris tempus impendere?
[12] Cum molesto tum infinito negotio addictus es; ubi istos erudieris emergent alii nullusque unquam erit finis, in nostra urbe presertim omnis sexus et etatis maximeque puerorum feracissima, ut saxis truncisque seu vento genitos aut Italos dicas esse Mirmidonas. [13] Crede michi: ad aliud, nisi dissimulas, natus eras maiusque tibi clariusque negotium debebatur; ut pueros doceres, fortuna quidem esse potuit tua; natura profecto, dum te in lucem educeret, de te aliud cogitabat; illi parendum ut duci ut genitrici optime; fortune ut hosti libera contumacia resistendum. [14] Dicet autem quispiam: 'Ingrate agis, qui eruditionem a patribus acceptam posteris refundendam neges; et quando in eisdem individuis non licet, in eodem genere humano gratitudinem exercendam'. Ego autem nichil minus hominis puto quam amoris aut benificii oblivisci vicemque non reddere cum possis; verum altius aspirare suadeo quibus id ex alto permissum est: vides ex libris maiorum ingenia pyeriamque de illorum ardoribus flammam concipis; ostende te vicissim posteris et illos accende: hoc ingenio tuo debitum, hoc age. [15] Pueros doceant qui maiora non possunt, quibus sedulitas operosa, mens tardior, udum cerebrum, ingenium implume, sanguis gelidus, corpus laborum patiens, animus glorie contemptor, lucelli appetens, negligens fastidii; cernis quam procul hec a moribus tuis absint. [16] Hi puerorum manus instabiles, oculos vagos et confusum murmur observent, quos labor ille delectat et pulvis et strepitus et sub ferula gementium clamor precibus mixtus ac lacrimis, quibus repuerescere dulce est, quos pudet inter viros versari, piget inter equales vivere, iuvat preesse minoribus, semper habere quos terreant, quos crucient, quos affligant, quibus imperent, qui eos "oderint dum metuant". [17] Tyrannica ista voluptas est et que ferocem siracusii senis animum permulsit, ut memorant, indignum dignissimi solamen exilii. Tu autem, vir modestissime, melioribus incumbe vigiliis: quales erant qui nos prima etate docuerunt, tales sine doceant iuventutem; quales fuerunt in nos qui animos primum nostros exemplis pulcrioribus erexerunt, tales simus in posteros. [18] Anne cum romani duces eloquii Ciceronem ac Virgilium sequi possis, "plagosum" sequi malis "Orbilium"? Adde quod nec grammatica nec septem ulla liberalium digna est in qua nobile senescat ingenium; transitus est ille, non terminus. [19] Egregium viatorem nec viarum asperitas terret nec mulcet amenitas et montem hispidum transit et prata virentia; totus in finem prominet. Pulcrum spectaculum argutulus adolescens, "elementario sene nil turpius", ut doctis senibus placet; prestitisti illud, hoc caveto ne prestes; melius est puerum mori quam inter puerilia senescentem vivere. [20] Compaterer quidem tibi, sed bene habet; integra est etas et adhuc mutandi consilii tempus habes. Illis sine consolatione misereor qui etatem prope iam totam in hoc gimnasio consumpserunt, quales michi duos alit amicos Cisalpina Gallia, claros viros sed obscuro exercitio semper oppressos. Tibi vero etiam gratulor, qui illud eximium patrie nostre sidus tam propitium experiris; ille enim unus vir est qui inglorio labori finem imponere velit et valeat. Surge, ille te vocat; surge, circumspice teque ipsum nosse incipe et "equam viribus" assume "materiam". [21] Quid enim agis, oro te? pueros doces, reipublice negotium agis. Age; sed te dignius sed melius pueros docebunt qui similes sunt illis; ut enim vos dicere soletis, in similibus facilis et prona transfusio est. Tu fac potius quod viri probent quam quod pueri mirentur; que natura discrevit, cur confundis ingenia? graio consilio monemur: «quam quisque novit artem in hac se exerceat»; cui illud addiderim ut qui plures novit, eam preferat in qua gloriosius exercetur. Vale.
Kal. Aprilis, Avinione.

4

Ad Franciscum priorem Sanctorum Apostolorum de Florentia, non unum militis et ducis officium.
[1] Miris animum meum modis tuum serenat eloquium. Magnum sperate felicitatis indicium, eius, inquam, quam post huius miserie terminum prestolamur, cum multa tum precipue dixerim gaudium illud quod ex amicorum mutuis affectibus et exoptati convictus iocunditate percipimus. [2] Si enim amicum vel audire vel cernere usqueadeo delectat, quid futurum rear ubi Illum videbimus qui et nos et amicos et ipsum amicitie nomen fecit? si se ipsum quisque sique alios tam obnixe amat, si pretereuntibus tam iocunde utitur, qualiter Is amandus fruendumque Illo erit qui cuique nostrum et quod amet et quo amet, quo fruatur Se, qua fruatur animam dedit? sed ineffabilis atque immensa res est et solo difficilis cogitatu. Ad nostra descendo. [3] Amici mei quem tuum fieri velle dignatus es, de quo queris negotium pendet adhuc; is quidem unde auxilium sperabatur et si honestum omne promissum est debitum, forte etiam debebatur, abbas scilicet Vallis Umbrose, per umbram fusce caliginis et simplicitatis insulse— inoffensa viri sanctitate dixerim — videtur michi quid decori proprio, quid fame conveniat non vidisse; quippe non unum est militis et ducis officium et sepe cuius fuerat animosa militia, ducatus apparuit inconsultus.
[4] Excellentissimi verbum ducis est: «"imperatorem" se genitum esse "non bellatorem"», et hic noster, ut audio, heremita fervens fuit; ut video, abbas est tepidus, utlibet tamen sua res agitur. Ego enim hinc preter laborem nichil vel expeto vel expecto; litere forsan poterunt prodesse quas ab eodem nuper extorsit caritas tua; idipsum tamen in manibus fortune situm erit, ut magna pars rerum. 20[5] Optimus et suavissimus presul noster magno nisu adiuvat et bonam spem habere iubet, credo plus fidei michi habens quam abbas memoratus, qui forte tam sanctus est ut omnes alios scelestos putet. Talis quem scire postulas, illius negotii status est. [6] Sedenim qualemcunque iampridem res exitum invenisset, nisi obstitisset morbus Pontificis Maximi diuturnus ac gravis, quo, ut vides, imperatorum et regum negotia retardantur; ideoque parcius indignor hinc michi quoque longioris more causas texuisse fortunam, sed indignor tamen. [7] De qua re carmen tibi breve iam scripsi, quod ideo nondum mitto quia ut ex ordine huius inextricabilis ergastuli mentionem facerem, de quattuor veteribus labyrinthis prius ibi mentio facta est, et de ordine dubito, neque modo quos consulam libri adsunt et parum fido memorie.
[8] Proinde que predulciter de amicitia tua scribis, qua non me solum sed omnes et qui michi cari sunt et quibus ego sum carus, ardentissima caritate complecteris, meque post Alpes ac maria plusquam linceis oculis, plusquam aprinis auribus insigni quodam et vulgato amantum privilegio "absentem absens audisque videsque" — imo vero ubilibet presens es — etsi te tacente nota sunt, michi iuvat tamen audire, nec parvum prosperitati mee cumulum accessisse arbitror ex eo die quo me sic amare in animum induxisti. [9] Sub epystole tue finem graviter admodum verecundeque scriptum erat te vulgo vilem, si lectio et familiaritas poetarum, quibus unice delectaris, in vulgus eruperint, tibi vero vel tacita conscientia cariorem. Utrunque collaudo quod populares ineptias et noscas et calces; illud prudentiam, hoc nobilitatem animi tui decet. Verum et hec quoque maior res est quam ut a pretereunte tractanda sit, et modesto, nisi fallor, est obruenda silentio, ne aut otium nostrum iactare videamur aut ignorantibus insultare. [10] Restat ut amicos salvere iubeas, quos nominare non attinet; nosti cor meum quibus in locis habitat: raros habet hospites sed fidos. Vale felix, et temne vulgaria.
Idibus Ianuariis
, "super flumina Babilonis".

5

Ad eundem, familiariter.
[1] Iam celerans die inscripto epystolam claudebam, dum ecce nuntius alter et epystola tua recens tantum priore dulcior tantumque suavior quantum tempore crescit amor nescitque consistere, non magis quam ubi ille habitat, anima, cuius, ut Platonicis placet, perpetuus motus est. [2] Quid ad hanc dixerim? multa mens loquitur ad que disertissimorum etiam lingua non sufficit, et ciceroniana facundia, sicut ego opinor, in illius pectore clarior fuit quam in auribus audientium et mantuani vatis altior ingenio musa quam calamo. Magnas res equare sermonibus et verbis arte contextis animi faciem latentis ostendere, is demum, puto, supremus eloquentie finis est, cui dum humana mens inhiat, sepe calle medio victa subsistit. [3] Ecce ego nunc aliquid quod aures impleret tuas, optarem dicere; exemplar in animo est, nec valeo tamen — mira lingue mortalis imbecillitas! — ad te perferre quod cupio; sed bene habet: ipse animum meum vides et quod ibi scriptum est perlegis vocesque conceptas vel in silentio exaudis, et quod de paucis spero, quicquid tecum loquor, non tui instructio sed levamen animi mei est; id sane stilo quolibet fieri potest. [4] Non tibi ergo sed michi sed aliis dicta sint hec; equidem quo te sepius intueor, eo magis et miror et amplector et diligo eoque magis a te diligi gaudeo tuoque iudicio michi ipse sum carior defectibusque meis interblandior, quasi nunquam tibi tali viro possem esse tam carus, nisi aliquod in me lumen animi vidisses quod ego, qui vicinior sum, fateor, non video neque, si acrius intenderis, te visurum arbitror nisi quia verissimum est quod
qui amant, ipsi sibi somnia fingunt,
ut Virgilio Maronem et bucolico pastorium carmen obiciam.
[5] Quid vis? errore tuo felix sum; que cum amicis fere omnibus mea sors est; nullus tamen error animo meo gratior quam tuus, nullus ve quem magis sempiternum velim; simul enim et coequeva erit amicitia. Hoc michi, non dubito, prestabit amor tuus, hoc ingenium meum; utar enim fortuna enitarque pro viribus ne unquam nubes excidat qua silve medio tibi circumamictus apparui. Hactenus hec. [6] Forensem tuum, imo meum, imo nostrum, ut ait ille, virum per se amari dignissimum, tota, ut iubes, mente suscipio; utinam aliqua michi tandem aliter quam verbis retegendi animi detur occasio, vel si fato vetitum est, utinam eque ac tu animum ille tacentis intelligat! et faciet, spero. [7] In versiculis autem ad te scriptis, quos tam ardenter efflagitas, scito Plinii Secundi consilio opus esse, quem Italia excedens in patria sua, Verone scilicet, ingenti virorum illustrium comitatum acie dimisi. Hic michi Plinius nusquam est, nec alteri, quod quidem ego noverim, nisi Romano Pontifici; is autem, ut fando audisti, ab ipso mortis vestibulo, quo dudum precipitanter accesserat, nunc pedetentim redit. [8] Cum pervenerit ad salutem, quamvis senibus ultima corporee spes salutis in morte sit, ubi tamen utcunque convaluerit — quod iam factum esset, ut puto, nisi medicorum turba loquacium vetuisset, divitum pestis non minima sed extrema — tunc Plinio eius parumper inspecto, confestim voluntati mos geretur tue, et illud, in quo quidem valde, ut in rebus meis omnibus, spe et opinione deciperis, petitum promissumque carmen accipies et dices: 'Sic est ut audiveram: multo plus est in expectationibus quam in rebus'. Vale, memor nostri.
XV Kal. Februarias.

6

Ad Philippum Cavallicensem epyscopum, familiaris epystola.
[1] In Elicona nostrum transalpinum, qui est ad fontem Sorgie iam senescentibus musis sacer, venire ibique me sine quinque dies agere potuisti? nec venit in mentem, pater amantissime, dum ego absum, vel amenissimis illis locis vel animo saltem tuo, ut ad me afficitur, deesse aliquid quod suppleri facillime potuisset, cum essem adeo propinquus ut pene vivis possem vocibus excitari?
[2] Quid igitur rei est? an inter tot curarum estus breve michi ruris, tui refrigerium invidisti? sed tale aliquid suspicari prohibet spectatissima virtus tua. An indignum censuisti? sed id amor notissimus vetat credi vulgatumque de me tuum, utinam tam verum quam mite iudicium et indulgens. [3] An me vocatum venire nolle credidisti? sed quando, queso, hanc superbie suspitionem merui? an vero labori meo, an occupationibus pepercisti? quodsi ita est, nimis me segnem aut terrenis equo tenacius inherentem extimas. [4] Pace sit dictum tua, quocunque me verto, nescio quid occurrit quod me mirari cogat hoc consilium tuum. De te igitur apud te ipsum quererer, nisi iniuriam michi illatam in libellis nostris qui ibi sunt, ut litere tue testantur, predulciter emendasses; quibuscum fuisti diebus et noctibus tam familiariter. [5] Id stupendum, quod cum inter sanctos et historicos interque philosophos et poetas nobilissimum illud tuum versaretur ingenium, — tanta vis amoris est — opuscula sive, ut dicam verius, nugas meas singulari quodam desiderio flagitares. Verum ita est natura ut vehementius nostros deformes quam alienos formosos filios diligamus, nec inepte ab illaudato licet poeta dictum est:
Suam cuique sponsam, michi meamSuum cuique amorem, michi meum.;
[6] Tu quoque nunc, pater optime, in iudicio rerum mearum non quis ego sim, sed quam tibi coniunctus attendis. Sane, quod aliquos ex libellis memoratis optare te, sed iniussu meo nolle eos asportare villicus meus refert, nescio quem teporem ardori tuo mixtum indicat; utere, queso, in me inque meis reculis iure tuo. [7] Postremo noveris me comunem dominum Albanensem cum tuis literis adiisse, cuius responsio est gratum se habere quod scribis; ceterum eo se animo esse ut unquam Romanum Pontificem in rebus propriis non fatiget; videtur michi humanis cupiditatibus excelsior votis suis modum posuisse, nec tam fortune sue quam animo gratulandum.
[8] Rumores alios nosti: rex Siculus dilatum dyadema percepit interque eum et Hungaricum regnatorem pax, utinam eterna, convenit; papa noster a morte revertitur, quamvis redeundo eodem properet; Ostiensis autem, dum hec tibi scriberem, animam agebat, quam dum hec leges, exhalaverit, qui ut michi videtur, matura sibi ac nature, sed acerba reipublice morte defungitur. Vale, presul egregie.
Avinione, Kal. Februariis.

7

Ad Barbatum Sulmonensem, querentem quod se anno iubileo Rome non vidisset.
[1] Dum ad me, "pars mei optima" Barbate, litere tue longis anfractibus viam querunt et in Galliis latitantem per Italiam sequuntur, annus prope integer circumactus est. Ita non solummodo vive vocis sed mute etiam scripture solatio prohibemur; hoc iuris in nobis habuit fortuna ex quo die nos intactos preteriens, glutinum nobis suavissimum atque dulcissimum inimica mors rapuit, regem Siculum, quo nichil maius nichil ornatius tulerat etas nostra. [2] Ille qui nos vivens animo copularat, corpore disiunxit moriens totumque propositum vite nostre mesta rerum mutatione prevertit. Omittamus autem tractare que retractari vetat inexorabilis lex nature, et tacita patientia feramus quod gravius fit lamentis. Rex noster celo dignus erat, tali rege tellus indigna; sibi requies post laborem, nobis post risum lacrime, dolor post gaudium debebantur, unoque actu et ipse suo iungendus auctori et nos eramus ab invicem segregandi.
[3] Quam rem brevi nuper carmine questus sum, quod in epystolis tuum nomen habentibus prohemii locum tenet. Eodem consilio illam epystole tue partem transeo ubi patrie statum, miserias verbis equantibus, pie prorsus ac miserabiliter deplorasti; nam et nichil est quod tuis querimoniis addi queat et vereor ne prurienti ocello confricatio sit molesta, neve si semel incepero, nullum res exitum inveniat. [4] Id quidem quod non in ultimis adversitatum numeras, ut me Rome non inveneris, divinitus factum reor, ne si congredi licuisset, non templa Dei devotione catholica sed Urbis ambitum lustraremus curiositate poetica, non anime curam agentes sed negotium literarum, quod licet sit iocundissimum pabulum intellectus, nisi tamen ad unum verum finem redigatur, infinitum quiddam et inane est. Poteras sane, si tarditatis mee meminisses, mentis augurio providere quod me Romam non iubilei principium sed finis adduceret. [5] Quod ipsum petitioni tue responsum sit, ut scias me de Africa nostra, quam iure tuo postulas, non mutasse consilium; si enim unquam in lucem veniet, noli de fide promissi dubitare: tuum ante omnia limen petet. Verum illa et morositate hospitis et innumeris fortune repagulis detinetur, que si cunta cessarent, tamen satius visum est illam domi manere et cum etate concoqui ac maturescere, ne si ante tempus exiisset, pomorum more que immatura ramis decerpuntur, asperior evaderet nec ferret etatem, presertim cum nec reditus esset semel in publicum egresse, et ingenii mei incredibilis mutatio in dies fieret. [6] Dehinc forte aliud consilii capiam incumbamque "lima ultima", nam et multa que remorabantur, "ablata" sunt et ego, nisi fallor, iam sum quicquid ut essem ex alto permissum erat, quamvis usque ad novissimum vite diem progredi non desinam quantum sinar, nec desperem pigre etiam magisterio senectutis doctior ac melior fieri, "quotidieque aliquid addiscens senescere", siquo forsan studio coaptare michi valeam quod de se ipso senex ille sapientissimus gloriatur. [7] Nitar certe, idque liberius me facturum feliciusque successurum spero cum passiones ex animo radicitus convulse fuerint penitusque omnes exaruerint, quibus iam Deo gratias parcius interpellor. Reliquum est ut quod in terrena urbe nequivimus, nos in celesti Ierusalem, si ante non sinimur, videamus. Vale.
X Kal. Martias
, "super flumina Babilonis".

8

Ad Iacobum Florentinum, de Cicerone atque eius operibus.
[1] More meo nuper in Elicona transalpinum urbis invise strepitum fugiens secessi, unaque tuus Cicero attonitus novitate loci fassusque nunquam se magis "in Arpinate" quo, ut verbo eius utar, "gelidis" circumseptum "fluminibus" fuisse quam ad fontem Sorgie mecum fuit. Olim, puto, Narbonem petens loca illa non viderat, quanquam si Plinio credimus, Narbonensis, si hodierne dimensioni stamus, Arelatensis provincie loca sint. [2] Utcunque se habeat provinciarum ratio, fons ille celeberrimus, nec campane nimphe, nisi fallor, nec sicule cessurus Arethuse, repositique ruris dulce silentium ac solitudo iocundissima secus iter publicum euntibus ad dexteram, redeuntibus ad sinistram sunt; quod ideo dixerim ne mireris si tum viator Cicero diverticula, licet amena, non vidit: [3] nemo quidem preteriens, nemo nisi certo consilio volens sciensque eo pervenit et vel spectaculo fontis illectus vel studendi otiandique proposito, quod quam sit rarum intelliges si vel poetarum vel honestis omnino studiis vacantium animadverteris raritatem. [4] Delectari itaque michi visus est Cicero et cupide mecum esse; decem ibi nempe tranquillos atque otiosos dies egimus; illic enim, nusquam alibi extra Italiam, respiro; habet autem hoc precipuum virtus: et solitudini desiderium et frequentie fastidium demit; et vel densissimis turbis insuetam requiem vel desertissimis silvis turbam nobilium curarum atque illustrium comitum cathervam novit inserere. [5] Innumeris claris et egregiis viris comitatus erat comes meus, sed ut sileam Graios, ex nostris aderant Brutus Athicus Herennius, cicerionanis muneribus insignes; aderat vir omnium doctissimus Marcus Varro, cum quo Cicero ipse vagus academicum rus subibat; aderant Cotta et Velleius et Lucilius Balbus, cum quibus deorum naturam acri studio vestigabat; [6] aderant Nigidius et Cratippus, cum quibus secreta nature, mundi principium atque essentiam, rimabatur; aderat Quintus Cicero frater, cum quo divinationem legesque tractabat; aderat Marcus Cicero filius, nondum vilis, cui dictabat officia, quid honestum quid utile quenam inter hec ipsa contentio; [7] aderant eloquentissimi viri Sulpitius Crassus Antonius, cum quibus oratorie institutionis scrutabatur archanum; aderat Cato censorius ille senex, cuius senectutem testimonio commendabat; aderant Lucius Torquatus, Marcus Cato Uticensis et Marcus Piso, cum quibus bonorum fines operosa disputatione firmabat; [8] aderat orator Hortensius, aderat Epycurus: adversus alterum ciceroniana philosophie laus, adversus alterum infamatio voluptatis; aderant Lelius et Scipio, cum quibus et vere amicitie et optime reipublice formam dabat; [9] ac ne in infinitum rapiar, externi reges aderant romanis civibus intermixti, quos in capitalibus causis Cicero idem divina prorsus oratione defenderat; quod autem nominatim ad libellum tuum attinet, amice, et Milo defensus et Laterensis offensus et Silla excusatus et Pompeius laudatus aderant. [10] His equidem aliisque id genus comitibus tranquilla et iocunda et felix rusticatio mea fuit, modo diuturnior fuisset; mox enim michi iterum invito babilonicus uncus iniectus est retractusque sum ad inferos, unde hec tibi nunc scribo. Turba fecit occupationum ut nec puero meo libellum tuum transcribendi copia nec illi interim redeundi ad te facultas fuerit; neque prius futuram spero quam ambo pariter in Italiam redeamus; [11] quem diem michi propinquum spondeo, si Forensem prius nostrum in prefatum Elicona perduxero— quando eum otiosum ac vacuum in his regionibus nactus sum — ut siquando posthac vel fati vi vel studio varietatis propellendique fastidii non quidem huc— quod me volente nunquam erit — sed illuc forte retranseam, tanto teste in medium producto inter amicos patrios excusabilior fiam. Vale, o felix, qui Babilonem occiduam non vidisti.
Kal. Aprilis.

9

Ad Franciscum Sanctorum Apostolorum, familiariter.
[1] Nunquam tam obstinato silentio deditus fui quin facile tua melliflua vox vocem michi posset excutere; idque cum sepe alias tum hodie sum expertus. [2] Tedio quidem affectus et in primis rerum curialium fessus eram. Accesserant familiares epystole ad amicos concives, ad externos quoque sub idem tempus plurime; quamvis enim invitus, melioribus subductum curis non exiguum in his tempus expendo, cogente verecundia ne aut cum amicis "rationem otii" non habere quam habendam Cato censuit, ut nosti, aut omnino spernere videar a quibus ipse non spernor. [3] Tandem igitur in his rebus magna diei parte consumpta, surrexeram ferias acturus ad vesperam, dum ecce repente tua me dulcis epystola manu prehensum, quod dici solet, retraxit ad calamum et scribere iussit, "quicquid in buccam venisset", ut ait Cicero. Videbam illam responso magnopere non egere, sed iuvabat colloqui et horam fando traducere; illa quidem tota est amor et caritas et fides et urbanitas et lepos; multa sunt quibus melius tacendo respondeas. [4] Quid enim, ut omittam cetera, illi faciam particule ubi te "felicem" vocas "qui meo tempore vita frueris"? quid suavius, quid amicius dici potest? id sane de Socrate suo dicere solitus fertur Plato; atqui ut multo Socrates felicior Platonis quam Plato Socratis convictu, sic ego tua multum amicitia felicior quam tu mea. Verum ista pretereo, que nullum nisi te unum adversarium invenirent. Ad summam rei venio. [5] Sensi, fateor, nescio quid vive dulcedinis epystole illius adventu, velut ipse affores, quo nichil animo meo gratius esse posset, nisi quia non sum usqueadeo aut mei amans aut tui negligens, ut quod Eneas patrie pietati, Orpheus coniugio, Theseus amicitie prestitisse narrantur, id michi te prestare velim, ut scilicet in Tartarum me sequaris et, ut scriptum est, "descendas in infernum vivens". [6] Dii letiora; malo in celum ascendant preces tue; quando, ut soles, "Deum" qui te mensa sua "dignatus" est, familiariter alloqueris, ora, queso, ut emergam hinc, siqua est via ad superos redeundi. Opto autem ut, quicquid de me fata decreverint, maneas, "pars optima nostri", et celo patrio felix vivas. Vale.
Kal. Aprilis.

10

Ad Iohannem de Certaldo, nichil esse quod scriberet.
[1] Ne preteritum te putares, omnia feci ut aliquid quoque tibi per hunc nuntium scriberem, sed — sive brevitas temporis sive rerum penuria est sive curarum copia, quibus solito nunc gravius premor, sive etiam vivi spes blanda colloquii teque in proximo revisendi propositum — cum satis excusserim, nichil quod scribi dignum esset inveni nisi hoc ipsum, novi nichil esse quod scriberem. [2] Nam si hanc cui assidue intersum, historiam babilonicam aggrediar, frustra erit; quoniam et multa iam in amicorum literis inserui et si quecunque fert animus explicare velim, deficiet stilus; si ad mea me vertero, titubabit oratio. Quid enim michi est certi nisi quod utique moriendum est? Arguat licet Seneca, qui in simili Ciceronem arguit, in eorum me grege reperio quos statuliberos vocant, nec vivo nec valeo nec morior nec egroto; tum demum vivere et valere incipiam cum invenero huius exitum labyrinthi. In hoc modo sum totus, hoc unum ago. Vale et quicquid habes incommodi huic collatum exilio dulce puta.
Kal. Aprilis.

11

Ad fratrem Bartholomeum epyscopum Theatinum.
[1] Quod natura procellosum ver tibi se tranquillum prebuit, superamabilis pater, scito fuisse non Eoli qui, ut ait Maro,
Luctantes ventos tempestatesque sonorasImperio premit ac vinclis et carcere frenat,
aut Neptuni, cui
imperium pelagi sevumque tridentem
"sorte datum" illusa putavit antiquitas, sed Cristi donum, [2] cui vere
divum pater atque hominum rexEt mulcere dedit fluctus et tollere vento,
qui vere
dicto citius tumida equora placat,
nec tantum equora sed celum regit ac terras et, qua nulla gravior est procella, nutu solo comprimit animorum fluitantium tempestates, ac passiones eliminans et serenum revehens, non improprie, ut est apud poetam,
Collectasque fugat nubes solemque reducit.
[3] Multarum Illi rerum es debitor, in quibus haud extremam dixerim modestiam illam que ex literis michi tuis cognita, magno me gaudio affecit, ubi et epyscopatum tuum tibi suffecturum spondes et in finem alto, nisi me amor fallit, animo subiungis, nec minus vere quam ad meam sententiam accommodatissime, nusquam te non longe melius quam Babilone victurum. [4] Preclare quidem ac magnifice; nam et cui rerum optima mediocritas non sufficit, nulle sufficient opes, et qui semel fastidia huius sacre urbis expertus est, nisi forte longa consuetudine imis medullis babilonicum virus insederit — quos exceptione hac notare velim, intelligis — nullum toto unquam orbe videbit inamenum locum. De quo et multa sepe dixi et plura dicerem ni vererer non tam huius paludis habitatores, vulgo magnos ac felices, michi autem prorsus miserabiles ac pusillos, quam me ipsum offendere, qui indignantem stomacum gravi commemoratione et indigestis nominibus exacerbo. [5] Illud siluisse noluerim, quod in Babilone hac non altius ascendisti, magnum tibi divine gratie, si nescis, indicium; ascendisses enim nisi presidentium moribus dissimilis videreris, quo quidem puto nichil esse felicius. [6] Si igitur ad salutem spectas, libenter hinc exulabis, imo vero libenter in patriam ab hoc exilio redieris; et quisquis ad supernam pertinet Ierusalem, dum "captivus" detinetur "super flumina Babilonis", ad amaras "salices suspensis organis flens ac sedens" montem "Sion" cum desiderio "recordatur"; siqua vero facultas affuerit, cupide inde se proripit ut redeat quo suspirat.
[7] De reliquo autem quid nisi et ipse post te tacitus suspirem? quod nos, qui tui sumus, omnes presenti solutos ergastulo cupis in Italia videre, et profecto si voto meo Cristus annueret, in Italia viverem ac morerer; nunc vero quid sit futurum nescio. Ille quid cupiam et quid expediat videt et potens est utrunque prestare; Illi res fortunasque meas commisi; hoc te non ignorare non sum nescius, male michi esse dum hic sum. [8] Sed quid iterum faciam? Magni nunc motus, ut vides, in Italia parantur, sed illud quoque verum est, malle me in Italia laborare quam ubi sum quiescere. Isti quidem Arsacide, quorum nonnullis me benificiis obnoxium non nego, vel Babilone vel in Parthia saltem retinere moliuntur; obluctor et adhuc finis in dubio est; si vinco, non ante revertentem audies quam reversum; si vincor — quod nonnisi negandi verecundia puto posse contingere — tamen extra Semirameos muros ero. 'Ubinam?' inquies. Nulla topographia opus est; diversorium meum nosti; scis ubi gallicas estates agere, ubi lenire soleam transalpina suspiria. [9] Postremo viri illius qui magni cognomen habet, cum sit maximus meo nomine, parthenopei maris in litore magnificus apparatus, quem suis primum, mox tuis etiam literis edidici, cuius non animum delectet ac mulceat? Apud quem quod mearum, ut scribis, precum favorem senseris, non miror; sciebam aliter esse non posse; cuius enim faciem ignoro novi animum. [10] Gaudeo sane et sibi vel in literis gratias agam vel vivis vocibus Florentini presulis, qui vixtandem his vinclis elapsus in Italiam redit. Ante tamen Antonii Egiptii viennense limen adiit, ex condicto visurus in reditu nostri ruris angustias; crastino igitur, ut pollicitus est, ad fontem Sorgie poetico excipiendus prandio mecum erit. Vale.
XII Kal. Iunias
, ad auroram

12

Ad Franciscum Sanctorum Apostolorum.
[1] «Nusquam tuta fides», inquit Maro; quod verbum quo magis cogito magis intelligo, et quo longius in etate progredior eo verius experior. Fefellit me quem minime putabam, Florentinus presul, quo nil sincerius sol videt; sed hec mea sors est, nemo non satis ydoneus ad fallendum me. Dixerat se ad fontem Sorgie venturum simul ut locum toto orbe mirabilem, simul ut me et in eo rure vite mee modum cerneret. [2] His conventis, in reditu me visurus Antonii domum petiit; et ego quia festinare illum noveram, rus petii, ubi iam antea quicquid natura loci patitur, studio moribus meis adverso, conquisieram, ut eum lautius exciperem quam minores amicos soleo. [3] Quid te moror? aut poeticum horruit ille convivium, nec memor fuit illius poetici dicti
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignumFinge Deo rebusque veni non asper egenis,
nec dignatus est esse ubi rex olim Siculus Robertus, evi nostri gloria, et post eum multi vel romulei cardines vel terrarum domini interdum fontis, interdum — quod gloriari tecum non pudebit — me visendi gratia fuerunt; aut, quod cogitare maluerim, nec ego mei generis ultimus, nec fons, nisi fallor, inter cuntos primus digni visi sumus quos modico vie flexu et vix tribus passuum milibus extimaret. Atqui etsi ego tanto hospite indignus essem, ipse tamen fidem servare dignus erat. [4] Sane dum huc scribendo pervenissem et longius eveherer, ingens clamor in foribus et epyscopus ipse adest, ut quotidie discam, experentia magistra, curas et querelas hominum vanas esse; quod et tu oculis ut videres, hanc, iam supervacuam licet, ad te literulam misi. Vale.
Ad fontem Sorgie,
IX Kal. Iunias, hora diei nona.

13

Ad eundem.
[1] Ridiculum rancidulum stomaculo insidens, quod Umbrose Vallis arbiter instabili michi votorum alternatione pepererat, de quo tecum sepe, si memini, questus eram, excutere nisus summa precum vi, quod michi nunquam fueram, fui alteri, ambitiosus sedulus solicitus. Vidisses iocundum simul et miserabile spectaculum: me solitudinis avidum atque otii et in silvis errare solitum, mutatis repente studiis, cum ingenti curialium catherva dies totos pontificum superbis liminibus oberrantem, mirantibus amicis, stomacantibus mecum Musis. [2] Quid multa? vicit tandem labor importunus obstinatam duritiem pridieque Kalendas Maias, dum ex more in solio piscatoris Pontifex Maximus consedisset, pleno concilio conscriptorum patrum amicus noster sub umbra mei nominis, quod illo die in ore maximorum hominum ventilatum atque versatum multisque, veris utinam!, laudibus honeratum fuit, factus est voti compos; [3] qua in re et amicitia sibi profuit et meritum, sed nil magis quam inimicorum eius inexorabilis et implacata superbia et indignatio mea, que de segni me vigilantissimum fecerat: pati non potui tam licenter veritatem mendacio calcari. Id gavisuro tibi nuntiatum volui simul ut gratias agerem; quod enim in te fuit fidelissime prestitisti. Vale.
IX Kal. Iunias
, ad fontem Sorgie.

14

Ad Iohannem Barrilem neapolitanum militem, exhortatio ad studium pacis.
[1] Mirum. dictu, ut nil maius ita nil dari dignius quam quod ex te hodie petiturus sum; peto autem, vir insignis, ut animum rationi sive, ut aliter idem dicam, te tibi subicias et parere cogas in te deteriora melioribus. [2] Magnifice quidem Plato naturam ipsam studio imitatus, tripartitam anime sedem comperit, quodque confusum videbatur divino secrevit ingenio. Is ergo cum distinctis receptaculis "iram in pectore", concupiscentiam "subter precordia collocasset, rationem" in vertice velut "in arce" constituit, ut moderatricem illam ac dominam passionum vel ipse situs ostenderet; quod nec poetas nostros ignorasse crediderim, quamvis eam rem, ut solent, secretius exequantur. [3] De quo si quicquid in animo est nitar exprimere, ingens michi rerum series oboritur, quam nec tempus patitur nec exigit locus, et supervacuum fuerit iram tibi velle describere, cuius tristes exitus vulgo etiam notos quidam philosophorum integris voluminibus sunt amplexi, precipue Plutarchus et Seneca. [4] Illud tibi brevissime quod nemo doctus ignorat, inculcandum reor: ubi passiones habitant, nubilum esse teterrimum et horrendas anime tenebras, ac rationis, ut proprie dixerim, eclipsim; quod cum de omnibus tum de ira convenientissime dici arbitror. [5] Nichil est enim quod eque tranquillitatem serenitatemque perturbet, nichil ubi tam clara testimonia lese mentis appareant, pallor vultus, confusa vox, membrorum tremor, obducta frons, elatum supercilium, ardentes oculi, celer anhelitus: hec sunt que iram in animis habitantem, velut eductum latebris Cacum, in lucem trahunt ac spectantibus visibilem representant. Contra ubi mens rationis imperio subiecta et passionibus libera est, illic immota tranquillitas, illic iocunda serenitas, illic demum humana felicitas est. [6] Oportet igitur, si felices esse volumus, ea felicitate quam recipit vita mortalis, etsi per hanc ad aliam aspiramus, oportet, inquam, illam etheree mentis altissimam esse particulam, ut quod de supremo dicitur Olimpi iugo, nulla eam passionum nubes possit attingere. [7] Talem ego tibi animum esse non dubito, naturam quippe moresque tuos novi optime; quodque michi de te, de magno regni senescallo aliis credidi; illum fama, te michi experientia notum fecit. [8] Non effractam certe sed parumper, ut audio, dissutam amicitiam vestram acu solide devotionis ac tenui verborum filo reparare disposui, ambobus pariter scribens magna fide nec minori fidutia, non in eloquii mei viribus sed in Dei auxilio et utriusque vestrum moribus spem habens; quod si secum audeo, quid me tecum prohibet audere? [9] Proinde unum hoc a te, imo vero ab ambobus postulo, ut ad comunis epystole lectionem faventibus animis accedentes, examinandam petitionis mee summam in eam partem animi inducatis que, ut dixi, omnes humanarum passionum nebulas supergressa est. Ut valeas opto.
Ad fontem Sorgie,
IX Kal. Iunias.

15

Ad Nicolaum Azarolum magnum Regni Sicilie senescallum, de hoc ipso.
[1] Dilate responsionis excusatio tua tam suaviter sensibus meis obrepsit, o maxime vir, ut eam citius venisse noluerim; magno enim tandem venit gratoque cum fenore, in qua simul tuum ingenium simul Barbati nostri sonantem calamum recognovi, duplex animo iocunditas geminumque solatium, quanquam heroycis tuis actibus te tacente, fateor, abunde michi responsum putem. [2] Nec enim loquor ut te ad loquendum eliciam, qui oratorum poetarumque mos est, sed ut "ignee virtuti" tue ardentissimoque animo flammas etiam, si afflatu meo fieri possit, adiciam; alioquin male me de republica meritum non negabo, si te ab altissimis et utilissimis curis tuis ad hec humiliora detraxero; generosa quidem mentis intentio aliquanto gloriosius re quam verbis exprimitur.
[3] Morem igitur tuum serva quodque animo cogitasti factis eloquere, sequens, ut in reliquis, in hoc quoque Romanorum priscos mores, apud quos, ut ait ille, «optimus quisque facere quam dicere malebat», quamvis apud eos ipsos plerique actuosissimi simul ac disertissimi evaserint; unde est ut, quod Statius Pampinius Domitiano principi blanditur, verum sit preconium multorum, ut scilicet "ducum ac vatum" frondes in una fronte videamus interque dictaturas consulatus et imperia habitantes Musas et inter literarum studia victrices laureas miremur. [4] Siquando igitur vacuum tempus obtigerit ut, quod nunc fecisti, gloriosis actibus paria verba permisceas, utriusque Cesaree laudis ornamenta mereberis, ut sicut animi robore prestantissimum te novimus, sic non modo militariter facundum sed etiam artificiosius eloquentem, insuper et "privata loqui indocilem" agnoscamus. A scriptoribus enim rerum utrunque Iulio Cesari suum ac peculiare tribuitur, et licet ipse non sis Cesar, quis tamen prohibet Cesareum animum habere, Cesareos mores, Cesaream industriam imitari? [5] Equidem quas tu michi pro aridi ieiunique sermonis inopia egisti, quanto ego tibi dignius pro locuplete epystola grates ago proque eo nominatim quod in fine dixisti, esse tibi animum ut inter Vesevum Falernumque meo nomine posteris etiam profuturum novum suscites Parnasum! Cui tam liberali proposito faveat utinam fortuna, sui moris oblita tantisper, et claris desinat invidere principiis, pro quo tibi et presens etas et studiosa posteritas mecum gratias agunt. [6] Ego, quod ad me attinet, etsi duos Parnasos me habere glorier, tamen tertium non recuso, tuo sonorum Apolline, tuis habitatum Musis, tuis frondentem lauris, tuis demum auspiciis consecratum. Quid dicam? magnificum est quod agis magnificum ve quod loqueris, illud magnificentissimum atque invictissimum fuerit penitusque Cesareum, si eadem illa magnitudine tua qua sepe alios vicisti, temet ipsum modo viceris, animumque forte reluctantem his que tibi et Iohanni Barilidos viro egregio comunis mea fert epystola, fidelibus consiliis obsequi coegeris, et sub iugum veteris amicitie redire. [7] Quod, si de te deque tuis moribus non fallax extimatio mea est, quamvis magnum iracundie iudicio, facile tamen ab humanitate tua me impetraturum spero. Tu felix et semper tui similis Vale.
IX Kal. Iunias
, ad fontem Sorgie.

16

Ad utrunque simul Nicolaum et Iohannem, exhortatio ad concordiam et amorem pristinum.
[1] Iungam vos, magnanimi viri, florentinum ac parthenopeum decus, iungam ego vos, si patimini nec contactum amice manus horrescitis. Non rationem temeritas, non invidia caritatem, non consilium furor, postremo non affectus mei glutinum— quo presens calamus, imo vero presentis calami ministerio pacis amator Cristus, animos vestros unit — detractorum inane murmur impediet. [2] Magna semper amicitie vis est; nichil illi difficile, nichil impossibile, verissimumque est poeticum illud
Omnia vincit Amor;
vos verum in vobis efficite quod sequitur,
et nos cedamus Amori.
Cedite oro, mitissima pectora, cedite illi cui immanes cedunt belue, cui barbarice cedunt mentes, cui parent insensibilia elementa; cedite, queso, illi cui postquam cesseritis, omnia vobis cedent. [3] Nolite aures obstruere, oculos avertere, obdurare animos, quos iustus melioribus consiliis complet amor. Eam michi spem tribuit geminata nobilitas, que usqueadeo vos illustrat ut in duabus urbibus tam magnis ac duobus in populis, duo velut eximia sidera fulgeatis. Nil magis certe quam Amor ignobilem animum secernit a nobili; illum igitur audite talia intus assidue vestris animis inspirantem: [4] «Quo in diversum abitis, viri optimi, quid rebellatis, quid transfugitis? in vobis regnabam, in vobis habitabam, tentoria fixeram in vobis; ego gloriam vobis addideram, vos michi; quis me de medio vestrum expulit? quis disiunxit unanimes et, ut proprie dicam, de uno animo duos fecit? redite in vos et ad me redite meque ad vos redeuntem admittite, sine quo nusquam bene erit. [5] Redite in gratiam in colloquium in amplexus, dextras animosque coniungite, iterum e duobus unum conflate animum; hoc virtutem vestram decet, hoc alienam delectat, hoc patrie expedit, hoc bonos letificat, hoc terrificat sceleratos; qui de vestro discidio spes nefarias conceperunt, concipiant de vestra redintegratione formidinem. [6] Certe si acriter intenditis, is rerum vestrarum status est, ut quodammodo sive volentibus sive nolentibus, vobis in eiusdem regie penetralibus habitandum sit: quanto autem serenior quantoque tranquillior vita erit pulsis irarum nebulis, siquas forte vobis impurissimus susurronum flatus invexerit. [7] Id ut optimum, sic minime operosum. Haud equidem maior reconciliationis causa fuit sive quinquennalis sive annua sive semestris sive annua et semestris censura que Emilium Lepidum et Flaccum Fulvium reconiunxit, nec maior Livii Salinatoris et Claudii Neronis annuus consulatus, qui oblivione lenissima atrocem obliteravit iniuriam, quam vestra est: non huius aut illius officii sed totius vite non ante finem deponenda sotietas. [8] Nec potentior Africani superioris et Tiberii Gracchi mensa, que quos hostes acceperat non tantum amicitia veteri sed nova etiam affinitate coniunctos reddidit, quam vester assiduus convictus. [9] Quid Ciceronis humanitatem loquar, qui immemor iusti odii durissimis etiam adversariis suis favit? quid multorum, qui sepe levissimis ex causis gravissimas inimicitias exuerunt? Vobis nulle inimicitie deponende, sed prisce duntaxat amicitie memoria renovanda est. [10] Cogitate quid non mali in discordia est, ut magna olim fregit imperia. Ipsa que parem non habuit, nisi fallor augurio, nec habebit romana respublica, que virtutum innumerabilium fundamentis steterat, per discordiam solam ruit. Et quot hominum discordia, queso? proculdubio paucorum; vix singula virorum paria singulis etatibus occurrent, quibus si concors animus fuisset, salus publica non perisset. [11] Multa fateor a multis ac dura pertulistis, Itali, et interdum prope ad extrema perventum est. Illud michi nemo negaverit maiores vos semper ex calamitatibus surrexisse. Itaque de vobis non Indus non Hiberus non Cimber non Maurus non Scitha non Ethiops non Afer non Theutonus glorietur; non Brennus inde superbiat, non Pyrrus non Philippus non Perses non Siphax non Mitridates non Antiochus non Hanibal non Iugurtha; victores gentium ac regum, civili discordia victi estis, que si respublicas, si opes regias evertit, quid privatis sperandum familiis atque opibus singulorum?».
[12] Hec et his similia si vobiscum Amor vel Amicitia loqueretur, quid responsuri essetis? puto, non aliud nisi vos in manibus eius fore nec imperium recusare; atqui per os meum ille vobis hec loquitur; date manus, adhibete aures, obsecro vos per siquid sanctum, siquid pium, siquid efficax inter mortales restat; non magna poscuntur, tantum ne animos habeatis ab amicitie studiis abhorrentes.
[13] Revocate ad memoriam, ponite ante oculos quicquid inter vos per omnem vitam dulce, quicquid fidum aut iocundum fuit; sicubi grata peregrinatio, sicubi placens rusticatio, sicubi iocosa confabulatio, sicubi pax, sicubi militia; siqua expeditio bellica, siquis dies in pulvere, siqua nox acta sub divo, siquando somnus humi captus et cespes in delitiis habitus, siquando militariter inversus clipeus pro tentorio fuit, siquis denique comunis labor, siqua comunis gloria, siquod comune periculum, siquid ultro citroque oportune opis, siquid tempestivi solatii, siquid consilii salutaris.
[14] Contra autem siquid forsan asperius intervenit quam teneriores animi pati solent, quod in longa amicitia vitare felicitati potiusquam humane prudentie tribuerim, illud penitus ex imis precordiis abolete. [15] Duo hec sunt que et perpetuas faciunt amicitias et magnum claris animis lumen adiciunt: benificiorum memoria et oblivio offensarum; utrunque nunc a vobis exigo, quod si prestiteritis, voti optimi compos evadam et dextro pede, ut aiunt, ad scribendum venero. [16] Sin omnium meminisse malueritis, plusculum michi, non infitior, negotii datur, ita tamen ut facile sperem offensam gratie et numero et qualitate succumbere; neque enim estis quos unius dicti rancidioris acrimonia magis urat quam multorum dulcedo actuum spectata permulceat; igitur et si res ad calculum redeat, victor ero; sed non redire maluerim. [17] Multa sunt quidem que vos in amicitiam trahant, pauca, imo vero nulla, que retrahant; colligant vos, prevalidi nexus, etas natio militia virtus gloria nobilitas, studiorum identitas recordatio meritorum et, efficacissimum copulandis amicitiis vinculum, comunis utilitas. Idem expedit ambobus; unum colitis regem, unam patriam incolitis, eodem tenditis animis, idem vultis: premia virtutibus, sceleribus adesse supplicia, bonos in precio haberi, pessimum quenque calcari, florere iustitiam, honorem esse viris fortibus, exulare malos mores, honestos autem in vestram urbem undecunque transferri. [18] Que cum ita sint, quenam levis offensa seu potius offense suspitio potens erit tam solidam et tam sanctam vestrarum mentium labefactare congeriem? Ite igitur alacres quo vos nobilis ardor vocat, sequimini benesuadum impetum, nolite bonis motibus adversari, "nolite", quod ait Apostolus, "spiritum extinguere"; ametis "invicem" necesse est; nequicquam obluctamini; ipsa vos amicos efficit vis nature. [19] Virtus etiam in hoste delectat atque allicit et sibi placet ubicunque conspecta, seque ipsam non amare non potest; amicitiarum radix est similitudo morum; ceterum inter malos instabile fundamentum nacta, familiaritas evi brevis est; ingens autem bonis et eterna cognatio est. [20] Quid refert quorsum pergat indignatio, quantum ira dissiliat? Mores conveniunt, virtus heret et herere animos vestros iubet; nil virtute rapacius, nil tenacius; uncos habet et cathenas et carcerem et hamos predulciter inescatos. Voluptatis equidem blandus est gustus, amara satietas, virtutis sapor in fine dulcissimus; talem escam adhibere solemus qualem avis aut fere quam illaqueare decrevimus, appetitum scimus; voluptas vulgi, virtus est esca paucorum. [21] Vos estis ex paucis; quod estis ostendite; non vobis oblectationes aut commoda, quamvis amicitia vera innumeris oblectationibus et commodis abundet, non illecebre voluptatum, quamvis et suas illecebras virtus habeat, denique nichil vobis nisi virtus nuda proponitur, cuius si appetentissimi estis ut fama loquitur, certatim illam arripite usque ad exitum feliciter cohesuri; unde, ut nunc humane indignationis implacabiles aculei minimis licet offensiunculis irritantur, par raris exemplis laus; alioquin tanto maior infamia vos manet quanto minor impediens causa est. [22] Tanta est enim amicitie dulcedo ut ea — vobis licet in incultis epystole mee vasis apposita — nisi animos vestros quantumlibet stomacantes allexerit, verendum sit ne non tam irati quam inhumani et immites esse videamini; que animorum macula cum omnibus qui virtuti aut glorie student, tum vobis precipue, tam claris viris, summo studio fugienda est. Hactenus hec, que generosos animos motura non dubito.
[23] Accedet serenarum frontium eo gratior quo diutius intermissa presentia; sepe multum ponderis ad inclinandum animum vultus habet, presentes oculi, viva vox. Nec illud dissimulo me non casu aliquo sed scienter huc traxisse sermonem, quo simul vobis longior mora sit, quam ob causam in tergo huius litere scriptum erat, ut vidistis, nequa eam manus externa contingeret neu quis vestrum comunem solus epystolam aperiret. [24] Omnibus modis egi ut diu vos in colloquio detinerem; id vero ne frustra fecerim, oro vos, quorum de manibus orationis mee pendet effectus. Putate me in medio vestri esse; ibi enim sum et metu crucior et amore ardeo; mirum prorsus si iam vos ardentis in medio amici flamma non attigit; prestet hoc humanitas vestra non michi quidem sed fidei mee, ut vos ambos, si Neapolim veniam, inveniam, si minus, audiam unum esse. [25] Non sinatis plus inter armatas hostium acies irate licuisse Veturie quam inter inermes amicos michi supplici, aut plus sparsis crinibus Sabinas quam effusis me lacrimis profecisse. Id si vos precibus meis annuisse cognovero, felix fuerim et abunde vixero. [26] Quid vero nunc agitis, quid differtis, quid expectatis, viri sapientis simi et veteribus obsequiis astricti et virtutum cultu et morum suavitate simillimi? ruite precor in amplexus et perditum tempus flete parque unum illustribus amicitiis nolite subducere. Quotiens adolescentes regii Tydeus et Polinices, Theseus et Pirothous, Hercules et Philotetes, Pylades et Orestes, quotiens Pithagorei iuvenes Damon et Phitias, quotiens romane virtutis et amicitie summum decus Lelius et Scipio in medium venient, permittite posteritati ne preclarissima nomina sileantur Nicolaus et Iohannes.
IX Kal. Iunias
, ad fontem Sorgie.

17

Ad Zenobium grammaticum florentinum, ut precedentem epystolam interventu suo adiuvet.
[1] Vix amicorum literas aliquot unum in diem conglobatas absolveram, dum ecce tua nostrum limen pressit epystola, que lete visam se, si vivas voces habeat, non negabit. Venit cum illa carmen eximium quod miror et laudo; verum ex ea caritate que te michi meque tibi conciliat, in primis admoneo ut priusquam ad alienas veniat manus, intendas ubi uni versiculo quem longiusculum offendi, incumbentem obelum aspexeris, fidei mee indicem, abscindasque quod superfluit. Neve tibi forsan idcirco displiceas, scis in Arte poetica scriptum esse quod quandoque bonus dormitat Homerus.
[2] Sane quod tibi curarum tuarum ponderibus fatigato, opus auxilio meo dicis, facis humiliter ut reliqua; atque utinam in ingenio meo, cuius et imploras opem et dilatam doles, aliquis tuis ydoneus tempestatibus portus esset: profecto non sinerem te diutius iactari. Spero autem non in Thetide vel Neptuno, sed in Eo, cuius «est mare et ipse fecit illud», quod vite nostre mortalis tumidos fluctus et humanarum rerum perpetuis flatibus agitatos salutifero tridente compescet, via idem ac terminus, dux et comes, labor ac premium. [3] Equidem quod ad summam status tui attinet, satis in epystola quam ad te ultimo misi, disseruisse videor meis verbis sed aliena sententia. Scripsi enim tibi illius viri optimi et excellentis consilium secutus, quod te legisse et probasse iam, reque ipsa probaturum esse confido; cui viro ut tuo nomine grates agam iubes, quasi meum nomen tibi in illius gratiam assurgenti, aliqua et ut ipse ais, non parva ex parte profuerit. Vide autem, oro, ne si paream, vel arrogantie michi vel inscitie vertatur, cum te potius illi, pro me ignoto homine, iure tuo gratias agere par sit; quodsi multum voles, reprehensionis proprie securus petitioni tue obsequar. Nempe nunc eidem illi de re maxima. [4] Quid enim inter homines post virtutem amicitia maius est? de hac igitur illi scripsi, hortatus ut in amici veteris ac spectati benivolentiam revertatur, et hac usus arte, ut ambos una eademque clauderem epystola, quo scilicet inter legendum saltem necessario coirent. Quod si votive successerit, gratum quiddam ac magnificum reipublice prestitisse gloriabor, et multum semper huic calamo debebo.
[5] Epystolam ipsam ad te misi ut per manus illuc tuas properet et securior coram illis tuo etiam favore fulta compareat. Permitto autem tibi, quod in superscriptione eius omnibus interdixi, ut illam aperias et siquid detrahendum vel addendum duxeris, facias, qui naturam illius atque animum et quibus facile tangi soleat, quique viri
molles aditus et tempora nosti.
Vale.
IX Kal. Iunias
, ad fontem Sorgie.

18 (testo gamma)

Facundo viro Lapo de Castiglionchio amico suo.
[1] Geminus michi Parnasus, alter in Italia est, alter in Gallis, qualisqualis exulantium late Pyeridum duplex domus. In ausonio Elicone felicior fui
dum fata Deusque sinebant,
ut apud Maronem illa miserabilis amans ait, si tamen amans miserabilis et non pudicissima ac constantissima mulier fuit Dido. [2] Nunc me gallicus orbis habet et occidentalis Babilon, qua nichil informius sol videt, et ferox Rodanus estuanti Cocyto vel tartareo simillimus Acheronti. Piscatorum inops quondam hic regnat hereditas, mirum in modum oblita principii. Stupor est memorare illos, hos cernere auro honustos et purpura, superbos principum ac gentium spoliis; videre pro inversis ratibus luxuriosa palatia, et menibus clausos montes pro retibus parvis, quibus olim in estu galileo victus vix exiguus querebatur, quibus "in stagno Genesareth tota nocte laborantes nichil ceperant", mane autem facto capta est in nomine Iesu ingens "piscium multitudo"; [3] audire nunc mendaces linguas, spectare membranas vero vacuas et pendenti plumbulo versas in retia, quibus in nomine eodem, sed in operibus Belial, credula cristianorum turba concluditur, ut mox, squamis exuta, curarum flammis et "desolatoriis carbonibus" exuratur, avari ventris expletura voraginem; cernere pro sancta solitudine frequentiam sceleratam et circumfusas acies satellitum pessimorum, pro sobriis ieiuniis voluptuosa convivia, pro peregrinationibus piis otium inhumanum et obscenum, pro nudis pedibus apostolorum niveos furum volitare cornipedes, auro instratos, auro tectos, aurum mandentes, auro denique propediem, nisi Dominus servilem luxum coerceat, calciandos.
[4] Quid multa? Persarum aut "Partorum reges" dicas, quos adorari oporteat, quos "salutari sine munere" nefas sit. O hirsuti ieiunique senes, quibus laborastis, quibus agrum dominicum sevistis, quibus sata rigantes sacrum sanguinem effudistis? Mitto autem hec. His igitur nunc in locis — miserare sortem iniquissimam amici aliud forte, sed hoc certe supplicium non merentis — his ego nunc in locis, ubi puer fueram, iam senior sum, fato me liberum, ut putabam, ad puerilia rursum fastidia retrahente. Itaque more meo nuper in Elicona...

 

LIBER XIII

1

Ad Guidonem epyscopum Portuensem cardinalem, consolatoria super matris obitu.
[1] Scio cui loquor; eique quem et propitium ingenii mei arbitrum et benignum semper interpretem habui, cui preterea fidem meam notissimam esse non dubito, stilum studiosius commendare, si nequeam brevitate temporis arctatus, non magnopere curabo; animus ipse meus tecum silentio etiam loqui solet; spero te illum intelligere et persuasum tibi, te mesto, letum illum esse non posse. Accedit quod omne fere miseriarum genus expertus, fidentior ad calamum vel festinus venio. [2] Nulla michi laborum, nulla dolorum facies occurrit incognita; indoctum natura, fortuna talium doctum fecit. Hoc unum non dolori meo deerat sed stilo, ut filio in matris obitu consolator existerem; ea michi, fateor, usque in presentem diem luctuose materie pars intentata permanserat; id enim nulli eorum quos amo aut veneror, necessarium hactenus fuerat obsequii genus, nisi michi vulnus illud prima scilicet adolescentie parte perpesso. [3] Sed ut ad rem veniam, pater, audivi heri, cum iam advesperasceret, rumorem mestum ac flebilem; audivi merorem tuum et testes pietatis eximie, lacrimas, quas non modo non improbo sed valde etiam probo, ita tamen si breves si sobrie si modeste fuerint; usqueadeo certe non improbo ut non tam vicina nox ad te confestim accepto rumore properantem, quam cogitatio illa retraxerit: demus unam noctem iustissimo dolori, demus pietati spatium, fluat nocturnus lacrimarum imber, quo serenior crastinus dies adveniat. [4] Quid vero nunc dicam? unde potius recentissimum animi tui vulnus attingam? Mater tibi dulcissima periit, que si nichil aliud felix aut iocundum habuisset in vita quam quod te talem filium genuit, nemo michi felicissimam negabit. Cornelia, illustris femina, Africani filia, Gracchorum mater, dum filios acerba morte mactatos cerneret, complorantibus mulieribus que aderant et illam miseram identidem feminea vociferatione iactantibus: «Ego vero nunquam me» inquit, «miseram fatebor, que tales filios genui». [5] Quod si dixit illa filiis suis extinctis, quid te vivo et incolumi dicere potuit mater tua? ipsa te alvo gravida usque in decimum mensem cum fastidio ac labore gestavit, ipsa cum gaudio ac dolore peperit, ipsa in cunis posito somnum blando murmure suasit, ipsa molli fascia obvolutum vagientemque, dulce honus, amplexa est, ipsa reptantem sedula, ipsa gressus ambiguos tentantem trepida, ipsa coetaneis colludentem anxia, ipsa petentem scolas puerum solicita, ipsa reducem adolescentem leta conspexit.
[6] Sibi iam iuvenis, iam vir, iam sapiens, iam doctus, iam Deo et hominibus acceptus, ingens gaudium; sibi mox, legitimum tempus anticipante merito, Lugdunensis ecclesie presul, singularis gloria; sibi tandem romane sedis presbiter cardinalis, summa felicitas, et novissime Portuensis epyscopus, pene votorum omnium portus ac requies fuisti. Quibus ita se habentibus, de hoc longeve matris exitu quid opiner? [7] Profecto cum suis dotibus cum viri claritate cum filiorum numero et gratia, tum precipue tuis titulis tuaque pietate felix mulier, adeoque felix ut hic vix iam felicior esse posset, oportunissimo tempore ab hac caduca et brevi ad eternam felicitatem translata, nunc in celo, vite mortalis superatis casibus, triumphat, virum secuta, filios pregressa illuc quoque, peractis feliciter evi spatiis, perventuros.
[8] Et siquo forsan fasce corporeo tardatur nec adhuc celum tenet, devotis est magis precibus adiuvanda quam lacrimis; hoc illa de te sperat, hoc illi gratius donum dabis. Ora, ne lugeas, atque illam si viventem hic amasti, patere equo animo, gloriosissime pater, ex alto licet terrene conditionis gradu ad summum culmen celestis felicitatis ascendere. [9] Quid enim amplius hic agebat? quem te aspicere, quem optare iam poterat, nisi forte ut romanum pontificem te videret? Verum hac opinione sum ut tunc felicius mori putem, quando de presenti gaudium adest et de futuro spes, quam quando consummata spe atque omnibus habitis que sperantur vel optantur in terris, iam sensim spei timor obrepserit; natura enim demonstrante compertum est ut optantibus consequendi spem, sic consecutis amittendi formidinem inherere.
[10] Sic itaque sentio nullo melius tempore matrem tuam ad superos migraturam, quam dum superstitem te et felicem linqueret, duplex parentum votum, et esset precarissimo filio corporis atque animi plenum robur, solida etas, status in gloria, felicitas in ascensu. Noli igitur inconsolabiliter illam flere, ne nature ordinem accusare videaris; ita necesse fuit ut vel illa tibi vel tu illi superviveres; hoc ultimum illa optaverat, hoc nature lege dignum erat, hoc accidit. [11] Solare animum, vir magnanime, nec evenisse doleas cuius contrarium inenarrabili illam mestitia confecisset. Utinam tam bene servet in reliquis rectum ordinem natura, ut servavit in vobis; sepe quidem matres in natorum funeribus gravissime lugentes et legimus et videmus, rarius autem ac moderatius e converso. [12] Invenies matrem que filium mortuum cum flevisset, materno impetu ipsa dolori proprio finem fecit; invenies aliam que mortem nati usque ad extremum vite sue diem luxit equaliter nec ullas unquam consolantium voces obseratis auribus admisit. Par est illustrium feminarum Livia Augusti coniux et soror Octavia, quarum simul Seneca meminit ad Martiam suam scribens.
[13] Cicero quidem suam Tulliam flevit immodice seque ipsum in morte filie tam dilecte integro volumine consolatus est; quod postmodum in morte fratris imitatus Ambrosius et ipse consolatorium edidit volumen; neutrum certe novum aut insolitum, ut et in natorum aut fratrum mortibus homines gemant et se se docti homines suis in meroribus consolentur; filii autem matris interitum graviter deplorantis, nisi me fallit memoria, vix plusquam unum clarum invenies exemplum, non pietatis defectu sed nature ordine gemitum cohibente.
[14] Flevit Augustinus noster amantissimam genitricem, que eum terris et pelago secuta, omnes filii vias lacrimis sequacibus atque solicitis aspersit, et quem semel carne pepererat, milies mente parturiit; flevitque tam dulciter ut nunc etiam post tot secula lacrimas legentibus excutiat. Veruntamen eam ipsam matrem que illum per omnem vitam fleverat, nonnisi unum diem flevit et luctum quem sedare cogitando atque animi sui mollitiem increpando tentaverat, nec ratione, ut ipse meminit, nec balneo lenire potuerat, somnus extinxit. [15] Id memorans nec ipse statim ad te veni neque confestim scripsi, ne voluptatem ut ita dixerim lugendi — habet enim et suam sed miseram voluptatem meror — tibi ante tempus eriperem; unam tibi consulto noctem tribui que cum auxilio dextere Excelsi lacrimas tuas abstergeret, quas, ut dixi, non modo non arguo sed etiam vehementer laudo, dum tamen eis, ut cupio, et modum posueris et finem.
[16] Sed quoniam scribendi multa que res exigit, tempus non habeo, metuens ne forte secunda tibi nox in lacrimis ducatur, ut festinate epystole finem faciam, oro invictissimum animum tuum ut ipse sibi pro viribus opem ferat et appetitum flendi, qui quam sit vehemens ex me scio, virili meditatione reiciat; simul et Illum oro qui pro peccatis nostris moriens de cruce mestissimam solabatur matrem, ut secundum inexhaustum consolationis et misericordie sue fontem, tue te matris in funere consoletur.
Avinione, II Idus Maias.

2

Ad Rainaldum Veronensem poetam, commendatio adolescentis discendi gratia ad se missi.
[1] Adolescens quem ad te misi, quam michi sit iunctus sanguine puto tibi non incognitum, nisi forte subitum eius incrementum, quod in etate sua sepe accidit, tibi discipuli tui notitiam abstulerit. Hunc si nosti, ne illud quidem, quam michi sit carus aut quam bonum fieri cupiam, ignoras. Et is quidem a scolis tuis fato suo tener admodum abstractus, apud Gibertum Parmensem, non ignobilem grammaticum, aliquantulum temporis exegit. [2] Ingenio, ut suspicor, non malo — iudicare enim nequeo: ita sive vultus mei presentia sive ignorantie sue conscientia turbatur, ut sub oculis meis semper obstinatum teneat silentium —, unum est in quo me non patitur errare: hominem nullum vidi magis a literis abhorrentem; neminem odit aut metuit preter librum, illum unicum hostem habet. 'Male' inquies, 'incepisti'. [3] Male, inquam, sed vere; neque enim heroycum carmen in manibus est, non egregium adolescentem describere est animus, sed nostrum. Parme ac Verone et interdum Patavi altus est; sepe ego secum mordaciter iocari soleo: 'Vide ne famam suam Virgilio eripias vicino tuo'. [4] Ille autem oculos in terram deiciens subito rubore perfunditur; hoc saltem simulare non potest. Una igitur spes est: verecundissimus videtur et adhuc "cereus" est, aptus ad omnem habitum pro arbitrio preceptoris "inflecti". Hoc sibi super cetera incommodum accidit, quod in ipso confinio pubertatis, me — quod miraberis— auctore, parmensi etiam gimnasio ereptus, ad curiam que romana dicitur, mecum venit, ubi prope iam annum perdidit. [5] Irreparabilis, fateor, iactura; sed si culpa est, ego culpandus, qui id volui, non quod michi placeret illud Horatii
querenda pecunia primumVirtus post nummos,
sed quia verebar ne siquid michi humanitus accidisset, meo presidio destitutum seva paupertas opprimeret, studiorum hostis atque emergere volentibus obstaculum non minus quam immense divitie, sive etiam eo maius quod divitiarum pondus abicere possumus si volumus, quod multi viri famosissimi fecerunt; egestatis sarcinam excutere non est in nostra potestate. [6] Hunc igitur mecum esse iussi ut omnibus presens horis meque conditionis sue admonens ac tacitus interpellans, conspectu suo tarditatem meam excitaret. Affuit humano pietas divina consilio; itaque iam quantum satis est, dives canonicus Veronensis ad te redit, cui prima debet pueritie rudimenta. Excipe illum, queso, humanitate illa tua notissima et insiste, siqua via est, ut tarde surgentium viatorum more, matutini temporis iacturam meridiana festinatione restauret. [7] Quid ulterius dicam? dono hunc hominem tibi, quem "meliorem" michi restitues, ut spero, quod Socrates promisit Eschini. Id ut libentius prestes, dicam quod Philippus Aristotili: Gaudeo equidem et ego hunc tua etate natum esse, qui per te aliquid fiat, si per hominem fieri potest; nec dissimulo me, dum sibi anxius invigilo cuntaque circumspicio, nil magis quam te tuasque virtutes intuentem, cum alia possem, veronense illi habitaculum elegisse. Vale.
Ad fontem Sorgie,
V Idus Iunias
; quam festinanter, ipsa literarum facies indicio est.

3

Ad Guillelmum Veronensem oratorem, de hoc ipso.
[1] Huius adolescentis ingenium Rainaldo nostro percolendum tradidi, mores tibi, quamvis utrunque sibi quisque vestrum iure suo vendicet, sed ita illum inter duos amicos partiri visum est. Incumbe illi, oro te; bonam indolem si reperis, adiuva; si minus, insere quam adultam adiuves, in qua tibi placeas, quod tuarum manuum opus voces. Tenero pectusculo facile quidlibet impresseris; discat te amare, te colere, te vereri; demum virgiliano consilio
primis et te miretur ab annis.
Quid multa? si me semper fratrem extimasti, filium hunc habe et Vale.
V Idus Iunias.

4

Ad Franciscum Neapolitanum Pape prothonotarium, occupatorum vita quam inquieta quam turbida; sine magnis tamen laboribus magnam gloriam non queri.
[1] Maior temeritas minorem contegat vel excuset; ferasque equo animo, vir insignis, si tibi nunc dixero quod dudum illi longe hominum maximo non sine ipsius assensu dixisse me recolo. Cum tibi enim fere omnes invideant, ego compatior; quod cum sepe hactenus in animum venisset ut dicerem, tum presertim hodierno die; nam dum absens — quod sepe soleo — tecum essem, tantum solitudinis mee dulcedinem auxit occupationum tuarum recordatio, ut pene me inscio sponte sua manus iret ad calamum. [2] Non sum usqueadeo incultus et agrestis ut nesciam quid inter clarum et obscurum quid ve inter magnificum et pusillum intersit; profecto autem honoratam ac splendidam verum inquietam ac turbidam sortem tuam censeo; nichil prope omnium tuum esse eorum que videntur tua, quodque irreparabile damnum est, ne tempus quidem ipsum, quod, non certe "per negligentiam" fluens, sed, ut Senece verbis utar, vel "subductum" tibi vel "ereptum", alienis usibus datur; [3] nullum tibi diem, nullam tibi noctem cedere, nullum tibi tranquillum receptaculum usquam fore; ortos ad laborum fugam ac solatium quesitos, pluribus iam negotiis quam herbis aut floribus, pluribus curis abundare quam frondibus; thalamum et cubile ad recreationem humane fatigationis inventos, importunissimorum hominum dissonis assidue vocibus strepere; accersiri te milies et quo nichil est gravius, cum diu multumque desudaveris, vel cepta ad exitum non perduci vel subinde alia atque alia emergere; ita nullum se laboribus finem, nullum portum tempestatibus ostendere. [4] Si in tergum equi fugacis ascenderis, clunibus herebit sequax cura; si in puppim confugeris, una et eadem scala solicitudo tua tecum scandet; denique si mare transieris, illic te ipsum invenies et senties verum esse quod ait Flaccus, "celum" te "mutasse non animum"; hinc igitur illa mea tue felicitatis insueta compassio. Quis enim hanc vere felicem vitam dixerit? quis non miserabilem potius extimet fortunam, quantislibet cumulata sit commodis, plenam laboribus, quietis expertem, intentam aliis, oblitam sui? Occupatorum tota etas bellum sine indutiis est: [5] pace animi carent; dum tranquilli videntur, intus estuant; et si sopor obrepserit, mens vigilat clausisque oculis irrumpunt imagines agendorum; quies turbatur in somniis; telam inextricabilem vigilantes ordiuntur, dormientes texunt, quam cum sepe ceperint diuque traxerint, nec vigiles unquam expediant nec sopiti; recasurum Sisyphi saxum volvunt, rotis Ixionis agitantur, adversus hydram dimicant, que dum creditur defecisse, capitum fecunda renascitur. [6] Hec inter anni fugiunt, dulcis iuventa dilabitur, senectus accelerat, mors illam aut precedit aut sequitur. Quid faciant anxii, quo se vertant, quibus se se artibus expediant? omnia in dies evanescere seque cum universo sentiunt imminui; sola occupatio immortalis est quotidieque crescit inter manus; frustra lima queritur aut scalprum: adamantina est. [7] Cum multa quidem congregent occupati homines, tempus effundunt, et cum agere omnia videantur, unum idque optimum semper omittunt, vivere; ubique sunt preterquam apud semet ipsos; loquuntur sepe cum aliis, nunquam secum. Felicitati contraria sunt hec que felicia vulgus vocat, eoque magis quo minor finiendarum solicitudinum spes apparet; ut enim asperitatem supplitii brevitas consolatur, sic infinitum malum fortes etiam animos sternit ac conficit. [8] Laborat equidem dux belli, laborat et miles, sed ille victoriam ac triumphum respicit, hic emerite militie stipendia, reditum ad penates et quietem sperat; laborat agricola sed hiemem cogitat ac dies festos et exundantis horrei voluptatem; laborat nauta durus, laborat impiger viator, sed utrunque speratus vie terminus cogit presentium laborum molestias non sentire; laborat auri fossor absconditi sed inter cecas et horribiles cavernas breve incommodum magni lucri spe et odiosas tenebras grate lucis imaginatione permulcet. [9] Tibi quid, oro, spei est? quo plura enim bene gesseris, eo pluribus honerabere iugoque te subicies graviori: prorsus dura conditio, quando et ignavie dedecus et diligentie merces est servitus. Indignum, fateor, ac minime novum, precipue inter illos quorum vita non ex proprio sed aut principum aut sue reipublice pendet imperio. Multis sua nocet industria; ita dico nocet non quod ad gloriam, sed quod ad otium ac quietem spect