Historia disceptativa convivialis, detto "tertiae convivalis historiae disceptatio"

Utrum priscis romanis latina lingua omnibus communis fuerit, an alia quaedam doctorum virorum, alia plebis et vulgi, tertiae convivalis historiae disceptatio.

Tum Benedictus, qui ad legum scientiam etiam studia humanitatis adiunxerat: “Sedeamus adhuc vos oro” inquit. “Est enim ut te, Carole, requiram quod iamdudum scire desidero, neque id a vestra doctrina alienum.

Diutina me dubitatio tenuit, utrum priscis Romanis latina lingua, quam grammaticam vocamus, fuit omnium communis, an alia quaedam esset doctorum virorum, alia plebis et vulgi oratio; id est, ut apertius loquar, utrum docti pariter et indocti ab ipsaque infantia latino veluti materno domesticoque sermone loquerentur, an esset alius quispiam doctorum hominum, prout nobis contingit, ac usu vulgari diversus.

Sentio enim hac de re viros doctissimos dissentire. Leonardus Aretinus epistola quam scripsit ad Flavium Forliviensem probare nititur non fuisse eam linguam omnibus communem, sed aliam popularem, aliam eruditorum virorum extitisse locutionem.

Qua in sententia fuit etiam vir clarissimus Antonius Luscus, qui aiebat se adduci non posse ut crederet cerdones, sutores, cocos reliquamque vulgi fecem latino sermone usam.

Cui Poggius respondere solitus erat non fuisse difficilius latina verba a pueris quam alia usu percipi, cum ab ipsa infantia barbarorum filii cum materno lacte vernaculam linguam discant, quamvis rudem, asperam, barbaram, absonam prolatu, quae nobis viris esset admodum scitu difficilis.

Cur enim quod nunc doctrina percipitur non tunc quotidiano usu percipi potuit? cum noverimus in curia romana permultos qui, licet rudes literarum, tamen assidua consuetudine tum loquendi tum caeteros audiendi, et intelligerent alios et ipsi haud absurde latine loquerentur.

Te autem, ut Franciscum Barbarum doctissimum virum multosque praeterea, audivi ab ea sententia alienos, extimareque latine omnes pariter fuisse locutos. Qua de re quid iudices, Carole, ne sit molestum proferre”.

Tum ille: “Ad Poggium” inquit “reiicio hoc totum disputationis genus, a quo audivi multa, seu multorum dicta et sententias, contra Leonardi opinionem investigasse. Ego enim, ut verum fatear, hac in re minime curiosus fui, quamvis Poggio assentiar, et mihi vereor sua opinio videatur”.

Hic ego: “Fateor” inquam “Carole me, cum antea cum Leonardo Antonioque saepius disceptassem, tamen post illam Leonardi epistolam plura ex variis collegisse scriptoribus, quibus facile probatur illos non recta sensisse.

Leonardum quippe memini dixisse mihi etiam se conscripsisse epistolam, quo me alliceret ad respondendum. Et certe is mihi animus semper fuit, ut aliquid contra suam sententiam scriberem, sed variae occupationes fuere hactenus impedimento.

Nunc, quoniam et ocium est nobis et hoc Benedictus postulat, Carolus vero me in hanc provinciam reiicit, parebo voluntati vestrae, afferens ea primum quibus arbitror causam meam omnibus probaturum, deinde ad Leonardi epistolam respondebo, quamvis id ars dicendi requirat, ut prius adversarii confutentur dicta, quam nostras rationes afferamus; quo ordine praetermisso, dicam antea quae huic quaestioni satisfacere videantur.

Sed opus est ut paulo superius exordiar, quo possim ad id quod cupimus descendere. Quaero a vobis quam linguam appelletis latinam, eam quam grammaticam vocamus, et a quibus ortum habuisse putetis.

Nempe, opinor, illam qua latini populi utebantur, et ab eis ortam, illaque eos fuisse usos qui dicebantur Latini, a quibus et nomen sortita est; quam et Romanis, cum Latini essent et in Latio siti, in usu fuisse communi necesse est.

Nam sicut linguam dicimus gallicam, hispanam, germanam, italam, qua Galli, Hispani, Germani, Itali loquuntur, item de graeca et reliquis, eodem modo et latinam linguam eam fuisse oportet, quae in communi erat usu apud Latinos.

Hanc unicam fuisse ipsa ratione constat. Si enim alius ab hoc sermo extitisset, aliud quoque nomen sortitus esset; sic in nobis est, qui grammaticam, id est latinam linguam, distinguimus a vulgari. Sicuti vero in lingua nostra materna nequaquam dicimus comprehendi grammaticam, ita sola una erat loquela illorum qui appellabantur Latini, nulla alia latinae adiuncta.

Lingua insuper latina ex verbis constat quibus eum sermonem conficiebant Latini. Ergo et verba latina in consuetudine erant communi. Non enim verbis utebantur incognitis, sed quae cum nutricum lacte perciperentur.

Si enim alia loquela usi forent, et illa suum aliquod nomen nacta fuisset. Sed solam linguam latinam legimus illorum vernaculum sermonem extitisse. Itaque a Latinis lingua est dicta latina, qua hi tum soli, non alii, utebantur; quanquam non parum admiror illorum doctrinam, qui alio quam latino sermone priscos Romanos vulgo locutos volunt.

Tum hodie quoque magna ex parte, romanis praesertim mulieribus, incorruptior loquendi consuetudo permansit qua latina verba proferantur, ut mirum sit in tanta urbis vastitate, tanta diversarum quae urbem occuparunt gentium colluvione, tanta inundatione barbarorum qui urbe permanserunt, adhuc linguae latinae portionem vulgo in urbe resedisse.

Longum esset referre latina verba quae nunc in eorum vulgari sermone sunt pene infinita. Illud dicam, multa me Romae didicisse inter loquendum latina vocabula quae antea ignorabam.

Lupum tyberinum qui piscis esset ne Nicolaus noster, qui diligens verborum scrutator fuit, tenebat. At ego a venditore piscium percepi eum esse piscem quem vulgo storionem vocant, quorum melior habetur et hodie quoque qui inter duos pontes capitur. Nam illum qui est minor lupatum, hoc est parvum lupum, dicunt.

Id quod foeminae, ut melius filent, in extremo fusi inserunt, inscius eram quomodo appellaretur latine, at a muliere quadam audivi vorticulum nominari.

Frixorium vulgo et sartaginem dicunt. Multa insuper satietatis causa praetereo quae veluti reliquias veteris linguae retinuere.

Quid dicemus de Hispanis, tam longe ab urbe remotis, quorum verbis maxima pars loquelae latinae permansit a colonis romanis, qui eo abierunt, perceptae?”

Multa ad verbum latine proferunt, quae ego in Curia ab his quibuscum consuevi prolata summa cum diligentia notavi: “Habeo capillos canos”, senem dicentem audivi, “aio comedendo aviculas”, “in malas horas cremare”, pluraque praeterea quae a memoria abierunt.

Et admirandum sit profecto, cum Hispania a tot barbaris nationibus tam longo tempore fuerit possessa, unicum etiam verbum latinum in usu retinuisse. At tot apud eos proferuntur, ut videantur omnes latine adhibito studio loqui.

Hoc autem a colonis romanis qui ad Hispaniam missi sunt hauserunt, aut frequentia Romanorum qui illuc negociandi aut imperandi gratia accesserunt. Ita lingua latina tunc adeo diffusa est, ut hodie quoque illius vestigia supersint.

Apud superiores Sarmatas colonia est ab Traiano, ut aiunt, derelicta, quae nunc etiam inter tantam barbariem multa retinet latina vocabula ab Italis qui eo profecti sunt notata.

Oculum dicunt, digitum, manum, panem, multaque alia quibus apparet ab Latinis qui coloni ibidem relicti fuerant manasse, eamque coloniam fuisse latino sermone usam.

Sed haec quae dicta sunt pressius autoritate atque exemplis sunt comprobanda. Docebo latine locutos fuisse homines in senatu, in foro, in iudiciis, in concionibus ad populum atque ad milites, populum denique ipsum lingua latina privato sermone usum.

Sed in primis non videntur praetereunda quae a Quintiliano traduntur in sui operis primordio, cum loquitur de pueris ad artem oratoriam educandis.

Vult enim tum nutrices, tum caeteros quibuscum pueri versantur elegi qui recte loquantur latine, ut ea lingua pure et eleganter simul cum lacte nutricis percipiatur, ut domi habeant a quibus bene loquendi normam et initia eloquentiae a teneris annis imbibant.

Quod consilium supervacaneum esset, si lingua latina tunc in scholis a praeceptoribus tradita extitisset, et non domestica loquela communi ab ipsa infantia suscepta.

Quid enim ea cura ad futuram eloquentiam profuisset, si alius latinus, alius nutricum sermo fuisset? nisi forte in alio quodam dicendi genere velit eum qui latine nesciat esse eloquentem. At de illis non est Quintiliani Institutio, sed de his qui latini eloquii scientiam sunt assecuturi.

Ne igitur eloquentes futuri dediscere, prout saepius accidit, verba male a rudi aetate percepta postmodum cogeremur, pueros ab infantia recta aptaque via ad eloquentiam introducit per sinceram linguae latinae institutionem.

Scribit insuper domesticorum usum ad eloquentiam conferre plurimum. Unde tradunt Corneliam Gracchorum matrem multum filiis ad dicendi facultatem contulisse.

Sed eloquentiam non intelligit nisi latinam, ergo latinus sermo et nutricibus et reliquis domesticis erat communis.

Idem in primo sui operis libro, cum de grammatica disputat: “Quid” inquit “de aliis dicam, cum senatus senatus senatui, an senatus senati senato faciat, incertum sit? Quare mihi non invenuste dici videtur aliud esse latine, aliud grammatice loqui”.

Quibus constat verbis omnes latine, sed non omnes grammatice loqui solitos, cum latinam linguam omnibus tribuat, grammaticam, hoc est loquendi doctrinam, literarum peritis.

Latine igitur omnes, sed emendatius docti loquebantur, a quibus senatum quartae declinationis dici affirmat, ab indoctis secundae. Docti enim ratione iudicabant quod alii usu assequebantur, nulla suorum verborum ratione habita.

In sexto autem: “Nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque aliarum certe literarum ignaros loquendum est”. Ergo imperiti ac literarum ignari latine intelligebant, ad quorum arbitrium erat oratio componenda.

In duodecimo vero, cum scribit de genere dicendi, ait: “Nam aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio, cui si res modo iudicare satis esset, nihil ultra verborum proprietatem elaboraret”. His verbis constat eundem fuisse sermonem vulgaris hominis et eloquentis quo ad verborum proprietatem, elocutione differre atque ornatu.

Nunc alii testes nobis non ordine aliquo, sed prout quisque se offert, sunt producendi, quibus probetur latine omnem populum et cuiusque generis homines in urbe et aliis multis in locis fuisse locutos.

In primis erit beatus Augustinus, vir sanctus et maxime autoritatis. Is in sermone Psalmi quinquagesimi quem ad populum habuit, cum quaedam orationes eius antea ad populum habitae impolite parumque splendide scriptae viderentur, se excusat ideo accidisse quod se orante ad populum a notariis exceptae atque antea aeditae emanassent in vulgus quam ab se corrigi emendarique potuissent.

At hi sermones latini sunt, et apud plebem in qua viri et mulieres aderant habiti, qui nisi latine intellexissent, superfluus eius fuisset labor, ut apud eos qui verba sua non intelligerent stultorum more effunderet.

Item accidit ut in senatu, in oratione M. Catonis contra coniuratos habita, a notariis excepta prout dicta fuerat in vulgus prodiit. Quae oratio ut multa praeterea argumentum nobis praebent latine in senatu loqui homines solitos.

Huius rei indicium est et senatus decretum quo statutum est ut omnes exterae nationes in senatu sua mandata exponerent latine.

Et verba M. Tullii in oratione contra Rullum secunda de lege agraria: ait enim dictum a Rullo in senatu “plebem romanam nimium in republica posse, ideoque exhauriendam esse. Deinde enim hoc verbo usus est”, inquit.

Verum si in communi loquendi usu, in orationibus ac concionibus, in iudiciis et ad populum habitis, latinis verbis usos fuisse constat, et in senatu quoque ubi erant excelsiores viri, necesse erit verba latina in usu communi esse habita. Et quoniam Ciceronis autoritatem attulimus latine Rullum in senatu locutum, et alia quoque eius testimonia in nostram sententiam sunt adducenda.

In oratione pro Cornelio Balbo, “in quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat comiter esse communiter, quasi priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comites benigni, faciles, suaves esse dicuntur, ‘qui erranti comiter monstrant viam’, benigne, non gravate: communiter certe non convenit”. Hanc locutionem latine prolatam oportuit, cum de vi verbi argueretur.

Hoc idem, in iudiciis videlicet latine fuisse oratores locutos, probat Asconius Pedianus in orationis explanatione quam Cicero habuit pro Milone. Ait enim: “Cicero cum inciperet dicere exceptus est acclamatione Clodianorum, qui se continere ne metu quidem circunstantium militum potuerunt. Itaque non ea qua solitus erat constantia dixit. Manet autem illa quoque eius excepta oratio. Scripsit vero hanc quam legimus ita perfecte, ut iure prima haberi possit”.

Sed ad Tullium redeamus. Is in primo de Oratore: “Attendite” inquit “quae de ipsius orationis ornamentis dicerentur, in qua praecipitur primum, ut pure et latine loquantur, deinde ut plane et dilucide”.

In secundo vero: “Haec nostra oratio est auribus multitudinis accomodanda”. Qua ex sententia elicitur multitudinem latine scisse; non enim ab oratoribus veluti apud inscios verba ad multitudinem effundebantur, neque alia eloquentia utebantur nisi latina.

In eodem libro: “Quid potest esse tam fictum quam scaena, quam fabulae? Tamen in hoc genere saepe ipse vidi, cum ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur, spondalia illa dicentis ‘segregare abs te ausus, aut sine ullo Salamina ingredi?’”, et reliqua quae cortice in scaena latinis versibus ab histrione prolata sunt, et ad eos qui intelligerent latine.

Et cum de facetiis in eodem libro tractat: “Cum quidem dixisset: ‘Eamus Deambulatum’, alter: ‘Quid opus fuit de?’, immo vero respondit: ‘Quid opus fuit te?’”. Quo plane constat id verbum fuisse dictum latine.

In tertio autem: “Quinam igitur dicendi modus melior est, quam ut latine, ut plane, ut ornate, apte congruenterque dicamus? Deinde neque conemur docere eum dicere qui loqui nesciat, neque sperare qui latine non possit, hunc ornate esse dicturum”.

Et paulo post: “Sunt enim illi veteres, qui ornare nondum poterant ea quae dicebant, omnes prope praeclare locuti; quorum sermone assuefacti qui erant, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi latine”.

Deinde: “Atqui ut latine loquamur non solum videndum est, ut et verba efferamus ea quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conservemus, ut neque perturbatum, ac discrepans, aut praeposterum sit”.

Pauloque deinceps: “Equidem cum audio socrum meam Leliam - facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper quae primo didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Nevium videar audire”. At Plautus et Nevius cum scripserint latine, et mulierem quoque Leliam latine loqui solitam necesse est, siquidem eius verba Plautum et Nevium redolebant.

Deinde: “Praetereamus” ait “praecepta latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio literarum alit, aut consuetudo sermonis quotidiani”.

Item postea: “Neque vero in altero diutius commoremur, ut disputemus quibus verbis assequi possumus, ut ea quae dicamus intelligantur latine, scilicet verbis usitatis”.

Praeterea etiam: “Hoc quod vulgo de oratoribus ab imperitis dici solet: ‘bonis hic verbis’, aut: ‘aliquis non bonis utitur’, non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu iudicatur”. Si ergo oratorum verba ab imperitis etiam perpendebantur, necesse fuit et latine oratores locutos, et verba eorum non solum vulgo ab omnibus intellecta, sed ab imperitis etiam bona an secus essent iudicata, quod nisi latina lingua nota fuisset omnibus, nequaquam contingere posset.

Deinde: “Neque illud fugerim dicere, ut Lelius: ‘Qua tempestate in Italiam Venit’, nec ‘prolem’, aut ‘sobolem’, aut ‘afferri’, aut ‘nuncupari’, aut, ut soles Catule, ‘non rebar’ aut ‘opinabar’”. Hic palam, ut omnis nostra dubitatio auferatur, etiam verba latina quibus in dicendo uteretur exprimit.

Multa praeter haec ab eo sunt in meam sententiam scripta, quae satietatis causa praetereo. Nam quae traduntur de verborum et sententiarum coloribus, de translatis, de communicatis verbis, de pedibus et numeris qui in orationem cadunt, ostendunt ad latinam eloquentiam pertinere.

Attamen inseram quaedam ab illo de numeris tradita, quo res fiat illustrior quam indagamus. Ait enim: “Id autem ne quis admiretur, quonam modo hoc vulgus imperitorum in audiendo notet, tum in omni genere tum in hoc ipso magna est quaedam vis incredibilis naturae. Omnes enim naturali quodam sensu, sine ulla arte aut ratione, quae sunt in artibus ac rationibus recta ac prava iudicant. Itaque non solum verbis arte positis moventur, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim quisque est qui teneat artem numerorum atque modorum? At in his si paulum modo offensum est, aut contractione brevius fieret, aut productione longius, tota theatra reclamant. Verum ut est in versu si est peccatum videt, sic si quid in nostra oratione claudicat, sentit”.

Huiusmodi Ciceronis verba non solum vulgus imperitum scisse latine demonstrant, sed adeo scisse, ut et noscerent oratorum vitia, et probarent quae probanda viderentur, ut Adriani, et alia tum Bruti tum oratorum testimonio, ne qua dubitatio superesse queat.

Ait enim: “Sed illa quae propria laus oratoris est in verbis? Nam ipsum latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte, quam quod est a plerisque neglectum. Non enim tam praeclarum est scire latine, quam turpe nescire, neque id mihi tam oratoris boni, quam civis romani proprium videtur”.

De populo autem scribit: “Hoc tantum interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione”. Quomodo ergo vulgus probat oratorem dicentem, nisi intelligat? Quomodo intelliget, nisi sciat latine, et id ita sciat ut probandi atque improbandi licentiam habeat?

Addit insuper: “Erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur, et quia latine non pessime loquebatur, usu credo aliquo domestico; nam literarum admodum nihil sciebat. Sed magni interest quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quemadmodum patres paedagogique, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Corneliae matris Gracchorum; apparet filios non tantum in gremio educatos quam in sermone matris”.

Pauloque inferius: “Similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patris fuisse instituto puro sermone assuefactam domum, et eo magis hoc iudico, quod neminem ex his, qui in aliquo numero fuerint, cognovi in omni genere artium honestarum tam indoctum, tam rudem. Nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem”.

De T. vero Flaminino ait: “Existimabatur bene loqui latine, sed literas nesciebat”.

Ecce nesciens literas, rudes, indoctos qui nihil legerant, ita latine ex usu domestico locutos, ut in numero oratorum essent. Quibus rebus plane patet sermonem maternum fuisse latinum, qui non a magistris, sed usu domestico perciperetur.

Alio item in loco hic quoque Sisennam dixit respondentem quendam “‘spicilica’ crimina esse. Tum alter: ‘Circumvenior, inquit, iudices: Sisenna quid dicat nescio, spica quid sit scio, cilica nescio’”. Hoc verbum latine prolatum ab oratore oportuit esse apud intelligens vulgus.

Dicet quispiam fortasse: si latine loquebantur omnes, quae tanta laus erat eorum qui pure, splendide, et latinis solum verbis loquerentur? Cur opus arte aut disciplina ad elimandam orationem? Dicam quod in mentem venit.

Etiam in vulgari nostro sermone sunt qui verba selecta proferant, politiusque sunt quam reliqui qui arte quadam componunt orationem, ut multum periti doctique hominis sermo praestat indocto: quod et in latina lingua potuit accidere, ut licet communia essent omnibus verba, tamen eloquentia ac verborum elegantia non item.

Sed quae nunc afferam mihi potius videntur probantia. Scimus multos ac varios in urbem romanam populos, et ab initio conditae urbis, et longo etiam post tempore, qui sua lingua et verbis vernaculis utebantur, fuisse translatos:Sabinos, Hernicos, Veientes, Sannites, Umbros, Etruscos, Oscos, quibus varia ab latino sermone loquendi forma inerat.

Ennius gloriari solitus est se tria habere corda, hoc est tribus loqui linguis: graeca, latina, osca.

Hetruscis et literae et verba fuere diversa ab Latinis.

Mitto Gallos, Germanos, Aphros, Hispanos ac diversarum nationum gentes in servitutem redactas, quorum lingua inter se dissidens erat, qui omnes in urbe recepti, necesse fuit ut suis verbis latinam linguam inquinarent ex frequenti usu.

Ita ut plura a Tuscis reliquisque nationibus verba in usum reciperentur praeter latina, ut sermo latinus, ex tam variis verbis commixtus, confusior esse videretur.

Neronem Sabini fortem dicebant, inde Neronibus inditum est nomen.

Ludionem Latini vocabant antea quem postea, verbo ab Hetruscis accepto, histrionem dixere.

Rheda et lancea ab Hispanis in urbem defluxit, petorritum a Gallis, hoc pacto et infinita pene vocabula, diutino loquendi usu ab externis recepta immixtaque romanis, latini sermonis sinceritatem puritatemque corripuere.

Qui ergo latinis solum verbis, quae aut domestico puroque usu, aut doctrina perceptis utebantur, hi pure, simpliciter, dilucide, incorrupte loquentes, palmam eloquentiae ferebant.

Ea causa posuit in Oratore suo Cicero: “Sermo purus erit et latinus”, id est non inquinatus aliorum verborum commixtione.

Quoniam vero eius libri mentionem fecimus, adiiciemus ex eo aliqua quo luce clarius fiat vulgi loquelam fuisse latinam. “Quin ego ipse”, inquit “cum scirem ita maiores locutos esse ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut Cethegos, triumphos, Carthaginem dicerem aliquando. Idque sero, vitio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populum concessi, scientiam mihi reservavi”.

Et deinde: “Conciones saepe exclamare vidi, cum inepte verba cecidissent”.

Pauloque post: “theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior. Nec vero multitudo pedes novit, aut ullos numeros tenet, nec illud in quo offendit, aut cur, aut in quo offendit, intelligit”.

Praeterea “me stante” ait “C. Carbo C. F. tribunus plebis in concione dixit his verbis: ‘O Marce Druse, patrem appello, tu dicere solebas sacram esse rem publicam. Quicunque eam violasset, ab omnibus ei poenas esse persolutas. Sapiens patris dictum temeritas filii comprobavit’. Hoc dichoreo tantus clamor concionis excitatus est, ut admirabile esset”.

His sententiis non doctos homines, ut Leonardus scribit, sed conciones et tota theatra, quae vulgo imperitis referta erant, acclamasse atque applaudisse constat.

De theatro quoque, non docti ad exclamandum moti sunt, sed plebs indocta atque ignara literarum, pueri foeminaeque immixtae illos clamores extulerunt, quos latine scisse necesse est, cum syllabam longam et brevem, inscii tamen rationis cognoscerent.

In eius libri fine: “Age, inquit, sume de Gracchi verbis apud censores illud: ‘Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos Probet’”. Quibus verbis apertissime patet Gracchi orationem fuisse latinam, et apud eos qui latine noverant dictum.

In libro de Finibus 20: “... quam omnes urbani, rustici, omnes, inquam, qui latine loquuntur voluptatem vocant”. Hac sententia non solum urbanos, sed rusticos quoque voluptatem latine dixisse ostendit.

Hic Ciceronis tam multa scripta satis esse deberent ad probandum sententiam meam, unico sermone, hoc est latina lingua, universum populum fuisse locutum. Sed afferentur alii copiosissimi ac gravissimi testes.

M. Varro, in sexto de lingua latina libro, apertissime probat omnes pari modo lingua latina usos. Ollum et ollam inquit, non illum et illam, apud antiquos in usu fuisse: “Quod alterum in comitiis cum recitatur a praecone dicitur ‘olla centuria’, non ‘illa’; alterum patet in funeribus, quo dicitur ‘ollus laeto datus est’, non ‘ille’”. Quid ergo dubitandum est populum latine scisse, cum praecones etiam loquerentur latine?

Accipite aliud eius dictum, quo palam est nedum cives, sed servos quoque latinis verbis locutos. Nam ait: “Etiam novitii servi empti in magna familia cito omnium conservorum nomina, recto casu accepto, reliquos obliquos declinant, qui si nonnunquam offendunt, non est mirum”.

Alibi vero: “Si analogia est, inquit, cur populus dicit dii consentes, dii penates, cum sit ut hic reus, ferreus, deus, sic rei, ferreis, dei”.

Et alibi: “Quoniam est soleo, oportet dici solui, ut Cato et Ennius scribit, non ut dicit vulgus, solitus sum”.

Deinde: “Negant ullum casum duobus modis debuisse dici; quod tamen fit contra. Nam sine reprehensione vulgo alii dicunt in singulari hoc ovi et avi, alii hoc ove et ave; in multitudinis puppis, restis, puppes, restes”. Ecce hic constat vulgus latine loqui consuetum.

In cuius etiam arbitrio vis verborum ac loquendi licentia existebat, ut ipsemet Varro paulo post testatur “populum in sua potestate esse, singulos in illius”.

Salustius in Bello Iugurthino: “Ibi Iugurtha cum pluribus erat. Deinde Numida, cognito Bochi adventu, clam secum paucis ad pedites convertitur. Ibi latine - nam apud Numantiam loqui didicerat - exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu interfectum”.

Haec verba non apud literatos et doctos viros, sed apud milites sunt habita, qui nisi scissent latine frustra ad non intelligentes latina verba sparsa fuissent. Iugurtham vero non a magistris aut paedagogis in castris latine didicisse censendum est, sed assiduo loquendi usu a militibus percepisse.

Titus Livius in primo ab urbe condita libro, cum in bello fidenati Metius Suffetius dux albanus auxilio Tullo Hostilio ex foedere advenisset, atque incerta pugna, relicto Tulli exercitu, cum suis ad montes ab latere divertisset, exclamavit, ita ut hostes audire possent, Metium suo iussu id fecisse quo hostes a tergo circumveniret. Deinde subdit: “Terror ad hostes transiit: et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatum, et qui coloni addicti romani erant, latine sciebant”. Quibus verbis patet Tullum Hostilium verbis latinis fuisse ad milites locutum.

In sexto Belli Punici libro: “Fraudem super tumultum” ait “adiectam, immissis aliquibus ab Hannibale gnaris latinae linguae, qui iuberent consulum verbis, cum castra amissa forent, pro se quenquam militum in proximos montes fugere”: nequaquam opus fuisset ut latina lingua uterentur in proelio, nisi milites omnes linguam eandem novissent.

In septimo quoque praeterea: “Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. Primi agminis erant perfugae Romanorum et arma romana habebant. Hi, ubi ad portam est ventum, latine omnes loquentes excitant vigiles aperirique portam iubent”. Quis negabit latine locutum populum esse romanum, cum dicat Livius latine omnes et perfugas milites locutos?

In nono insuper libro: “Nec romani civis praeter habitum, vestitum et sonum latinae linguae”, quia deformatus erat vultu, Pleminius voce etiam noscebatur illum esse romanum, ut nulli dubium sit Romanos omnes latine locutos.

Quamvis haec tam gravissimorum virorum testimonia satis superque satis videantur ad comprobandam sententiam nostram, tamen alios quoque citabimus testes qui pro nobis sentiunt et loquuntur.

A. Gellius Noctium Atticarum verba ipsa in suo opere ponit ex oratione Metelli Numidici, Scipionis Aphricani, Catonis, Gracchorum, quas diversis in locis habuerunt latine. M. Catonis verba refert ex oratione quae est ab eo habita Numantiae ad equites, et ea latina.

Orationis insuper C. Gracchi ad populum habitae verba referuntur, qui, ait, ut populum oraret “ut se defenderent et liberos suos, unicum virilis sexus quem habebat filium produxit populoque flens commendavit”. Hoc ideo retulit ut ostenderet unicum filium etiam liberos posse dici.

Idem, cum de verbo nequitia disputat, verba profert P. Aphricani ad populum habita: “Ea sunt omnia mala, probra, flagitia quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia”. Haec latine ad populum dicta constat, apud quem ignarum latinae linguae latine loqui stultissimum extitisset.

Idem tradit Laberium in his quae in scaena recitabat ad populum multa finxisse verba, veluti mendicimonium, moechimonium, adulteriorem, pluraque praeterea.

Narrat insuper quendam ad populum annales Ennii legere solitum, ad quem audiendum cum accessisset, ait quendam Ennii versum perperam pronunciasse. Is est: “Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti”. Annales enim certe scripti erant latine, qui, cum populo recitarentur, necesse fuit et latine populum scire.

Sunt et haec A. Gellii verba: “Assentior fere omnes dicebant. Sisenna unus in senatu assentio dicebat, et eum postea multi secuti, neque tamen consuetudinem vincere potuerunt”. Ex quibus verbis nulli dubium esse potest, quin in senatu loquerentur latine.

Derisum etiam ait qui apud praefectum urbis alium insectatus dixerit: “Hic eques romanus apludam edit et flocces bibit”,

et alium dicentem: “Hic bovinator est”, tanquam non latina verba, sed monstra quaedam protulissent.

Iuvenalis quoque legistis versum: “Curritur ad vocem iucundam et carmen amicae Thebaidos”. Si vulgus ad carmen Statii propter versuum suavitatem currebat, illa profecto iucunditas in verbis latinis inerat, non in verbis in alium sermonem translatis.

Quae enim suavitas inesset in Vergilii carminibus in nostram linguam traductis? Summa procul dubio absurditas sequeretur. Ita et de Terentii, Plauti caeterorumque fabulis probatur eas latine recitatas.

Nunc alium citabimus testem, deinde ad Leonardi epistolam descendamus.

Aelius Lampridius in Alexandri Severi vita, cum a multis, inquit, doctissimis eruditus fuisset, “non multum in latinis profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet quas in senatu habuit, vel concionibus quas apud milites, vel apud populum. Nec enim valde amavit latinam facundiam”.

In vita quoque Adriani scribit, cum recitata agrestius in senatu imperatoris oratio risum movisset, latinis literis ad summam usque peritiam ac facundiam operam dedisse.

In Regiliani vita: “Cum milites” inquit “cum eo quidam coenarent, extitit vicarius tribuni qui diceret: ‘Regiliani nomen unde credimus dictum?’ Alius: ‘credimus quod a regno’. Tum is qui aderat scholasticus coepit quasi grammaticaliter declinare et dicere: ‘Rex regis regi Regilianus’. Milites: ‘Tum ergo potest rex esse’; ‘Ergo nos potest regere’.

Etsi alia deessent, haec nos satis admonent et in senatu, et ad milites, et ad populum fuisse homines latine loqui consuetos, et apud eos qui scirent latine.”

Quod vero amplius est, eius verba refert quae habuerit in senatu, ac clamat omnes insuper in senatu factas. Ex oratione autem ad milites latine ipsa verba inserit, quae qui scire voluerit historiam eam legat.

Aelius Spartianus in vita Severi, qui apher fuit, scribit sororem quae ad eum venerat, quae vix loqueretur latine, multum imperator de illa erubescere, domum ab eo remissam. Quod argumentum est eam sermonis illius fuisse insciam, qui in usu erat communi.

Flavius autem Vopiscus in Aureliani vita hoc scribit: “Post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit, agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa ponenda decrevi. Aurelianus dixit: ‘Et ego, domine Valeriane Auguste imperator, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et equos et coniuratos meos laxavi, ut mihi gratias ageret respublica’”. Hic non concio est, non oratio, sed verba privatim habita latine.

Verba praeterea Apollonii Thianei latine ad Aurelianum, quae “ut vir pannonius intelligeret” habita historiae inserit, quae et alia multa in hanc sententiam scripta satietatis causa omisi. Quanquam, cui haec a me relata sunt non sufficiant, nescio quid satis esse aliud queat.

Ita multis testibus probatum est priscos Romanos omnes latine fuisse locutos, et latinum sermonem maternum fuisse.

Quibus licet Leonardi epistolae satis responsum sit, tamen paucis ad quasdam eius sententias rescribam, quae, pace sua dixerim, nimium a vero aberrare videntur.

Sed non tam ad ostendendam suam opinionem, quam ad meam cognoscendam, ut ab eo accepi, arbitror ab eo epistolam illam fuisse conscriptam. Nam levibus admodum argumentis ostendere nititur “alium vulgarem, alium literatum”, ut suis utar verbis, sermonem extitisse.

Primum, quemadmodum Evangelia Missarumque solemnia vulgo intelligi, dixit ita latinam linguam priscis fuisse notam.

Sed haec similitudo inanis est nulliusque momenti. Quid est enim simile? Evangelia Missarumque solennia nota sunt fere omnibus, et tamen non omnibus, quoniam et annis singulis eadem repetuntur inculcanturque saepius audientium animis ut continuo audiendi usu innotescant, et eo sunt genere verborum scripta ut facillime intelligantur, cum haud procul distent a sermone materno. Praedicatores quoque ea populo declarant, ut etiam rudes indoctique percipiant verborum sensa.

At vero orationes, conciones, iudicia, poemata non eadem annuatim recitabantur, sed invicem erant diversissima, prout rerum causarumque varietas postulabat.

Fatetur in senatu ac in iudiciis fuisse locutos latine, sed apud literatos habitas dicit huiusmodi orationes et causas.

Miror valde unde didicerit senatores et iudices literatos fuisse, cum etiam inter oratores nonnullos Cicero nescisse omnino literas scribat.

Atqui legimus non literatos viros in senatum eligi solitos, sed aediles, quaestores, praetores, tribunos. Iudices vero qui scit fuisse literatos? Non enim apud eos solum, sed ad populum multo magis loquebantur oratores.

Iudices vero ex senatu, cum ex equestri ordine eligebantur, neque literati, sed ut sors tulerat, quos populi voluntas saepius suis acclamationibus ad absolvendum aut clamandum impellebat.

Cicero in quadam oratione: “Atqui magna voce dicam” inquit “ut populus omnis qui adest intelligat”.

Sed quid dicet de concionibus et orationibus ad populum habitis, quas superius ostensum est fuisse latinas?

Cicero Quintilianusque asserunt orationes verbaque oratorum esse multitudinis auribus accommodanda. Stulta fuisset haec sententia, si auribus eorum ab oratoribus obsequendum fuisset, qui latine non intellexissent.

Nam quod limatius asserit orationes scriptas quam dictas fuisse, ego idem sentio, et Cicero se fecisse testatur, sed tamen latine dictas asserat necesse est.

Quare impossibile scribit videri sibi mulieres et opifices nomina per casus inflectere? Nescio cur non illi ab infantia inflectere nomina, et latinam locutionem usu percipere nequiverint, sicut nos vulgarem.

Quamvis magis assentio Varronis autoritati quam Leonardi opinioni: etenim recensui M. Varronis verba, quibus ait servos etiam novitios, accepto recto casu, reliquos declinare solitos, ut quod civibus romanis populoque urbano fuisse credit impossibile, id a servis barbaris fuit usitatum.

De plausu vero populi ad ea verba facto, “... filii temeritas comprobavit”, stultum est credere, ut ipse sentit, a viris literatis eam factam acclamationem. Dicit Ciceronem illi concioni interfuisse, et se astante scribit Cicero eam orationem habitam, non autem aut se, aut doctos viros, more vulgi et opificum tanquam leves homines acclamasse: vulgi enim et plebis ille plausus fuit, non eorum quibus hi numeri in oratione erant gratissimi.

Terentii et reliquorum poemata acta affirmat, non recitata: hoc est non relata, sed representata gestu.

At Donatus, in commento super Eunucho, hanc opinionem reprobat, scribens haec edita est et pronunciata et cantata saepe mutatis modis. Non actam, ut opinatur Leonardus, sed recitatam dixit: modi autem et cantus, qui a tibicine adhibeantur, non ad gestum, sed ad versuum modulationem erant accomodati.

Quamvis et ipse Cicero eam refellit opinionem cum scribit versu una syllaba aut longiore aut breviore recitato, exsibilatur, exploditur. Quod non in agendo, sed recitando versus contigisse necessarium fuit.

Multis insuper verbis suam sententiam nititur tueri, quae facillime dilui possent. Sed nos superius adeo multis autoribus exemplisque hanc causam tutati sumus, ut nullum quantumvis protervum qui ea legerit non existimem tantorum virorum autoritati sententiaeque cessurum.

Quae cum a me dicta essent: “Ego” inquit Carolus “in hoc tecum semper sensi, et qui secus opinantur non recte meo iudicio existimant. Sed iam satis collocuti sumus, aliquid dandum est temporis deambulationi, si tamen prius istos, adhibito potu, in concordiam redegeris”. Haec ridens cum dixisset, surreximus, portamque oppidi egressi, ad fluvium divertimus aeris animique gratia.