Leon Battista Alberti

 

Apologi Centum

 

 

Leo Baptista Albertus Francisco Mariscalco. S.p.d.

 

Si quis tibi dono dederit poma centum praecoqua, ea tu animo accipies ingrato? Qui item rosas centum selectas et odoratas dederit, tametsi rosae multae unde vis tibi suppeditent, munus id ne tibi erit ingratum? Ego tibi apologos centum mitto, non eos quidem eiusmodi, ut ex aliqua apologorum multitudine optimos esse delectos dicas, sed tales ut eos, veluti novos et praematuros ex nostris hortis litterariis fructus, apud te fore acceptos non desperem. Qui, si fortassis tibi subobscuriores aliquo in loco videbuntur, dabis veniam huic nostrae, cui vehementer studuimus, brevitati. Siquidem, ut aiunt, ferme nusquam in dicendo fuit brevitas non obscura, et apologos quam brevissimos esse oportere censui, sed quom ita perbreves sint, ut, si eos iterum atque iterum relegas, non multum taedii afferent; peto abs te non dedigneris paulo adhibito studio eos velle cognoscere, qui quidem cogniti, ut arbitror, delectabunt. Vale.

 

 

Leo Baptista Albertus Aesopo scriptori vetustissimo. S.p.d.

 

Quom latinos tuum ingenium in conscribendis fabulis maiorem in modum admirari atque merito divinum praedicare intelligerem, ego qui hos centum apologos, iuro tibi per sanctissimum nomen posteritatis, paucis admodum diebus edidissem, tuum, quid de re censeas, iudicium intelligere vehementer optabam. Quaeso dic quid sentias. Vale.

 

 

Aesopus Leoni Baptistae Alberto. S.p.d.

 

Qui dixerit apud Italos non esse ingenia, quantum videre licet, fallitur; fateor tamen eam ingenii gloriam paucis mortalibus obtigisse. Te vero, etsi ridiculus sis, non iniuria diligerent, sed invidi sunt. Vale.


Leonis Baptistae Alberti Apologi Centum.

 

 

I Aegre ferebat pila caedi alapis pervolvique luto et nullo posse loco consistere; incundi contra subsidere continue ictibus acerbum erat. Cum homine iccirco egere ut, posteaquam esset eiusmodi rebus veluti deus qui varias posset elargiri formas, incudem in pilam pilamque in incudem verteret. "Hae res - inquit homo - vobis non conveniunt. Sed, si iuvat, ex incude ligones, rastros, atque bidentes efficiam". "Malo - inquit illa - pristinam amplitudinem et gravitatem servare ac tibi quidem pilae consulo, malis pervolando atque persiliendo homines in ludo et admiratione tui detinere".

 

II Lilii flos, perterritus et pallens, dum propinquus fons ad se esset derivatus, pristinam suam gravitatem ad omnes tumidiores undas, quom ad se adplicuissent, consalutandas converterat, quoad undarum appulsu procidit. Servasset ille quidem salutem si non dignitatem abiecisset.

 

III Saliunca herba medio in torrente constituta, omnes vel levissimas, quae undis perlaberentur, paleas ad se detinere percupida erat; palearum acervo coacto obruta est.

 

IV Stella superba extra ordinem admirationem sui praebere desiderans, in medio itinere quom deorsum a caeteris delaberetur extincta est.

 

V Canis cum tauro dimicaturus victoriam sperabat, quod adversario dentes superiores deessent. At cornibus tauri saucius, "non istaec - inquit - putassem".

 

VI Bos cornupeta, dum sibi cornua exsecarentur, huiusmodi convicia in eam cui alligata arborem coniciebat: "Ego te supinam per vicos traham"; cui arbos: "At interim secabere", respondit.

 

VII Officina admirata petierat unde tantum folles spiritum possent effundere. Respondere: "Suppeditat quidem unde rapiamus".

 

VIII Tineam, quod rostro crepitum asserem corrodendo ederet, se ex ciconiarum genere esse gloriantem muscula irridebat seque, quod aethere pervolaret, Phaethontis filiam praedicabat.

 

IX Ursus, quom fruticis ramos diffregisset, trunco dicenti: "Ergo qui escam praebuimus, hanc abs te beneficii gratiam suscepimus, et quidnam in reliquum annum tibi nobiscum erit ut agas?", respondit: "Ut dilacerem atque radicitus convellam".

 

X Invidus a se primo inventum sinu suo contegendo ignem, omnes latere optabat; at ignis, ustis vestibus, in medium excidit.

 

XI Lumbricus a centipede quaesierat uti duos sibi elargiretur pedes. "Tu - inquit ille - ex duobus, quae habes, unum mihi caput dato".

 

XII Ambitiosus aegre ferens quod imago sua se ex speculo non salutasset, primo perturbari iracundia coeperat, dehinc despicere, quomque aeque simulacrum responderet, illisit atque fregit. Postque haec indoluit, se ex uno plures effecisse irrisores.

 

XIII Naufragus Oceano, veluti raptori, diem dixerat atque convicerat. "Veni - inquit Oceanus - non enim impediam quominus tua, ut voles, recuperes".

 

XIV Castanea quom, suspirio maximo edito, ex igne in mediam aulam prosilisset: "Non poteram - inquit - tantos animi aestus diutius perferre".

 

XV Multitudo remorum a temone graviter dissidebant atque illum, quod esset solus et pusillus, contemnebant. Temo ea re navim ad scopulum ita direxit ut, altero a latere, omnes qui ibi aderant remi abstergerentur atque dissiparentur.

 

XVI Sol ex calice vitreo pleno aqua irim in ara pinxerat: id sibi opus aqua ad gloriam adscribebat. Calix contra: "Ni perlucidus essem atque nitidissimus - inquit - non extaret". Haec audiens ara secum ipsa tacita, gloriam sibi illam inherere plurimam gaudebat.

 

XVII Urna quae, dum plena fuerat, peroccluso et conticenti ore steterat, nunc vacua reddita, ore apertissimo, omnes ad se adeuntes increpabat.

 

XVIII Fistula pulveribus obruta: "Nos - inquit - poetae saturi non canimus".

 

XIX Liber, in quo omnis ars libraria esset perscripta, opem petebat ne a sorice abroderetur. Irrisit sorex.

 

XX Canis venaticus catena obligatus, quom videret alios canes inutiles solutos vagari et ludere: "Itane - inquit - esse inertes praestat?".

 

XXI Candelabra aurea et pretiosissimis gemmis ornata demirabantur quidnam esset quod simulacrum ligneum putridum atque in eam diem invisum, modo prae se adoraretur. Respondit simulacrum: "Personam dei gerimus".

 

XXII Imperator sagittam, qua rex hostium ictus ceciderat, quam honorificentissime in templo collocarat. Ingemuit arcus quod, qui facinoris maxima fuisset causa, inglorius praeteriretur.

 

XXIII Vermis nucem in qua esset ortus corrodebat. "O igitur ingrate atque impie! - dixit nux - mihine, quae te ut esses effeci, non desinis pestem inferre?". Respondit vermis: "Si genuisti ut inedia peream, iniuria est".

 

XXIV Apud virgines vestales oleum querebatur, quod sibi numquam ab igne, quem tot annos summa sua cum calamitate nutrierat, gratiae dictae fuerint. Respondit ignis: "Sit praemium tibi, quod in templo, potiusquam in taberna, pereas".

 

XXV Claudus quidam pedem sibi, ut aequius pergeret, ex ea parte, qua esset praelongus, abscidi passus est. Quo abscisso, resupinus plorabat se ad pergendum omnino invalidum esse redditum.

 

XXVI Umbra hominis, ut esset maior, solis occasum optabat. Eadem, quom sibi una cum sole ipso pereundum esse intelligeret, solem in altissimo caeli gradu videri frustra desiderabat.

 

XXVII Quom spinosum asperum et intractabilem asparagum rusticus intueretur, quem mitem et tenerum, adolescentem vidisset atque admiraretur: "Nimirum - inquit asparagus - maioribus meis persimilis evasi".

 

XXVIII Fuligo et cinis, fumo abeunte: "Heus frater dicebant - nos relinques miseras!". His dixit fumus: "Quid mihi vobiscum negotii est? Vos tardae inertes atque inter vos minime convenientes torpescitis; ego coelum peto".

 

XXIX Samium vas proiectum ex pavimento abacos aureos atque argenteos respectans: "At - inquit - vester nonnumquam fui consocius!". Respondere: "Quidni et eris quidem, si rhodium aut falernum vinum attuleris".

 

XXX Cyprestes, horologii inventor, quom in rota nimium quemdam dentem castigaret atque rogaret, quid ita contumax inhaesisset totiusque operis cursum detinuisset, respondit: "Ne iners pondus perpendiculi tantarum sibi rerum gloriam vindicaret".

 

XXXI Quom argonauta, salvis rebus, maximo cum lucro in portum redisset, Neptuno, percommode habita navigatione, insigne aliquid dedicare constituerat. Ea re hinc malus navis, hinc ancorae, illinc rudentes, ut se eo pacto honestaret, petebant: "At - inquit argonauta - temonem exponere expedit, quod minoris constet''.

 

XXXII Simulacrum Zeusis dicebat emptori: "Optimus me pictor genuit". "Equidem creta - inquit emptor - non te luto delibutum emam".

 

XXXIII Linteum a manu rogatum quid esset cur, quod modo vel paululum contactum lacrimas immodicas effundebat, nunc tam acriter intortum atque percussum nullas emitteret lacrimas, respondit: "Preabundabam umore".

 

XXXIV Corylus ab olea rogatus quandone esset fructus editurus qui bruma floresceret, respondit: "Quom dabitur tempus".

 

XXXV Agaso: "Quidnam - inquit -, asine, non aeque asinos alios atque homines impetis?". "Non illi quidem caederent", respondit.

 

XXXVI Rogarat tuba a deo Echo: "Quom semper fueris procax quid non iam tonitrui respondes?". Dixit deus Echo: "Iovi irato silendum est".

 

XXXVII Fungus: "Heus - dixit - o iunipere, audio multos te iam soles vidisse et usque acerbas baccas habes. Quandone igitur maturescent?". "O dulcissime - inquit iuniperus - tardus sum, iccirco post quatriduum responsum dabo".

 

XXXVIII Urtica ad papaver huiusmodi habuit verba: "Quidnam est quam ob rem, omni reliquo horto virenti ac laetissimo, solus ipse honestissimo in loco constitutus, insigni corona et balteo donatus, ita metu subpalleas et moerore languescas? Mihi quidem istaec vita ignobili et exosae atque vix inter rudera relictae condeceret". "O me - inquit - miserum - papaver -, quod mihi intima sunt vobis ignota discrimina! Tu quod intractabilis sis atque omnes mordere didiceris, facile tibi vivis ac ipsam te omni ab imbre sustentas; ego vero, quid ad obsequium pronus facile in quamvis partem pendere didici, vel ad eam amplitudinem deveni, ut omnis mihi vel levissima aura praecipitium minitetur".

 

XXXIX Virgo, quom sorbam morderet, rogavit quanam de causa id ita ageret ut, cum aspectu dulcissima esset, gustu tam fuisset aspera; nunc autem, quom aspectu tam esset indecora, tam esset tamen dulcis reddita. Respondit: "Et quid tu utrumne venustatem cum maturitate congruere facile aestimas?".

 

XL Mercator, quom per hiemem domum redisset, ex rosetis, quae vere novo tantam spem prae se multorum et optimorum fructuum florescendo praebuerant, stuppeas et inutiles bacas excipiens ingemuit, ac demirans tanta ex florum suavitate insuavissimos fructus extare, rogavit quare id ita accidisset. Responderunt roseta: "Omnis in florum gloria divitias consumpsimus"

 

XLI In corona Hadriani adamas et carbunculus, omnium pretiosissimi lapides, apud unionem constitui recusarunt, quod illius amplitudo sibi esset dignitatis speciem detractura. Data iccirco potestate ut quo vellent in coronae gradu residerent, inter minores atque viliores, tota corona lustrata, requieverunt.

 

XLII Canis helluus ferventis offas vorarat, ob eam rem effectus rabidus aquas mordebat. "Si mecum certas - dixit aqua - defatigabere".

 

XLIII Negavit sal easdem cum glacie sedes velle inhabitare, tametsi eadem essent matre orti; neque enim se commissurum dixit, ut illius inconstantia et mollities pestem sibi afferre ullam posset.

 

XVIV Vulpes dum a laqueo, qui se impeditam et artissime obligatam detinebat, summis precibus frustra orasset uti se solutam et missam faceret, tandem sibi id, re integra, licere negantem laqueum dentibus rupit. "O me - inquit laqueus - infelicem, qui, animi mei flexibilitate adductus, ita orari me passus sum, ut et durum et iniustum esse me mihi necessitas fuerit. Itaque obsequii nostri praemium interitus est".

 

XLV Cornix in dorso cuiusdam porci unguibus assistens atque omnes circum arbores respectans: "Quonam praedam hanc differam?" vociferabat. Huic dixit quercus: "Ad me si lubet, nam fide optima servabo". "Recte sane - inquit illa - verum autem meditabar quinam possem pondus hoc immane viribus meis tollere". "Istud - inquit porcus - alibi consilium cape", atque, excussa ave, irrisit.

 

XLVI Stolidus a succino lapide quaesierat unde in eam vermis aditum habuisset. "At tu - inquit gemma - quam in te habes stultitiam illam unde accepisti?".

 

XLVII Puer argenteum Mercuriolum et octo viri ligneum Priapum una per pontem quemdam deferebant; quo, dum illi pertransirent, perfracto, Mecurius profundum fluvii petiit, Priapus autem ex aquis extabat. "An non igitur - inquit sacerdos - hoc incredibile visu est ut, qui tam erat in terris gravis deus, idem iam sit in aqua levissimus?". Respondit fluvius: "An tu homo in affluenti atque, ut ita loquar, in arida fortuna eumdem te futurum putas?''

 

XLVIII Rotae currus Neptuni caerulos illos pulcherrimos equos amare perdite occeperant atque ideo: "Quo fugitis vehementer sectando?" acclamabant. "Non - inquiunt illi - fugimus, sed vos trahimus''.

 

XLIX Puella a sulphure quaesierat quidnam esset rei, cur tanta esset sibi cum igne amicitia, qui quidem sulphuris calamitate exultet. "Cave - inquit ignis - respondeas, ni puella haec prius edixerit quidnam causae sit quod, qui illam perdite amet, is tam inhumaniter atque impie tractetur".

 

L Stuppae, prius neglectae, dum magnopere fatiscente navi percunctarentur, vindictae gratia latitabant atque inter se dictitabant indignum esse, quom tantam navigio opem et salutem afferent, ignobiles tamen atque reiectae semper, praeterquam in necessitatibus, haberentur. At inter illas quae prudentior aderat: "Ni succurrimus - inquit - una tota cum navi perimus".

 

LI Capra, tonstrinam tabernam ingressa, gallo, ut barbam tondi sineret, persuadebat. "In tua hoc - inquit gallus - tondenda barba, quod sine periculo fiet, exerceto".

 

LII "Tam ampli - inquit anser - pedes nobis, ut levissimum caput sustentent, adsunt". Tum pedes dixere: "An tu ignoras, nusquam esse firmitudinem pedum optandam magis quam ubi levitas capitis adsit?''.

 

LIII Exposcente orichalco ut auri loco haberetur: "An tu - inquit argentarius - hanc vim ignis perfers quam saepius aurum subiit!". "Non tanti apud me est - inquit orichalcum - esse in pretio".

 

LIV Puer, quom radios solis amplexibus prehendere nequisset, obcludere inter volas manus eos elaborabat. Inquit umbra: "Desine inepte, nam res divinae carcere mortali nusquam detinentur".

 

LV Caespitibus duobus undas rivuli rogantibus quonam ita propere proficiscerentur, responderunt undae ea se loca petere, ubi sint futurae maximae et sapientissimae. Alter igitur ex his, qui cupiditate illius gloriae incensi caespites sese inter undas dederant, interpellatus a salebris rivuli, quom primum intellexit impedimenta omnia sibi esse dimittenda, haesit loco; alter vero, nudatis radicibus, undas comitatus est, multis acceptis incommodis, tandem pingui in solo relictus in grandem et celebrem insulam excrevit.

 

LVI "O perfide - inquit venator - qui tantam huic dudum misericordiam, canes demirans, et commiserationem toto aethere gestiebas, nunc tam repente mactatae predae eiecta viscera diripuisti". "Equidem id - inquit milvus - ita agebam, ut illa sese fidei meae crederet et inter ungues meas advolare auderet".

 

LVII Simia carbonem tractans: "O te - inquit - miserum quem messes ex nemore lucidissimum, uti audio, pertimuere, ut nunc es ater atque torpens!". "Quin immo - inquit carbo - iam sum felix, nam illa ignis pestis consumpsisset me ni abiecissem".

 

LVIII Philosophus, panem in medio furno ad firmitatem ac vigorem ipsum se corroborantem, et ad furni os ovum, desudans atque amictus sibi suos delacerans, intuens inquit: "En quanti interest inter negotia vitam quam in otio ducas! Hic nihil umquam laboris perpessus ad exiguum calorem sudat atque dirumpitur, ille autem a teneris annis agitatus et fortunae ictibus exercitatus in otio numquam friguit; tandem, in medio aestu rerum, decorem et amplitudinem nanciscitur".

 

LIX Ad ficulneam per hiemem nudam, obsitam nive et frigore nimium pallentem, dixit olea vicina: "Nonne commonefeci hoc tibi incommodum non defuturum, qui per aestatem tam luxuriosa veste gloriabaris? Disce igitur ex me parsimoniam".

 

LX "Volebam quidem apud vos divertere - inquit papilio - sed dicite, quidnam periculi imminet, quod vos video trementes?". Dixere rogata arundinum folia: "Tu proinde cogita ut recte nobiscum agi posse speremus, quandoquidem haec, quam colimus, quom vacua sensus est, tum in omnem partem ad casum nutat".

 

LXI Vota ad simulacrum vetus posita querebantur quod, quom essent causa ut prae aliis adoretur, tamen se, antiquissimis amicis spretis, ad nova semper vota advenientia penderet. Respondit simulacrum: "Mea vobis amicitia si taedio est, abite ut lubet". Vota indignata se praecipitarunt atque solo illisa in frusta periere.

 

LXII Iaculum in fontem ceciderat capiteque in profundum versus dependebat. Dixere nymphae; "Ut mirum est, ob parvulum comae aeris pondus huic pedem tam esse levissimum!".

 

LXIII Decurio ex vexillo rogarat quid ita ageret ut, cum in hostem iretur, metu ipsum refugeret, quom autem pedem miles retraheret, ilico hostibus applauderet. "Falleris - inquit vexillum - non enim meticulosus aut proditor sum, sed victorum partibus delector".

 

LXIV Catella delicata quae, nisi decies prius olfecisset ore nihil capere consueverat, quom alii canes ossa ilico omnia, ut ceciderant, intercepissent, fame acta atrum et siccum panem ipso in aere, dum iactaretur excipere didicit.

 

LXV Scintilla, quae agilis atque perlucida esset, stellam se futuram arbitrabatur, at defecit.

 

LXVI Navis, quom obeliscus maximus Romam esset advectus, quod audisset carinas Aeneae, ut primum solvissent a portu, deas maris fuisse effectas, ea spe in altum sese perditum excessit.

 

LXVII Quom pater familias in prato quodam asinum, agnam, capram, porcum atque equum promiscue depasci intueretur atque eodem in prato geminos tauros amatores inter se adversis cornibus accurrere: "Mirum - inquit - hoc ut hi consanguinei inter se atrociter pugnant, illi diversarum linguarum et morum tanta inter se coniunctione vivunt!". Respondere Fauni dii: "An tu non meministi quod in primis fertur amicitiam a coitu inter mortales atque inimicitiam extare, atque ob escam?".

 

LXVIII Praxiteles quom a Veneris statua, quae indecenter intuebatur, iterum atque iterum suasionibus, cohortationibus, precibus atque denique conviciis et comminationibus frustra petisset ut oculorum vitium emendaret, ferro tandem id ipsum tollendum censuit.

 

LXIX Argentariam tabernam corvus loquax inhabitabat eamque ob rem corvi illaec taberna dicebatur. Rusticus quidam subcallidus, quom multa corvo munuscula esculenta dedisset, petiit ex eo pro inita amicitia uti aliquid in filiae suae dotem conferret. "Necessitati - inquit - tuae - corvus - perlibenter obsequerer, sed rerum omnium quae in taberna sunt nihil, praeter nomen, est meum".

 

LXX Culex cum coclea dimicaturus, quod pugionem suum in illius durissimo thorace esset expertus quodque bina tela praeferre illam audisset, pertimescebat ne ad pugnam prodiret. At coclea istius boantem vocem audiens sese castris continebat. Risere satyri.

 

LXXI Amans summopere desiderabat atque multis precibus exposcebat, ut aliquis ex ramusculis lauri qui postes templi ornabant sibi pro corona adesset. Negarunt illi se dignos esse qui mortalibus gratificarentur; postridie vero, quom in manipulum redacti verrendo pavimento dehonestarentur, poenituit illiberalitatis hesternae.

 

LXXII Quom leonis in insidiis post arborem delitescentis summam caudam vulpes vidisset, etsi illum esse bovem suspicaretur, tamen evolavit fugiens atque inquit: "Malo amici irrideant levitatem quam deplorent calamitatem".

 

LXXIII Dixerat philomela strepenti merulae: "Aut tace aut concinnum aliquid cane". Respondit illa: "Deliras tu quidem, quae nihil nisi ex intima arte depromptum effers; namque sic vivitur hac aetate, ut non qui didicerint, sed qui didicisse videantur periti in primis habeantur".

 

LXXIV Pavo moriens, testamento edito, caudam ad conum galeae militi cuidam legavit; tantum gemmarum pulli sibi non esse relictum deplorabant. Dixit pater: "Siquidem mei estis filii, huiusmodi vobis non deerunt".

 

LXXV Quidam a rege, inspecto stemmate picto, quod esset regium, uti munificentia petiit uti vestem illam auream, qua esset indutus, mutuo concederet. "Hanc si detraxeris vestem - inquit pictura - iam nullus sum".

 

LXXVI Arcus a chorda petebat ne alter alteri esset molestus, ut aut fieret longior, aut obrumperetur. Haec contra ex illo petebat ut aut fieret brevior, aut perfringeretur. Tandem, cum utrisque conditio dura videatur, dixit chorda: "Igitur tu viribus, ego nervis ius tuebimur".

 

LXXVII Arbos quom per eum annum poma non tulisset, a villico ne se, uti instituerat, caederet, multis in futurum annum pollicitis muneribus, impetravit. Dehinc secum ipsa: "En - inquit - quam intersit nos consuetudinem liberalitatis inisse ut, non sine periculo maximo, negare liceat!".

 

LXXVIII Villicus in bovem contumacem: "Ego te hoc latericio lapide percutiam", inquit. Bos qui eum ex tellure quam mollem iam quom versabat esse meminisset, modice laesurum arbitrabatur, denique percussus sensit ut esset igne perdurus redditus.

 

LXXIX Fucus in regem apium huiusmodi convicia disseminabat: "Ille ignavus in deliciis marcescit, ego visendis regionibus et commentandis rationibus diem consumo, tamen illi otioso servire malunt". Respondere apes: "Tu quidem per egestatem industrius videris, cum in otio supinus tamen et in regno intemperans esses, noster vero rex suis consulendo mavult domi bonus esse, quam foris gloriosus videri".

 

LXXX Vulcanus Plauti poetae comici amico cornui, quo erat conclusus: "Tu meum splendorem offuscas" dixit. Respondit cornu: "Te quidem, cum a ventorum impetu et vitae periculo conservem, meminisse oportet, quod aiunt, incommodum sine incommodo vitari non posse".

 

LXXXI Cuniculus animal: "Heus tu - inquit - o lepus, semperne nihil agendo et dormitando, id ages ut speculari videaris?". "At tu - inquit lepus - semperne laborando nihil ages?". "Uterque igitur - inquit ille - dum minime otiosi videri cupimus, nostra fruamur natura. Tibi quidem quod ipse ago et mihi tu quod agis, agere durissimum esset".

 

LXXXII Scopulus, qui minores inter undas sese superbum efferebat, maioribus undis adventantibus ilico delitescebat, rogatus quid ita, respondit: "Stultum est nos maioribus videri pares velle".

 

LXXXIII Piscis vehementer optabat arborem conscendere eoque desiderio in arbores pictas in fontis superficie prosiliebat, ilico pictae arbores dissipabantur. "An vero tu - inquiunt arbores - istoc pacto insanis, quem etiam fictae arbores fugiant?".

 

LXXXIV Torrente, qui imbri excreverat, maxima vis lignorum volvebatur, inter quae una arbos, reliquis amplior, quod ad se complura arbusta ita adhaesissent, ut ob id et sistere loco iniquo et omnem impetum excrescentis aquae sola substinere cogeretur: "Quam est - inquit - res molesta amplitudo!". Respondere arbusta: "Tu quidem, quae aureos soles et candidissimas nobis horas complures tua umbra intercepisti, ferre aequo animo debes si, turbatis rebus, paulum in te conquiescimus".

 

LXXXV Bos in navim onerariam cornibus sursum trahebatur. Hic, dum pedibus solum premeret, vota faciebat ut funis, quo esset alligatus, abrumperetur; quom autem idem in aerem penderet, vota faciebat ne abrumperetur. "En - inquit funis - ut hic ex suo commodo nos et valere et perisse optat?".

 

LXXXVI Puer testudinem interimere cupiebat atque in parietem illam occidebat. Inquit vetula quaedam: "Fili, si voles, palea occidetur. Nam ubi sese dimoverit, tu palea eius oculos caedito; illa delitescet, eo pacto fame peribit". "Tuum istoc, o vetula, sit officium", inquit puer.

 

LXXXVII Lutum fetens optarat et magnitudinem colossi et formam Bacchi et pleraque huiusmodi omnia ab homine impetrarat, nusquam tamen fuit in pretio. "Nimirum igitur - inquit - nobis sordes abiciendae sunt".

 

LXXXVIII Lacus, quom nubes a montibus in aera surgerent atque in caput imminerent, quod illas esse montes crederet, maximo ne in se corruerent metu expalluerat. Denique quom in aquam versae nubes pluissent atque iccirco lacus excrevisset, dixit lacus: "Et quam eram stultus, dum tam maxime, quod profuturum mihi esset, pertimui!"

 

LXXXIX Faber, fossor cloacarum atque magister pistrini ex transverso fori inter nobiles deambulando irridebantur. Tum istorum unus inquit: "Et quid est quod omnes rident?". Respondit faber: "Quia tinctus es". "At enim - inquit fossor - tincti omnes sumus". "Nempe id quidem est, ut ais, - tum dixit magister pistrini - sed tu et tinctus es et vehementer foetes".

 

XC Minervae statua in arduo monte positae quom imbecillis quidam, qui non citato sed moderato gradu conscendisset, pedem neque anhelans neque desudans esset exosculatus, a sacerdotibus laudatus est. Feruntque deam dixisse plures ad se claudos et debiles quam valentes adivisse.

 

XCI Epistulam, quae multa expectatissima attulerat, quod quodam in loco sui esset oblitterata, qui eam receperat ira ob id concitus dilacerarat. "O - inquit epistula - hominum naturam perversam, siquidem pro uno errato multam poenam desumere et pro multis acceptis beneficiis gratias nullas agere consuevere!".

 

XCII Priapo custodi horti donum petenti respondit pater familias: "Admiror quidem te his, quae suppeditant, divitiis scivisse nusquam perfrui". "At enim - inquit Priapus - vestes et lacernas volebam". "An tu - inquit pater familias - ignoras ut stulti sint, qui dando nihil assequantur nisi ut, cum sibi dispendium fiat, tum accipienti quoque emolumentum afferant nullum?".

 

XCIII Quom leoni cuidam aditum in coelum patuisse leo quidam intellexisset, cupiditate gloriae flagrans, difficillima omnia rite exequebatur ut leonibus omnibus facile praestaret. "Etenim quid insanis? - inquit invidia -. Qui enim huic generi animantium locus debebatur iam pridem merenti consignatus est". Respondit leo: "Sat erit nobis promeruisse".

 

XCIV Grillus, rana et huiusmodi animantia quae aut saltitant, aut consident tantum atque humo iacent, serpentem minime esse ad movendum aptum arbitrabantur. At dum illum velocissime in ardua repere vidissent, admirantes agilitatem: "Proh dii - dixere - itane aliorum mores studia atque ingenium ex nostro sensu et viribus pensitamus!".

 

XCV Pullus asellus quom in dies una cum aetate florescente tardior et morosior fieret, "quanta de spe - inquit illius pater - decidi! Namque hic quom puer esset, longe puero leone villosior pectorosior atque ad cursum aptior videretur, fore illum omnium quadrupedum principem speravi". "Tu ne mirere o pater - inquit asellus -; nam hoc generi nostro antiquum esse aiunt, ut pulli quidem bonae spei, firmiores autem facti quadrupedum omniun ineptissimi simus".

 

XCVI Rogatus leo quid ita vehementer, pallio in se coniecto perterrefieret, respondit: "Et quis, monstrum hoc cui neque caput adsit neque pectus, in aethere sublatum intuens non horrescat?''.

 

XCVII Leo ille celeberrimus amicus hominis a servo illo hospite suo Romae per tabernas ductus loro, rogantibus quid ita agere ut, quom in arena cursu pegaseos, saltu pardos, viribus tauros, humanitate homines superasset, quomque inter leones forma et dignitate esset nulli secundus, idem tamen se inservire pateretur, respondit eiusdem esse animi et prodesse amicis et latratores despicere.

 

XCVIII Lepus ille apud Martialem poetam celeberrimus, qui in os leonis confugerat, spectans a longe latrantes canes eos, qui acrius essent secuti: "En - inquit - quanti interest nos huic commendatos fore!".

 

XCIX Theatrum non mediocri admiratione detinebatur leonem spectando, qui modo discum in altum perquam belle iactare, modo immanem orbem marmoreum maximis viribus volvere, modo ovo lepidissime ludere perdoctus esset. "Et quidnam - inquit invidus - levia haec sunt ac videntur quidem diversa, sed ea unum sunt. Nam illorum quodque volubile quippiam est". Respondit leo: "Fateor, o rerum peritissime, istuc esse ut asseris, sed te id nolo fugiat ovum esse hoc fragile quod volvo, mi homo, non pilam".

 

C In pavonem invidus: "O inepte - dixerat - tune tibi coronam imposuisti?". Respondit pavo: "Quod torqual tam variis coloribus susceperim nondum etiam perpendisti?". Risere nymphae.