DE SUI IPSIUS ET MULTORUM IGNORANTIA

FRANCESCO PETRARCA

 

I

Ad Donatum Apenninigenam Grammaticum.
Nunquam ne igitur quiescemus? Semper conflictabitur hic calamus? Nulle nobis erunt ferie? Quotidie amicorum laudibus, quotidie emulorum iurgiis respondendum erit? Nec invidiam aut latebre excluserint aut tempus extinxerit? Nec quietem michi omnium ferme pro quibus humanum laborat atque estuat genus, rerum fuga pepererit? Nec vacationem denique iam devexa ac defessa etas attulerit? O venenum pertinax! Que me pridem rei publice excusasset, nondum excusat invidie, cumque illa cui multum debeo me absolvat, hec, cui nil debeo, me molestat. Olim, fateor, stili tempus erat amicioris, et naturam meam semper et etatem iam tranquillior decebat oratio. Date veniam, amici; et tu, lector, quisquis es, parce, oro. Tuque ante alios, Donate optime, cui hec loquor, ignoscito; loqui oportet, non quia id melius, sed quia contrarium difficile. Etsi enim ratio silentium suadeat, digna, nisi fallor, indignatio et iustus dolor verba extorquent. Avidissimus pacis in bellum cogor. Rursus ecce inviti trudimur, rursus ad censorium agimur tribunal — mirum! — nescio an invide amicitie, an amice dixerim invidie.
Quid non potes, livor improbe, si amicos etiam flamare animos potes? Multa experto hoc mali genus inexpertum hactenus nunc primum michi mea sors obicit, omnium gravissimum pessimumque. Nam cum hostibus congressus sepe prosperi, dulcis, ut quibusdam placet, ira est, dulcis profecto victoria; cum amicis decertanti et vincere et vinci miserum. Michi vero neque cum amicis modo, neque cum hostibus, sed cum invidia bellum est. Non novus hostis, licet insolitum pugne genus; pharetrata fere quidem in aciem descendit, sagittis aggreditur, e longinquo ferit. Hoc boni habet: ceca est, ut et facile declinetur, si provisa sit, et sine delectu iaciens sepe suos vulneret. Hoc michi nunc monstrum, salva amicitia, transfigendum. Anceps sane negotium e duobus invicem se complexis, illeso altero, alterum confodere. Tenes puto memoria ut apud Alexandriam Cesar inopino Marte circumfluus Ptholomeum regem secum in omnes belli casus trahit, ne sine illo pereat: que res sibi non exigua evadendi, ut creditur, causa fuit, quod illum scilicet mactare, simulque hunc servare difficile censuissent qui illum oderant, hunc amabant. Nec id, puto, excidit, ut die illo quo Persarum regnum Hortanis viri prudentis ingenio et septem virorum fortium virtute servili tyrannide liberatum est, Gophirus, unus ex coniuratis, fusco in loco tyrannorum alterum amplexus, sotios ut vel per suum corpus illum feriant hortatur, ne parcendo sibi ille forsan evaderet. Et michi nunc igitur sancta clamat amicitia, ut vel per suum latus stili acie impium feriam livorem, quem ipsa non equis amplexibus sinu fovet. Durum inter res tam iunctas tantis in tenebris discernere. Nitar tamen, ut sicut tunc Gophiro incolumi hostis occubuit, sic confutata nunc et perempta acri invidia, dulcis amicitia salva sit; que si vera est ad quod necessaria vera est virtus ubi non aliter fieri possit, extincta invidia ledi mavult, quam illa superstite supraque se regnante non ledi.

II

Sed iantandem ipsam rem aggrediar, mox ut loqui cepero, et, ni fallor, antequam ceperim, notam tibi non aliter quam michi, eoque fortasse notiorem, quo amici fame quam proprie studiosior est amicus, et facilius quidem et honestius irascimur, siquid in amicos dictum fuerit, quam si in nos. Itaque multi sua sprevere convitia, atque hinc laudati sunt. Amici nemo tranquillus iniurias vel spectare potuit vel audire. Neque enim par animi magnitudo est, alienis ac propriis offensionibus non moveri. Quomodo autem ignotum tibi esse potest, quod, ut michi notum esset, tu fecisti? de quo me spernente ac ridente doluisti? Nota tibi igitur loquar, non ut amplius innotescant, sed ut scias quo adversus invidiam sim animo, et eodem esse incipias, nec gravius alienum vulnus quam proprium ingemiscas; denique ut agnoscas quibus contra illam armis utor, qualiter longo usu atque acri studio et adversus oblatrantium murmur obsurdui et adversus lividos dentes obdurui. Et presentis quidem textus historie hic est.
Veniunt ad me de more amici illi quattuor, quorum nominibus nec tu eges, gnarus omnium, nec in amicos quamvis unum aliquid non amice agentes nominatim dici lex inviolabilis sinit amicitie. Veniunt autem bini et bini, ut illos seu morum paritas seu casus aliquis conglutinat. Nonnunquam vero simul omnes; et veniunt mira suavitate, letis frontibus dulcibusque colloquiis. Nec sim dubius, piis intentionibus, nisi quod nescio quibus rimulis in illas meliori hospite dignas animas infelix livor obrepsit. Incredibile negotium, verum licet, atque utinam non tam verum! Quem non salvum modo, sed felicem cupiunt, quem non solum amant, verum etiam colunt, visitant, venerantur, cui non tantum mites, sed obsequiosi ac liberales esse omni studio nituntur — o natura humana, et patentibus et abditis plena langoribus! — eidem illi invident! Quid? Nescio, fateor, et inquirens stupeo. Non opes certe, quibus me tantum singuli superant quanto «delphinis balena britannica maior», ut ait ille; quas preterea et maiores optant michi et mediocres, easque non proprias, sed comunicabiles, non superbas, sed humillimas, sine iactantia, sine fastu, nec ulla prorsus invidia dignas norunt; non amicos, quorum michi partem maximam mors abstulit, quosque, ut reliqua omnia, partiri libens cum amicis soleo; non formam corporis, que, siqua unquam fuit, cunta vincentibus annis evanuit, et quamvis huic etati satis adhuc, Deo largiente ac servante, habilis, at certe invidiosa iampridem esse desiit, et si qualis unquam fuit adhuc esset, an vel hodie possem, vel tunc poteram oblivisci, vel poeticum illud, quod puerulus hauseram: «forma bonum fragile est», vel illud Salomonis in eo libro quo parvulum docet: «fallax gratia, et vana est pulcritudo»? Quomodo igitur inviderent michi quod non habeo, quod dum habui, ipse contempserim, quodque si redderetur, nunc vel maxime cognita et experta eius instabilitate, contemnerem? Non denique scientiam aut eloquentiam, quarum primam penitus nullam michi esse confirmant; altera, siqua esset, apud illos hoc moderno philosophico more contemnitur et quasi literatis viris indigna respuitur. Sic iam sola philosophantis infantia et perplexa balbuties, uni nitens supercilio atque oscitans, ut Cicero vocat, sapientia, in honore est, nec redit ad memoriam Plato eloquentissimus hominum, nec, ut sileam reliquos, dulcis ac suavis sed ab his scaber factus Aristotiles. Sic a suo desciscunt seu deerrant duce, ut eloquentiam, quam ille philosophie ornamentum ingens ratus ei studuit adiungere, Ysocratis, ut perhibent, oratoris gloria permotus, hanc isti impedimentum probrumque extiment; ultimo, non virtutem ipsam, optimam haud dubie, invidiosissimamque rerum omnium, sed illis, ut puto, vilem, eo quod nec tumida nec elata est. Hanc michi ergo vere optarem, sed profecto concorditer ac libenter tribuunt, et cui parva negaverint, muneris instar exigui, quod est maximum largiuntur. Virum bonum, imo optimum dicunt, qui o utinam non malus utinamque non pessimus, in iudicio Dei sim! Eundem tamen illiteratum prorsus et ydiotam ferunt; cuius aliquando contrarium iudicio literatorum hominum diffinitum est, quam veraciter non laboro. Neque enim magnifacio quod michi eripitur, modo quod conceditur verum esset. Cupidissime cum his fratribus meis nature parentis ac gratie celestis hereditatem sic partirer, ut ipsi quidem literati omnes, ego autem bonus essem. Literarum vero vel nichil, vel nonnisi quantum quotidianis Dei laudibus oportunum est novissem. Sed heu! vereor ne et humile me frustretur votum et superba illos opinio. Ipsi autem mitem, bonis moribus et multa me asserunt amicitiarum fide; in quo quidem ultimo, nisi ego fallor, non falluntur. Ceterum ea est causa cur me in amicis habeant, non ingenium ullum, non industria, non doctrina, non studium honestarum artium aut spes veri ex me unquam audiendi discendique. Ita plane eo reditum, quod de Ambrosio suo narrat Augustinus: «Amare» inquit «eum cepi, non tanquam doctorem veri, sed tanquam hominem benignum in me»; seu quod de Epycuro sentit Cicero, cuius cum multis in locis mores atque animum probet, ubique damnat ingenium ac doctrinam respuit.
Quibus ad hunc modum sese habentibus, quid michi invideant dubitari potest, cum invidere aliquid non sit dubium; neque enim bene dissimulant, nec internis pulsas stimulis linguas frenant; quod in hominibus, alioquin non incompositis, nec insulsis, quid nisi evidens passionis indomite signum est? Quodsi invident, ut faciunt, nec quod invideant est aliud, utique latens virus per se ipsum panditur. Unum enim hoc inane invident, quantulumcunque est, nomen, et hanc famam, que viventi maior forsitan quam pro meritis aut pro comuni more obtigit, qui perraro vivos celebrat. In hoc illi obliquos defixere oculos, quo et nunc et sepe utinam caruissem; crebrius enim damno id memini michi fuisse, quam usui, cumque non paucos michi fecerit amicos, hostes fecit innumeros, et ita michi accidit, ut his qui insigni casside, viribus haud magnis in pugnam eunt, quibus nil aliud chimere fulgor prestat, nisi ut a pluribus feriantur. Hec michi olim pestis perquam familiaris viridioribus annis fuit, nunquam vero molestior, quam que nunc exarsit, quod et ego delicatior ineundis bellis iuvenilibus ac talibus subeundis oneribus, et illa unde nec mereor nec verebar, et quando vel meis moribus victa vel evo iam consumpta esse debuerat, inopina renascitur.
Sed progredior. Cogitant se magnos, et sunt plane omnes divites; que nunc una mortalibus magnitudo est. Sentiunt, etsi in hoc multi se se fallant, nullum sibi nomen partum, nullum, si rite presagiunt, speratum. Has inter curas anxii tabescunt, et — quanta vis mali est! — rabidi velut canes, in amicos quoque linguas exerunt dentesque acuunt, vulnerantque quos diligunt. Quenam hec cecitas? quisnam furor? Nonne enim sic et Pentheum furens mater lacerat, et Hercules parvos natos? Amant isti me et mea omnia, preter unum nomen, quod mutare non renuo, ut Thersites dicar aut Cherilus, vel si quid aliud malunt, si vel sic obtineam, nequa sit penitus tam honesti amoris exceptio. Eo vero acrius uruntur et ceco estuant incendio, quod et ipsi studiosi omnes et lucubratores magni sunt. Ita tamen, ut primus literas nullas sciat — nota tibi loquor omnia —, secundus paucas, tertius non multas, quartus vero non paucas, fateor, sed perplexas adeo tamque incompositas, et, ut ait Cicero, tanta levitate et iactatione, ut fortasse melius fuerit nullas nosse. Sunt enim litere multis instrumenta dementie, cuntis fere superbie, nisi, quod rarum, in aliquam bonam et bene institutam animam inciderint. Multa ille igitur de beluis deque avibus ac piscibus: quot leo pilos in vertice, quot plumas accipiter in cauda, quot polipus spiris naufragum liget, ut aversi cocunt elephantes biennioque uterum tument, ut docile vivaxque animal et humano proximum ingenio et ad secundi tertiique finem seculi vivendo perveniens; ut phenix aromatico igne consumitur ustusque renascitur; ut echinus quovis actam impetu proram frenat, cum fluctibus erutus nil possit; ut venator speculo tigrem ludit, Arimaspus griphen ferro impetit, cete tergo nautam fallunt; ut informis urse partus, mule rarus, vipere unicus isque infelix, ut ceci talpe, surde apes, ut postremo superiorem mandibulam omnium solus animantium cocodrillus movet. Que quidem vel magna ex parte falsa sunt — quod in multis horum similibus, ubi in nostrum orbem delata sunt, patuit — vel certe ipsis auctoribus incomperta, sed propter absentiam vel credita promptius vel ficta licentius; que denique, quamvis vera essent, nichil penitus ad beatam vitam. Nam quid, oro, naturas beluarum et volucrum et piscium et serpentum nosse profuerit, et naturam hominum, ad quod nati sumus, unde et quo pergimus, vel nescire vel spernere?
Hec et alia huiusmodi, adversus hos scribas, non mosaica utique nec cristiana, sed aristotelica, ut sibi videntur, in lege doctissimos, cum sepe liberius agerem quam soliti sint audire, idque fortassis incautius, ut qui inter amicos loquens nichil inde periculi providerem, mirari illi primum, post irasci. Et quoniam contra suam heresim ac paternas leges dici ista sentirent, collegerunt et ipsi concilium, non ut me, quem profecto diligunt, sed ut famam meam, quam oderunt, ignorantie crimine condemnarent. Vocassent utinam et alios! fuisset forsitan in consilio dicende sententie contradictum. Ipsi vero, ut concors esset et unanimis sententia, soli quattuor convenere. Ibi de absente atque indefenso multa et varia, non quod varie animati essent, cum unum omnes sentirent unumque dicturi essent, contra se tamen suumque iudicium, peritorum more iudicum, arguentes, ut velut contradictionum angustiis eliquata et expressa veritate coloratius diffinirent. Dixerunt primum famam publicam pro me stare, sed parum fidei meritam responderunt; nec mentiti sunt, eo quod vulgus rarissime verum cernat. Dixerunt deinde maximorum atque doctissimorum hominum amicitias, quibus ornatam, quod in Domino glorier, vitam egi, eorum sententie obstare. Quin et regum familiaritates plurimorum, nominatim Roberti Siculi regis, qui me iuvenem quoque crebro et claro scientie atque ingenii testimonio honestasset. Responderunt — et hic plane mentita est, non dico iniquitas, sed vanitas sibi — regem ipsum literarum magna etiam fama, sed nulla fuisse notitia; reliquos, quamvis doctos, in me tamen non sat perspicaci fuisse iudicio, seu amor ille seu incuriositas fuisset. Illud sibi preterea obiecere, quod Romanos Pontifices tres proximos pro se quemque certatim me ad sue familiaritatis insignem gradum, nequicquam licet, evocasse, et hunc ipsum qui nunc presidet, Urbanum, de me bene loqui solitum mitissimisque me literis visitasse iam; insuper et Romanum hunc principem — neque enim alius etate hac legitimus princeps fuit — me inter familiares caros numerare, meque ad se multa quotidie precum vi et nuntiis repetitis atque epistolis solitum vocare, late notum nullique dubium est. Ex quibus aliquod michi nonnullius precii argumentum queri sentiunt. Sed et hunc obiectum dissolventes, et pontifices, vel secutos famam aberrasse cum ceteris, vel moribus non scientia inductos ut id agerent, asseruere, et principem studio gestarum rerum atque historiis motum, quarum aliquam michi notitiam non negant. Ad hec, obstare sibi dixerunt eloquentiam, quam ego mediusfidius non agnosco; ipsi autem persuasorem satis efficacem perhibent, quod, etsi rethorici sive oratoris officium sit apposite dicere ad persuadendum, finis persuadere dictione, multis tamen indoctis contigisse aiunt; quodque est artis tribuunt fortune, vulgatumque illud afferunt: «Multum eloquentie, parum sapientie»; nec advertunt diffinitionem catonianam illam oratoris huic calumnie adversantem. Obstare demum et scribendi stilum, quem non solum vituperare, sed parcius laudare veriti, elegantem prorsus et rarum, sed absque ulla scientia fassi sunt. Quod qualiter fieri possit, nec intelligo, nec intelligere illos reor; et, puto, si ad se redeant dictumque recogitent, tam futilis pudebit ineptie. Si enim primum verum esset, quod ego rursum nec fateor nec opinor, secundum falsum esse non dubitem; nam quo pacto omnium ignaro stilus excellens sit, qui eis nichil ignorantibus nullus est? Ita ne fortuita omnia suspicantes, locum non linquimus rationi? Quid vis autem? seu quid reris? Expectas, credo, iudicum sententiam. Omnibus igitur ad examen ductis, nescio quem deum — quoniam nec deus volens iniquitatem, nec deus invidie aut ignorantie ullus est, quam geminam veri nubem dixerim — ante oculos habentes, brevem diffinitivam hanc tulere: me sine literis virum bonum. O utinam veri nichil unquam preter hoc unum dixerint aut dicturi sint! Et, o alme salutiferque Iesu, vere literarum omnium et ingenii Deus ac largitor, vere rex glorie ac virtutum domine, te nunc flexis anime genibus supplex oro, ut si michi non amplius vis largiri, hec saltem portio mea sit, ut vir bonus sim; quod, nisi te valde amem pieque colam, esse non possum. Ad hec enim, non ad literas natus sum; que si sole obvenerint inflant diruuntque, non edificant: fulgida vincula laboriosumque negotium ac sonorum pondus anime. Tu scis, Domine, coram quo omne desiderium atque omne suspirium meum est, quod ex literis, quando his sobrie usus sum, nichil amplius quesivi, quam ut bonus fierem. Non quod id literas, aut, quamvis id ipsum polliceretur Aristotiles multique alii, omnino aliquem, nisi te unum facere posse, confiderem; sed quod per literas, quo tendebam iter honestius ac certius simulque iocundius extimarem, te duce, non alio. Tu scis, inquam, scrutator renium et medullarum, ita esse, ut dico. Nunquam tam iuvenis nunquamque tam glorie cupidus fui, quod interdum me fuisse non inficior, quin maluerim bonus esse, quam doctus. Utrunque, fateor, optavi, ut infinita est et inexplebilis humana cupiditas, donec in te sistat, supra quem quo se erigat, non est. Duo optabam; sed quoniam alterum eripitur seu negatur, gratiam iudicibus meis habeo, qui e duobus michi optimum reliquerunt, modo ne id quoque mentiti sint, et ut michi preriperent quod volebant, quod non erat dederint. Quo iacturam ipse solarer meam, sed inani solatio, morem in me muliebris invidie secuti, que si queritur de vicine forma, bonam illam et bene moratam dicit, omnes denique titulos, falsos licet, illi cedit, unum et fortasse verum ut eripiat formose nomen. At tu, Deus meus, scientiarum domine, extra quem non est alius, quem et Aristotili et philosophis quibuslibet ac poetis, et quicunque multiplicant loqui sublimia gloriantes, quem denique literis ac doctrinis et omnino rebus omnibus preferre debeo et volo, tu michi quod illi falsum tribuunt viri boni nomen, tribuere verum potes, et ut velis precor. Neque tam nomen bonum, quod unguentis preciosis prefert Salomon, quam rem ipsam posco, ut sim bonus, ut te amem amarique merear abs te — nemo enim sic suis amatoribus vicem reddit — ut te cogitem, tibi obsequar, in te sperem, de te loquar. Recedant vetera de ore meo, et tibi preparentur cogitationes mee. Vere enim arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore; feliciorque est multo unus ex pusillis istis qui in te credunt, quam Plato, quam Aristotiles, quam Varro, quam Cicero, qui suis omnibus cum literis te non norunt, et admoti iunctique tibi, qui petra es, absorpti sunt iudices eorum, et literata ignorantia patefacta est. Litere igitur sint, vel horum qui illas michi auferunt, vel quia horum, nisi fallor, esse non possunt, sint quorumcunque potuerint; horum autem sit suarum opinio rerum ingens, et Aristotilis nudum nomen, quod his quinque sillabis multos delectat ignaros; insuper et inane gaudium, et elatio fundamenti inops ac ruine proxima, omnisque quem inscii et inflati de suis erroribus fructum vaga et facili credulitate percipiunt. Mea vero sit humilitas et ignorantie proprie fragilitatisque notitia et nullius nisi mundi et mei et insolentie contemnentium me contemptus, de me diffidentia, de te spes; postremo portio mea Deus, et, quam michi non invident, virtus illiterata. Ridebunt plane, si hec audiant, et dicent me ut aniculam quamlibet sine literis pie loqui. His enim literarum typo tumidis nil pietate vilius, qua veris sapientibus ac sobrie literatis nichil est carius, quibus scribitur: «Pietas est sapientia», meisque sermonibus magis ac magis in sententia firmabuntur ut sine literis bonus sim.

III

Quid vero nunc dicimus, Donate fidissime? Te alloquor, quem magis horum livoris aculeus quam me ipsum, cui infligebatur, pupugit. Quid, inquam, amice, agimus? An equiores iudices provocamus? An silemus et silentio sententiam confirmamus? Hoc satius. Imo ut scias quam nichil oblucter, ne decimus expectandus dies sit, nunc nunc qualiumcunque sententiis iudicum acquiesco, teque et reliquos quos res tangit, qui de me contrarias sententias tuleratis, obsecro ut et vos mecum pariter manum detis et vobis patientibus horum iudicium verum sit. Verum utinam in eo quod michi tribuunt! Nam in eo quod eripiunt, ultro fateor, imo profiteor verum esse, etsi iudices ydoneos plane negem. Nisi forte eo iure niti velint, quod istorum deus Aristotiles ait: «unusquisque bene iudicat que cognoscit et eorum bonus est iudex»; melius nempe cognosci nichil posse videatur, quam quo abundat ipse qui iudicat; ut scilicet hoc obtentu possint ignorantissimi homines de ignorantia iudicare. Non est autem ita; et de ignorantia enim et de sapientia et de re qualibet sapientis est iudicium, in eo, inquam, sapientis de quo iudicat. Neque vero, ut de musica musici, de grammatica grammatici, sic de ignorantia ignorantes iudicant. Sunt quibus abundare inopia summa est, et que melius a quolibet iudicentur, quam ab eo qui maxime his abundat. Deformitatem nemo minus intelligit, quam deformis cui cum illa familiaritas iam contracta est, ut que formosi oculos vulneraret, hanc iste non videat. Eadem ratio reliquorum omnium defectuum: nemo peius de ignorantia iudicat, quam ignorans. Non hec dico, ut declinem forum, sed ut pudeat, siquis est pudor, iudicasse qui nesciunt. Ego etenim de hac re non modo sententiam amicabilis amplector invidie, sed hostilis odii, et ad summam, quisquis ignarum me pronuntiat, mecum sentit. Nam et ego ipse recogitans quam multa michi desint ad id quo sciendi avida mens suspirat, ignorantiam meam dolens ac tacitus recognosco. Sed me interim, dum presentis exilii finis adest, quo nostra hec imperfectio terminetur, qua ex parte nunc scimus, nature communis extimatione consolor. Idque omnibus bonis ac modestis ingeniis evenire arbitror, ut agnoscant se pariter ac solentur; his etiam quibus ingens obtigit scientia — secundum humane scientie morem loquor — que in se semper exigua, pro angustiis quibus excipitur, et collata aliis ingens fit. Alioquin quantulum, queso, est, quantumcunque est, quod nosse uni ingenio datum est? Imo quam nichil est scire hominis, quisquis sit, si non dicam scientie Dei, sed sui ipsius ignorantie comparetur? Et hanc sui cognitionem ac proprie imperfectionis extimationem, suique ipsius quam dixi consolationem, his maxime qui plus sciunt plusque intelligunt inesse auguror. Felices errore suo iudices mei qui huiuscemodi consolatione non indigent! Felices, inquam, non scientia, sed errore et ignorantia arroganti, qui sibi ad angelicam scientiam nil deesse autumant, cum ad humanam proculdubio desint multa omnibus et multis omnia. Sed ad me revertor. Et heu! amice, quid non mali affert vita longior? Cui unquam tam firma prosperitas fuit, ut non quandoque variaverit et quasi vivendo senuerit? Senescunt homines, senescunt fortune, senescunt fame hominum, senescunt denique humana omnia; quodque aliquando non credidi, ad extremum animi senescunt, quamvis immortales, verumque fit illud Cordubensis: «Longius evum destruit ingentes animos». Non quod animi senium mors sequatur, sed discessus a corpore resolutioque illa, quam cernimus et que vulgo mors dicitur, et est mors corporis profecto, non animi. Senuit ecce refrixitque animus meus. Nunc experior senex quod iuvenis inexpertus et pastorium canens dixi: «Quid vivere longum fert homini?». Quo enim ante hos non multos annos hec tulissem animo? quibus nisibus obstitissem? Crede michi, bellum grave inter ignorantiam et ignorantiam fuisset. Nunc senem invadere eo turpius quo tutius; tollo manum, et mea illorum cedit ignorantie. Certe ego, quasi presagiens quid michi restaret, nunquam sine compassione quadam Laberii historiam legi; qui, cum vitam omnem honesta militia exegisset, sexagenarius ad extremum, Iulii Cesaris blanditiis ac precibus, que de ore principum armate prodeunt, productus in scenam, de romano equite factus est mimus. Quam iniuriam ipse quidem non tacitus tulit, imo multis interque alia his questus est verbis: «Ergo, bis tricenis annis actis sine nota, eques romanus lare egressus meo, domum revertar mimusque: nimirum hoc die uno plus vixi, michi quam vivendum fuit!». Ego quidem — gloriari enim licet apud te — literatus nunquam vere, sed aliquando creditus, domo puer egressus mea, nec vel senex rediens, totum pene vite tempus in studiis trivi. Raro ulla unquam sano michi dies otiosa preteriit, quin aut legerem, aut scriberem, aut de literis cogitarem, aut legentes audirem, aut tacitos sciscitarer. Neque viros tantum, sed et urbes quoque doctas adii, ut doctior inde meliorque reverterer: Montempessulanum primo, quod per annos pueritie propinquior illi essem loco, mox Bononiam, post Tholosam, et Parisius Pataviumque, et Neapolim ubi tunc florebat — scio me multorum aures pungere — ille regum et philosophorum nostri evi maximus Robertus, non doctrine quam regni gloria inferior; quem mei iudices ignorantem vocant, ut infamiam tanto cum rege comunem pene michi arbitrer gloriosam, quanquam et cum aliis utrique nostrum possit esse comunis et fama et etate maioribus; de quo in fine dicturus sum; ceterum de hoc rege et orbis totus et veritas in contraria fuere sententia. Ego autem iuvenis senem illum non ut regem colui — reges enim passim plurimi —, sed ut rarum ingenii miraculum, verendumque sacrarium literarum. Ego illi et fortuna et annis tanto impar — quod adhuc multis est notum, in illa urbe presertim — familiarissime carus fui, non meritis meis ullis aut meorum, neque militaribus aut aulicis artibus, que michi penitus nulle erant, sed ingenio, ut aiebat, ac literis. Aut ipse igitur iudex malus, aut ego custos pessimus, qui studendo semper et laborando dedidicerim. Maximam preterea atque optimam studiis vite partem illa in curia quam romanam nescio cur dicebant, levam Rodani ad ripam — ubi quinquaginta vel eo amplius egit annos, atque unde nuper, hoc ipso anno, utinam irreditura, digrediens, ductu et auspiciis sancti, si perseveraverit, Urbani quinti, almam urbem et sacratissimam Petri sedem, utinam permansura, repetiit — nec procul inde, transalpino in Elicone meo, ubi Sorgia oritur rex fontium, consumpsi. Quarum in altera omnium ferme nostri orbis literatorum hominum conventus assiduus presto fuit; in altero, solitudo et silentium et quies meditantibus aptissima. Itaque illic studendo, et nunc scolas nunc magistros adeundo, nunc amicis que didiceram aut scripseram recitando, hic vagando et cogitando, et licet peccator sepe etiam orando, ac mecum semper raroque nisi de studiis liberalibus conferendo, omne meum tempus in literis actum est. Mille interea doctis ac probatis senibus in notitiam et in gratiam veni; quos si pergam numerare, commemoratio quidem dulcis, sed cathalogus haudquaquam brevis evaserit. His sane omnibus vel solam vel precipuam hanc ob causam placui, quod literati famam studiosis in urbibus adolescens habui, quam nunc seni in nautica civitate quattuor iuvenes per sententiam eripiunt. Ita et michi ut Laberio accidit. Post sexagesimum annum meo de statu excidi, non ut ille saltem mimus — quod artificium, imum licet, et ingeniosum tamen querit artificem, et suum inter mechanica locum tenet —, sed quod est ultimum, ignorans. Sic res eunt: huc et studia, et labores nostri, nostreque vigilie pervenere, ut qui iuvenis doctus a quibusdam dici soleo, profundiore iudicio senex ydiota reperiar. Dolendum forsitan, sed ferendum; forsitan nec dolendum, ferendum sane, ut reliqua omnia que hominibus accidunt: damnum, pauperies, labor, dolor, tedium, mors, exilium, infamia. Que si falsa est, spernenda est; nam et contradictores inveniet, et eundo deficiet; si vera autem, recusanda non est, ut nec alia culpis hominum inventa supplitia. Equidem, si scientie verum decus michi verbis eripitur, ridebo. At si falsum, non feram modo, sed gaudebo, non meis sarcinis excussus et indebite fame laboriosa custodia liberatus. Melius cum predone agitur, dum iniustis spoliis exuitur, quam dum impune furto utitur. Iniusti possessoris exclusor iniustius esse potest, at exclusio utique iusta est. Quod ad me attinet, ut dixi, non iustam modo sententiam, sed iniustam probo, nec iudicem quemlibet nec raptorem renuo. Operosa ac difficilis res est fama, et precipue literarum. Omnes in eam vigiles atque armati sunt; etiam qui sperare illam nequeunt habentibus nituntur eripere; habendus calamus semper in manibus; intento animo erectisque auribus semper in acie standum est. Quisquis quocunque proposito me his curis atque hoc fasce liberaverit, assertori meo gratiam habeo, et seu falsum seu verum, certe laboriosum ac solicitum literati nomen, quietis atque otii avidus, libens pono, memorans illud Annei: magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio hec constat. O hominem literatum! simus hoc titulo rusticiore contenti: o virum bonum! Consilio tuo sto, preceptor morum optime; titulo rusticiore, ut tu ais, ut ego arbitror, meliore ac sanctiore, atque ob eam rem etiam nobiliore, contentus sum, quando presertim michi hunc mei iudices relinquunt. Illud tamen metuo, ut dicebam, ne hic ipse titulus falsus sit. Nitor tamen ut sit verus, neque hinc desinam nec lassabor usque ad extremos alitus novissimumque singultum; et si — quod idem alibi dixisti — ut sim bonus, opus est velle, sive hoc perficit, bene erit, sive inchoat, et pars est bonitatis velle bonum fieri: pro ea saltem parte titulum verum spero.

IV

Redeo ad censores meos, de quibus et multa dixi, et ut nil te lateat, nunc etiam aliquid est dicendum. Neque enim ut illiteratus sic et amens ac stupidus dici velim. Litere enim sunt adventitia ornamenta, ratio autem insita ipsiusque hominis pars est; non ergo ut illis, ita et hac non me pudeat caruisse. Neque vero hec defuit, qua illorum tendiculas declinarem. Circumveniri eorum artibus non facile potuissem; mea ipse puritate et velo honestissimo fidelis, ut rebar, amicitie obvolutus sum. Fidentem fallere perfacile est. Dixi et repeto. Ad visendum me, ut multi alii, illius pulcerrime maximeque urbis cives soliti venire, bini sepius, et interdum simul omnes. Ego autem letari et quasi totidem Dei angelos excipere, oblitus rerum omnium, nisi illorum, qui totum animum occupabant et miris serenabant modis. Ibi confestim, ut inter amicos, multa et diversa colloquia. Michi autem nichil cure esse qualiter seu quid dicerem, seu omnino aliud, quam ut leta frons letiorque animus esset talium hospitum adventu, ita ut interdum gaudio in silentium cogerer, interdum reverentia quadam, ne concursu, ut fit, loquendi avidos impedirem, et nunc nichil, nunc vulgaria loquerer. Nichil enim in amicitiis comere didici, nichil dissimulare, nichil fingere, sed in lingua atque in fronte animum habere, neque aliter cum amicis, quam mecum ipse loqui omnia; quo, ut ait Cicero, nichil est dulcius. Quid enim ostentare amicis eloquentiam aut scientiam opus est, qui animum, qui affectus, qui ingenium ipsum vident? Nisi forte aliquid non tentandi, sed discendi gratia quesierint. Ubi tamen nec ostentatio ulla nec ornatus exigitur, sed fidelis ut reliquorum omnium, sic scientie participatio, exceptionis expers et invidie. Itaque sepe miror Cesarem Augustum tantum principem tantam tam exigue rei curam inter tot maximarum rerum curas alias suscipere potuisse, ut non modo ad populum aut senatum seu ad milites, sed cum uxore etiam atque amicis nil nisi deliberate et crebro in scriptis loqueretur. Fecit hoc forsitan, ne quid supervacuum aut insulsum casu aliquo sibi excideret, quo celestis oratio reprehendi posset aut sperni. Licuerit hoc illi summo de culmine subditos scriptis velut oraculis alloquenti. Michi autem sermo vagus inter amicos inelaborateque sententie. Valeat eloquentia, si tam iugi studio querenda est; indisertus malim esse, quam solicitus semper ac tristis. Hoc proposito cum semper inter caros ac familiares uti solitus, mee presertim facultatis conscios, tum precipue nuper usus inter hos nostros, amica fidutia in hostilem calumniam inadvertens incidi. Nichil enim accurate, nichil anxie, ut quidque in animum utque ad os primum venisset prius erumpere. Illi ex composito circumfusi singula trutinare, quicquid dicerem sic excipere tanquam nec melius a me quicquam nec id ipsum comptius dici posset. Id semel idque iterum atque iterum cum fecissent, in sententiam quam veram optabant facile confirmati sunt. Nil nempe facilius quam persuadere volentibus iamque credentibus. Eo illi fidentius, ut ignarum alloqui, credo insuper, quod tunc minime suspicabar, et inscitiam ridere. Sic incautus unus, plurium insidiis circumventus, ignorantium gregibus ignorans misceor.
Solebant illi vel aristotelicum problema vel de animalibus aliquid in medium iactare. Ego autem vel tacere, vel iocari, vel ordiri aliud, interdumque subridens querere quonam modo id scire potuisset Aristotiles, cuius et ratio nulla esset et experimentum impossibile. Stupere illi, et taciti subirasci, et blasphemum velut aspicere, cui ad finem rerum aliud quam viri illius autoritas quereretur, ut iam plane de philosophis et sapientie studiosis amatoribus Aristotelici seu verius Pithagorici facti simus, renovato illo more ridiculo quo querere aliud non licebat, nisi an ille dixisset. Ille autem erat Pithagoras, ut ait Cicero. Ego vero magnum quendam virum ac multiscium Aristotilem, sed fuisse hominem, et idcirco aliqua, imo et multa nescire potuisse arbitror; plus dicam, si per istos liceat non tam veri amicos quam sectarum: credo hercle, nec dubito, illum non in rebus tantum parvis, quarum parvus et minime periculosus est error, sed in maximis et spectantibus ad salutis summam aberrasse tota, ut aiunt, via. Et licet multa Ethicorum in principio et in fine de felicitate tractaverit, audebo dicere — clament ut libuerit censores mei — veram illum felicitatem sic penitus ignorasse, ut in eius cognitione, non dico subtilior, sed felicior fuerit vel quelibet anus pia, vel piscator pastorve fidelis, vel agricola. Quo magis miror quosdam nostrorum tractatum illum aristotelicum sic miratos quasi nefas censuerint, idque scriptis quoque testati sint, de felicitate aliquid post illum loqui, cum michi tamen — audacter forsan hoc dixerim, sed, ni fallor, vere — ut solem noctua, sic ille felicitatem, hoc est lucem eius ac radios, sed non ipsam vidisse videatur; nempe qui illam non suis in finibus nec solidis in rebus edificium velut excelsum procul in hostico tremulaque in sede fundaverit, illa vero non intellexerit, sive intellecta neglexerit, sine quibus prorsus esse felicitas non potest, fidem scilicet atque immortalitatem, quas ab illo vel non intellectas vel neglectas dixisse iam me penitet: alterum enim tantum dicere debui. Non intellecte erant, nec noverat eas ille, nec nosse potuerat aut sperare; nondum enim vera lux terris illuxerat, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Fingebant sibi ille et reliqui quod optabant, et quod naturaliter optant omnes, cuiusque contrarium optare potest nemo, felicitatem dico, quam verbis ornatam, absentem velut amicam canentes, non videbant, gaudebantque de nichilo, prorsus quasi somnio beati, vere autem miseri vicineque mortis tonitru ad miseriam excitandi, apertisque oculis conspecturi quenam esset illa felicitas, de qua somniando tractaverant. Que quidem, ne quis ex me dici omnia, atque ideo nimis temerarie dici putet, tertiumdecimum de Trinitate Augustini librum legat, ubi de hoc ipso contraque philosophos qui fecerunt sibi, suo utor verbo, sicut eorum cuique placuit, vitas beatas suas, multa graviter atque acriter disputata reperiet. Hoc, fateor, dixi sepe, et dicam quoad loqui potero, quia verum me dixisse ac dicturum esse confido. Si hoc sacrilegum opinantur, violate me religionis accusent, sed Ieronimum simul, non curantem quid dicat Aristotiles, sed quid Cristus. Ego contra, illos, si diversum sentiunt, impios sacrilegosque non dubitem, priusque michi vitam et quicquid carum habeo Deus abstulerit, quam sententiam hanc, piam, veram, salutiferam, aut quam amore Aristotilis Cristum negem. Sint plane philosophi, sint aristotelici, cum proculdubio neutrum sint, sed ut sint utrunque; neque enim clara hec nomina illis invideo, quibus falsit etiam tument; non michi invideant humile verumque cristiani nomen et catholici. Sed quid peto, quod ultro facere illos et facturos esse scio? Non quidem nobis hec invident, sed contemnunt tanquam simplicia et abiecta, ingeniisque suis imparia et indigna. Secreta igitur nature, atque altiora illis archana Dei, que nos humili fide suscipimus, hi superba iactantia nituntur arripere; nec attingunt, nec adpropiant quidem, sed attingere et pugno celum stringere insani extimant; et perinde est eis ac si stringerent, propria opinione contentis et errore gaudentibus. Neque illos ab insania retrahit, non dico vel rei ipsius impossibilitas, ad Romanos apostolicis verbis expressa: «Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?», vel illud ecclesiasticum ac celeste consilium: «Altiora te ne quesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed que precepit Deus tibi, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus; non est enim tibi necessarium ea que abscondita sunt videre». Non hec dico; ex equo enim spernunt quicquid celitus, imo, ut dicam quod est, quicquid catholice dictum sciunt. At saltem et Democriti non ineptus iocus: «Quod est, inquit, ante pedes, nemo spectat; celi scrutantur plagas»; et facetissima illa Ciceronis irrisio temerarie disputantium, nullaque de re dubitantium, «tanquam, modo deorum ex concilio descendentes», quid ibi agatur oculis suis aspexerint auribusque perceperint; vel illud antiquius atque acrius: apud Homerum Iupiter non mortalem hominem, non e comuni grege deum aliquem, sed Iunonem illam suam coniugem ac sororem reginamque deum gravi comminatione deterrens, ne secretum suum intimum auderet inquirere aut sciri posse presumeret.
Sed ad Aristotilem revertamur, cuius splendore lippos atque infirmos perstringente oculos multi iam erroris in foveas lapsi sunt. Scio eum unitatem principatus posuisse, quam iam ante posuerat Homerus; sic enim ait, quantum nobis in latinum soluta oratione translatum est: «Non bonum multidominium: unus dominus sit, unus imperator». Iste autem: «Pluralitas principatuum non bona, unus ergo princeps». Sed ille humanum, hic divinum, ille Grecorum, iste omnium principatum, ille Atridem, hic Deum principem statuebat, eousque sibi veri fulgor illustravit animum. Quis hic princeps, qualis ve, et quantus, nescisse eum, et qui multa de minimis curiose admodum disputasset, unum hoc et maximum non vidisse crediderim, quod viderunt multi literarum nescii, videntque luce non altera, verum aliter illustrante. Idque amici isti mei ita esse si non vident, cecos ego illos planeque exoculatos esse video, et sic omnibus videri, quibus oculi sani sint, non magis hesitaverim, quam smaragdum viridem, nivem candidam, corvum nigrum.
Utque audaciam meam equanimius aristotelici nostri ferant, non de uno tantum ita sentio, etsi unum nominem. Lego, quamvis ignorans, et antequam isti nostram ignorantiam deprehendissent, intelligere aliquid videbar. Lego, inquam, sed viridioribus annis attentius legebam. Adhuc tamen poetarum et philosophorum libros lego, Ciceronis ante alios, cuius apprime et ingenio et stilo semper ab adolescentia delectatus sum. Invenio eloquentie plurimum et verborum elegantium vim maximam. Quod ad deos ipsos, de quorum ille natura nominatim libros edidit, quodque omnino ad religionem spectat, quo disertius dicitur, eo michi inanior est fabella; Deoque gratias tacitus mecum ago, qui hoc michi, seu iners seu modestum, dedit ingenium, animumque non vagum, neque altiora se querentem, neque his scrutandis curiosum, que quesitu difficilia, pestifera sint inventu, sed quo plura contra Cristi fidem dici audio, eo et Cristum magis amem et in Cristi fide sim firmior. Ita nempe michi accidit, ut si quis in patris amore tepentior de illo audiat obloquentes, amorque qui sopitus videbatur illico inardescat; ita enim eveniat necesse est, si verus est filius. Sepe me, Cristum ipsum testor, de cristiano cristianissimum hereticorum fecere blasphemie; pagani enim illi veteres, etsi multa de diis fabulentur, non blasphemant tamen, quia veri Dei notitiam nullam habent; neque enim Cristi nomen audierunt; fides autem ex auditu est; et quamvis «in omnem terram exiverit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum», apostolorum tamen verbis ac doctrinis toto orbe sonantibus illi iam mortui ac sepulti erant, miseri magis quam culpabiles, quorum aures, quibus haurire fidem salutiferam potuissent, invida iam tellus obstruxerat. Inter cuntos tamen potentissime illi tres libri Ciceronis, quos de Natura deorum inscriptos supra memini, sepe me excitant. Ubi scilicet tantum illud ingenium de diis agens ipsos sepe deos irridet ac despicit non quidem serio, forte supplitium timens, quod ante adventum Sancti Spiritus ipsi etiam apostoli timuerunt, sed his quibus abundat iocis efficacissimis, quibus clarum fiat intelligentibus, de eo ipso quod tractandum assumpserat quid sentiret ut sortem suam sepe inter legendum miseratus, ipse mecum tacitus dolensque suspirem quod verum Deum vir ille non noverit; paucis enim ante Cristi ortum annis obierat oculosque mors clauserat, heu! quibus e proximo noctis erratice ac tenebrarum finis et veritatis initium, vereque lucis aurora et iustitie sol instabat. Qui tamen Cicero ipse suis in libris, quos innumeros scripsit, etsi errorum torrente vulgarium lapsus sepe deos nominet, et sepe illos tamen irridet, ut dixi, et iam inde a iuventute sua, libros Inventionum scribens, dixerat eos qui philosophie dent operam non arbitrari deos esse. Nempe Deum nosse, non deos, ea demum vera et summa philosophia est; ita dico, si cognitioni pietas et fidelis cultus accesserit. Idem quoque iam senior, his ipsis in libris, quos de diis non de deo scribit, ubi sese colligit, quantis ingenii alis attollitur, ut interdum non paganum philosophum, sed apostolum loqui putes; quale est illud in primo contra Velleium, epycuree sententie defensorem: «Eos» inquit «vituperabas, qui ex operibus magnificis atque preclaris — cum ipsum mundum, cum eius membra, celum, terras, maria, cumque eorum insignia solem et lunam stellasque vidissent, cumque temporum maturitates, mutationes vicissitudinesque cognovissent — suspicati sunt aliquam esse excellentem prestantemque naturam, que hec effecisset, moveret, regeret, gubernaret». In secundo autem: «Quid» inquit «potest esse tam apertum tamque perspicuum, celum si aspeximus celestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen prestantissime mentis, quo hec regantur?». Et eodem libro: «Crisippus quidem» inquit «quanquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse repperisse videatur. "Si enim" inquit "est aliquid in rerum natura, quod hominis mens et ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit, est certe id quod effecit homine melius. Atque res celestes, omnesque he, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt; est igitur id quo illa conficiuntur homine melius. Id autem quid potius dixeris quam Deum? "». Dein, paucis interiectis. «Quod si omnes» inquit «mundi partes ita constitute sunt, ut neque ad usum meliores, neque ad speciem pulcriores effici potuerint, videamus utrum ea fortuita sint, an eo statu quo coherere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante divinaque providentia. Si igitur meliora sunt que natura, quam que arte perfecta sunt, nec ars efficit quicquam sine ratione, nec natura quidem rationis expers est habenda; non igitur convenit, signum aut tabellam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte moveatur, aut cum solarium vel descriptum aut ex aqua contemplere, intelligere declarari horas arte, non casu, mundum qui et has ipsas artes et earum artifices et cunta complectatur, consilii et rationis expertem putare. Quod si in Scithiam aut in Britanniam speram aliquis tulerit hanc quam nuper familiaris noster effecit Possidonius, cuius singule conversiones idem efficiunt in sole et luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in celo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbarie dubitet, quin ea spera sit perfecta ratione? Hi autem dubitant de mundo, ex quo oriuntur et fiunt omnia, casu ne sit ipse effectus aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina. Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis spere conversionibus, quam naturam in efficiendis, presertim cum multis partibus sint illa perfecta, quam hec simulata solertius». Hec, ut audis, apud Tullium scripta sunt. Quibus dictis, rudem, mox pastorem illum sumit ab Accio poeta et ad propositum suum trahit, navim nunquam antea sibi visam illam scilicet qua in Colchon vehebantur Argonaute procul e monte cernentem, atque attonitum novitate miraculi paventemque et multa secum opinantem, montem aut saxum terre visceribus erutum, ac ventis impulsum pelago rapi, aut atros turbines conglobatos fluctuum concursu, aut tale aliquid; visis inde iuvenibus quorum ope atque opera navigium agebatur, et cantu nautico audito, heroumque vultibus conspectis, ad se reversum, et errore ac stupore deposito, quidnam rei esset intelligere incipientem. Post que statim infert Cicero: «Ergo» inquit «ut hic primo aspectu inanime quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit illud, de quo dubitaverat, incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea, cum vidissent motus eius finitos et equabiles, omniaque ratis ordinibus moderata immutabilique constantia, intelligere inesse aliquem, non solum habitatorem in hac celesti ac divina domo, sed etiam rectorem ac moderatorem, et tanquam architectum tanti operis tantique muneris». Quod ipsum alio loco pene iisdem verbis posuit Tusculanarum questionum libro primo: «Hec» inquit «et alia innumerabilia cum cernimus, possumus ne dubitare quin his presit aliquis vel effector, si hec nata sunt, ut Platoni videtur, vel si semper fuerunt, ut Aristotili placet, moderator tanti operis et muneris?». Vides ut ubique unum deum gubernatorem ac factorem rerum omnium non philosophica tantum, sed quasi catholica circumlocutione describit. Itaque magis hoc probo, quam quod in ipso Nature deorum libro sequitur, auctore quidem Aristotile; quamvis nanque sententia una sit, ibi tamen mentio est deorum, quorum nomen in omni veritatis inquisitione suspectum est. Sic enim ait preclare ergo Aristotiles: «Si esset» inquit «qui sub terra semper habitasset bonis et illustribus domiciliis, que essent ornata signis atque picturis, instructaque rebus his omnibus quibus abundant hi qui beati putantur, nec tamen exisset super terram, accepisset autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terre faucibus, ex illis abditis sedibus evadere in hec loca, que nos colimus, atque exire potuisset, cum repente terram et maria celumque vidisset, nubium magnitudinem et pulcritudinem, ventorumque vim cognovisset, aspexissetque solem, eiusque magnitudinem et decorem, quem tamen etiam per efficientiam cognovisset, quod is diem efficeret toto celo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset, tum celum totum cerneret astris distinctum et ornatum, luneque luminum varietatem tum crescentis, tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus, atque in omni eternitate ratos immutabilesque cursus; que cum videret, profecto et esse deos, et hec tanta deorum opera esse arbitraretur. Atque hec quidem ille, Aristotiles scilicet». Cuius exemplum quod peregrinum nimis et ab experientia semotum videretur, factam et non fictam rem memorieque proximam in medium deducit idem Cicero: «Et nos autem» inquit «tenebras cogitemus tantas quante quondam eruptione Ethneorum ignium finitimas regiones obscurasse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem die tertio sol illuxisset, ut revixisse sibi viderentur. Quod si hoc idem externis contingeret ut subito lucem aspiceremus, quenam species celi videretur? Sed assiduitate quotidiana et consuetudine oculorum assuescunt animi, neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper vident, perinde quasi novitas magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare. Quis enim hunc hominem dixerit, qui cum tam celi motus certos, tam ratos astrorum ordines, tamque inter se omnia connexa et apta viderit, neque in his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, que quanto consilio gerantur, nullo officio assequi possumus? An cum machinatione quadam moveri aliquid videmus ut speram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis; cum autem impetum celi admirabili cum celeritate moveri vertique videamus constantissime conficientem vicissitudines anniversarias, cum summa salute rerum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti quadam divinaque ratione? Licet enim, iam remota subtilitate disputandi, oculis quodammodo contemplari pulcritudinem earum rerum quas divina providentia dicimus constitutas».
Audis, amice, quod predixeram, non quasi philosophum loquentem, sed apostolum. Quid enim aliud tibi sonare videntur hec omnia et singula, quam apostolicum illud ad Romanos: «Deus enim manifestavit illis; invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus ac divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis». Quid, queso, aliud sibi vult Cicero, totiens repetendo mundum divina providentia constitutum, divina etiam providentia gubernari, idque velut manu lingue oculis hominum ingerendo, nisi ut auctore ac factore rerum cognito, puderet viros ingeniosos, a fonte vere felicitatis aversos, per opinionum devia vanis atque aridis cogitatibus circumvolvi? Posses autem admirari, ni me nosses, quod a Cicerone vix divellor; sic me illud delectat ingenium. Ecce nunc rerum stilique dulcedine quadam non insolita raptus quo non soleo, ut alieno mea inferciam opuscula, patientiam non tam tuam quam lectoris imploro. Equidem, dum habere meum aliquid visus eram, de proprio vestiebar. Mercator inops literarum ab his quattuor scientie fameque predonibus spoliatus, cum michi iam proprium nichil sit, si aliena mendicem, importunitatem atque impudentiam paupertas excusat; et quam putas? Magna animi paupertas ignorantia est, et qua nulla maior preter vitium. Sed ne tres illos libros in libellum hunc unicum coangustem, ciceronianum nichil amplius hodie transcribam, quamvis et sepe alibi et illic presertim plurima studiose operosissima disputatione perstrinxerit, ad hunc ipsum finem, ut ex his omnibus, que videmus, esse Deum et factorem et rectorem omnium cogitemus. Hec enim fere disputationis illius summa est, ut celestibus atque terrestribus pene cuntis expositis, celi scilicet speris ac sideribus, tum stabilitate ac fecunditate terrarum, maris ac fluminum oportunitatibus temporumque varietatibus ac ventorum, herbis quoque et plantis et arboribus atque animantibus, miris volucrum et quadrupedum et piscium naturis, deque his omnibus commoditate multiplici, cibo, labore, vectura, remedioque morborum, venatuque et aucupio, et architectura, et navigatione, et artibus innumeris, omnibusque vel ingenio vel natura inventis, denique corporum ac sensuum et membrorum compage ac dispositione mirabili, ad ultimum ratione et industria, in quorum explicatione curiose admodum ac facunde versatur, sic ut nesciam, an scriptorum aliquis tam anxie unquam tamque acriter ista tractaverit, semper una sit conclusio: omnia quecunque cernimus oculis vel percipimus intellectu, pro salute hominum et divinitus facta esse et divina providentia ac consilio gubernari. Imo etiam ad individua condescendens, cum quattuordecim, nisi fallor, insignes Romanos duces nominasset, addidit: «Quorum neminem, nisi adiuvante Deo, talem fuisse credendum est». Et post pauca: «Nemo» inquit «vir magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit». Quem afflatum quid aliud quam Spiritum Sanctum homo pius intelligat? Itaque preter eloquentiam, que nulli hominum par fuit, quid hic in sententia tractator quicunque catholicus immutaret?
Quid nunc igitur? Ciceronem ne ideo catholicis inseram? Vellem posse. Et o utinam liceret! utinam qui tale illi ingenium dedit, et se ipsum cognoscendum prebuisset, ut querendum prebuit! Etsi enim Deus verus nec nostrarum laudum nec mortalis eloquii egens sit, haberemus tamen nunc in templis, ut arbitror, Dei nostri non quidem veriora, nec sanctiora — id enim nec fieri potest nec sperari debet — at forsitan dulciora et sonantiora preconia. Verum absit ut uno aut altero bene dicto totum quicquid est ingenii unius amplectar, nam philosophos non ex singulis vocibus spectandos, sed ex perpetuitate atque constantia, ab eodem ipso Cicerone, imo a ratione insita didici. Quis tam rudis, ut non quandoque gratum aliquid dicat? An id vero satis est? Sepe una vox ad tempus multam tegit ignorantiam; sepe splendor oculorum aut flava cesaries fedas corporum mendas velat. Qui totum tuto vult laudare, totum oportet ut videat, totum examinet, totum libret. Fieri potest ut iuxta illud quod delectat, aliud lateat, quod tantundem vel multo etiam magis offendat. Ecce idem Cicero ibidem, ubi multa pergraviter disseruit et pietati simillima, mox ad deos suos ut ad vomitum redit, expeditisque nominibus et qualitatibus singulorum, nec iam de unius dei, sed deorum providentia acturus, audi, queso, quid interserat: «Quos deos et venerari» inquit «et colere debemus. Cultus autem deorum est optimus, idemque castissimus, plenissimusque pietatis, ut eos semper pura, integra, incorrupta et mente et voce veneremur». Heu, mi Cicero, quid ais? Tam cito dei unius et tui ipsius oblivisceris? Ubi excellentem illam prestantemque naturam, numenque illud prestantissime mentis? Ubi meliorem deum homine, atque eorum que humana vel ratione vel potentia fieri nequeunt, celestium scilicet, huius ve quem cernimus sempiterni ordinis effectorem? Ubi illum denique celestis ac divine domus habitatorem, insuper et rectorem ac moderatorem et tanquam architectum tanti operis reliquisti, et quasi e domo illa siderea quam grata sibi confessione prebueras depulisti, dum tam fedos tamque indignos et comites dares, aspernanti atque ore prophetico proclamanti: «Videte quod ego sum solus et non est alius deus preter me»? Qui sunt igitur hi novi recentesque et infames dii, quos in domum Domini conaris intrudere? Sunt ne hi de quibus propheta alter ait: «Omnes dii gentium demonia, Dominus autem celos fecit»? Tu nunc michi de hoc celorum rerumque omnium factore et creatore loquebaris, meritoque pii auditoris aures atque animum delectabas: sic repente illum creaturis rebellibus atque immundis spiritibus miscuisti? Evertisti uno verbo omnia que sapienter ac sobrie dixisse videbaris. Sed quid dixi: uno verbo? imo compluribus; sepe enim, imo passim, eodem, quasi dormitans, vestigio nutante relaberis, et quos modo deos irriseras, veneraris. Quin et solem et lunam et stellas et postremo palpabilem hunc mundum ipsum, quem videmus, quem tangimus, quem calcamus, sensu preditum, animantem, et — quo nichil est stultius — deum facis. Idque licet non tu tibi, sed Balbo tribuas apud te loquenti, quod ipsum achademice fuerit cautele, in fine tamen libri illius, Balbi disputationem non ausus, ne in Achademie legem pecces, veriorem dicere, verisimiliorem dixisti, ut quicquid ille disputaverat approbando tuum fecisse videaris, vere autem tuum sit, quod platonicum secutus morem alteri tribuere tuasque sententias proferre ficto alterius ore malueris. Quanquam sane quodam loco dicti operis deum unum plurinomium Balbus idem afferre videatur; quo velut errorum clipeo uti solent stoici ad excusandas insanias deorum turbe, quasi diversis vocabulis nonnisi rem unicam designari velint et intelligi, ut sit scilicet exempli gratia deus unus, isque in terra Ceres dictus, Neptunus in pelago, in ethere Iupiter, in igne Vulcanus. Tamen hec excusatio et veritatis adumbratio quam sit frivola, quis non videt, qui, ut reliqua sileam, apud scriptores gentium preeminentiam inter se deorum discordiasque et bella sacrorumque diversitatem viderit? Deus enim verus, qui nisi unus esse non potest, neque se maior, neque se minor alicubi, cum semper et ubique idem ipse sit, neque aliquando secum discors esse potest aut fuisse, neque nunc ove nunc thauro, sed uno semper laudis ac iustitie et contribulati spiritus ac lacrimarum sacrificio delectatur. Unus ille in celo et in terra, una illi utrobique substantia, unum nomen. Illa quoque diversoria ac fictionum subterfugia, quod videntes philosophi que de Iove dicerentur Deo non convenire, duos Ioves, unum naturalem, alterum fabulosum, ut Lactantius ait, seu potius tres Ioves, ut ait Cicero, numerant hi qui theologi nominantur — deorum, inquam, theologi, non unius dei — quantas vires habeant et quanti extimanda sint precii, ne nimis a proposito deerrem, apud ipsum Lactantium Formianum qui queret, inveniet Institutionum suarum libro primo. Nam illud piget etiam attigisse quod et soles quinque totidemque Mercurios, totidem Dyonisios totidemque Minervas, quattuor vero Vulcanos, quattuor Apollines, quattuor Veneres, tres Esculapios, tres Cupidines, tres Dyanas dicunt, sex Hercules, ut Cicero ait, at, ut Varro, tres et quadraginta; neque illos pudet ea dicere, que nos pudeat audire, ne dicam credere. Rogo enim, quis has non stomacetur ineptias? Quis has ferat ambages? Omnia non errorum modo, sed sic inanium somniorum plena undique ac referta sunt, ut miserear interdum, atque indigner nobile illud eloquium in his positum et consumptum curis. Nam de reliquis ut libet. At que circulatio, quis hic ludus, quenam he fabelle? quinque soles facere, cum ab eo quod solus luceat solem dici velint, et cum plures non fuisse quidem unquam, sed oculorum vitio fortassis, aut animorum consternatione visos esse nonnunquam inter prodigia numeratum sit. Pace veterum sit dictum, Ciceronis ante alios; nec scribenda hec fuisse censeo, nec legenda censerem — quibus conscribendis ille vir tantus incubuit — nisi ut lecte et cognite deorum nuge vere divinitatis et unius Dei amorem et contemptus superstitionis externe, nostre religionis reverentiam legentium animis excitaret. Nullo enim clarius modo unaqueque res quam contrario admota cognoscitur; nil magis amabilem lucem facit, quam odium tenebrarum.
Que si de Cicerone meo dixi, quem in multis miror, quid de aliis me dicturum speras? Scripserunt multi multa subtiliter, quidam etiam graviter, dulciter, eloquenter; sed in his, quasi venenum in melle, miscuerunt quedam falsa, periculosa, ridicula, de quibus nunc agere longum nimis et impertinens. Neque enim in omnibus ea michi excusatio fuerit, que fuit in Cicerone; non sic omnes alliciunt, quibus, etsi materia alta sit, non est eloquii par dulcedo. Sepe cantus idem pro varietate canentium nunc delectabilis, nunc molestus fuit, et eandem musicam longe variam vox ostendit. Ne tamen res egeat exemplo, Pithagoram summi virum ingenii fuisse quis non novit? Eius est tamen nota illa METEMPSIKOSIS, quam in caput non dicam philosophi, sed hominis scandere potuisse supra fidem stupeo. Scandit tamen et a magno ingenio profecta, magna etiam, ut perhibent, infecit ingenia. Dicerem hic aliquid, si auderem; quod quia non audeo, audentior pro me dicet Lactantius Formianus, qui in libris Institutionum, hunc ipsum de quo loquimur Pithagoram, vanum senem et ineptum, hominemque levissimum deridende vanitatis appellare non veritus, totum hoc fabulosum et inane mendacium, atque illud in primis quod se in priore vita Euphorbium fuisse mentitus est, generosa stili atque animi libertate despicit ac refellit. Hoc est autem unum illud electissimum inter pithagorica dogmata, quibus ille vir advena apud Methapontinos credulos, ubi diem obiit, tantum meruit nomen, ut domus eius pro templo, ipse pro deo cultus atque habitus sit. Et quamvis hec ipse non scripserit — nichil enim scripsisse traditur — dixit tamen, et post eum scripsere alii. Quis athomorum turbas concursusque fortuitos non audivit? Ex quibus in unum coeuntibus celum et terram et universa constare vult Democritus, secutusque Democritum Epycurus, qui, nequid penitus deesset insanie, mundos innumerabiles posuere. Quod cum audisset, suspirasse fertur Alexander Macedo, quod nondum unum ex innumeris subegisset. Vani vastique animi suspirium! Certe hi duo philosophice heresis huius auctores millesimam nondum partem mundi unius agnoverant, dum mundos innumerabiles somniabant. I nunc, et non solum doctos, sed sobrios etiam ac discretos, quodque est evidentissimum, otiosos nega, quibus vacaverit talia cogitare! Quid de aliis dicam, qui non mundorum innumerabilitatem infinitatemque locorum, ut hi proximi, sed mundi huius eternitatem astruunt? In quam sententiam, preter Platonem ac platonicos, philosophi fere omnes, et cum illis mei quoque iudices, ut philosophi potius quam cristiani videantur, inclinant; et ut illum famosissimum sive infamem Persii versiculum defendant: «Gigni de nichilo nichil, in nichilum nil posse reverti», non modo mundi fabricam Platonis in Thimeo, sed mosaicam Genesim, fidemque catholicam, totumque Cristi dogma sanctissimum ac saluberrimum et celesti rore mellifluum oppugnare non metuant, nisi humano magis quam divino supplitio terreantur. Quo cessante, submotisque arbitris, oppugnant veritatem et pietatem, clanculum in angulis irridentes Cristum, atque Aristotilem, quem non intelligunt, adorantes, meque ideo, quod cum eis genua non incurvo, accusant, quod est fidei ignorantie tribuentes. Fidem enim ipsam incusare veriti, sectatores fidei insectantur, obtusosque et ignaros dicunt; neque quid alii sciant aut quid nesciant, sed in quo secum sentiant aut dissentiant attendunt; omnisque dissensio apud illos ignorantia est, cum ab errantibus dissentire summa sit sapientia. Ita autem proposito insistunt, ut quoniam ex nichilo fieri aliquid impossibile sit natura, Deo ipsi impotentiam hanc ascribant, ceci ac surdi, qui non saltem naturalium philosophorum antiquissimum audiant Pithagoram, solius hanc dei fore virtutem ac potentiam asserentem, ut quod natura efficere nequeat, deus facile possit, ut qui sit omni virtute potentior atque prestantior, et a quo natura ipsa vires mutuetur. Non miror, si Cristum, si apostolos, si doctores catholicos non audiunt, quos contemnunt: hunc philosophum non audire vel spernere illos miror. Sed nec non legisse hec tantos aliorum iudices fas est suspicari; que si tamen forsitan non legerunt, legant, siquis est pudor, apud Calcidium, in Thimeum Platonis secundo commentario. Sed nequicquam moneo. Omne quod ad pietatem tendit, a quocunque dictum, pari temeritate atque impietate despiciunt, et ut docti videantur, insaniunt, quod ancille humili negatum sit omnipotenti quoque domino vetitum opinantes. Quinetiam — quod in horum tumultibus advertere potuisti — ubi ad disputationem publicam ventum est, quia errores suos eructare non audent, protestari solent se in presens sequestrata ac seposita fide disserere; quod quid, oro, est aliud, quam reiecta veritate verum querere, et quasi, sole derelicto, in profundissimos et opacos terre hiatus introire, ut illic in tenebris lumen inveniant? Quo nichil amentius fingi potest. Ipsi autem, ne nil agere illos putes, seu quid agant ignorare, quod aperta professione non audent, protestatione clandestina fidem negant, nunc seriis sophisticisque blasphemiis, nunc ludicris et male falsis, et olentibus iocis atque impiis. Atque magno audientium assensu apud ipsum Ciceronem loquens Balbus: «Mala» inquit «et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id sive simulate», loquebatur ut deorum cultor pie, quanquam pietas illa impia esset ac pestifera. Quam ergo mala quamque impia consuetudo veri Dei cultoribus videri debet, contra deum suum, hoc est contra unum, verum, vivum celi Deum disputandi quocunque proposito? Nam si ex animo fiat, scelus ingens et impietas; si ludendo autem, ineptissimus ludus et censoria dignus est nota. Non hoc tamen aspiciunt iudices mei, quorum in iudicio non ignorans adeo viderer, ni cristianus essem. Quomodo enim cristianus homo literatus videretur his, qui ydiotam Cristum, magistrum et dominum nostrum, dicunt? Non facile rudis magistri discipulus eruditus fiet, ab illius vestigiis non divertens. Cupide igitur et audacter, et importune, contra preceptorem contraque discipulos eius clamant, imo latrant et insultant, inque eo maxime gloriantur, si confusum aliquid ac perplexum dixerint, nec sibi nec aliis intellectum. Nam quis, precor, intelligat non intelligentem se? Nec audiunt Cesarem Augustum, inter multa animi ingeniique bona, disertissimum principem, qui, ut de illo scribitur, genus eloquendi secutus est elegans et temperatum, precipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere, et amicos irrisit verba insolita et obscura captantes, et hostem increpuit, ut insanum, ea scribentem, que mirentur potius audientes quam intelligant. Vere ergo miri homines, qui hinc doctrine gloriam aucupentur, unde apud doctos ignorantie merentur infamiam. Summum enim ingenii et scientie argumentum, claritas. Nam quod clare quis intelligit, clare eloqui potest, quodque intus in animo suo habet, auditoris in animum transfundere. Ita verum fit, quod his dilectus nec intellectus Aristotiles ait in primo Methaphisice: scientis signum posse docere. Quamvis hoc ipsum artificio non vacet, quia, ut ait Cicero secundo De legibus: «non solum scire aliquid artis est, sed quedam ars est etiam docendi». At ars hec nimirum in intellectus ac scientie claritate fundata est. Etsi enim ars huiusmodi preter scientiam exigatur, ad exprimendum scilicet imprimendumque animi conceptus, nulla ars tamen de obscuro ingenio claram promet orationem. Amici autem nostri, nos luce gaudentes neque secum in tenebris palpitantes, quasi nostre scientie diffisos, et ob id omnium ignaros, quia non de omnibus per compita disputamus, ex alto despiciunt, tumentes inauditis ambagibus, sibique precipue hinc placentes, quod cum nichil sciant, profiteri omnia et clamare de omnibus didicerunt. Neque illos hinc retrahit pudor ullus, aut modestia, et conscientia latitantis inscitie, neque non dicam ille Publii mimus: «Nimium altercando veritas amittitur», sed illud Salomonis autenticum: «Verba sunt plurima multamque in disputando habentia vanitatem»; aut illud Apostoli: «Siquis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei»; atque illud eiusdem: «Videte nequis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Cristum». Quid est autem hoc quod loquor? aut quomodo Paulo unquam credituros sperem? An non ipse Cristi discipulus, quo magistro gratior, eo istis invisior contemptiorque? quis aurem odioso unquam prebuit consultori? Non si amicus, non si ipse frenum stringat Aristotiles, quiescent: tantus est impetus, tanta animi temeritas, tantus tumor, tanta philosophici nominis et tam vana iactantia, tanta denique opinionum pervicacia, et peregrinorum dogmatum ventoseque disputationis improbitas! Cuius illud supra positum inter multa damnabile, quod coeternum Deo mundum volunt. Ubi profanas illas cautiunculas gravi non sine stomaco solitus sum audire, quas hi nostri in triviis passim; apud Ciceronem vero Velleius, Epycuri partium defensor, querit his verbis: «Quibus enim» inquit «oculis animi intueri potuit Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque edificari mundum facit?». Potest utcunque hec interrogatio tolerari, nisi quod iam querendo responsum est, quibus hec oculis vidit Plato, nempe animi, quibus invisibilia cernuntur, et quibus ipse, ut philosophus fretus acerrimis atque clarissimis, multa vidit; quamvis ad hanc visionem nostri propius accesserint, non visu quidem sed lumine clariore. At quod sequitur quis ferat? «Que molitio» inquit «que ferramenta? qui vectes? que machine? qui ministri tanti muneris fuerunt? Quemadmodum autem obedire et parere voluntati architecti, aer, ignis, aqua, terra potuerunt?». Questio diffidentis et irreligiosi animi. Ita enim quasi de lignario aut ferrario fabro querit, non de illo, de quo scriptum est: «Ipse dixit, et facta sunt». Dixit autem non verbo volatili, ne laborasse vel iubendo somnient, ut multa sunt soliti, sed per verbum internum sibique coeternum, quod erat in principio apud Deum, Deus verus de Deo vero, consubstantialis patri, per quem facta sunt omnia. Hic profecto mundum fecit ex nichilo, vel si, ut philosophi quidam volunt, ex informi materia, quam «ylen» Grai quidam, alii «silvam» vocant, factus est mundus. Hec ipsa, ut ait Augustinus, facta est de omnino nichilo. Fecit, inquam, Deus igitur mundum verbo illo, quod Epycurus et sui nosse non poterant, nostri vero philosophi non dignantur; eoque sunt priscis illis inexcusabiliores. Potest etiam linx in tenebris non videre; qui in luce apertis oculis non videt, plane est cecus. At, quod apud ipsum Ciceronem in processu queritur, quomodo qui mundum natum seu factum introduxerit, is eum dixerit fore sempiternum, haud iniuste quidem queritur. Nos autem et principium habuisse et finem habiturum mundum dicimus. Illa que sequitur vana magis, sed vulgaris est questio. «Sciscitor» inquit «cur mundi edificatores repente exciti ante innumerabilia secula dormierunt». Qui hoc interrogant, non attendunt, si ante centum milia, vel quia id quoque apud Tullium scriptum est Babilonios quadringenta septuaginta annorum milia numerare, ante hec omnia seu multo plura milia factus esset hic mundus, id ipsum similiter queri posse, cur non prius, cum mille annorum milia infinito collata nichil amplius quam totidem dies sint, dicente psalmographo: «Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna que preteriit»; vel multo etiam minus, seu verius nil penitus. Unius enim diei, vel unius hore, ad mille annos sive ad mille milia annorum, sicut unius exigue stille levi imbre delapse ad omnem Occeanum, cuntaque maria, perquamminima quidem, aliqua tamen est comparatio et nonnulla proportio. At multorum, et quotcunque volueris milium annorum usquedum numero nomen desit, ad eternitatem ipsam prorsus nulla. Illa enim supra modum, hinc maxima et hinc parva, utrinque certe finita sunt. Hec autem contra, hinc infinita, hinc finita, licet maxima, que illis admota non exigua existimanda esse, sed nulla, ait ille vir magnus Augustinus, qui de hoc ipso validissime disputat, libro duodecimo Civitatis Dei. Et hec est illa perplexitas, que philosophos coegit eternitatem mundi ponere, ne tam diu otiosus fuisse videatur Deus. Quam multorum sententiam paucis verbis stringens Theodosius Macrobius secundo commentario in sextum ciceroniane Reipublice: «Mundum quidem» inquit «fuisse semper philosophia auctor est, conditore quidem deo, sed non ex tempore; siquidem tempus ante mundum esse non potuit, cum nichil aliud tempora nisi cursus solis efficiat». Que tamen apud ipsum Ciceronem his verbis eliditur: «Non enim si mundus nullus erat, secula non erant. Secula nunc dico, non ea que dierum noctiumque numero anni cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse. Sed fuit quedam ab infinito tempore eternitas, quam nulla temporum circumscriptio metiebatur. Spatio tamen qualis ea fuerit intelligi potest, quod ne in cogitationem quidem cadit, ut fuerit aliquod tempus, cum nullum esset». Que verba pene ad contextum ibidem Augustinus interserit. Addunt sane ingeniosi magis homines quam pii, ad eternitatem ipsam, de qua dictum est, mutationes rerum varias ex incendiis ac diluviis terrarum mundo invectas, quibus et temporalis et quodammodo novus videatur, cum eternus sit. Quo in genere toto — ut iantandem, sero licet, unde discessi redeam; evectus enim sum rerum coherentium cathena — maxime vitandus Aristotiles, non quod plus errorum, sed quod plus autoritatis habet ac sequacium.
Fatebuntur forsitan, seu vero seu verecundia coacti, divina non satis Aristotilem vidisse, neque eterna, quod a puro ingenio semota sint; sed humanorum atque pretereuntium nichil non pervidisse contendent. Ita eo revertimur, quod contra hunc ipsum philosophum disputans Macrobius, sive ioco, sive serio: «Videtur» ait «michi vir tantus nichil ignorare potuisse». Michi autem prorsus contrarium videtur; neque ulli hominum humano studio rerum omnium scientiam fuisse concesserim. Hinc laceror, et quamvis alia sit invidie radix, hec tamen causa pretenditur: quod Aristotilem non adoro. Sed alium quem adorem habeo, qui michi non inanes rerum fallentium ac frivolas coniecturas, ad nil utiles, nulli subnixas fundamento, sed sui ipsius notitiam pollicetur; quam si prestat, ceterarum ab eodem conditarum rerum et accessio supervacua et apprehensio facilis et inquisitio ridiculosa videbitur. Hunc igitur habeo, de quo sperem; hunc habeo, quem adorem; quem pie utinam et iudices mei colant! Quod si faciunt, sciunt philosophos multa mentitos, eos dico qui philosophi dicuntur; veri enim philosophi vera omnia loqui solent. Horum tamen ex numero nec Aristotiles certe, nec Plato est, quem ex omni prisca illa philosophorum acie ad verum propius accessisse nostri dixere philosophi. Isti vero, ut diximus, sic amore solius nominis capti sunt, ut secus aliquid quam ille de re qualibet loqui sacrilegio dent. Hinc maximum nostre ignorantie argumentum habent, quod nescio quid aliter de virtute neque sat aristotelice dixerim. En crucibus dignum crimen! Perfacile fieri potest, ut non diversum modo aliquid, sed adversum dixerim, nec male illico dixerim, nullius addictus iurare in verba magistri, ut de se loquens Flaccus ait. Illud quoque possibile est, ut idem, licet aliter, dixerim, atque his omnia iudicantibus, sed non omnia intelligentibus, dicere aliud visus sim. Magna enim pars ignorantium, ut ligno naufragus, verbis heret, neque rem bene aliter atque aliter dici putat; tanta vel intellectus vel sermonis, quo conceptus exprimitur, inopia est! Equidem fateor me stilo viri illius, qualis est nobis, non admodum delectari, quamvis eum in sermone proprio et dulcem et copiosum et ornatum fuisse, Grecis testibus et Tullio auctore, didicerim, antequam ignorantie sententia condemnarer. Sed interpretum ruditate vel invidia ad nos durus scaberque pervenit, ut nec ad plenum mulcere aures possit, nec herere memorie; quo fit ut interdum Aristotilis mentem non illius, sed suis verbis exprimere et audienti gratius et promptius sit loquenti.
Neque illud dissimulo, quod persepe cum amicis dixi, nunc ut scribam cogor, non ignarus magnum hinc michi fame periculum instare, magnumque et novum eius, que michi obicitur, argumentum ignorantie. Scribam tamen, nec iudicia hominum verebor. Audiant me licebit omnes qui usquam sunt Aristotelici. Scis quam facile solum hunc peregrinum et exiguum conspuent libellum — est enim in convitia pronum genus —; sed de hoc libellus ipse viderit, quo se linteo detergat: modo ne me conspuant, sat est michi. Audiant aristotelici, inquam, omnes, et quoniam Grecia nostris sermonibus surda est, audiant quos Italia omnis, et Gallia et contentiosa Parisius ac strepidulus Straminum vicus habet. Omnes morales, nisi fallor, Aristotilis libros legi, quosdam etiam audivi, et antequam hec tanta detegeretur ignorantia, intelligere aliquid visus eram, doctiorque his forsitan nonnunquam, sed non — qua decuit — melior factus ad me redii, et sepe mecum et quandoque cum aliis questus sum illud rebus non impleri, quod in primo Ethicorum philosophus idem ipse prefatus est, eam scilicet philosophie partem disci, non ut sciamus, sed ut boni fiamus. Video nempe virtutem ab illo egregie diffiniri et distingui tractarique acriter, et que cuique sunt propria, seu vitio, seu virtuti. Que cum didici, scio plusculum quam sciebam; idem tamen est animus qui fuerat, voluntasque eadem, idem ego. Aliud est enim scire atque aliud amare, aliud intelligere atque aliud velle. Docet ille, non infitior, quid est virtus; at stimulos ac verborum faces, quibus ad amorem virtutis vitiique odium mens urgetur atque incenditur, lectio illa vel non habet, vel paucissimos habet. Quos qui querit, apud nostros, precipue Ciceronem atque Anneum, inveniet, et, quod quis mirabitur, apud Flaccum, poetam quidem stilo hispidum, sed sententiis periocundum. Quid profuerit autem nosse quid est virtus, si cognita non ametur? Ad quid peccati notitia utilis, si cognitum non horretur? Imo hercle, si voluntas prava est, potest virtutum difficultas et vitiorum illecebrosa facilitas, ubi innotuerit, in peiorem partem pigrum nutantemque animum impellere. Neque est mirari si in excitandis atque erigendis ad virtutem animis sit parcior, qui parentem philosophie huius Socratem «circa moralia negotiantem», ut verbo eius utar, irriserit, et, si quid Ciceroni credimus, contempserit; quamvis eum ille non minus. Nostri autem — quod nemo nescit expertus — acutissimos atque ardentissimos orationis aculeos precordiis admovent infliguntque, quibus et segnes impelluntur, et algentes incenduntur, et sopiti excitantur, et invalidi firmantur, et strati eriguntur, et humi herentes in altissimos cogitatus et honesta desideria attolluntur; ita ut terrena iam sordeant et conspecta vitia ingens sui odium, virtus internis spectata oculis formaque et «tanquam honesti visa facies», ut vult Plato, miros sapientie, miros sui pariat amores. Que licet preter Cristi doctrinam atque auxilium omnino fieri non posse non sim nescius, neque sapientem neque virtuosum neque bonum aliquem evadere, nisi largo haustu, non de fabuloso illo Pegaseo, qui est inter convexa Parnasi, sed de vero illo et unico et habente in celo scatebras fonte potaverit aque salientis in vitam eternam; quam qui gustat, amplius non sitit. Ad hec tamen ipsa pergentibus illi ipsi, quos dicebam, multum conferunt multumque adiuvant, quod et de multis eorum libris multi sentiunt, et de Ciceronis Hortensio nominatim in se expertus grate admodum profitetur Augustinus. Etsi enim non sit in virtute finis noster, ubi eum philosophi posuere, est tamen per virtutes iter rectum eo ubi finis est noster; per virtutes, inquam, non tantum cognitas, sed dilectas. Hi sunt ergo veri philosophi morales et virtutum utiles magistri, quorum prima et ultima intentio est bonum facere auditorem ac lectorem, quique non solum docent quid est virtus aut vitium preclarumque illud hoc fuscum nomen auribus instrepunt, sed rei optime amorem studiumque pessimeque rei odium fugamque pectoribus inserunt. Tutius est voluntati bone ac pie quam capaci et claro intellectui operam dare. Voluntatis siquidem obiectum, ut sapientibus placet, est bonitas: obiectum intellectus est veritas. Satius est autem bonum velle quam verum nosse. Illud enim merito nunquam caret; hoc sepe etiam culpam habet, excusationem non habet. Itaque longe errant qui in cognoscenda virtute, non in adipiscenda, et multo maxime qui in cognoscendo, non amando Deo tempus ponunt. Nam et cognosci ad plenum Deus in hac vita nullo potest modo, amari autem potest pie atque ardenter; et utique amor ille felix semper, cognitio vero nonnunquam misera, qualis est demonum, qui cognitum apud inferos contremiscunt. Et quanquam prorsus incognita non amentur, satis est tamen Deum eatenus, quibus ultra non datur, ac virtutem nosse, ut sciamus illum omnis boni fontem lucidissimum, sapidissimum, amenissimum, inexhaustum, a quo et per quem et in quo sumus quicquid sumus boni, hanc post Deum rerum optimam. Quo cognito, totis Illum precordiis ac medullis propter se, hanc autem propter Illum amemus et colamus, vite Illum unicum auctorem, vite hanc precipuum ornamentum. Que cum ita sint, non est forsitan his philosophis nostris, etsi non sint greci, de virtute presertim credere, ut iudices mei putant, reprehensibile. Et siquidem, vel hos ipsos vel meum forte iudicium secutus, dixi aliquid, quamvis Aristotiles aliter aut aliud dixerit, non ideo apud equiores rerum iudices sim infamis. Notus enim mos aristotelicus, in Thimeo Platonis a Calcidio expressus: «Hic» inquit «suo quodam more pleni perfectique dogmatis electo quod visum sit, cetera fastidiosa incuria negligit». Si ab illo igitur fastiditum aut neglectum aliquid dixi, vel non forsitan cogitatum — fieri enim potest, nec humane dissonum est nature, quamvis, si hos sequimur, nec consonum viri fame — si hoc dixi, quicquid id est — neque enim satis quid sit illud novi, neque hi satis ingenue veris me certisque criminibus impetunt, sed suspitionibus ac susurris — hecne sufficiens causa est, qua fluctibus sic demergar ignorantie, ut in uno errans, in quo ipso possum, his errantibus, non errasse, factus sim omnium reus, et in omnibus semper errare nilque omnium scire damnandus sim?
«Quid ergo?» dicat aliquis «An et tu contra Aristotilem mutis?». Contra Aristotilem nichil, sed pro veritate aliquid, quam licet ignorans amo, et contra stultos aristotelicos multa quotidie in singulis verbis Aristotilem inculcantes, solo sibi nomine cognitum, usque ad ipsius, ut auguror, audientiumque fastidium, et sermones eius etiam rectos ad obliquum sensum temerarie detorquentes. Nemo vero me amantior, nemo reverentior illustrium virorum, et, quod ait Naso: «Quotque aderant vates rebar adesse deos». Ad philosophos et maxime ad theologos veros traho. Ipsum vero Aristotilem — nisi maximum quemdam virum scirem, non hec dicerem — scio maximum, sed, ut dixi, hominem. Scio in libris eius multa disci posse, sed et extra sciri aliquid posse credo, et antequam Aristotiles scriberet, antequam disceret, antequam nasceretur, multa aliquos scisse non dubito: Homerum, Hesiodum, Pithagoram, Anaxagoram, Democritum, Dyogenem, Solonem, Socratem, et philosophie principem Platonem.
«Et quis» inquient «principatum hunc Platoni tribuit?». Ut pro me respondeam, non ego, sed veritas, ut aiunt, etsi non apprehensa, visa tamen illi, propiusque adita, quam ceteris. Dehinc magni tribuunt auctores, Cicero primum et Virgilius, non hic quidem nominando illum, sed sequendo, Plinius preterea, et Plotinus, Apuleius, Macrobius, Porphirius, Censorinus, Iosephus, et ex nostris Ambrosius, Augustinus et Ieronimus, multique alii. Quod facile probaretur, nisi omnibus notum esset. Et quis non tribuit, nisi insanum et clamosum scolasticorum vulgus? Nam quod Averrois omnibus Aristotilem prefert, eo spectat, quod illius libros exponendos assumpserat et quodammodo suos fecerat; qui quanquam multa laude digni sint, suspectus tamen est laudator. Ad antiquum nempe proverbium res redit: mercatores omnes suam mercem solitos laudare. Sunt qui nichil per seipsos scribere audeant et, scribendi avidi, alienorum expositores operum fiant, ac velut architectonice inscii, parietes dealbare suum opus faciant et hinc laudem querant, quam nec per se sperant posse assequi, nec per alios, nisi illos in primis et illorum libros, hoc est subiectum cui incubuere, laudaverint, animose id ipsum, et immodice, ac multa semper yperbole. Quanta vero sit multitudo — aliena dicam exponentium, an aliena vastantium? — hac presertim tempestate, Sententiarum liber, ante alios, mille tales passus opifices, clara, si loqui possit, et querula voce testabitur. Et quis unquam commentator non assumptum ceu proprium laudavit opus? Imo eo semper uberius, quo alienum urbanitas, suum opus laudare vanitas atque superbia est. Linquo eos qui tota sibi delegere volumina, quorum unus est aut primus Averrois. Certe Macrobius, non tantum licet expositor, sed scriptor egregius, cum tamen ciceroniane Reipublice non libros quidem, sed unius libri partem exponendam decerpsisset, expositionis in fine quid addiderit notum est: «Vere» inquit «pronuntiandum est nichil hoc opere perfectius, quo universe philosophie continetur integritas». Finge hunc non de libri parte, sed de totis philosophorum omnium libris loqui: pluribus quidem verbis, non plus autem dicere potuisset; siquidem nichil integritati potest nisi superfluum accedere. Quid vero philosophorum libris omnibus, qui vel scripti vel scribendi sunt contineri amplius potest, quam philosophie integritas? Si tamen hec ipsa vel omnibus contineri potuit aut poterit libris, et non aliquid deest primis, et novissimo defuturum est.
Sed hec hactenus. Scio, ut dixi, durum me fame scopulum adisse, tantorum non modo mentione philosophorum, sed comparatione proposita. Stilum tamen obiecta, nec reiecta, excuset ignorantia, audaces facere solita et loquaces. Metus amittende glorie aut nominis minuendi, frenare solitus oratores, amicorum michi demitur sententia: quid metuam, queso? Non potest perdi, nec michi iam minui quod amissum est. Quicquid dixero, aut id erit quod amici mei iudicant, aut plus aliquid: minus nichilo, nichil est. Quando ergo, quolibet flatu pulsus, huc prodii, emergam ut potero, et id dicam, quod me sepe et interdum magnis quesitoribus respondisse memor sum. Siquidem de Platone et Aristotile si queratur, quisnam maior clariorque vir fuerit, non michi tanta est ignorantia, etsi multam iudices mei tribuant, ut tanta de re precipitare ausim sententiam, que de rebus licet parvis continenda ac libranda est. Neque vero me fugit quanta sepe de doctis hominibus inter doctos concertatio sit exorta, de Cicerone ac Demosthene, deque ipso itidem Cicerone ac Virgilio, de Virgilio insuper atque Homero, de Salustio ac Tuchidide, denique de Platone ipso et condiscipulo eius Xenophonte, deque aliis multis. Quorum omnium si indago difficilis atque extimatio anceps est, inter Platonem atque Aristotilem quis sedens iudiciaria autoritate pronuntiet? At si queritur uter sit laudatior, incuntanter expediam inter hos referre, quantum ego arbitror, quod inter duos, quorum alterum principes proceresque, alterum universa plebs laudet. A maioribus Plato, Aristotiles laudatur a pluribus; et a magnis et a multis, imo ab omnibus dignus uterque laudari. Eo enim ambo naturalibus atque humanis in rebus pervenerunt, quo mortali ingenio ac studio perveniri potest. In divinis altius ascendit Plato ac platonici, quanquam neuter pervenire potuerit quo tendebat. Sed, ut dixi, propius venit Plato, de quo nullus cristianorum et in primis Augustini librorum fidelis lector hesitaverit; quod nec Greci, quamvis hodie literarum nescii, dissimulant, maiorum per vestigia Platonem divinum, Aristotilem demonium nuncupantes. Neque me rursum fallit, quanta in libris suis in Platonem Aristotiles disputare sit solitus; quod quam honeste et quam procul a suspitione invidie faciat, quamvis alicubi amicum Platonem, sed amiciorem asserat veritatem, ipse viderit, simulque hoc sibi dictum audiat. Facile est cum mortuo litigare. Quem tamen multi viri maximi post obitum defenderunt, nominatim in ydeis, contra quas valide omnes ingenii sui nervos ille acerrimus disputator intenderat, notissima Augustini ipsius ac secura defensio est, cui pium quoque lectorem non minus assensurum rear quam vel Aristotili vel Platoni. Unum incidenter hic dixerim, ut errorem meorum iudicum hisque similium refellam, qui vulgi vestigiis insistentes opinari solent et insolenter nec minus ignoranter obicere multa scripsisse Aristotilem. Neque hic errant: multa enim scripsit proculdubio, plura etiam quam cogitent, quippe quorum aliqua nondum habeat lingua latina. At Platonem, prorsum illis et incognitum et invisum, nil scripsisse asserunt, preter unum atque alterum libellum; quod non dicerent, si tam docti essent, quam me predicant indoctum. Nec literatus ego, nec Grecus, sedecim vel eo amplius Platonis libros domi habeo; quorum nescio an ullius isti unquam nomen audierint. Stupebunt ergo si hec audiant. Si non credunt, veniant et videant. Bibliotheca nostra, tuis in manibus relicta, non illiterata quidem illa, quamvis illiterati hominis, neque illis ignota est; quam totiens me tentantes ingressi sunt, semel ingrediantur et Platonem tentaturi, an et ipse sine literis sit famosus. Invenient sic esse ut dico, meque licet ignarum, non mendacem tamen, ut arbitror, fatebuntur. Neque Grecos tantum, sed in latinum versos aliquot nunquam alias visos aspicient literatissimi homines. De qualitate quidem operum iure illi suo iudicent; de numero autem nec iudicare aliter quam dico, nec litigare litigiosissimi homines audebunt. Et quota ea pars librorum est Platonis? quorum ego his oculis multos vidi, precipue apud Barlaam Calabrum, modernum graie specimen sophie; qui me latinarum inscium docere grecas literas adortus, forsitan profecisset, nisi michi illum invidisset mors, honestisque principiis obstitisset, ut solita est.
Nimis iam post ignorantiam meam vagor, et animo et calamo nimis indulgeo. Redeundum est. He sunt igitur, amice, atque harum similes cause, que me amico, sed iniquo, mirum dictu, meorum iudicio sodalium obiecere. Quarum, ut intelligo, nulla potentior, quam quod, licet peccator, certe cristianus sum. Etsi enim forsitan audire possim quod obiectum sibi Ieronimus refert: «Mentiris, ciceronianus es, non cristianus. Ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum». Respondebo et thesaurum meum incorruptibilem et supremam cordis mei partem apud Cristum esse. Sed propter infirmitates ac sarcinas vite mortalis, quas nedum ferre, sed enumerare difficile est, non possum, fateor, ut vellem, sic inferiores partes anime, in quibus est irascibilis et concupiscibilis appetitus, attollere, quin adhuc terris inhereant. Et quotiens quanto nisu humo illas avellere mestus et indignans retentaverim, et, quia non successit, quid hinc patiar, solus ipse quem testor et quem invoco Cristus novit; qui fortasse miserebitur, ut salubrem conatum adiuvet imbecillis anime et peccati mole obrute ac depresse. Interim non nego multis me curis vanis ac noxiis deditum. Sed in his non numero Ciceronem, quem michi nunquam nocuisse, sepe etiam profuisse cognovi. Quod dictum ex me nemo mirabitur, Augustinum si audierit de se similia profitentem; de quo me supra proxime, sed alibi pluribus egisse memini, ideoque nunc unum hoc dixisse contentus sim. Non dissimulo equidem me Ciceronis ingenio et eloquentia delectari, quibus, ut innumeros sileam, Ieronimum ipsum usqueadeo delectatum video, ut nec visione illa terribili, nec Ruphini iurgiis sic stilum inde dimoverit, quin ciceronianum aliquid redoleret. Quod ipsemet sentiens de hoc ipso alicubi se excusat. Nec vero Cicero fideliter ac modeste lectus aut illi nocuit, aut cuique alteri, cum ad eloquentiam cuntis, ad vitam multis valde profuerit, nominatim, ut diximus, Augustino, qui ex Egipto egressurus, Egiptiorum auro et argento sinum sibi gremiumque complevit, ac tantus pugil Ecclesie, tantus propugnator fidei futurus, ante diu quam in aciem descenderet, sese armis hostium circunfulsit. Ubi ergo de his, de eloquentia presertim queritur, Ciceronem fateor me mirari inter, imo ante omnes, qui scripserunt unquam, qualibet in gente, nec tamen ut mirari, sic et imitari, cum potius in contrarium laborem, ne cuiusquam scilicet imitator sim nimius, fieri metuens quod in aliis non probo. Si mirari autem Ciceronem, hoc est ciceronianum esse, ciceronianus sum. Miror eum nempe; quin etiam non mirantes illum miror. Si qua hec ignorantie nova confessio videri potest, hoc sum animo, fateor, hoc stupore. At ubi de religione, id est de summa veritate et de vera felicitate deque eterna salute cogitandum incidit aut loquendum, non ciceronianus certe nec platonicus, sed cristianus sum; quippe cum certus michi videar, quod Cicero ipse cristianus fuisset, si vel Cristum videre, vel Cristi doctrinam percipere potuisset. De Platone enim nulla dubitatio est apud ipsum Augustinum, si aut hoc tempore revivisceret, aut dum vixit, hec futura prenosceret, quin cristianus fieret; quod fecisse sua etate plerosque platonicos idem refert, quorum ipse de numero fuisse credendus est. Stante hoc fundamento, quid cristiano dogmati ciceronianum obstet eloquium? aut quid noceat ciceronianos libros attingere, cum libros hereticorum legisse non noceat, imo expediat, dicente Apostolo: «Oportet hereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis»? Ceterum multo hac in parte plus fidei apud me habiturus fuerit pius quisque catholicus, quamvis indoctus, quam Plato ipse vel Cicero. Hec sunt igitur argumenta validiora nostre ignorantie; que vera esse gaudeo, hercle, utque in dies veriora sint cupio. Profecto enim, de quo michi cum magnis viris liquido convenit, si quemcunque philosophum, quamlibet famosum, si denique deum suum Aristotilem revixisse et cristianum factum esse audiant, ruditatis et inscitie arguent, et quem ante suspexerint, superbi despicient ignorantes, tanta penuria tantumque odium veri est, quasi dedidicerit, eo ipso quod ad sapientiam Dei patris a caliginosa et loquaci mundi huius ignorantia sit conversus! Neque michi dubium est, quin Victorinus, dum rethoricam docuit clarissimus habitus, ita ut in romano foro statuam meritus accepisset, illico ut Cristum et veracem fidem clara et salutifera voce confessus est, ab illis superbis demonicolis, quorum offense metu aliquandiu conversionem distulisse eum in Confessionibus suis Augustinus refert, hebes ac delirantissimus haberetur. Quod de ipso etiam Augustino eo magis suspicor, quo et ipse vir clarior fuit clariorque conversio, et quanto fidelibus utilior gratiorque, tanto Cristi et Ecclesie sue hostibus invisior mestiorque, quando apud Mediolanum, ut in eisdem Confessionibus idem ipse commeminit, magisterio rethorice deposito, sub illo fidelissimo ac sanctissimo precone veritatis Ambrosio, scientiam celestem atque iter salutis arripuit, et de Ciceronis expositore factus est predicator Cristi. De quo quid semel audierim narrabo, ut intelligas quantus hic morbus, quam pestifer, quam profundus sit. Audivi virum magni nominis, dum de Augustino placitum sibi nescio quid dixissem, cum suspirio respondentem: «Heu! quam dolendum, quod ingenium tale fabellis inanibus irretitum fuerit!». Cui ego: «O te miserum, qui hec dicas, miserrimumque si sentias!». Contra ille subridens: «Imo vero stultum te, inquit, si sic credis ut loqueris, sed melius de te spero». Quid de me autem speraret, nisi ut contemptor pietatis in silentio secum essem? Pro superum atque hominum fidem! Si iam nemo igitur literatus horum iudicio esse potest, nisi sit idem hereticus et insanus, superque omnia importunus et procax, qui per vicos ac plateas urbium de quadrupedibus ac beluis disputans, bipes ipse sit belua! Quid autem miri, si delirum me, non modo ignarum iudicant amici mei, cum de hoc proculdubio sint grege, qui pietatem quolibet ingenio cultam spernunt, et religionem diffidentie ascribunt, neque ingeniosum putant neque satis doctum, qui non aliquid contra Deum loqui audeat, in Aristotilem solum mutus, aliquid contra fidem catholicam disputare? Quam quo quisque animosius oppugnare presumpserit (expugnari enim nullo potest ingenio, nulla vi), eo ingeniosior apud istos doctiorque; quo fidentius fideliusque defenderit, eo habetur obtusior atque indoctior, et ignorantie conscientia fidei velum assumpsisse, quo se contegat atque involvat, creditur, prorsus quasi non discordes ac trepide fabelle et nugelle inanes ac vacue sint illorum, nec scientia certa de ambiguis aut ignotis, sed opiniones vage et libere et incerte; vere autem fidei notitia et altissima et certissima et postremo felicissima sit scientiarum omnium! Qua deserta, relique omnes non vie, sed devia, non termini, sed ruine, non scientie, sed errores sunt. His tamen isti animis hisque sunt iudiciis, ut nesciam an non solum duo illi, de quibus supradictum est, vel siqui sunt similes, sed supremus omnium Paulus ipse non dico ceperit displicere Iudeis, quibus ante placuerat, quod Ieronimus, epistolam eius ad Galathas exponens, ait; sed omnino et Phariseis et pontificibus insanire visus olim sit, quod de lupo agnus, de persecutore cristiani nominis factus esset apostolus Cristi, et his nostris nunc etiam videatur. Possum ergo ignorantiam michi obiectam — possim et si obiciatur insaniam — magnis comitibus consolari, et sic facio. Quin interdum et delector et gaudeo honestis ex causis non ignorantie tantum, sed amentie reus esse.
Ceterum de me letus, de amicis doleo; etsi enim alie iudicio pretendantur cause, et forsitan leviores, he quidem scelere et impietate non vacant, illis mortifere et infames, michi etiam gloriose, ut pro his causis non solum fama, sed vita insuper spoliari, si res tulerit, equissimo sim passurus animo. Illud angit in primis, quod verissima omnium vel unica vel inter cuntas eminens obliqui causa iudicii livor est, qui multos semper, sed nullos unquam sanos ac lucidos infecit oculos, coegitque falsum cernere. Res stupenda et nova, neque michi unquam hactenus audita, nunc — quod nolim — in meo capite experta et cognita, amicis invidiam inesse pectoribus. Amicis, inquam, sed non plena ac perfecta amicitia, que est ita amicum ut se amare. Amant isti me, sed non toto pectore. Dicam melius: toto amant pectore, sed non totum me. Vitam certe, corpusque et animam, et quicquid habeo, preter famam, eamque duntaxat literarum, horum ego vel omnium vel singulorum in manibus fidenter nilque hesitans posuerim. Neque hec exceptio aut odii aut amicitie lentioris, sed invidie est, ut dixi, etiam in amicitiis habitantis, vel si hoc auditu durum est, et hoc quoque melius aliter est dicendum, ut non livoris sit exceptio, sed doloris. Dolent forsitan, imo dolent utique apud doctos, apud quos michi, vere ne an falso, literati hominis partum nomen audiunt, se nec literatos esse nec cognitos. Hinc ereptum michi cupiunt, quod non habent, neque, si sapiunt, sperant. Magna votorum conflictatio rerumque discordia, cui bonum omne vel maximum velis, eidem nolle vel minimum, non tam puto quia id michi esse, quam quod sibi doleant deesse. Querunt, neque id fateor iniuste, in amicitia pares esse, et id agunt, ut quoniam clari omnes esse non possumus, quod facilius censent, simus omnes obscuri. Est, non inficior, in amicis paritas pulcerrima. Ubi enim insigniter pars una preponderat, non bene videntur amicorum animi quasi impares iuvenci sub amicitie iugum mitti. Verum ea paritas amoris ac fidei esse debet; fortunarum et glorie non ita. Idque, ut ignotos sileam, Herculis ac Philotete, Thesei ac Pirothoi, Achillis et Patrocli, Scipionis et Lelii probat imparitas. Ipsi tamen, ut libet, viderint quo animo erga meum nomen fuerint, qui erga me, ni fallor, hauddubie sunt optimo.

V

Ego autem, amice, ne quid nescias, et ut noris unde et quo animo tibi hec scribo, inter Padi vertices parva in navi sedeo. Ne mireris si vel manus scribentis vel oratio fluctuat; per adversum hunc ingentem amnem tota cum ignorantia mea navigo, cuius olim in ripis multa scripsi iuvenis multaque meditatus sum, que illorum temporum senibus probarentur, priusquam hi iuvenes senilem ignorantiam deprehendissent. O sors hominum instabilis! Padus ipse quodammodo michi compati visus est, quasi studii nostri memor et veterum conscius curarum, quod quem iuvenem — si sine superbia dici potest — gloriosum vidit, senem cernat inglorium fameque prefulgidis exutum vestibus; meque retro assidue ad ius meum ab iniquis iudicibus reposcendum magno impetu et toto gurgite reimpellit. Verum ego, laboriosam michi et quibus minime suspicabar invidiosam fame sarcinam perosus, et litium fugitans et contemptus spretor, exuvias meas raptoribus caris linquo. Habeant sibi, me cedente, si ut pecunia, sic et fama, dum habenti eripitur, ad raptorem transit. Habeant sibi vel scientiam, vel huic apud stultos parem, scientie opinionem. Ego vel utraque vel profecto altera, hoc est opinione scientie, nudus eo, felicior fortassis ac ditior nuditate humili, quam superbis illi spoliis et, ut arbitror, non suis. Vado igitur letus, claro et gravi fasce deposito, et obstantem Padum remis, velis ac funibus supero, Ticinum repetens, studiosam et antiquam urbem, ubi non modo vestimentum fame vetus inter nautas perditum inveniam, si ea cura sit; sed carere illo, etsi valde cupiam, nequibo. Ego autem nitar semper et optabo illiteratus dici, dum vir bonus aut non malus sim, ut vel sic quiescam: fesso nil dulcius est quiete. Hanc michi semper ad hunc diem mendax, ut nunc audio, literarum fama preripuit, et hanc ipsam seu falsa seu verax ignorantie fama restituet. Atque ita, vel sero, tandem aliquando, bene erit. Id tamen, ut vereor, frustra nitar atque optabo. Tam multi contra meos iudices sentiunt, ut non illic tantum, quo michi nunc iter est, sed ubicunque per hunc nostrum orbem suam hanc sententiam promulgarint, quamvis apud me in rem iudicatam iam transierit, ut audisti; apud alios tamen in suum caput, plurium ac maiorum iudicio, recasura sit, preter illam unam forsitan, ubi hec audent, urbem nobilissimam atque optimam; ubi propter populi magnitudinem multiplicemque varietatem multi sunt qui sine literis philosophentur ac iudicent. Multa enim rerum omnium, et quod unicum ibi vel maximum malum dixerim, verborum longe nimia est libertas; qua freti sepe ineptissimi homines claris nominibus insultant, indignantibus quidem bonis, qui ibidem quoque tam multi sunt, ut nesciam an in ulla urbe tot boni modestique viri sint; sed tanto maior est ubique stultorum acies, ut sapientium indignatio frustra sit. Tam dulce omnibus libertatis est nomen, ut temeritas et audacia, quod illi similes videantur, vulgo placeant. Hinc impune aquilam noctue, cignum corvi, leonem simie lacessunt; hinc honestos fedi, doctos inscii, fortes ignavi, bonos mali lacerant; nec malorum licentie boni obstant, quod et numero illi superant et favore publico, expedire credentium ut quicquid loqui libet et liceat. Ita prorsus insedit illud Tiberii Cesaris, in civitate libera linguam mentemque liberas esse debere. Libere quidem esse debent; ita tamen ut libertas vacet iniuria.
Viden ut ad finem propero, neque pervenio? Multa enim interveniunt, que cursum orationis impediant. Non quod ego ignorem multo sapientius multoque gravius futurum fuisse, quod hec et alia sepe similia tacuissem; sed difficile est inter aculeos non moveri. Sepe ergo tales pulices vel conterere necesse michi fuit vel excutere. Facile autem hos tulissem, si te facile perferentem cognovissem. In his enim non inscitiam meam, quam libenter amplector, sed illorum insolentiam egre fero, sed, ut dixi, tacitus hanc laturus, nisi tu fuisses. Tue equidem et non mee indignationi tam longis sermonibus morem gessi; de ignorantia mea tibi non epystolam iam, sed librum scribens. Addidi de multorum ac pene omnium ignorantia que se obtulerant festinanti, de quibus cogitare studiosius si detur, non libellus exiguus, sed ingentes texi queant libri. Quid enim, queso, comunius ignorantia? quid uberius? quid latius? Quocunque me vertam, in me illam et in aliis, sed nusquam exundantius quam in meis iudicibus invenio. Que si tam illis nota esset ut michi, aliene forsan ignorantie ferendis sententiis abstinerent, essetque ad tribunal illud iniquissimum atque ineptissimum perenne iustitium. Quis enim, nisi impudentissimus, quod in se videt, damnat in altero? Excusatio una est: docti sibi videntur, eo presertim tempore; nam quod constat, post cenam illa sententia lata est. Videri autem prima fronte potuerit De mei ipsius ignorantia, nisi aliud addidissem, novus libri titulus, non stupendus tamen ad memoriam revocanti ut de ebrietate sua librum scripsit Antonius triumvir. Tanto enim hoc turpior titulus ille est, quanto morum quam ingenii turpiora sunt vitia. Ignorantia quidem vel desidie cuiuspiam fuerit, vel insite tarditatis, at ebriositas voluntatis perversique animi. Sicut autem ibi Antonius omnium ebriosissimum se fatetur, unum duntaxat excipiens magni — pro pudor! — filium Ciceronis, sic et ego omnium ignorantissimum me non nego; sed non unum, imo quattuor fortassis excipiam.
Sed iam satis est, vereorque ne nimium; iamque velut e turbidis fluctibus portum specto. Iam demum igitur alto animo feramus hanc seu falsam infamiam, seu veram famam ignorantie. Nam neque falsum metuit, nisi qui parum vero fidit; neque verum odit, nisi qui falsum amat. Si falsa est infamia, cito desinet, apud ipsos etiam auctores infamie, dum quid dixerint ruminantes pudor invaserit. Apud alios enim nec incipiet quidem, nec ad quem divertat patens limen docti hominis repertura est. Sin vera est fama, quid tergiversamur? An amore vani nominis labefactare solidam nitimur veritatem? Quid est autem in hoc ipso, quod magnopere generosum animum et humana noscentem et celestia suspirantem torqueat, dum cogitat metiturque quantulum est, quam nichilo proximum — quod non dicam unus alterque philosophus, eorum quoque qui clarissimum scientie nomen habent, sed simul omnes norunt — quamque exilis rerum portio omnium hominum scientia vel humane ignorantie vel divine sapientie comparata. Dabis hic michi, amice, aurem, dabis fidem, atque hoc non recens et nunc primum ad os veniens, sed sepe dictum, sepius cogitatum credes: quemcunque horum qui magna scientie fama sunt, seu veterum seu novorum, ex illo illustrium grege et nominum luce secreveris et diligenter excusseris, invenies, si rerum veritas, non hominum clamor inspicitur, scientie modicum, ignorantie plurimum habuisse; quod ipsos, si adsint, nec ingenuus pudor absit, plane fassuros michi ipse persuadeo; et hoc Aristotilem morientem ingemuisse quidam ferunt, ut nemo sibi blandiatur, aut scientie opinione superbiat, sed deo gratias agat, siquid ei forsitan supra comunem modum obtigit. Ad quod ipsum credendum non sit velox, potiusque sibi quam aliis de se credat, sibique non plausoris blandi, sed censoris in se rigidi vice fungenti. Vere enim quisquis, favore seposito, quo et fallimus et vicissim fallimur, apertisque oculis res suas aspexerit, multa in se flenda, pauca admodum plaudenda reperiet. Sed omissis quorum gravior est querela — de virtutibus loquor — ad scientiam revertamur. Iam quid inops perdere metuat, ubi qui habentur ditissimi vere inopes sunt? Siquidem in hac ipsa portiuncula scibilium rerum philosophamur tumidissimi, et inquietissimi dissidemus, et magne velut specie scientie superbimus. Inque his ipsis angustiis qui maximi etiam sunt versantur, et pauca scientes multa nesciunt, et nescire se, nisi insaniant, non nesciunt, verissimumque est ciceronianum illud, quod quisque gravis philosophus multa sibi deesse cognoscit; quem defectum, quo quisque minus intelligit, minus sentit et curat minus; ideoque doctissimos maxime videas discendi avidos, et maxime ignorantiam negligentem.
Sane in hac tanta scientie inopia, ubi implumes alas vento aperit humana superbia, quam frequentes et quam duri scopuli! quot quamque ridicule philosophantium vanitates! quanta opinionum contrarietas, quanta pertinacia, quanta protervia! qui sectarum numerus, que differentie, quenam bella, quanta rerum ambiguitas, que verborum perplexitas! quam profunde, quamque inaccessibiles veri latebre, quot insidie sophistarum omni studio veri iter vepribus ceu quibusdam obstruentium, ut nequeat internosci quis illuc rectior trames ferat! Quam ob causam Cato maior, ut novimus, pellendum censuit urbe Carneadem. Quenam postremo hec inter hinc temeritas, hinc diffidentia maximorum hominum et desperatio quedam apprehendende veritatis! Pithagoras ait de omni re ad utranque partem equis argumentis disputari posse, et de hoc ipso, an res omnis ex equo disputabilis sit. Sunt qui dicant alte obrutam veritatem et profundo velut in puteo demersam, quasi ex imis terre latebris, et non potius e summo celi vertice, petenda veritas et uncis ac funibus eruenda, non scalis gratie et ingenii gratibus adeunda sit! Socrates ait: «Hoc unum scio, quod nichil scio». Quam humillimam ignorantie professionem ceu nimis audacem reprehendit Archesilas, ne id unum sciri asserens, nichil sciri. En gloriosa philosophia, que vel ignorantiam profitetur, vel ignorantie saltem notitiam interdicit! Circulatio anceps! ludus inextricabilis! Contra Gorgias Leontinus, rethor vetustissimus, non modo aliquid, sed sciri omnia posse credit, non a philosopho tantum, sed ab oratore, nempe qui — ut ait Cicero — omnibus de rebus oratorem optime posse dicere existimavit, quod certe ipse non potuit; non posset autem optime de rebus omnibus dicere, nisi optime omnes nosset. Idem sensit Hermagoras, qui non modo rethoricam, sed philosophiam omnem rerumque omnium notitiam tribuit oratori. Magna mediocris ingenii fiducia. Sed longe omnibus fidentior Hippias, scire se omnia profiteri ausus, ut non modo de liberalibus studiis deque universa philosophia, sed de mechanicis quoque plenam sibi gloriam usurparet. Dicerem divinum hominem, nisi insanum crederem. Sed quoniam iam nec sciri omnia, imo nec multa per hominem certum est, et confutata iampridem atque explosa Achademia, ac revelante Deo sciri aliquid posse constat, sit satis scire quantum sufficit ad salutem. Multi plus sapientes quam oportet periere, et dicentes se esse sapientes, ut ait Apostolus: «stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum». Michi ad sobrietatem sapere si contingat, quod sine multis, imo et sine ullis literis fieri posse illiterata utriusque sexus sanctorum cohors indicat, satis erit, et feliciter agi mecum extimabo, neque unquam mei me studii penitebit, et hos garrulos ydiotas, qui, falso literarum nomine turgidi, dici amant quod non sunt, aut miserebor, aut odero, aut ridebo, de rebus inanibus atque incognitis altercantes, neque illis iactantiam, nec tumorem pestiferum, nec omnino aliquid, non ipsas certe divitias, invidebo, nunquam ad se se redeuntibus, semper foras effusis seque extra querentibus. In finem literati nomen libens pono, et iam posui, si indignum, ut veritati conscientieque satisfaciam, alioquin ut invidie. De re autem posteritas viderit, si ad illam fame passibus pervenero; si minus, oblivio. Viderit, inquam, posteritas incorrupta, quam ab equitate iudicii non animorum perturbatio ulla, non odium, non ira, non amor, livorque, veri hostes, impedient. Viderit illa, si me noverit; iudices enim meos proculdubio non agnoscet; quippe quos nec etas hec noverit, vix vicinie notos sue. Viderit iudicetque, et si horum sententiam approbet, acquiesco; si rescindat, non ideo his irascor, sciens quanta sit in animis hominum potestas affectuum. Hi sunt autem qui in me sententiam hanc dictarunt; fallor: unus enim, quem sepe hodie nomino, livor fuit. Ille hanc digitis suis scripsit, quam nec amor potuit mutare, nec ratio. Cur ergo irascerer amicis pro eo quod ab illorum hoste commissum est? Si iniquitatem filii non fert pater, nec filius patris, quanto minus hostis iniquitas nocere debeat amico, presertim illius carcere ac vinclis astricto, qui si quando sibi redditus fuerit, et suas et amici iniurias sit ulturus!
Sunt multa preterea, que iracundiam, siqua esset, exemplorum comprimant compescantque remediis. Namque unquam vel doctrina vel sanctitas, aut virtus quelibet tam excellens fuit, ut obtrectatoribus non pateret? Imo quidem, ut Livius ait, «quo gloria maior, eo propior invidia». Et sic est. Quanquam enim iners malum sit invidia et altos in animos non ascendat, sed vipere in morem, iuxta Nasonis sententiam, humi serpat, familiare tamen illi est alte glorie radices avidius insequi clarisque nominibus suum virus infundere; non aliter quam subterranei quidam vermes, qui proceras arbores radicum morsibus clandestinis et tacita labe pertentant. Sic sepe tacitus sevit livor; sed interdum magnis estuat passione animi silentium frangente clamoribus. Et Thersiten pede claudum, distortum cruribus, humeris gibbosum, pectore concavum, calvastrum vertice, atque pruriginosum, et Agamenoni Grecorum regi, et Achilli Grecorum fortissimo detrahentem publice Ylias narrat homerica, et Drancem Turno verbis iniuriantem Eneys virgiliana testatur. Sed hic miri nichil; est enim contrariis inter se naturale odium. Quanta in divum Iulium et Augustum Cesares vel ab amicis vel ab hostibus dicta sunt! Illud supra fidem stupeo, quod Pescennius Niger, vir fortissimus, progeniem Scipionum, toto Romano orbe precipuam, fortunatam potius dicebat esse quam fortem. Nullus hic proculdubio livor erat, sed libertas inconsulta iudicii. Verum hec et similia peregrina nobis atque longinqua sunt; ad propinquiora veniamus. Possem sanctos memorare, precipueque Ieronimum; sed profana materia et de solis literis sermo est. Itaque illos attingam, sed non omnes, qui nostre propius sunt querele. Quis ergo in primis Epycurum intoleranda superbia, sive invidia, sive utraque detrahentem omnibus non audivit, Pithagore, Empedocli, Timocrati, quem, amicum licet, totis voluminibus lacerasse traditur, quod in philosophia paululum a se suisque insanis opinionibus discordaret? Habent tamen et hi tres, et alii quos discerpsit, patientie materiam, quando idem et mire Platonem spernit, et contumeliosissime Aristotilem vexat, ac Democritum, a quo ultimo que sciebat in philosophicis cunta didicerat, et quem exigua mutatione verborum in omnibus sequebatur, hunc acrius infamabat, nempe qui magistro caruisse gloriaretur et videri vellet. Secuti sunt in hac detrahendi libidine preceptorem suum Metrodorus atque Hermacus, supradictos quoque philosophos lacerantes, nec ullius magnitudini parcentes aut glorie. Fuit et Zeno ipse maledicus atque irrisor, qui Crisippum, virum acutissmum et eiusdem secum secte, contemptim nominans, non Crisippum, sed Crisippam semper diceret, et non modo coetaneos, sed parentem philosophie Socratem convitiis ac maledictis incesseret, latinoque usus verbo, credo, ut peregrine lingue mordacior iocus esset, scurram Atthicum vocitaret. Quod ipsum scomma — si sic illud et non potius ledoria dici debet — in eundem apud quem hec scripta sunt Ciceronem post ab emulis versum est; quem ob insignem lingue festivitatem dixere aliqui consularem scurram: dignus iocus non illius viri auribus ac moribus, sed ore potius et scurrilitate iocantium. Iam Annei Senece in Quintilianum atque in Senecam Quintiliani detractio nota est. Erantque ambo viri egregii, ambo Hispani; mutuis tamen morsibus se se carpunt, atque alter alterius stilum damnat. Mirum prorsus in tantis ingeniis! Solent enim docti indoctis esse odio ac stupori; horum illi igitur, modo facultas affulserit, famam rodunt. Doctis, facie licet incognitis, inter se cognatio multa est, nisi hanc livor aut excellentie appetitus abruperit; quod in his proximis duobus, inque aliis de quibus ante diximus, evenisse credibile est. Quibus quandoque cessantibus, novum dictu, claros inter viros esse videtur emulatio quedam, quasi ventis quiescentibus tumens mare, cuius duplicem re causam apud quosdam lego. Una est favor discipulorum atque sequacium, qui libentius quieturos contrariis sententiis in certamen trahit; altera vero paritas ipsa, que, sine sensu eorum qui in comparationem adducuntur, spectantium iudicia in diversum agit, ut quamvis in se concordes duo viri et passionibus liberi, videantur tamen inter se taciti, quasi duo propinqui montes, aut totidem turres excelse, de altitudine eminentiaque contendere. Cuius exemplum, nisi memoria me frustratur, est supra memoratum par virorum Plato et Xenophon. Incidunt vero nonnunquam non his modo, sed superioribus etiam acriores dissensionum cause, non invidia studiorum, sed profundis flammate odiis. Nam Salustii in Tullium atque Eschinis in Demosthenem, horumque in illos invective, non ingenia neque stilos arguunt, sed mores, amarumque aliquid et hostile, imo vero pacatum nichil in se continent. Nulle ibi facetie, nullus iocus, sed certamen longe aliud, quam quod de literis aut pro gloria sumi solet; cui collati omnes meorum iudicum aculei ludi sunt equissimo animo ferendi, dum preter hos ipsos quos audisti, mille alios memini de solis literis concertantes, nominatim homericos Aristarcum ac Zoilum, virgilianos Cornificium et Evangelum, ciceronianos Asinium et Calvum, dumque in animum Gaius venit, ferox — fateor — sed minime rudis princeps, qui cogitavit, ut scriptum est, de Homeri carminibus abolendis, cur enim sibi non licere dicens, quod Platoni licuisset, qui eum e civitate quam constituebat eiecerit. Sed et Virgilii et Titi Livii scripta et imagines parum abfuit quin ex omnibus bibliothecis amoverit, quorum alterum ut nullius ingenii minimeque doctrine, alterum ut verbosum in historia negligentemque carpebat. At Anneum Senecam, et tum quidem, et nunc maxime placentem, arenam esse sine calce dicebat. Et loquimur viros, cum Leuntium, Greca mulier, imo, ut Cicero ait, meretricula, contra Theofrastum tantum philosophum scribere ausa sit. Quis hec audiens indignetur in se aliquid diei, eum in tales a talibus talia dicta sint? Nil superest aliud, nisi, ut non dicam te et aliquot paucos, qui ad amandum non egetis stimulis, sed amicos reliquos censoresque simul meos precer atque obsecrem, ut deinceps me, etsi non ut hominem literatum, at ut virum bonum, si ne id quidem, ut amicum, denique si amici nomen pre virtutis inopia non meremur, at saltem ut benivolum et amantem ament.