AFRICA

FRANCESCO PETRARCA

I

Et michi conspicuum meritis belloque tremendum,Musa, virum referes, Italis cui fracta sub armisNobilis eternum prius attulit Africa nomen.Hunc precor exhausto liceat michi sugere fontemEx Elicone sacrum, dulcis mea cura, Sorores,Si vobis miranda cano. Iam ruris amiciPrata quidem et fontes vacuisque silentia campisFluminaque et colles et apricis otia silvisRestituit Fortuna michi: vos carmina vatiReddite, vos animos. Tuque, o certissima mundiSpes superumque decus, quem secula nostra deorumVictorem atque Herebi memorant, quem quina videmusLarga per innocuum retegentem vulnera corpus,Auxilium fer, summe parens. Tibi multa revertensVertice Parnasi referam pia carmina, si teCarmina delectant; vel si minus illa placebunt,Forte etiam lacrimas, quas (sic mens fallitur) olimFundendas longo demens tibi tempore servo.
Te quoque, Trinacrii moderator maxime regni,Hesperieque decus atque evi gloria nostri,Iudice quo merui vatumque in sede sedereOptatasque diu lauros titulumque poete,Te precor: oblatum tranquillo pectore munusHospitio dignare tuo; nam cunta legentiForsitan occurret vacuas quod mulceat auresPeniteatque minus suscepti in fine laboris.Preterea in cuntos pronum sibi feceris annosPosteritatis iter: quis enim damnare sit aususQuod videat placuisse tibi? Fidentius istaArguit expertus, nutu quam simplice dignumEffecisse potes quod non erat. Aspice templisDona sacris affixa pavens ut vulgus adoret:Exime; despiciet. Quantum tua clara favoriFama meo conferre potest! modo mitis in umbraNominis ista tui dirum spretura venenumInvidie latuisse velis, ubi nulla vetustasInterea et nulli rodent mea nomina vermes.
Suscipe, iamque precor, regum inclite, suscipe tandemAtque pias extende manus et lumina flecte.Ipse tuos actus meritis ad sidera tollamLaudibus, atque alio fortassis carmine quondam(Mors modo me paulum expectet! non longa petuntur)Nomen et alta canam Siculi miracula regis,Non audita procul, sed que modo vidimus omnesOmnia. Namque solent, similis quos cura fatigat,Longius isse retro: tenet hos millesimus annusSolicitos; pudet hac alios consistere meta;Nullus ad etatem propriam respexit, ut erretMusa parum notos nullo prohibente per annosLiberior: Troiamque adeo canit ille ruentem;Ille refert Thebas iuvenemque occultat Achillem,Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet.Ipse ego non nostri referam modo temporis acta,Marte sed Ausonio sceleratos funditus AfrosEruere est animus nimiasque retundere vires.At semper te corde gerens properansque reverti,Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima factaNon ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant;Sed timui, me teque videns atque omnia librans.Ingenium tentare libet, si forte secundisCesserit auspiciis; solidis tunc viribus altaAggrediar, namque ipse aderis, meque ampla videbitInclita Parthenope redeuntem ad menia rursusEt Romana iterum referentem serta poetam.Nunc teneras frondes humili de stipite vulsi,Scipiade egregio primos comitante paratus:Tunc validos carpam ramos; tu nempe iuvabisMateria, generose, tua, calamumque labantemFirmabis, meritumque decus continget amantiAltera temporibus pulcerrima laurea nostris.
Que tantis sit causa malis, que cladis origoQueritur: unde animi, quis tot tolerare coegitDura pererrato validas furor equore gentes,Europamque dedit Libie Libiamque rebellemEurope, alterno vastandas turbine terras.Ac michi causa quidem studii non indiga longiOccurrit radix cuntorum infecta malorumInvidia, unde oriens extrema ab origine mors est,Atque aliena videns tristi dolor omnia vultuProspera. Non potuit florentem cernere RomamEmula Carthago. Surgenti inviderat urbi;Sed gravius tulit inde parem; mox viribus auctamVidit et imperio domine parere potentisAc leges audire novas et ferre tributumEdidicit, tacitis intus sed plena querelis,Plena minis. Frenum funesta superbia tandemCompulit excutere et clades geminare receptas.Angebant dolor atque pudor servilia passosMulta viros, animisque incesserat addita durisTristis avaritia et nunquam satiabile votum.Permixte spes amborum optatumque duobusImperium populis: dignus sibi quisque videriOmnia cui subsint, totus cui pareat Orbis.Preterea damnumque recens iniuriaque atroxInsula Sardinie amissa et Trinacria raptaAtque Hispana nimis populo confinis utrique,Omnibus exposita insidiis, aptissima predeTerra tot infandos longum passura labores,Haud aliter quam cum medio deprensa luporumPinguis ovis nunc huc rapidis, nunc dentibus illucVolvitur inque tremens partes discerpitur omnisBellantum proprioque madens resupina cruore.Accessit situs ipse loci: Natura locavitSe procul adverso spectantes litore gentes,Adversosque animos, adversas moribus urbes,Adversosque deos odiosaque numina utrinque,Pacatique nichil; ventos elementaque prorsusObvia et infesto luctantes equore fluctus.Ter gravibus certatum odiis et sanguine multo;At ceptum primo profligatumque secundoEst bellum, si vera notes: nam tertia nudusPrelia finis habet modico confecta labore.Maxima nos rerum hic sequimur mediosque tumultusEximiosque duces et inenarrabile bellum..........................................Ultima sidereum iuvenem lassata procellisHesperia excussamque gravi cervice cathenamAusoniumque iugum Romanaque senserat arma.Iam fuga precipites longe trans equora PenosEgerat: horruerant animos dextramque tonantisFulmineam moresque ducis famamque genusqueArmorumque novas artes atque orsa cruentisNobilitata malis. Vix tandem litore MauroPerfidus urgentem respectans Hasdrubal hostemTutus erat. Sic venantum perterritus acremRespicit atque canum cervus post terga tumultum,Montis anhela procul de vertice colla reflectens
Constitit Occeano domitor telluris Hibere,Qua labor ambiguus vatum pelagique ColumnasVerberat Herculeas, ubi fessus mergitur altoPhebus et estivo detergit pulvere currum.Hic ubi non vis ulla manu mortalis, at ipsaOmnipotens adversa aditum Natura negabat,Constitit atque avidis prereptum faucibus hostemIndoluit. Vicisse parum; iam blandior egrumNon mulcet Fortuna animum; Carthagine rectaGloria gestarum sordebat fulgida rerum.Nempe videbat adhuc profugum longinqua tuentemLentaque semineci vibrantem spicula dextra.Turbida quin etiam rumoribus omnia miscensFama procul nostro veniens crescebat ab orbeArcibus instantem Ausoniis volitare sub armisHanibalem, patrieque faces sub menia ferri;Illustres cecidisse duces, ardere nefandisIgnibus Hesperiam, atque undantia cedibus arva.Urgebat vindicta patris pietasque movebatUt ceptum sequeretur opus. Nam sanguine sevoCesorum cineresque sacros umbrasque parentumPlacari, atque Itala detergi fronte pudorem,Hic amor assiduum pulsabat pectora clariScipiade, in frontem eliciens oculosque iuventaFulgentes calido generosas corde favillas.Anxia nox, operosa dies, vix ulla quietisHora duci: tanta indomito sub pectore virtus!
Has inter curas, ubi sensim amplexibus atrisNox udam laxabat humum, Tithonia quamvisUxor adhuc gelidumque senem complexa foveret,Necdum purpureo nitidas a cardine valvasVellere seu roseas ause reserare fenestrasExcirent dominum Famule que secula volvunt,Fessus et ipse caput posuit. Tum lumina dulcisVicta sopor clausit; celoque emissa silentiUmbra ingens faciesque patris per nubila raptimAstitit ostendens caro precordia natoEt latus et multa transfixum cuspide pectus.Diriguit totos iuvenis fortissimus artus,Arrecteque horrore come. Tunc ille paventemCorripit et noto permulcens incipit ore:"O decus eternum generisque amplissima nostriGloria, et o patrie tandem spes una labanti,Siste metum, memorique animo mea dicta reconde.Optimus ecce brevem, sed que, nisi despicis, horam,Multa ferat placitura, dedit moderator Olimpi.Ille meis victus precibus stellantia celiLimina - perrarum munus - patefecit et ambosViventem penetrare polos permisit, ut astraMe duce et obliquos calles, patrieque laboresAtque tuos, et adhuc terris ignota SororumStamina, tum rigido contortum pollice fatumAspicias. Huc flecte animum. Viden illa sub AustroMenia et infami periura palatia monteFemineis fundata dolis? Viden ampla furentumConcilia et tepido stillantem sanguine turbam?Heu nimium nostris urbs insignita ruinis!Heu nuribus trux terra Italis! iterum arma retentasFracta semel, vacuisque iterum struis agmina bustis?Sic Tybrim indomitum, segnissime Bagrada, temnis?Sic modo, Birsa ferox, Capitolia despicis alta?Experiere iterum et dominam per verbera nosces.Is tibi, nate, labor superest, ea gloria iustoMarte parem factura deis. Hec vulnera iuroSacra michi merito, patrie quibus omne rependiQuod dederat, quibus ad superos Mavortia virtusFecit iter: non ulla, meos fodientibus artusHostibus atque abeunte anima, michi multa dolentiOccurrisse prius tanti solamina casus,Quam quod magnanimum post funera nostra videbamUltorem superesse domi. Spes ista levabatInde metus alios, hinc sensum mortis amare."
Talia narrantem percurrit et impia mestisVulnera luminibus totumque a vertice corpusLustrat adusque pedes: at mens pia prominet extra,Ubertimque fluunt lacrime. Nec plura parantemSustinuit, mediisque irrumpens vocibus orsus:"Heu heu! quid video? quisnam hec michi pectora duroConfixit mucrone, parens? que dextra verendamGentibus immerito violavit sanguine frontem?Dic, genitor; nil ante queas committere nostrisAuribus." Hec dicens alto radiantia fletuSidera visus erat sedesque implesse quietas.Infima si liceat summis equare, marinaPiscis aqua profugus fluvioque repostus amenoNon aliter stupeat, si iam dulcedine captumVis salis insoliti et subitus circumstet amaror,Quam sacer ille chorus stupuit. Namque hactenus ireEt dolor et gemitus et mens incerta futuriAtque metus mortis mundique miserrima nostriMilia curarum, rapide quibus optima viteTempora et in tenebris meliores ducimus annos:Illic pura dies, quam lux eterna serenat,Quam nec luctus edax nec tristia murmura turbant,Non odia incendunt. Nova res, auremque deorumInsuetus pulsare fragor, pietate recessusLucis inaccesse tacitumque impleverat axem.
At pater amplexu cupido precibusque modestisOccupat et gravibus cohibet suspiria dictis:"Parce, precor, gemitu; non hunc tempusque locusqueExposcunt. Sed visa animum si vulnera tanguntUsque adeo, iuvat et patrios agnoscere casus,Accipe; nam paucis perstringam plurima verbis.
Sexta per Hesperios penitus victricia camposNostraque signa simul Romanaque viderat estas,Cum michi iam bellique moras curasque perosoConsilium, teste eventu, Fortuna, dedistiMagnificum: infelix fido ut cum fratre viritimSolicitum partirer onus geminumque morantiIncuterem bello calcar. Sic alite levaDistrahimur tandem et scissis legionibus amboInsequimur late sparsis regionibus hostem.Nondum plena colis iam stamina nostra SororesDestituunt fesse, iam Mors sua signa relinquit.Illicet imparibus veriti concurrere fatisFraudis opem dubio poscunt in tempore Peni.Ars ea certa viris et nostro cognita damno.Celtarumque animos, quibus auxiliaribus armaFratris ad id steterant, pretio corrumpere adorti,Persuasere fugam: nostrorum exempla per evumAnte oculos gestanda ducum, ne robore fretiExterno, proprio non plus in milite fidant.Obicit ille deos, ius, fas et inania verba!Raptim abeunt tacitoque vale. Vis quanta metallo est!Di, Pudor, alma Fides, uni succumbitis auro!
Presidio nudata acies fraterna retrorsumAvia constituit siccosque recurrere montes:Hec visa est spes una duci. Premit hostis acerbus,Doctus ad extremum cedenti insistere tergo.Me quoque iam magno distantem Punica tractuAgmina cingebant, que clam novus auxerat hostisImprobus insultans. Visum et michi credere Fato.Nequicquam: vetitum caro me iungere fratri;Inferior numero multum tribus undique castrisVallabar, multumque locis premebar iniquis.Ferrum aderat; spes nulla fuge: quod Fata sinebantTempore in angusto, durissima pectora ferroPandimus atque Afras Herebo detrudimus umbras.Ira dolorque dabant animos: ars bellica nusquamConsiliique nichil. Ceu dum velamina pastorFida gerens apibus bellum movet improbus almis,Nocte sub obscura trepidant, mox dulcia mesteExcedunt inopi substrata cubilia cera,Inde ruunt ceceque fremunt, sparsoque volatuImportuno instant capiti; stat callidus hostisInceptique tenax, postque irrita vulnera victorEruit extirpatque pie cunabula gentis:Sic, que sola salus miseris et summa voluptas,Invisam iaculis gladioque ultore cohortemTundimus et rabidas in vulnere linquimus iras.Illi ex composito stabant, ceu flantibus AustrisAerius consistit Erix atque astriger Athlas.Quid moror? Incauti armorum sub nube virumqueObruimur: Fortuna suum tenet invida moremAversata pios. Gelidus michi pectore sanguisHeserat; agnosco insidias mortemque propinquam;Nec michi, sed patrie metuens, pro tempore raptimIngredior dictis cuneos firmare labantes:'Hac via preclari, miles, patet ardua leti.I duce me, quem sepe alias maiore profecto esFortuna, nunquam fama meliore secutus!Non acies ferri, facies non obvia MortisTerreat: exiguo decus ingens sanguine MavorsObicit et caros illustrat cede nepotes.Nosce genus, patriamque libens amplectere sortem.Ignavum fortemque mori - ne tangere damno -Nature lex una iubet. Breve tempus utrique:Iam, licet et terre pelagique pericula cessent,Ultro aderit suspecta dies. Hoc fortibus unumContigit, ut leti morerentur; cetera flendoTurba perit lacrimasque metu diffundit inertes.Hora brevis longe testis venit ultima vite.Ergo age, si Latio quicquam de sanguine restat,Morte palam facito; nam dum Fortuna sinebat,Vicimus et nostris exibant funera dextris.At modo corporibus, - cedunt quando omnia retro -Sit satis obstruxisse viam. Per pectora nostraPerque truces oculos vultusque in morte tremendosTranscendant! talem libet his opponere montem,His claustris vallare aditus! Sciat horrida verosBarbaries cecidisse viros, et pallida quamquam,Haud spernenda tamen Romana cadavera calcet!Accelera, bene nata cohors - in limine Mors estInvidiosa bonis - Romanas semper ad arasCum lacrimis recolenda piis et ture perenni!'
Talibus accensi coeunt et grandinis instarScissa nube ruunt. In tela micantia primusEt circumfusos feror irrediturus in hostes.Consequitur devota neci fortissima pubes.Sternimur et morimur: paucis tot milia contraQuid reliquum? Sed fata pii nunc ultima fratrisExpectas; neque enim Hesperia felicior ora........................................Ille quidem extremo Fati de turbine frustraSurgere conatus magne sub mole ruineOppressusque itidem. Nec mors magis ulla decebatAltera quam fratris. Fuerat concordia viteMira, vel exiguis nunquam interrupta querelis:Una domus victusque idem, mens una duobus,Et mors una fuit. Locus idem corpora servatAmborum ac cineres. Huc tempus forte sub unumVenimus. Hic nobis nulla est iactura vetustiCarceris: ex alto sparsos contemnimus artus.Odimus et laqueos et vincula nota timemus,Libertatis onus. Quod non sumus, illud amamus."
Ille autem illacrimans: "Tua me, tua, care, profundoCorde premit pietas, genitor. Sed mollis inersqueUltio verborum semper fuit ultima rerum.Dic tamen hoc, o sancte parens: an vivere fratremTeque putem atque alios, quos pridem Roma sepultosDefunctosque vocat?" Lente pater ipse loquentemRisit, et "O quanta, miseri, sub nube latetis!Humanumque genus quanta caligine veriVolvitur! Hec" inquit "sola est certissima vita.Vestra autem mors est, quam vitam dicitis. At tuAspice germanum. Viden ut contemptor acerbeMortis eat? Viden indomitum sub pectore roburEt vivum decus et flammantia lumina fronti?Quin etiam a tergo generosum respicis agmen?Hos michi defunctos audebit dicere quisquam?Et tamen egregios humani sorte tributiEfflavere animos ac debita corpora terreLiquerunt. Cernis nitido venientia contraPurpureum radiare diem leta agmina vultu?""Imo" ait "eximie; nec quicquam dulcius unquamHos vidisse oculos memini. Sed nomina nosseEst animus; tibi ne, genitor, contraria mens sit;Per superos ipsumque Iovem, Solemque videntemOmnia, per Frigios, si qua est ea cura, Penates,Per si quid patrie venit huc dulcedinis, oro.Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine novi,Et mores habitusque virum faciesque gradusque,Insolitum licet ora micent, tamen ora recordor:Vidi etenim et patria nuper conviximus urbe.""Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademitPunica terrenis. Periit congressus iniquoCredulus etate heu! nimium Marcellus in illa...........................................Iste memor finis lateri latus admovet ultroNobiscumque libens celo spatiatur in amplo.Crispinus longe sequitur, quem perfidus unoAbsumpsisse die tentaverat hostis; at illumLanguida dilate tribuerunt vulnera morti;Alter ibi cecidit moriens, ubi furta latebant:Inde levis recte penetrans huc spiritus illicFrigida carnifici dimisit membra cruento.En Fabium! celo maiestas maxima tantiNominis et rerum iubet hunc habitare sereno.Cerne ducem quantum! Licet hic Cunctator ab omniDictus erat populo, tamen ingens gloria tardisDebita consiliis viget. Hunc non flamma nec ensisEripuit Latio, sed dum magis arma premebantPunica, tranquillum tulit huc animosa senectus.Sed magis ardentemque animis pugnasque frementemCerne per insidias indigno funere GraccumCorpore seclusum valido et pollentibus armis.Preterea Emilio nimium Sors invida Paulo:Aspice magnanimum terebrant quot vulnera pectus!Cannensi Romana die defleta supremumFata putans renuit cladi superesse; sed ultroOblatum contempsit equum, multumque rogantemReppulit et 'Nimium' respondit 'viximus. At tuMacte animi virtute, puer, discede tuumqueVicturum abde caput teque ad meliora reserva.Dic Patribus muniant urbem; dic menia firment:Condiscant extrema pati; namque improba sevasIngeminat Fortuna minas, hostisque cruentusVictor adest. Fabio mea verba novissima perfer:Dic me iussorum memorem vixisse suorum,Dic memorem te teste mori. Sed Fata feroxqueCollega ingenti turbarunt cunta tumultu:Nuda loco caruit Virtus; tulit Impetus illam.Effuge dum morior, ne forsan plura loquendoSim tibi causa necis'. Dicentem talia ferroCircumstant. Volat ille levis: timor allevat artusEt plumas adiungit equo et calcaria plantis.Anxia sic genitrix, ubi nidum callidus anguisObsidet, hinc vise sese subducere mortiOptat, et hinc dubitat sua dulcia viscera linquensInfelix! pietas tandem formidine victaCedit, et incussis serum sibi consulit alis,Vicinaque tremens respectat ab arbore fatumNatorum rabiemque fere, et plangoribus omneImplet anhela nemus strepituque accurrit amico.Sic ibat iuvenis memorandus, sepe retrorsumLumina mesta ferens: videt ingens surgere campisNaufragium; videt immitem post publica PenumFunera sacra ducis fodientem pectora dirisIctibus; et celum gemitu pulsabat inani.Quid moror? Innumeram licet inter noscere turbamCesorum hoc bello iuvenum patrieque cadentum.Scilicet immenso studio dum ledere querit,Civibus atque inopem spoliat dum fortibus urbemComplevit celum nostris ferus Hanibal umbris."
Talia dum genitor memorat, suspiria natusAlta trahens: "Licuit, fateor, cognoscere quicquidOptabam magis, et vultus spectare meorum.Cetera ni prohibes, nichil est sermone secundiPatris amabilius". "Quin tu modo cominus" inquit"Alloquere atque aures quamprimum invade paratas."His dictis, tulit ante gradum, frontemque modestamDemisit, patruumque tenens sic incipit ore:"O venerande michi, vero nunquamque parenteCare minus, si vestra Deus dedit ora videreMortales oculos, alti si limina mundiIndignoque michi clarum reseravit Olimpum,Da, precor, exiguam nostris affatibus horam,Nam breve tempus adest moneorque in castra reverti.Occeani subnixa vadis ubi maxima CalpeImpendet pelago celumque cacumine pulsat,Illic me Romana manent modo signa, ducemqueExpectant. Rapidum hoc tandem instat limite bellum."
Suscipit amplexu iuvenem placidissimus heros,Atque ita: "Si iussu superum mortalia celoMembra vehis - nec enim tam magni muneris auctorAlter erit: summum hoc equidem tibi contigit uniEximiumque decus -, quam de te concipiam spemDictu difficile est. Cui tantam numina vivoConcessere viam? Nam ni divinus inessetSpiritus, haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset,Que faciles dispensat opes: archana videreCelica, venturos longe prenoscere casus,Et fatum prescire suum, spectare beatasHas animas subterque pedes radiantia solisLumina et adversos tam vastis tractibus axes;Hec nunquam Fortuna dabit, quia cunta potentiSunt servata Deo. Qui si te lumine tantoIllustrat, quonam te alii dignentur honore?Non ergo immerito: fractos passimque iacentesHesperie campis totiens despeximus hostes,Vidimus et nostre vindictam mortis. Ab illaEgregie pietatis habens per secula famam,Quidlibet hic aude mecum; nam protinus auremInvenis atque animum vacuum. Quin ocius ergoIngredimur fandoque brevem consumimus horam?"
"Dic" ait is: "si vita manet post busta, quod almusTestatur genitor, sique hec est vera perennis,Nostra autem morti similis, quid demoror ultraIn terris? quin huc potius, quacumque licebit,Evolat assurgens animus tellure relicta?""Non bene" ait "sentis": "Deus hoc Naturaque sanxitLegibus eternis, hominem in statione manereCorporis, edicto donec revocetur aperto.Non igitur properare decet, sed ferre modesteQuantulacumque brevis superant incommoda vite,Ne iussum sprevisse Dei videare, quod istaSunt geniti sub lege homines, ut regna tenerentInfima, namque illis custodia credita terreEt rerum quas terra vehit pelagusque profundum.Ergo tibi cuntisque bonis servandus in ista estCarne animus propriamque vetandus linquere sedem,Nobilibus curis studioque et amore videndiPromineat ni forte foras corpusque relinquatAc longe fugiat sensus seque ingerat astris.Hic decet egregios animos, hic exitus est quemDivini fecere viri meliora sequentes.Sed dum membra vigent - brevis est mora -, suscipe nostriConsilii quid summa velit. Tu sacra fidemqueIustitiamque cole. Pietas sit pectoris hospesSancta tui morumque comes, que debita virtusMagna patri, patrie maior, sed maxima summoAc perfecta Deo; quibus exornata profectoVita via in celum est, que vos huc tramite rectoTunc revehat cum summa dies exemerit istudCarnis onus pureque animam transmiserit aure.Hoc etiam monuisse velim, nil gratius illi,Qui celum terrasque regit, dominoque patrique,Actibus ex nostris, quam iustis legibus urbesConciliumque hominum sociatum legibus equis.Quisquis enim ingenio patriam seu viribus alteSustulerit sumptisque oppressam adiuverit armis,Hic certum sine fine diem in regione serenaExpectet vereque petat sibi premia vite,Iustitia statuente Dei, que nec quid inultum,Nec pretio caruisse sinit." Sic fatus amorisAdmovitque faces avido stimulosque nepoti.
Ecce autem interea venientum turba, nec ulliNota fuit facies; habitus tamen omnibus unusSidereoque levis fulgebat lumine amictus.Augusta pauci procul omnes fronte preibantIam senioque graves et maiestate verendi."Hec acies regum est, quos tempora prima tuleruntUrbis" ait "nostre; frons arguit inclita reges.Romulus ecce prior, famosi nominis auctor,Publicus ille parens. Cernis, dulcissime, quantusArdor inest animo. Talem ventura petebantRegna virum. Venit incessu moderatior alter,Religione nova populum qui temperet acrem.Hic virtute prius patrie Curibusque SabinisInsignis, nostramque ideo transvectus in arcem est.Aspice solicitum monitu ceu coniugis almasInstituat leges et euntem dividat annum.Extulit hunc natura senem, primoque sub evoHanc habuit frontem, sic tempora cana genasque.Tertius ille sequens, qua tu nunc uteris, omnemMilitie expressit regum fortissimus artem,Fulmineus visu, victus quoque fulmine solo.Quartus arat muros et Tybridis Ostia fundat,Presagus quas totus opes huc convehat orbis,Biffida primevo connectens menia ponte.Frons quinti michi nota parum, sed suspicor illumQuem nobis longe regem dedit alta Chorinthus.Ille est haud dubie: video tunicasque togasqueEt fasces trabeasque graves sellasque curulesAtque leves faleras et cunta insignia nostriImperii, currusque et equos pompasque triumphi.Illum autem numero quem cernis in ordine sextumServilis solio regem transmisit origo,Et nomen servile manet, sed regia mens est.Dedecus hic generis virtute piavit et actis;Condidit hic censum prior, ut se noscere possetRoma potens, altumque nichil sibi nota timeret."
Finierat. Tunc ille iterat: "Si lecta recordor,Romuleo cinxisse comas diademate septemAudieram, totidem cognomina certa tenebam.Alter ubi est igitur?" "Fili carissime," dixit"Huc et luxus iners et dura superbia nunquamAscendunt. Illum sua pessima crimina AvernoMerserunt, atrox animus nomenque superbum.Hunc exposcis enim qui sceptra novissima rexitRex ferus et feritate bonus; nam tristia passeHic Libertatis primum Urbi ingessit amorem.Quin tu animas letas melioraque regna tenentesCerne catervatim, vere virtutis amicos."
Tres simul ante alacres alternaque brachia nexiIbant. Hos leto celebrabant agmina plausuUmbrarum atque omni devotum ex ordine vulgus.Substitit admirans: "Que tanta est gratia" dixit"Ista trium? Quis tantus amor connectit euntes?""Hos idemque parens eademque" ait "extulit alvus:Hinc amor. His ipsis libertas credita quondam:Hinc favor. Heu iugulos et vulnera cruda duorum!Aspice: utrique recens nitet ut generosa cicatrixPectore in adverso! Populorum fata potentumTergeminis mandata viris, ut sanguine paucoScilicet innumere cessarent funera gentis.Divisis exercitibus conspecta suorumAdversisque oculis sex ultima bella gerebant;Libertas tunc nostra tremens similisque cadentiUnius ad fatum dubio sub Marte pependit:Unius est asserta manu. Germanus uterqueOcciderat, populoque nimis Fortuna favereCeperat Albano; nisi tertius ille superstesInteger et fratrum mortes et publica fataRestituisset agens victricia corpora campo,Donec seiunctos spatio largoque cruoreDefectos plagisque graves et cursibus haustosImpiger alterno iugulasset vulnere fratres.Id recolens nunc exultat: gaudentque vicissimGermani ad superos nec inulto funere missi.At quibus imperium virtus ea contulit, ultroCircumstant memores. Sed quid per singula versor?Milia nonne vides spatiosum implentia celum?Publicolam ante alios, tanto cognomine dignum,Preclarum pietate ducem patrieque parentem."
Lumina visendi cupidus flectebat, et ingensAgmen erat iuxta, stabilem qua vergit ad ArthonLacteus innumeris redimitus circulus astris.Obstupuit, queritque viros et nomina et actus."Care nepos, si cunta velim memoranda referre,Altera nox optanda tibi est" ait: "aspice ut omnisStella cadit pelago, celumque reflectitur, et iamCandidus Aurore meditantis surgere vultusVibrat et Eoa iam somnum diluit unda.Iam pater admonuit fugientia sidera nutuOstendens, vetuitque moras. Hoc nosse satis sit,Romanas has esse animas, quibus una tuendeCura fuit patrie. Proprio pars magna cruoreDiffuso has petiit sedes, meritoque caducePretulit eternam per acerba piacula vitam."

II

Talibus intentum pater arripit atque benigne:"Tempus" ait "celo descendere. Gratia paucisHuc venisse fuit: patienter abire decorum est.""Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit"Pauca michi dubio? certumque remitte futuri.""O nate, exigui solatia temporis" infit"Exigis. Ambigue subito tibi somnia noctisOmniaque implicite vanescent visa quietis:Si qua animo memori vestigia forte manebunt,Somnia vana tamen, mentemque errasse putabis.Sed nequeo sprevisse preces. Dic, nate, quod angitTe magis; et brevibus celeri te subtrahe Phebo.""O genitor, si nota tibi divina voluntas,Sique tibi ante oculos venturum est cernere tempus,Scire velim quid Fata parent. Nam bella videmusAspera terribili Latium quassantia motu.Hanibal in foribus stat perfidus. Omnia retroVersa cadunt. Nostro pinguescunt arva cruore.Tot clari cecidere duces. Vos lumina tantiImperii tam magna duo cecidistis eodemTempore. Tunc Italis raptus regionibus est sol,Magnaque sub gemina nutavit Roma ruina.Quid superest? dominam quis nunc manet exitus Urbem?Corruet, an stabit? Quod si frustra arma movemus,Exime tot curas animo tantosque labores:Somnum redde oculis et membris redde quietem.Nam michi si, cogente Deo, patrieque cadendum est,Quid iuvat obniti contra Fatoque prementiHumanas afferre manus? Moriamur inermes!Vivat et in toto regnet ferus Hanibal orbe!"
Non tulit indignantem animo pater optimus: "Imo,Imo" ait "armato latronem pellere luscumFinibus Ausonie dabitur. Discedet iniquoInde animo, metuetque alienam linquere terramSanguinis ac prede sitiens, at mesta suorumPlebs metuens belloque nimis turbata propinquoHunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tangetLitora, funesto veritus confligere campoCongressus volet ante tuos. Tu furta cavetoInsidiasque viri. Doceant te dira duorumFunera barbarico confecta ferociter astu.I tamen atque hostis crudelem conspice vultumEt dictis intende aurem cautusque vigilqueInsidiosa senis versuti percipe verba.Si renuis retrahisque pedem, michi crede, per OrbemAut timidus videare aliis aut forte superbus.Ille quidem varia tentabit flectere mentemArte dolisque novis, dulcem per singula pacem,Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem,Unicus eversor pacis. Firmissime, perstaPropositumque tene. Nil de patrieque tuaqueMaiestate cadat! Fremet ille et tristia coramFata videns, humiles voces summissaque verbaOre dabit ficto: iuvenem semperque secundisAssuetum casus varios librare monebitFortune, ac multa ancipiti sermone tremendaProferet eventusque ducum. Cum nulla videbitVerba altum movisse animum, tum tristis et iraFervidus, arma fremens bellumque, in castra redibit.Pugna erit ambiguo quam spectent Fata favore,Cuius ad eventum toto timeatur in Orbe.Sanctior his preerit castris, dux impius illis:Hinc Virtus obiecta malis Cultusque modestiEt Pudor et benesuada Fides Pietasque comesqueIustitia et relique vibrabunt arma Sorores;Inde Furor, Dolus et Rabies et nescia veriPectora Contemptusque Dei fervensque LibidoCecaque perpetuis crescens sub litibus IraEt scelerum species horrende ac nomina multa.Victor eris bello tandem, victoria nec teEfferet; ast illum fortuna adversa repenteProsternet. Victus fugiet peregrinaque tangetLitora, qua Grais Asiam regionibus estusHellespontiaci dirimit maris. Omnia tandemTentabit, regumque pedes indignaque supplexContinget genua atque aliena precabitur arma,Italicas ardens iterum ruiturus in oras,Si Fortuna sinat. Nobis sed amicior illa,Iam longis satiata malis, funesta retrorsumConsilia evertet. Quid multa? Vagabitur exulPessimus et terras virus disperget in omnes,Romanos in morte petens. Ceu saxea sevumCum forte in triviis tempestas obruit anguem,Ille furit, moriensque minas vomit atque venenumMille ligans caudam squamosaque corpora nodis,Horrificus solo aspectu, postrema cruentusSibila languentesque oculos attollit et ipsumSevit in auctorem frustra: sic turbidus isteMille vias moribundus aget. Quo tempore fortePublica dum perages mandata, videbis inermemSecurus, faciemque trucem que terruit orbem.Colloquio festiva dies videatur amico,Tantorum felix Ephesus sermone virorum.Fama quidem mendax falsa cum laude nefandosEquat iniqua bonis. Facinus dum grande, tremendum,Horrendum dictu invenit, canit orba per Orbem,Nec dirimit causas. Patriam iuvat ille cadentem,Laudatur; multaque alius cum strage cruentasCaptat opes regnumque sibi iaciturus in auro,Hic quoque laudatur. Laudabitur Hanibal atqueScipio: posteritas mirabitur omnis utrumque.Heu par dissimile et diverso sidere terrisIllatum! At vulgus discernere quanta sit interMagnificum ac tetrum facinus distantia, nescit.Quam subito miris animum volet ille loquendoFlectere blanditiis! seu sunt hec Punica semperPectora, seu laudem virtus vel ab hoste meretur,Precipue tam rara quidem. Verum illa iocosumQualiacumque tibi risum fortasse movebunt;Nil aliud. Sic ille graves in morte reflexusQuum dederit falsaque animum spe paverit amens,Tandem Bithinica ruet imperterritus aula,Dux atrox, Urbique metum depellet et Orbi.Hostis fata vides, tanto quem tempore tellusSustinet Ausonie. Quod si Romana requiris,Pauca, sed e medio Fatorum intentus acervoAccipe. Proclivem faciet victoria presensAd reliquas facilemque viam, nullumque pudebit,Quem teneat Carthago potens, apprendere portum.Illa iugum populos et ferre tributa docebit.Ilicet Etholus consurget vanus ad arma,Proruet Anthiocus; fratris iunioris et illumVincitis auspiciis, teque orbis noscet Eous,Ut Zephirus pridem ac pluvialis noverat Auster.Inde alia ex aliis nascentur bella, sed omnesVincet Roma minas et totum proteret Orbem.Victa iugum regna excipient: sub legibus ibuntMox Galathe Macedumque furor; nil regia possuntNomina, nil patrum egregii prodesse labores.Magnus Alexander totiens revocatus ab urnaSi redeat, mea sit quenam sententia nosti:Grecia cunta brevi procumbet tempore victaEt male cesorum penas dependet avorum.Hic placet et Glabrio et spectata modestia MemmiFlaminiique animus, claris qui crescere factisIncipit et tecum tentat certamina fame.Res instant varie, series quoque longa laborum:Florida namque viris venit armipotentibus etas.Hec michi iam Scauros, Drusos crebrisque MetellosInsignes titulis et nomina clara NeronesProtulit. Hoc olim veniet de stipite ramusPestifer ac populis umbra nociturus iniqua.Iam sensim assurgunt rigida virtute Catones.O utinam domus illa minus foret invida nostre!Surgunt Emilii, quorum de gente nepotemElige, qui nomen gestis mereatur avitum,Relliquiasque tuas ferro consumat et igni,Durior id meritis odioque accensus honesto.
Longius incedam; iamque hinc Sillamque ferocemPompeiosque graves animosaque pectora BrutiAnte oculos habeo, stupeoque ubi condere ferrumAudeat. Hinc rerum summa ad fastigia ventum estCesareumque genus toti dominarier OrbiPrevideo. Quid cunta sequor? Non ditior unquamUrbs animis erit egregiis ducibusque supremis.Crederet hoc aliquis? Campano raptus aratroUnus erit bello eximius, qui nostra sub AustrumSigna ferat Libiamque iterum premat, inclita regumColla triumphali victor fracturus ab arcu,Bisque sub extrema Latium formidine solvatObsidione gravi, calidaque reversus ab oraAtque Alpes subito iussus transire nivosasPreter Aquas Sextas - dicunt sic nomine vallem -Theutonicum insigni compescat strage furorem;Post simili ardentes prosternat vulnere Cimbros.Orbis in extremi latebras, ubi castra locasti,Nunc, iuvenis memorande novis per secula factis,Magnus item iuvenis veniet; nec dignior alterNomen habet magni. Hic Tagum Bethimque et HiberumCoget ferre iugum dominumque agnoscere Tybrim.Hic idem nimia civem feritate rebellemContundet. Tibi nulla animum contingat honestumInvidia; atque alios patiaris ad alta volare.Nullus erit nullusque fuit cui gloria totaCesserit: illa novis semper parat integra partem.Vita brevis, rerumque venit longissimus ordo.Quid fiet, nisi queque suos produxerit etasVenturis qui sponte velint occurrere fatis?Sufficeret cunti spatio si temporis unus,Publica res poterat duce te contenta fuisse.Tu siquidem letus mecum, dum bella gerentur,Hic eris, et iuvenem egregium laudabis ab alto.Pauca ex innumeris memoro: maiora supersuntGesta viri, plectroque aliis maiore canenda.Namque hic precipiti - sit fas dixisse - volatuVictor ab occasu discedens victor ad ortusPerveniet nomenque Italum super astra levabit.Omnia succumbent: multis Fortuna triumphisLarga volet ditare ducem; moderatior autemImplendusque animus paucis, quod laurea triplexStringat honesta comas, quod ter sua Roma verendoExstantem curru videat, contentus abibit.Hic et piratas pelago depellet ab omni:Vincetur Iudea tenax, Armenia duplex,Cappadoces Arabesque et lato corpore Ganges,Persis et Arsacides: Rubroque a litore tandemOmnia vincentes rigidam veniemus ad Arthon,Et glaciale solum, Tanaim et Meotida duramRipheosque procul tangemus in ethere montes.Attriti longo fugient certamine regesEt vitam simul et regnum bellumque perosi.Caspia calcabunt victores claustra, SabeamTuricremasque domos: intacti limina templiIntrabunt cernentque aditi penetralia sacri.Purpura non illos, non gemme aurumque movebunt:Thesauros inter medios mucrone trementiPaupertas Romana venit nec tangitur illis.Insula non toto restabit libera ponto,Non tellus seu pressa vagis seu stantibus astris.Aula sub imperium veniet ditissima Cipri,Creta superstitionum ingens domus atque magistraEuboicumque latus, Phebo Rhodus inclita et undis,Tum salis Egei, celo velut astra sereno,Ciclades effuse medio, clipeusque potentisTrinacrie et crasso dives Sardinia celoPauperiorque solo sed apricis Corsica saxis,Et quicquid Tusco iacet equore, quicquid Hibero,Quicquid et Adriaco. Sed quis cum classe frementemIbit in Occeanum? Fortissimus ille nepotumUnus erit magno semper cantandus in orbe,Gallica qui vario complebit rura pavoreEt fluvios atri violabit sanguinis unda.Inde procul celo et terra pelagoque repostosAuricomos rapido calcabit Marte Britannos,Stringet et indomito luctantem gurgite RhenumPontibus, hostilesque tenens cum milite finesTristia ceruleis Germanis bella movebit.O felix si forte modum sciat addere ferro!Nesciet heu! noletque miser; sed turbine mentisVictrices per cunta manus in publica vertetViscera, civili fedans externa cruorePrelia et emeritos indigno Marte triumphos;Me tamen infami tam multa decora furoreCommaculare pudet. Quam turpiter omnia calcatAmbitus, ut totum imperium sibi vindicet unus,Primus et exemplum reliquis, spolietque superbusErarium, miserosque novo legat ordine patres!Hec et Pharsalicas mortes Ephireaque arma,Thapsonque et Mundam et Capitolia sanguine tincta,Omnia pretereo. Succedet maximus illiInde nepos clara veniens a stirpe sororis.Hic michi longinquos mittet sub legibus Indos,Egiptumque ferox et barbara sistra moventemUxorem Latii capiet ducis; inde per omnemFulminet ense diem, reges pede supprimat altos.Hic parere ferum Romanis fascibus HistrumPerdoceat, gemineque solum quod subiacet Urse.Hic Urbem tribus invectus de more triumphisEdicet toti precepta incognita mundo,Et summo celsus solio summissa videbitSceptra sibi summosque duces atque agmina vulgiMunera ferre omnes studioque ardere placendi.Iam senior rigidos bello contundet Hiberos.Ultimus ille labos: exhinc tranquilla sequunturSecula: tum gemini claudentur tristia IaniLimina et erati iungentur cardine postes,Inde gravem tumulo mittet veneranda senectusDigressum amplexu et dilecte coniugis ulnis.Huius post cineres video Romana revertiFata retro et pulcros prolabi ad turpia mores.Hei michi! quid moreris? Tecum moritura propagoNominis est nostri. Sed tu tibi debita nactusAlta petes convexa poli. Quid turba superstes,Ludibrium mundi generisque infamia primi?Tartara conspicient meriti Stigiosque recessus.At nimium propero: video par nobile, natumAtque patrem et gemino Capitolia leta triumpho.Laurea bina viret, duplex quoque purpura, currusNon videor spectare duos, contenta sed unoIt Pietas: nova res equidem et dignissima fama.Corruet his ducibus Ierosolima, victaque ferroInclita relligio, et gladiis perrumpere sacraFas erit et poterunt populi peccata mereri.Ulterius transire piget; nam sceptra decusqueImperii tanto nobis fundata laboreExterni rapient Hispane stirpis et Afre.Quis ferat has hominum sordes nostrique pudendasRelliquias gladii fastigia prendere rerum?"
Amplius urgentem quoniam frenare doloremNon poterat, rupit lacrimis et voce loquentem:"Quid miserum! pater alme, refers? Tantumne licebitFortune? Prius in Stigias convulsa paludesAstra cadent; prius ethereo trux arbiter OrciVictor erit solio celique tonabit ab arce,Africa quam Rome victrix sua iura suumqueNomen in eternum rapiat". Non longa dolentemPassus ait: "Depone, precor, lacrimasque metumque:Vivet honos Latius, semperque vocabitur unoNomine Romanum imperium; sed rector habenasNon semper Romanus aget; quin Siria mollisPorriget ipsa manum, mox Gallia dura, loquaxqueGrecia, et Illiricum: tandem cadet ista potestasIn Boream: sic res humanas Fata rotabunt.Forte sub extremos annos mundique ruentisInteritum ad proprias sedes Fortuna redibit.Altius incumbes atque urbis cetera nostreFata petes. Unum hoc de pluribus ille supernusAbscondit sub nube Deus; sed, noscere quantumPermissum est animi augurio, non victa sub hosteRoma ruet, nullique data est ea gloria genti,Nulli tantus honor populo. Vincetur ab annisRimosoque situ paulatim fessa senescetEt per frusta cadet. Nulla unquam, nulla vacabitCivilique odio et bellis furialibus etas.Tempus adhuc veniet cum vix Romanus in urbeCivis erit verus, sed terras lecta per omnesFex hominum; tamen hec sese male sana cruentisTurba premet gladiis, et ni fortissimus unusVir aliquis dignus meliori tempore nasciOpponat sese medium frontemque manumqueLitibus ostendat, superest quodcumque cruorisPectoribus miseris, per mutua vulnera fundant.Hoc solamen habe: nam Roma potentibus olimCondita sideribus, quamvis lacerata malorumConsiliis manibusque, diu durabit eritqueHas inter pestes nudo vel nomine mundiRegina. Hic nunquam titulus sacer excidet illi;Qualiter annosum vires animusque leonemDestituunt, sed prisca manet reverentia frontiHorrificusque sonus, quamquam sit ad omnia tardus.Umbra sit ille licet, circum tamen omnis inermiParet silva seni. Sed quis vel noscere certamAudeat, aut rebus tantis prefigere metam?Vis loquar? In finem, quamvis ruinosa, dierumVivet et extremum veniet tua Roma sub evumCum mundo peritura suo." Sic fatus ab altoPectore suspirans tacuit, dextraque sequentemPer nitidum conducit iter. Iam prona cadentisCalcabant convexa poli, gradibusque supremaLinquebant levibus. Qui lumine terga feriretLucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum,Athlantisque ruens de vertice plena propinquiCinthia conspecti splendebat ymagine fratris.Hic iterum genitor sacro veneranda resolvitOra sono. Stetit eximia dulcedine mundusCaptus et eternos tenuerunt astra meatus."Nate, prioris" ait "solamen et optima vitePars michi, qui leto cumulas nunc gaudia celo,Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatusMortalem videar michi me felicior ipso,Huc aures intende pias et pectora veriPlena refer. Mora nostra brevis, namque invida noctisUmbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra.Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt;Nec manet in rebus quicquam mortalibus; undeVir etenim sperare potest populusve quod almaRoma nequit? Facili labuntur secula passu:Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra,Umbra estis pulvisque levis vel in ethere fumusExiguus, quem ventus agat. Quo sanguine partaGloria? quo tanti mundo fugiente labores?Stare quidem vultis, sed enim rapidissima celiVos fuga precipitat. Cernis quam parva pudendiImperii pateant circum confinia nostri?Hec tamen heu quanto nobis extenta labore!Nunc quoque quam multo vobis servanda periclo!Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigniPenitet incepti: totius sola sit OrbisRoma caput, terris dominetur sola subactis.Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignumInvenis? Angustis arctatus finibus OrbisInsula parva situ est, curvis quam flexibus ambitOcceanus, viden ut parvus cognomine magno?Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes,Multa tenent silve; pars rupibus hispida torpet,Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore,Serpentumque domos calidis tegit estus harenis.Utque simul totum videas, huc lumina volve.Verticibus celi adversos atque alta tenentesCernis stare polos, subiectaque cunta duobusPerpetuo durata gelu? Prohibetur ab illaStirps hominum regione procul; nil nascitur illicQuod victum prestare queat. Qua semita solisLatior, obliquusque vagis it circulus astris,Ignibus arva rubent, mediusque exestuat ingensPontus et ardorem celi male temperat humorSubditus. Huc olim Argolici finxere poeteConvenisse deos, potuque ciboque refectosEthiopum cum rege gravis duxisse sub umbraAthlantis placidam tranquillo numine noctem:Quod fictum est ideo quia numina magna putabantSidera, que liquidis primum vescuntur in undis,Ethiopum quas litus habet, mox fessa videnturVergere ad occasus, ubi maximus eminet Athlas,Ultima terrarum qui possidet: ille paratusExcipit ac magno venientia contegit antro.Sed redeo: mediam vetitum est attingere zonam,Etheris hinc etenim vos inclementia longeSummovet; at circum flammis permixta tepescuntFrigora; sic gemina mortales sede fruuntur.Altera sed vobis est invia: separat illamEt calor et pelagus. Statio tantum unica restatParva, sed hec vasto nimis interrupta locorumDesertoque habitu; linguarum dissona multumMurmura, diversi mores. Hec crescere famamImpediunt; nulli toto cognoscier orbeContigit. Extrema quis erit bene notus in Artho,Et Nili ignotum continget nomine fontem?Quem sua Toprobani commendet gloria et idemLitus ad Hibernum resonet? Mortalia quorsumVota ruunt? Amplam cupiunt diffundere famam;Septa sed arcta vetant. Angusto carcere clausosSomnia magna iuvant; at cum lux ultima somnumExcutit ac tenebras adimit, tum cernere verumHeu miseri sero incipiunt, et tempora retroNequicquam aspiciunt, abeuntque amissa gementes.
Illa quoque in vobis ridenda insania mentesOccupat: eternum cupitis producere nomen,Secula demulcent animos numerosa, venitquePosteritas longa ante oculos; libet ire per oraDoctorum extinctos hominum, clausosque sepulcroLiberiore via per mundi extrema vagari.Vivere post mortem, violentas spernere ParcasDulcia sunt, fateor, sed nomine vivere nil est.Vivite sed melius, sed certius: ardua celiScandite felices, miserasque relinquite terras.Hic vos vita manet, quam secula nulla movebunt,Quam nec tristis hiems, nec noxia torqueat estas,Anxia solicitam quam non opulentia reddet,Querula non mestam paupertas, pallida non morsObruet, haud nocuo vexabunt sidere morbiCorporis atque animi. Sine tempore vivite; nam vosEt magno partum delebunt tempora nomen,Transibuntque cito que vos mansura putatis.Una manere potest occasus nescia virtus.Illa viam facit ad superos. Hac pergite fortes,Nec defessa gravi succumbant terga labori.
Quod si falsa vagam delectat gloria mentem,Aspice quid cupias: transibunt tempora, corpusHoc cadet et cedent indigno membra sepulcro;Mox ruet et bustum, titulusque in marmore sectusOccidet: hinc mortem patieris, nate, secundam.Clara quidem libris felicibus insita vivetFama diu, tamen ipsa suas passura tenebras.Ipsa tuas laudes etas ventura loquetur:Immemor ipsa eadem, seu tempore fessa, tacebitImmemoresque dabit post secula longa nepotes.Magna geris, maiora geres, immensaque victorConficies tu bella manu et dignissima fama:Res multis laudata quidem laudandaque multis.Cernere iam videor genitum post secula multaFinibus Etruscis iuvenem qui gesta renarret,Nate, tua et nobis veniat velut Ennius alter.Carus uterque michi, studio memorandus uterque:Iste rudes Latio duro modulamine MusasIntulit; ille autem fugientes carmine sistet;Et nostros vario cantabit uterque laboresEloquio, nobisque brevem producere vitamContendet; verum multo michi carior ille estQui procul ad nostrum reflectet lumina tempus.In quod eum studium non vis pretiumve movebit,Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri;Magnarum sed sola quidem admiratio rerum,Solus amor veri. Sed quid tamen omnia prosunt?Iam sua mors libris aderit; mortalia namqueEsse decet quecumque labor mortalis inaniEdidit ingenio. Quos si tamen illa nepotumProgenies servare velit, senioque nocentiVim facere ac rapido vigilans obsistere seclo,Non valeat, tam multa vetant; fatalia terrisDiluvia et populos violentior estus adurens,Et pestes rerum varie celique marisque,Bellorumque furor toto nichil orbe quietumStare sinens, libris autem morientibus ipseOccumbens etiam; sic mors tibi tertia restat.Quot modo in extremo claros Oriente vel AustroEsse viros reris? tamen ad vos mittere nomenNon potuere suum. Quot prima etate fuisseIllustres famamque ausos sperare perennem,Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumqueEstis in angusto positi. Que cunta videntemHuc decet, huc animos attollere. Vulgus inaneViderit in terris quo te sermone loquatur.Despice quisquis is est, et si mea iussa merenturTe docilem, humanum, iubeo, contemne favorem,Neve ibi tantarum rerum spem pone tuarum.Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus.Gloria si fuerit studiorum meta tuorum,Pervenies equidem, sed non mansurus, ad illam.Premia sin autem celo tua, nate, reponis,Quo semper potiaris habes sine fine beatusEt sine mensura. Quod si dulcedine fameTangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis,Quod preclara tuo stat gloria fixa laboriPolliceor: veniet pretium tibi, nate, quod optas;Illa vel invitum, fugias licet, illa sequetur.Ut sub sole vagum comitatur corporis umbraIpsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illaFlectitur et stat, si steteris; sic Fama volentemNolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptumDixeris arenti gradientem in pulvere, ut umbramAspiciat post terga suam? Non sanior ille estQui terit etatem frustra corpusque fatigat,Aut animum curis onerat, nichil inde reposcensNi laudem et vanos populi per compita ventos.Quenam igitur queres mea sit sententia. Dicam.Ille eat ut metam teneat, licet inter eundumUmbra sequatur iter; Virtutis amore laboretHic alius, celumque sibi sit terminus, et nonGloria, que meritos sequitur, vel spreta, labores.Ergo age, nate, viam, tibi quam super ardua monstro,Ingredere, aut potius ceptum ne desere callem.Publica res duce te vigeat, victrixque supremoCardine Fortune sedeat. Spectabit ab astrisQuicquid ages placidus rex cunta tegentis Olimpi,Letus honore tuo, sed nullo letior actuQuam quod te patrie baculum superesse labantiNomen et hoc merito Scipionis habere videbit,Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt.Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti:Post studium recti patrieque parentis amoremProxima de caris tibi cura supersit amicis.Pronus amicitias amplectere, quas tibi VirtusConciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti.Rebus in humanis nil dulcius experiereAlterno convictu et fido pectore amici.Est equidem e multis tibi nunc certissimus unusLelius. Archani sit conscius atque ministerIlle tui, regat affectus pectusque profundumCernat inaccessum reliquis. Post tempore multoLelius alter erit domui claroque nepotiCarus et eximio pariter coniunctus amore.Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unumLelius et Scipio celebrabitur inter amicosQuos tulit extrema veniens ab origine mundus,Cum duo sint paria et longo distantia tractu.Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicumDespice plebeium, quoniam de plebe verendiSurrexere viri, quos nobilioribus equosViva tulit Virtus animusque parentibus impar."
Dixerat. Ille autem: "Tua per vestigia quamquamIngressus, nunquam patrio memor ipse decoriDefuerim. Tamen admonitus vigilantior iboQuo me, sancte, vocas, genitor. Sed multa monentemTe fatum tacuisse meum, pater optime, miror".Mestior ille: "Equidem! tua te, dulcissime, virtusAspera cunta pati doceat. Quid Fata reserventUltima preclaro malis nescire labori.Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque -Experiare licet, facili contentus abitoVindicta. Non arma tibi, non castra movenda,Etsi forte queas. Prestat quamcumque subireFortunam: patriam servatam perdere noliEt meritum vastare tuum. Fugat illa? recede.Non revocat? persta. Sed preclarissimus exulViventi illatum moriens ulciscere verboDedecus, et patrie cineres atque ossa negato,Ingratamque voca, memorique inscribe sepulcro.Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra.Iamque vetor traxisse moras. Memor ergo parentis,Nate, vale, et mitis surgentem dirige fratrem;Isque viam post te tua per vestigia servet."Dixit et equavit fugientia sidera cursu.
Interea lux orta super tentoria fulsitIrrupitque ducis durum rubicunda cubile.Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendoAttonitum subito somnusque paterque relinquit.

III

Impiger astriferum postquam Sol perculit axemEt rapidos immisit equos, cessere trementiSidera cunta fuga. Consurgit maximus herosSingula pertractans animo, que visa per umbrasIntulerat nocturna quies: "Cur dulcia patriOscula non rapui? Cur vertere terga parantemNon tenui prendique manu? Cur ista ruit noxTam cito, nec licuit placido sermone morari?Multa petiturus fueram: quibus ultima campisAgmina concurrant, seu qua regione profundi;Quantum in amicitiis fidei; quam barbara regumPectora fida forent; quanam tellure sepulcrum,Quodve genus mortis Sors imperiosa reservetVel michi vel fratri; qui sit patruelis amatiExitus aut fatum, nam pridem est cognita virtus;Omnibus an soli michi nunc iniuria careImpendet patrieque nefas. At forsitan istaSit melius nescire michi, ne conscia finisAdverso retrahat Virtus sua carbasa vento.I modo qua ceptum est, patrieque ignosce furenti;Nescit enim quid agat." Sic secum fatus amicumAcciri propere Lelium iubet. Illicet illeAffuit, atque oculos tacitus frontemque verendamSuspiciens immotus erat. "Carissime Leli,Magna animo volvuntur" ait: "Que gessimus amboSufficiant fortasse aliis; at quantula res estItalicas inter clades miserandaque fataHispanas fregisse acies? Vacua ista pericloMilitia. Et quantum nostris est dedecus armis,Ni ceptum peragatur opus! Timuisse videmurHorrifici ducis aspectum et longinqua petissePrelia non ausi patria concurrere terraMeniaque obsesse defendere dulcia Rome.Exiliumne fugamne hostes civesque vocabunt?Nescio quid tibi nunc animi, quid roboris insit;Sed mediocre aliquid nequeo sperare. Sit ergoIncepisse aliis clarum et memorabile factum;At michi nil satis est, aliquid dum restat. IniquamHanibalem revomentem animam prius ipse videboTot nostros placare duces, Carthago profundoPerfida subsidet, quam pectoris ira quiescatAlta mei; moriarque libens, dum tristia possintMorte mea equari Penorum vulnera nostris.Numquid iusta Deus pro nobis tela movebitTantorum vindex scelerum? Num fulmina celoDescendent? Num periure densissimus AthlasTelluris clipeus, mundi tutela nefandi,Cedet sponte loco radice revulsus ab ima,Serpentumque acies montesque immittet hareneArdentis, facietque viam spirantibus Austris?Num piger infames contorto vertice murosBagrada discutiet gelido violentior Histro,Scelestasque animas ultricibus obruet undis?Vicimus: imbelles teneant licet arma lacerti,Bella Deus peraget periuria crebra perosus.Iam tamen hinc humeris onus hoc incumbere nostrisProvideo, tedetque more, sed multa necesse estScrutari et longe venientes cernere casus.Africa tota odiis ardet: non litora portum,Non domus hospitium prestat, non pabula terre.Quocumque intendas oculos, hostilia cernasOmnia. Que primum teneat navalia classis,Miles agros? Ubi nostra duces tentoria figent?Quis tutum monstrabit iter? Quis rura, quis urbesEdoceat moresque hominum? Quis fluminis altiAd vada precedat trepidantes ire cohortes?Singula sunt igitur studio tractanda sagaci.Id primum tentare velim, si barbara cordaUlla fides habitat. Nomen fortasse SiphacisAudisti. Cuntos illum precedere regesFama refert opibus, nec avorum sanguine quisquamAltior incedit populisque vel ubere regni.Is nobis tentandus erit: si fama LatiniNominis et Libicos potuit penetrare recessus,Flectetur forte alloquio precibusque benignis;Barbara namque etiam nonnunquam gloria mulcetPectora et agrestes animos. Ea litora nobisHostilem in patriam transgressis - namque ea mens est -Oportuna reor ceptoque accomoda bello.Hec tibi cura datur, vir optime: nam tibi sermoDulcis adest placideque ingens solertia mentis.Perge animum placare ferum et mollire loquendo."Dixerat. Is raptum relegens a litore funemEquoreas superat fauces, qua litus HiberumDividit a Libicis pelagi brevis estus harenis.Illa dies Maura proram statione recepit.Hinc propere ad regem........................................Niveis suggesta columnisAtria surgebant. Fulvo distincta metalloRegia prefulgens........................................Ordine gemmarum vario radiabat in orbem.Hic croceos, illic virides fulgere lapillosAspiceres altoque velut sua sidera tecto.Signifer in medio sinuosi tramitis arcuAureus obliquos supremo culmine cursusAssidue faciebat. Ibi ceu lumina septemQue vaga mundus habet, septem faber ordine gemmasClauserat ingenio, nondum lapis, optimus Athlas.Tardior hec gelidoque seni magis apta placere;Illa minax longeque rubens; ast illa benignisIre videbatur radiis, tectumque serenaLuce coruscabat. Medio carbunculus ingensEquabat solare iubar largoque tenebrasLumine vincebat: mira virtute putaresHunc proprios formare dies, hunc pellere noctesSolis ad exemplum. Post hunc duo lumina motuSplendebant parili; sed quod rutilantius ibatSpectando subitos animis spargebat amores.Cornua de fusco sinuans adamante, deorsumImpigra precipiti celerabat Luna meatu,Atra quidem, at radiis circum illustrata supernis.
Hec supra horrificis diversa animalia passimVultibus et variis cernuntur sculpta figuris.Cornibus intortis "Aries" stat in ordine primusDevexa in tergum facie, ceu mestus in undisHorreat egregie fluitantia membra puelle.Inde ferox "Taurus" faciesque imposta natantiStirpis Agenoree. Iuvenum mox clara duorumCorpora, progenies Lede, "par nobile Fratrum".Quarta sed equorei species venit horrida "Cancri",Quem frons prerapidi sequitur metuenda "Leonis".Post illum it vultu roseo pulcerrima "Virgo".At gravis hinc illinc extantia brachia "Libre" Instabiles paribus compensant passibus horas."Scorpius" hinc cauda perlustrat tecta minaciIngentesque aperit "Chelas"; hinc Thessala monstra,"Semiviri informis" species, cui vultus et armiSunt hominis tensoque senex spectabilis arcuHorrifer occursu pharetraque incinctus eburna,Infima quadrupedis; iuxtaque assurgit in altumForma levis "Capree", rutilo cui cornua in auroEffulgent fissoque riget pes ungue, bicornis.Post ingens nudi effigies nimboque nigrantiFrons velata hominis velut ethere pronus ab altoFundat "aquas"; factoque natant in gurgite "Pisces"Pectoribusque secant caudisque trementibus undas.
Signa poli duodena vago dum lumine raptimCollustrant operique inhiant et cunta sequuntur,Undique fulgentes auro speciesque deorumEt forme heroum occurrunt atque acta priorum:Iupiter ante alios, augusta in sede superbusSceptra manu fulmenque tenens; Iovis armiger anteUnguibus Ydeum iuvenem super astra levabat.Inde autem incessu gravior tristisque senecta,Velato capite et glauco distinctus amictu,Rastra manu falcemque gerens "Saturnus" agrestiRusticus aspectu natos pater ore vorabat;Flammivomusque draco caude postrema recurveOre tenens magnos sese torquebat in orbes.Nec procul ingenti diffundens cornua giroAtque agilem arcendis "Neptunus" ferre tridentemCernebatur aquis pelagoque natabat in alto,Tritonumque greges Nimpharumque agmina circumErrabant procul equoreum venerantia regem.Huic quoque iussus equus percusso emergere saxoLitoream pedibus rapidis pulsabat harenam.
Proximus imberbi specie crinitus "Apollo":Hic puer, hic iuvenis, nec longo tempora tractuAlbus erat: sacer ante pedes rapidusque fremensqueStabat equus, quatiensque solum mandebat habenas.At iuxta monstrum ignotum immensumque trifauciAssidet ore sibi placidum blandumque tuenti.Dextra canem, sed leva lupum fert atra rapacem,Parte leo media est, simul hec serpente reflexoIunguntur capita et fugientia tempora signant.Necnon et cithare species angusta canoreIcta videbatur sonitum perducere ad aures;Et pharetra atque arcus volucresque in terga sagitte,Cirreoque ingens Phiton resupinus in antro.Hic etiam Grais Italisque optanda poetisDulcis odorifere lauri viridantis in auroUmbra novem placido refovebat tegmine Musas.Illas carminibus varioque manentia cantuSidera mulcentes alterna voce putares.
"Frater" it hunc iuxta iunior; frons ipsa fateturArgutum, virgamque gerit serpentibus atrisIntextam, caput insigni exornante galero,Circumdantque pedes nitidis talaria plumis.Gallus adest vigil et curvo cadit Argus ab ense.Ad levam nova sponsa sedet facieque superbitEgregia et rare letatur imagine dotis.
Hec prope "Gorgonidum" stat fabula nota sororum,Anguicomumque caput fraterna Perseus arpeObtruncans fixus speculo et cervice reflexa,Marmoreusque senex atque ortum sanguine monstrumAlatus sonipes et Musis fons sacer almis.
Necnon funerei post hec "Mavortis" imagoCurribus insistens aderat furibunda cruentis:Hinc lupus, hinc rauce stridentes tristia Dire;Cassis erat capiti fulgens manibusque flagellum.
Hinc ignominiam compertaque furta doloseConiugis aspiciens "Vulcanus" abire parabat,Sed pede tentus erat claudo; quem turba deorumVidit et obliquum riserunt astra maritum.
Cornua tollentem celo facieque rubentemPectora sideribus distinctum "Pana" videres:Hispida crura rigent, pedibus terit antra caprinisEt pastorali baculum fert more recurvum;Texta sibi ex calamis sonat ingens fistula septem.
Parte alia sua sceptra gerens "regina dearum"Cara Iovis soror et coniunx augusta sedebat;Huic sublime caput velatum est nube decora,Discolor aspectu quam circum amplectitur Iris,Pavonesque pedum domine vestigia lambunt.
Proxima terrifice species armata "Minerve"Virginis, ut perhibent, dextre cui longior hastaEt cristam galea alta movens: hanc Gorgonis oraCristallinus habens clipeus tegit; inque tenebrisProspectante dea volitat nocturna volucris,Cecropiusque nova frondescit campus oliva.Hec cerebro prognata Iovis Venerisque pudendumIlludit genus et primordia feda sororis.
Nuda "Venus" pelagoque natans, ubi prima referturTurpis origo dee, concam lasciva gerebatPurpureis ornata rosis, volucresque columbasSemper habens, nudisque tribus comitata puellis,Quarum prima quidem nobis aversa, sed ambeAd nos conversos oculos vultusque tenebantInnexe alternis percandida brachia nodis.Nec puer alatus nec acutis plena sagittisPost tergum pharetra deerat nec mortifer arcus.Ille unam ex multis iaciens in Apolline fixamLiquerat: hic superi rumpebant astra fragore;Trux puer in gremium care genitricis abibat.
Inde choris Driadum nemus omne "Dyana" replebat;Horeades Faunique leves Satirique sequentesPlaudebant in circuitu, multumque DyaneDilectus viridi stertebat cespite pastor.Fonte, miser, nitido pulcherrima membra lavantemViderat Actheon: rapido mox ipse repenteDente canum laceratus erat. Sibi cerva cadebatSacra. Dea in Scithica non sic placabilis ara.
Ultima sed mater Cibele, cui gratior YdaNulla fuit tellus, magno grandeva sedebatCorpore consistens, clavi sceptroque verenda:Vestis honor varie, Frigiisque ex turribus altamGestabat capiti sobolis fecunda coronam.Namque omnes peperisse deos ipsumque TonantemHanc veteres memorant. Liceat sed vera fateri,Hec eadem sevos utero variante GigantesProtulit, infandas mundo per secula pestes.Curribus hec agitur domita cervice leonum.
At procul inferni moderator turbidus orbisSulphureo insistens solio tenebrosa regebatTartara; quem iuxta coniunx inamena sedebatRapta olim, ut fama est, Sicule sub vallibus Ethne.Hic dolor, hic gemitus animarum admissa luentum,Et claustris distincta novem pallentia regnaCernuntur, Stigiique nigre stant gurgitis unde.Tristior has Acheron fluctu perlabitur atroConcretam limo cogens fluitare paludem;Cocytusque gemens lacrimoso flumine AvernumCircuit hinc oriens et ripis antra pererratUmbrarumque choros; necnon Flegetontis adustaGurges aqua tacitique lacus oblivia LethesFunduntur, tristique animas qui transvehat amniPuppe senex fusca residet remoque gubernat.Hec rex cunta videt Stigius cum coniuge torvaPer tenebras longe aspiciens et lurida pascitLumina suppliciis variis, sevoque ministrosImperio exagitat; cui Mors cui tristia quequeEt Furie et torto famulantur stamine Parce,Sub pedibusque triceps iacet atre ianitor urbis.
Hec variis insculpta modis atque ordine miroA superum regnis centrum perducta sub imum...........................................Lelius aspiciens, puro nil vilius auroAgnoscit pedibusque premit que cara putantur.Inde procul magne transcursis finibus aulePervenit ad regem. Solio tunc ille superboSurgit et amplexum cupide petit hospitis. IndeConsidunt. Placido mox Lelius incipit ore:"Optime rex, tanto quem Sors dignatur amico,Quantum non alium rediens Sol litore ab Indo,Dum petit Hesperium despectans cunta cubile,Aut videt aut vidit, mens aut, nisi ceca, videbit,Suscipe; ne vanas abeant mea verba per auras.Maximus in magno Scipio notissimus OrbeTe salvere iubet. Si quid sanctumque piumqueEst usquam, si pura fides, si cura decorisDurat apud gentes, populo sunt largiter uniOmnia; sed populi summam vir possidet unus.Roma caput rerum: Scipio dux summus in illa est.Haud equidem conficta cano. Nunc ille tuam, rex,Poscit amicitiam. Vidisti qualia PenisPectora sint, quam fluxa fides. Michi crede, secundosBellorum eventus si, quos Deus ille deorumAvertat, Fortuna daret, tibi pessima regni estConditio et multis obnoxia vita periclis.Et modo terror eos, non spiritus ullus amorisContinet. At nulla Romanis certior ars estQuam servare fidem; nil illa est carius: ampleDivitie nobis dulces numerantur amici.Testis adest parvo distans Hispania tractu,Testis et Ausonia est; at tu nunc, Africa, nostramExperiare fidem et Populi promissa togati.Ipse tibi nostra nichil oportunius usquamCernis amicitia. Procul absumus, unde timeriTedia rara queant. Si poscimur, ampla paratisClassibus exiguo transmittimus equora vento:Nostra, ubi tempus erit, medio radiantia campoImprovisa tuis occurrent hostibus arma.Preterea, nisi seva viam, quam sternimus, ultroObstruit ac medios Fortuna intercipit actus,Fixa manet Populo sententia tollere turbasRegum atque indignis sceptrum extorquere tyrannis,Omnia ut ad paucos redeant; nam rege sub unoOptimus est patrie status et male vivitur interRegnantum sine lege greges. Tunc Africa tandemOmnis ad unius redeat moderamina regis.Cetera pretereo: nam quis te dignior alterLitus Athlanteum Rubrasque interiacet undas?
Munera quin etiam ne despice fortis amici.Is tibi namque Apulis rapidum sub finibus ortumMittit equum bellis habilem, qui cursibus AustrosEquat et infesto venientia tela Tonante.Iungit equo phaleras niveoque monilia colloAurea Samnitico quondam prerepta tyranno.Addit et arma viro rigidis fortissima venisQuas aperit vario prefertilis Ilva metallo.Aspice nigrantem galeam gladiumque nitentem;Aspice quam tutum tegit ingens lamina pectus,Ut faciles ocree, variis ut purpura bullisIntertexta micat ferrumque obnubit opacum,Ferreus ut fulvo stimulus splendescat in auro,Ut procul hasta ferit, clipeusque ut vulnera curvoExcutit obiectu calibum. Romana deincepsIn bellum fer signa, precor. Felicibus istaSumpseris auspiciis magni Scipionis amicus.Hoc petit ille volens, hoc te tua Roma precatur.Iunge fidem fedusque feri. Sit faustus utrisqueIste dies gemina semper celebrandus in oraEurope Libieque bonus." Sic ille locutusConticuit, vocemque simul vultumque remisit.
Tum rex blandus ait: "Vestrum, Romane, libenterPropositum amplector, nec amici munera tantiDespicio vestramque fidem. Sed iungere fedusIn partemque novi subito transire pericliSponte mea vereor, nisi primum cernere coramMagnanimum facis ipse ducem. Michi summa voluntasVictricem tetigisse manum, que federis obsesFida sit et pignus venture in secula pacis.Scimus quanta quidem virtus, quam clara per OrbemFama viri: nullus Romano illustrior usquamVivit in imperio, nullusque potentior alterFlectere voce animos et pectora fronte movere.Tangimur et meritis et nomine tangimur ipso;Optamusque ducis congressum: dextera dextreHereat atque oculis oculi, permixtaque verbisVerba sonent faciatque fidem presentia fame.Nam neque usque adeo sunt corda ferocia nobis,Pectore sub nostro nec mens tam barbara vivit,Ut non pulcra oculos moveant, spectataque VirtusIlliciat capiatque animos. Me maxima regniCura tenet dubii, finesque excedere avitosCircumfusa vetat regio fecunda tyrannis.Ivissem visurus eum, nec gloria factiParva foret, tantum quesisse per equor amicum.Ille igitur quem degeneris non lenta moranturFrena metus, quem ferre mali patientior etasAspera queque monet, si nostri est cura - per undasTuta via est - sociam, si quid michi credis, ad aulamColloquium petat et sermone fruatur amico.Interea tamen ad nostras accedere mensasUmbra monet crescens et pars extrema diei."
Dixit, et exurgens solio dextramque benigneApprendens, stratis sublimem ex more locavitPurpureis. Notum mox ampla per atria signumDat tuba. Conveniunt famuli, turmeque frequentesDiscurrunt. Non una dapes: non pocula simplexCura fuit variare viris. Pars aurea gestantVasa manu, pars cristallo splendentia puro;Ast alii effossos gemma crateras in amplaImplebant spumante mero, quod miserat olimIpsa parens Meroe Phebo succensa propinquo.Ardescit splendore domus fremituque redundat.Talis apud mensas - nisi testem spernis Homerum -Cena fit Alcinoi: sedet illic blandus Ulixes,Lelius hic hospes mellito affabilis ore.
Vixdum finis erat dapibus, cum comptus in ostroAstitit ante oculos iuvenis patrioque canoramIncrepuit de more liram. Dulcedine miraObstupuere omnes. Sonitum mox verba secuntur:"Maximus Alcides, postquam fera monstra per orbemPerdomuit fecitque viam sibi vivus ad astra,Evacuans saltus Nemeos Lernamque paludemTerribilesque diu umbrosi colles Erimanthi,Faucibus Hemonie scissis clarisque duabusUrbibus eversis stratisque bimembribus altisEt ceso Gerione ferox dignatus ad istasFerre gradum terras et nostra pericula tandemDiscutiens, patriis Antheum extinxit in arvis.Libertas hinc nostra venit: teterrima pestisHerculea compressa manu tuta omnia lateLiquit et insolitis patuerunt rura colonis.Omnibus exactis, pacati conscius OrbisIpse sibi, limenque petens interritus Orci,Cominus horribilemque ausus spectare Megeram,Haud procul a nostris memorandum finibus alteErexit geminas pelago turbante Columnas,Utque pererrati foret illic terminus OrbisEdixit; fueratque diu, sed nuper ab OrtuVesanus veniens iuvenis convellere metamEst ausus, nomenque ideo mutare nequivitHerculis auctoris, Libie cui rura tenentiLongevus nimioque Athlas sub pondere fessusDeposuit celum ac stellas; sic ipse quievit.Nec sibi longa quies, nam mox dulcedine captusHeu miser! atque oculos ausus vidisse MeduseVertitur in scopulos. Nunc stat quem cernimus ipsiMagnus et ingenti tellurem contegit umbraImmensoque iacet spatio porrectus et astraVertice tangit adhuc. Illum nix hospita semperEt nimbi atque aure quatiunt et fulmina et imbres.Non tamen ipse diu post casum mansit inultus;Ultor ab Archadia nam Palladis arte tremendiColla tulit monstri. Libicas cruor ille nefandaInfecit sanie tabi stillantis harenas;Sic nocuit mundo vivens moriensque Medusa.
Post regina Tyro fugiens his finibus amplaMenia construxit magnam Carthaginis urbem.Ex re nomen ei est. Mox aspernata propinquiConiugium regis, cum publica vota suorumUrgerent, veteris non immemor illa mariti,Morte pudicitiam redimit. Sic urbis origoOppetiit regina ferox. Iniuria quantaHuic fiat, si forte aliquis - quod credere non est -Ingenio confisus erit, qui carmine sacrumNomen ad illicitos ludens traducat amores!His igitur fundata modis urbs tempore crevitExiguo; at rebus semper coniuncta secundisInvidia excivit validas in prelia gentes.Tunc acres vixere viri, quos inter amoreInsignes patrie fratres Carthago PhilenosNunc colit extinctos numerumque auxisse deorumExtimat ac gemini veneratur numinis aram.Hi patrie vitam cupidi si forte negassent,Plura Cireneo cecidissent milia campo.
Ultima nunc bellis agitur ferventibus etas,Nec mare quod sevit medio, nec iuncta CaribdiScilla rapax Italis Penos a finibus arcet.Hanibal eterno dignus cognomine montesPerfregit Latios atque invia rupit acetoSaxa prius stravitque viam legionibus aptamHic ubi silvestres soleant titubare capelle.Concursum est totiens: iam sanguine rura madescunt,Iamque rubent fontes, Italis iamque altior arvisExerit herba caput, subito demissus ab astrisCum iuvenis memorandus adest patrieque ruinasFert humero. Videt hunc claris Hispania factis,Africa iamque audit. Sic nunc incerta duorumStat Fortuna ducum, sic iam sub pondere nutat.Finis erit quem Fata dabunt; sed magna parantur."
Huc ubi perduxit carmen, citharista repenteSubticuit digitoque liram percussit inanem.Plausus ad hec sequitur procerum populique faventis.Rexque iterum: "Libicos audisti ex ordine casus,Hospes," ait "nostreque vides primordia gentis.Gratia si dictis est debita, vestra retexePrincipia vestrosque duces." Hic leniter illeSubridens "Quam congeriem, rex optime, rerumExigis! an breviter nostros audire triumphosForte putas? Brevior narrantibus exeat annus;Tu petis anguste conferri in tempora noctis,Cuius magna retro pars est. Tum lingua volentemDeserit: impediunt cure somnusque laborque.Non vacat hec inter tempus sermone tenere.Quis facile Italiam per secula longa frementemTuscorumque acies et tot Samnitica bellaAc totiens verso fugientes agmine GallosExplicet? aut nostros et in hac tellure laboresEt pelagi medio, quo Fors contraxerat ambasProtinus infesto coeuntes remige classes?Aut quas infelix passa est Hispania clades,Plena cadaveribus nec habentia flumina cursum,Assidueque novis fumantia cedibus arva?Que nostri fecere duces. Annalibus altisTantarum capitur vix pars millesima rerum;Quos, si forte iuvat, Tarpeia mittet ab arceScipio transcriptos. Ibi nam custodia templiPublica nostrorum servat monimenta laborum.Illic multa leges, que, sint licet ampla, putatoEsse minora tamen vero. Nec teste citatoEst opus: acta patent. Scriptorum copia nunquamRomano fuit in populo, quos Graius abundeOrbis habet. Nostris facere est quam scribere multoGratius atque aliis laudanda relinquere factaQuam laudare alios. Quin angustissima librisSi quibus interdum videas que gessimus, illosExterne scripsere manus. At Greca LatinisAddita res nequeunt tantas equare loquendoIngenia: hoc vestro maneat sub pectore certum.
Nunc quantum nocturna patet sermonibus hora,Principia expediam. Teucrorum a sanguine longeGentis origo venit, victrix quem Grecia belloDicitur ad patrios muros sparsisse bilustri:Et fortasse aliquis iam tanti criminis ultorNatus in Italia est. Sed nunc ad cepta revertor.Naufragio ex tanto vixque ex tot milibus unusInteger enavit sine crimine. Namque ubi TroieMatris adhuc Frigio fumabat litore bustumIamque cinis facilem incipiens glomerare favillam,Inclitus et claris multum spectatus in armisDux Anchisiades, cui non via prona salutisViribus aut propriis aut urbibus esset amicis,Destituit patriam lacrimans caramque cubilisConsortem, et passus terra casusque tremendosErroresque vagos et mille pericula ponti,Impiger Ausonias tandem tamen attigit oras:Isque, ubi belligerum Latii sensere coloniTroiugenam; externoque viro Lavinia pactosReddidit amplexus, sacro pia flumine membraDeseruit moriens. Puer hunc excepit IulusSuccedens illumque alii. Sic omnia regumTempora fluxerunt, Longam qui menibus AlbamSub sceptris habuere suis, ad Tybridis undamDonec magnanimus posuit nova menia pastor,Ultor avi, vindex scelerum, quem nostra parentemDixit et ethereas defunctum traxit ad arcesPosteritas, raptoque tulit sua thura Quirino.
Fundamenta vides urbisque exordia nostre.Quos tibi nunc sermone duces, que nomina fandoExequar? Innumeram video concrescere turbam,Precipue ex quo Libertas tulit ampla virorumSemina nobilium et tranquilla pavit in urbeIngentes animas. Stellate sidera noctisEt pelagi fluctus et harenas litoris anteEnumerem, quam cunta quibus mea Roma superbitNomina clara ducum: Curios fortesque CamillosEt Paulos bello claros Fabiosque trecentos,Quos simul una dies patrie subduxit egenti,Torquatosque truces, Lepidos durosque Catones,Fabricios modico contentos, indita cursuNomina, queque dedit celo demissa volucris,Marcellosque animi illustres Graccosque ferocesEt Regulos fidei plenos, que nomina belliFama tulit pridem vestras, ni fallor, ad aures,Et qui magna procul transcendunt omnia, summosScipiadas, quos alma domus Cornelia celoExtulit atque hominum superis equavit alumnos,Unde ducum dux ille genus trahit. Est michi magnusEnumerare labor vel nomina sola domorum:Quod si gesta velim percurrere digna relatu,Quantus erit? Non usque adeo michi ferrea lingua est,Nec tibi sint aures. At ne fortasse puteturExemplo caruisse fides quam vestra PhilenisFratribus altisono cecinerunt carmina cantu,Pauca sed e pleno longe repetentur acervo.
Namque olim, aut vento terram impellente latentiAut causa quacumque alia, prerupta voragoRomano patefacta foro conterruit Urbem.Stabant attoniti pleno circum agmine Patres:Undique solicitum pregrandia volvere saxaVulgus anhelabat; pars convectare canistrisTellurem magnasque trabes. Nil molibus illisCum fieret, simul ira dem manifesta moveret,Consilio superum visum est compescere pestem.Dum pavidi responsa petunt, consultus aruspex'O preclara novis gens' inquit 'territa monstris,Hoc specus explendum est non qua ratione putatis.Quid iuvat aggestu lapidum et telluris inaniFlectere velle deos? Non si Tarpeius in imasSexque alii latebras descendant ordine colles,Ac super incumbat gravis Appenninus et Ethna,Finis erit. Sunt que vobis pretiosa dehiscensFossa petit: paucis plenus concurret hiatus'.His dictis riguere animi, pallorque per omnesMestus erat: multi gemmas aurumque ferebantArgentumque alii, namque hec meliora putanturInter inexperta et verorum ignara bonorumCorda hominum, quos ceca ligat terrena cupidoNigraque corporei quos carceris occupat umbra.Unus ibi ante alios iuvenum fortissimus alteExclamat: 'Que tanta animis ignavia, ceci?Vilia pro caris, pro magnis parva tulistis.Nil opus est auro, fedis quod terra cavernisEvomit, aut lectis inter deserta lapillis.Unum ego vos moneo: nobis virtute vel armisNil melius tribuisse deos: hec summa profecto,Hec vere Romana bona, et si summa reposcunt,Arma virumque dabo!' Dicens hec lumina celoErexit, templumque Iovis quod presidet arciSuspiciens tendensque manus sursum atque deorsumAtque omnes superosque deos manesque precatus,Ad quos tendebat, validum calcaribus ultroUrget equum baratroque volens infertur aperto.Arma ruente viro lucem sonitumque dedere:Fit strepitus, coeunt ripe et iunguntur in unum,Vixque tremens profuge pars ultima transilit haste;Ceu quondam immodico celum splendore dehiscitEt velut etherei reserat penetralia mundi;Inde repentino transcurrens turbine flammaVisa fugit celoque redit sua forma sereno.Hic tibi vir quantus, patrie quem reddere vitamAc vivum terre - liceat dixisse - cadaverCernis et armatum Stigios invisere lucos?Curtius in nostris fuit hic annalibus ingens.
Vis referam Decios? Quorum prior ille LatinasForte videns acies nostrorum terga prementesConstitit ingemuitque ferox, mox magna precatusNumina devotum medios se misit in hostesVittato capite et succinctus more Gabino.Ipse quidem ingestis prosternitur undique telis:Nobis morte sua victoria contigit illoCerta die, secumque simul mens ceca tremorqueOmnis in adversos subito transisse LatinosCreditur. Ipse habitu horrifico spectabilis, atroCelsus equo specieque humana augustior ireVisus erat. Decus id, parvo post tempore, natus,Iure velut proprio, pugnantibus agmine Gallis,Rettulit et nomen patris et pia facta secutus.Quin etiam clara compellans voce parentemTraditur ad mortem indubiam per tela per ensesGallorumque aciem et cuneos penetrasse frementes:Secum ad victores fuga transiit et metus et mors.Tertius inde nepos, ut avitis atque paternisAccedat titulis, quamvis obscurius illiFama dedit nomen, simili pietate LucanasStravit opes parili descendens tramite ad umbras.Sic tribus in campis totidem patet ordine civesEt palmam peperisse nece et periisse volentes.O genus eximium, dignum cui secula cuntaRite canant laudes, cui nulla oblivio sensimObrepat serosque vetet celebrare nepotes!
Cetera nota tibi ac passim vulgata relinquo.Vidisti - neque enim tam longa intervenit etas,Ut nequeas vidisse - quibus fortissimus olimRegulus expositus servarit sacra fidemqueSuppliciis, quanto patrie inflammatus amore.Heu, bene nate senex, nunquam tua fama peribit!Tu moreris: tamen illa tibi mansura superstesVivit et eternum vivet.
Quamquam quid genera atque viros memorare necesse estCum sepe ad certam legiones currere mortem?Viderimus, monstrante duce et sua fata docente,'Ire licet' clamante, 'viri, vetitumque redire est',Nec flexisse animos ideo nec lumina quemquam,Prerapidoque leves ivisse in vulnera saltu!Romanum est - si nescis - opus contemnere casusFortuitos, placide venienti occurrere Morti,Spernere que gentes alie mirantur et optant,Contra autem amplecti que formidanda videntur,Vincere supplicia et tristes calcare dolores,Sponte mori potius quam turpem degere vitam."
Dixerat. Ille autem: "Medio interrumpis et aufersPlurima. Quid regum vestrorum extrema relinquis?"Hospes ad hec: "Fateor: fortunas querere regumRegius est sermo. Tamen hec brevitatis amoreTransieram. Tibi sed suspecta silentia forsan;Neve putes, ideo quod nostris regibus ausiInsultare sumus, nos forte cupidine predeIncensos nomen sceleri quesisse decorum,Accipe vera rei fuerit que causa novande.
Libertas optata diu nunquamve petitaMulcebat splendore animos, sed sceptra premebantEfferaque imperiis urgebat regia durisImpendens capiti miserorum et torpor inertesCeperat immemoresque sui. Pudet illa referrePertulimus que mesta domi; pudet omnia rursusDicere que campis alienis castra sequentesRege sub infando iugulis sumus impia passiMancipia et segnes anime! Nichil ille putabatPer scelus horrendum titulos quesisse Superbi,Criminibus ni seva novis cognomina mundoIngereret patrieque sue. Proh talia monstra!Milia tot pariter, quibus omnia pervia VirtusFecerat, ac turbam cui tot Fortuna parabatEt cui tot reges populosque subegerat, unumIndignum timuisse caput, nutusque profanosObservasse sacris pro legibus! Haud ita regemMellifice venerantur apes, fucosque nocentesAtque leves culices arcere a finibus ause,Que dominum mellis trepidum sepe atque paventemExcludunt prohibentque aditu, pecudesque canesqueConfodiunt; omnes regem tamen intus inermemExiguumque timent; illum admirantur et illumMilitieque domique colunt, et regia semperAtria circumstant humerisque in nubila tollunt.Nos quoque sic nostri timor et reverentia regisContinuit, donec permixta superbia luxuCrevit, et intumuit turpis lascivia fastu.Tunc mora nulla viris: visum est succidere ferroHanc saniem medicasque manus in vulnera ferre;Queque sub imperiis stetit inconcussa superbisVicta sub obsceno cecidit patientia facto.
Regius infami iuvenis precordia flammaSuccensus vulnusque trahens male sanus acerbumNocte sub ambigua matrone limina casteIntrat et exceptus placide nil tale verentemVi superat. Voti compos, spoliumque pudorisFeminei referens et opace gaudia noctis,Letus abit furti tacite sibi conscius alti.Illa dolens vitamque simul corpusque perosaEt membris irata suis 'Vas vile pudende,Femina, luxurie vives' dicebat 'et in teSemper adulterii vestigia feda manebunt?Et poteris spectare thorum, quo rapta fueruntOmnia cara tibi: vir, virtus, fama pudorque?Quin obis? et tristem potius, precor, effuge lucem,O anima infelix, inimicaque claustra refringe'.Hec ubi clam questa est, subito patremque virumqueEvocat, id siquidem cupiens, ut testibus illisCorporis invisum liceat deponere pondus.Roma patrem, longinqua virum tunc castra tenebant;Cui, dum forte redit, properans, iam patre reperto,Nuntius occurrit domineque ex ordine vocesNarrat: atrox facinus, sed quod non noverit ipse,Evenisse domi, raptimque opus esse reductisPatre viroque simul. Stupet ad mandata maritusConiugis, incertusque animi sub corde volutatQuid sibi Fata velint aut quid Fortuna minetur.Procedit diversa putans et limine primoInvenit attonitum socerum, pariterque vocatiIbant et paribus curis alterna loquentes.Illicet adventu mulier commota suorumProfudit lacrimas. Mox percontante maritoAnne satis sospes, 'Minime: namque omnia' dixit'Perdidimus pretiosa simul: nil dulce remansit;Prereptaque pudicitia hec periisse fatendum estHeu misere! Stant feda tuo, vir optime, lectoSigna aliena viri. Fuit hoc violabile corpus:Integer est animus. Mors testis. Porgite dextrasEt prestate fidem, scelus hoc ne turpis ad umbrasAuferat impunis tumuloque insultet adulter'.Exhinc indignans transacte crimina noctisExplicat atgue adhibet verbis lamenta precesque.Consolante viro mestam facinusque neganteEsse ubi mens pura est, 'Ego me si crimine' dixit'Absolvo, sceleris penas evadere nolim:Exemploque mei non vivet adultera Rome'.Dixit, et eductum latebris, qui veste latebat,Pectore sub niveo gladium moribunda recondit,Et ruit in capulum, velut hoc relevare pudoremVulnere prostratum valeat. Sic nota parentemFama refert volucrem proprio de sanguine natos,Extinctos dire morsu serpentis, ad aurasTollere et illorum exequiis expendere vitam.Horrida conclamant cernentes vulnera, luctusExoritur: tremuitque domus sub murmure tanto.Brutus ibi solus lacrimas et inania verbaCastigat, vir egregius, celata sub altoPectore cui virtus ingens erat. Ille cruentumFervidus educens spumanti vulnere ferrumAttollensque manu 'Superos summumque TonantemIuro' ait 'huncque olim castum intactumque cruorem,Quod flammis ferroque genus sobolemque domumqueRegis et invisum caput ac diadema superbumNunc, posthac, semper, michi dum lux ista manebit,Persequar eternis odiis, nec regna tenereIlle potest, poterit manus hec dum tela movere'.His dictis, alios eadem iurare coegitMirantes unde hec audacia tanta repentePectore sub Bruti vel quo de fonte veniret.Convocat hinc cives: triste et miserabile visuProtrahit in lucem populo spectante cadaver,Ostenditque aliis gladium pulmone tepentiUndantem, pectusque aliis vulnusque profundum.Admonet hunc nate, iubet hunc meminisse sororum;Coniugis ast alium, pignus cui norat amorisEsse domi predulce aliquod. Quo regia pergantActa docet fastuque ferox adiuta libido.Ira dabat stimulos et rebus consona verba.Purpura cede madens pallorque et frigida membraEt patris atque viri spectacula cruda movebant,Omniaque exuperans fortis violentia Bruti.Illum igitur, quacumque gradum deflexerat, ingensTurba sequebatur ferro succincta virorumFemineique greges crudelia fata gementes,Quis fuerat celebri spectata Lucretia fama.Quid moror? Historia est multarum maxima rerum.Hoc duce pelluntur reges, exulque senexqueTarquinius moritur, nati omnes diraque coniunxSupplicium scelerum non una morte tulerunt:Corruit in cineres regis domus alta Superbi.
Regnorum hic finis. Post hec meliora sequunturTempora, et hinc nostri libertas incipit evi.Annua perpetuos straverunt iura tyrannosSevaque legitime fregerunt sceptra securesAtque unum pepulere duo. Geminata modestosFerre magistratus subito nova signa videres.Primus init fasces auctor qui primus adepteLibertatis erat. Studio servavit eodem.Denique quos peperit natos, quod regia mallentImperia, afflictos virgis truncosque securiCompulit ad mortem pro Libertate serena,Tam simul infelix genitor, quam civis honestus,Tam rigidus consul, quam Libertatis amator.Idem post, regis sobolem fera bella novantemRegnaque vel tali repetentem iure paternaObvius excepit, iuvenemque superba minantemVulnere letali transfixum compulit Orco.Sed dum torva fremens odioque accensus in illumIrruit, alterne non vidit cuspidis ictum,Ac pariter cecidere truces; at fortior illumImmoriens Brutus resupinum corpore texit,Victor ad extremum. Sic immemor ille pericliEruit infandam inde animam et 'Ferus ultor ad umbras,Perfide, Tartareas ferro sequar' inquit 'acuto'.Talia promeritum sexus simul omnis et etasFlevit, et insolitis strepuerunt rostra querelis.Precipue tamen ut proprium luxere parentemUltoremque pudicitie gratissima matrumAgmina, nec longum cessarunt mesta per annum.Nunc manet his Bruti semper memorabile nomen."

IV

Finierat. Tunc rex iterum placidissimus inquit:"Magna quidem memoras. Video quantum infima summisEt quam sint Romana aliis distantia fata.Sentio preterea quid femina vestra pudicaMorte velit: ne cunta sibi iam candida DidoArroget; aut iuvenis terre demersus inique:Omnia ne nostris contingant clara sepultisFratribus, occurrunt genitor natusque neposque.Unum de cuntis miracula maxima transit,In turbam potuisse animos descendere tantos.Plus homines suprema dies quam cetera terret.Hunc Virtus predura solet minuisse pavorem.Vix tamen hec paucis usquam, vix contigit uni:Publica sed vobis. Eadem est statque unica vestrisMens exercitibus: pro Libertate tuendaRecta fronte mori. Sed quod super omnia longeNosse velim, egregii vitam et ducis acta moderni,Preteris. Hoc igitur, precor, hoc edissere nobis.Qui mores, que forma viri, quis pectoris hospesEst animus, que maiestas iuvenilibus annisInsita. Namque unum nobis huc crebrior illumFama tulit. Tum precipue que gessit HiberoNuper in orbe, refer; tibi si notissima posco,Omnia si presens spectasti, et cernere soliCor licet archanum, quoniam nil protinus ardensCelat amicitia. At tu nunc, festina, parumper,Nox, subsiste, precor, Lelius dum pulcra relatuEloquitur: teneat niveos Aurora iugalesEt contenta senis gremio iacuisse maritiDet spatium verbis; solitoque iocosior illeUxorem roseam complexibus illiget arctis."
Vidit ut intentos animis atque auribus omnesLelius et nullo concussa silentia motu,Incipit: "Heu quanto tam grandia iussa sequentiEst opus eloquio! Michi non facundia torrensLargaque Cecropie contingit gratia lingue.Maximus insano iuveni vigilavit Homerus:Rusticus egregio vigilat nunc Ennius. AtquiDignus est hic Graio; sic dignior ille LatinoVate fuit. Precone autem fortassis AchillesIndiget; hic nullo. Surgit sua fama sine ullisArtibus, inque dies crescunt preconia. Nec meFallit amor. Veniet tempus cum libera celoFama virum tollat. Stimulis nunc forsitan illeInvidie... sed grata magis nunc cepta sequamur.
Nulli unquam Natura viro tam larga fuisseCreditur. Ethereo corpus splendore nitescit;Imperiosa ducem frons arguit, aspera blandum,Unde simul vibrant unum duo lumina fulmen,Quod nullus sufferre queat. Coma densa per armosProtinus ad solem ventis ferientibus aurumExplicat impexum, quoniam cassisque sudorqueEt labor assiduus prohibent animusque modestoContentus cultumque timens transisse virilem.Celsior est aliis, quotiensque ad prelia ventum est,Spem procul ipse suis sublimi vertice prestat,Terret et hostiles acies: spem quippe metumqueIlle habet aspectus.Pectoris est qualem petit ingens spiritus aulam.Cetera conveniunt: humeros et brachia cernasMilitis altifici. Licet inter milia milleVideris hunc, verum valeas agnoscere regem.Iste decor nimius multos trepidare coegit,Immemoresque sui tenuit dulcedine quadamInsolita tacitosque diu, conceptaque verbaDistulit, aut alio deflexit calle loquentes.Pulcrior est etenim mortali corpore longeAtque hominem supra: vix illum fulgidus equatIuppiter aut puro pharetratus in ethere Phebus.Ista tamen, quia parva viris spernendaque formeCommoda sunt, sileo. Vultus fortasse serenosIpse suos cernes, verisque minora locutumMe dices; datur hec illi nam gloria soli,Nominibus quia cum noceat presentia magnis,Hunc superattollit. Cuius si queritur etas,Nondum ter denum, fateor, pervenit ad annum.Omnis in ascensu est crescens cum tempore virtus:Iam sua nunc senibus gravitas imitanda severisAtque iuventuti levitas optanda serene est.Hostibus asperius nichil est, nil dulcius interCarorum affectus. Sive illum tela moventem,Sive armis positis vultus spectabis apertos,Quid potius deceat, dubites. Hunc prospera nunquamExtulit, aut stravit iaculis Fortuna molestis:Unus utrobique est, eadem mens permanet et fronsRebus in ambiguis, rebus tranquilla secundis.Spernit opes; populi ventosos spernit honores:Gloria vera placet. Dulces conquirit amicos:He sibi divitie sunt, quas solet ille perennesQua peperit servare fide. Modo fama per omnemVolvitur Hesperiam, iuvenem venisse supernisDs similem, cui vis hominum non ulla resistat,Quique etiam placida quoscumque subegerit armisVincat amicitia.Vincitur ut celo species telluris opace,Florida sic omnes tellus premit Itala terras;Utque nitet celi pars purior una sereni,Italia sic Roma potens prefulget in ipsa;Solque velut radiis fulgentia sidera vincit,Scipio sic omnes superat. Stat vera fateri:Non illum nostro iuvenem de more creatumDixeris; atque ideo non omnia falsa locuta estFama virum super astra levans. Nam protinus altoPersuasum est multis hominem hunc descendere celo.Nam quid cunta sequar? Piget illa minuta referre;Fabula sed vulgo nota est: pulcerrimus anguisObversatus enim matris persepe cubiliDicitur et visus multis movisse pavorem;Suspicioque frequens hinc iam vulgata per urbesDivini partus oritur. Cui scilicet ipseEditus in lucem puer, et mox maximus idemVir similis nulli, divinis rebus apertamAtque animo facit esse fidem, spectataque rursusReligio et vitam mos observatus in omnem.Namque ubi sol oritur, solus solet ille remotisOmnibus in cellam Iovis, augustissima nobisTarpeio que colle sedet, cui sacra paventesRite sacerdotes celebrant, securus ad aramIntrare et limen foribus firmare reductis.Hic quasi multa loquens tempus terit, inde repenteDigreditur, summosque animos portendere vultumCelestemque oculos videas preferre vigorem.Ipse spei plenus, si quid tunc instat agendum,Aggreditur certosque solet promittere magnisSuccessus bellis, veluti sibi numine ab ipsoPromissos. Multis equidem sic pectora campisAccendit tribuitgue animos et posse coegitQuod modo non poterant. Vires mens firma ministrat,Nilque valent artus, nisi quod dedit illa valere.Sepe ego conspexi, cum iam ferienda retrorsumTerga darent acies et signifer ipse trementiVix regeret vexilla manu, rapuisse magistroPila ducem pavido et medias penetrasse phalangesClamantem 'Deus ecce preit! sequimurne vocantemAn fugimus? Sequar ipse libens: victoria soliContinget promissa michi et si Fata vetabunt,Unus ego emoriar. Vos, en fuga libera! post meVivite degeneres, aliter moritura iuventus!'His dictis rediisse acies, et pectora mortiOpposuisse, viros sic vincere sepe coactos:Tantus amor ducis est, tantus pudor urget in arma!Namque ubi perpendunt quanta est constantia menti,Quanta fides superum, quam presens Iupiter illi,Consistunt, iussuque dei remeare putant se.Hec propter, cum multa adeo tractaverit olimArdua, nulla acie victum, dum primus in illaDux foret, assiduis memorabunt secula bellis.
Casibus hic quoque nunc quantum sibi forte futurisPresumat, seu quos iubeat sperare laborumEventus audire velis. Carthaginis alteMenia iam quatit ille animo; iam scandere in arcemCogitat ac pelago titubantem involvere Birsam.Ut leo, seu nitidam in pratis errare iuvencamPrecipiti stimulante fame, seu turbidus hostemForte lacessitus iaculis prospectat, et irasSupprimit, ac rabiem frenat dum proximior fit;Interea tamen absentem, nondum ungue cruento,Dilacerat mordetque oculis ac tecta pererratViscera et invisum minuit per frusta cadaver:Sic noster - michi crede - leo nunc estuat, ullasNec metuit vires, tantum ne preda vel hostisAufugiat timet, atque abitus circumspicit omnes.Omnia posse putat que vult; quecumque putavitPosse, potest; igitur peragit quecumque cupivit.Optima sola tamen cupit et pulcerrima factu.
Quid iam de pietate loquar? que cognita patri estEt patrie variis olim spectata periclis.Sed duo nunc tetigisse sat est. Furor hostis acerbiFlenda Cisalpinis iam Gallica rura colonisVastabat. Romam iam flamma Pado tenus ardensEt Capitolinas fumus perflabat ad arces.Maximus huc nostri genitor ducis ipse malignisMittitur auspiciis. Quid multa? patentibus arvisCongredimur. Superat Penus. Periisset in illaDux acie, nisi natus agens tunc circiter annumOctavum decimumque, ferox tellure iacentemTransfixumque latus media de morte parentemEripuisset - opus pueri! - mediosque per hostesFecisset mucrone viam. Iam Fata premebantUltima, iamque minax ferro facibusque potentemHanibal Italiam confecerat. Atra cruentusCannarum et nostro famosus sanguine vicusVulnera visceribus Latiis inflixerat: omnemSpem metus expulerat. Veluti cum fluctibus alnusSuccubuit, celique graves pelagique tumultusNon tulit, horrescunt naute, pallorque per oraFunditur, ac trepidos angit nova cura magistros,Qua rapiat sibi quisque fugam, seu litora saltu,Seu scopuli saxosa petens iuga parva propinqui,Seu residens trunco disiecti turbine claviEnatet et rabido committat brachia ponto:Talis erat nostre status urbis, talia nobisConsilia. Heu quantas tracturus mole ruinasImperii nutabat apex! Quid vera fateriDistulerim? Coeunt iuvenes, princepsque MetellusConventus: fuga sola placet, terrasque nocentesLinquere et Hesperiam victori tradere Peno.Quod simul innotuit, ceciderunt corda tremorqueOmnibus incessit gelidus. Tum forte tribunusMilitie, vixdum teneras lanugine primaExornante genas, erat imperterritus unusScipio: dumque omnes dubiis succurrere rebusConsulerent inopes animi, tempusque paventesExtraherent sermone vago, 'Quin pergimus?' inquitEgregius iuvenis, 'Non tempora longa supersuntConsilii, sed facto opus est. Quin stringimus enses?Ite, precor, mecum: proceres, quibus ultima cura estUrbis et imperii, vestigia nostra sequantur!Publica res nondum periit!' Talique iacentesErexit sermone animos. Consurgimus omnesConsequimurque ducem. Non illo celsior ibatAmphitrioniades, cum dura rebellibus olimPrelia Semiferis et grandia tela moveret.Imus, et ut trepidi ventum est ad tecta Metelli,Irruit ipse prior. Stabat tremefacta pudendisConsiliis intenta manus: vix mesta sonabantMurmura; vix pavidum feriebat lingua palatum;Qualis inest captis color aut fiducia frontis,Quos fera terribili addixit sententia morti:Illi equidem miseri trepidant, letique propinquiCasibus attoniti, spectant tamen omnia circum,Qua fugiant, quando illa patet via sola salutis.Tunc superinsultans, stricto mucrone tremendus,'Iuro' ait 'etherei per numina summa Tonantis,Me nunquam, dum vita michi, dum membra manebunt,Deserturum urbis Rome Italieque labores,Passurumve alios. Et nunc tibi, Quinte Metelle,Iurandum est pariter, vel, si fortasse recusas,Hac moriere manu, vobisque novissima venitOmnibus ista dies!' Gladiumque erexit, et omnesContremuere metu. Facti dox ipse MetellusDiriguit. Res nempe ferox inopinaque mentesPresserat; haud aliter quam si Iovis ira trisulcumTorsisset male firma domus in culmina telum.Nec secus irati civis tremefecit imago,Hanibalis quam si victricia signa viderentImpendere sibi mortemque et vincla minari.Ergo in verba simul quo iusserat ordine iurant,Dux prior, inde alii. Mira sic ille pudendamCompressit virtute fugam. Vix sextus ab illoAnnus agebatur, quo patrem a morte reduxit:Occiderant alme duo maxima lumina Rome,Scipiadumque ingens uno prope tempore nomenObruerat Fortuna nocens; Hispanaque tellusIn dubiis amissa fidem mutarat avitam.Milibus ex tantis procerum consurgere nullus,Nullus ad immense reparandum vulnera cladisAudebat prestare manus. Tum filius, ultorEt patris et patrui, nomen dedit; isque PirenemTransgressus maiore animo quam viribus, omnemRettulit Hesperiam populi sub iura Quiritum:Qua duo lata patens inter distantia multumEquora porrigitur, vel qua longissima tractuAd vestrum est hinc versa mare Herculeasque Columnas,Illinc perpetuis nomen debentia flammisAd iuga consurgens, Gallorum prospicit arva.Quicquid in his habitat hominum vel opum vel,Hostibus ereptum Fortuna iudice nostrum est.
Ut tamen ex multis decerpam pauca decoris,Urbs sedet Hispano posuit quam litore PenusHasdrubal, et magne nomen Carthaginis illiImposuit; cuius partem validissima cinguntMenia, parsque maris rapido defenditur estu.Huc omnes Peni pompas, huc signa virosqueContulerant atque arma duces, quia sive per undas,Sive per explicitos instarent prelia campos,Oportuna foret belloque aptissima sedes,Antiquam levo prospectans tramite matrem.Proximus huc etiam populus confugerat omnisTuta petens: ceu cum primas incendia flammasAttollunt, piceusque volans replet ethera fumus,Diffugiunt quos dira fugat vicinia pestisEvacuantque domos secum pretiosa ferentesEt testudineam concurrunt undique ad arcem.Huc Fame signantis iter vestigia servansScipio contendit, neglectaque cetera linquensHanc petit, huc acies ducit, Romanaque circumCastra locat, parvumque levi struit aggere vallum.Mira loquar, sed vera tamen: non menia crebrisTurribus et valido circum firmata paratu,Militis aut ardor sua fata extrema videntis,Custodumque acies et propugnacula milleAc turbanda procul ferientes castra balisteScandentem muros perque omnia tela ruentemSustinuere ducem. Brevior non contigit ullisMenibus obsidio, siquidem primordia belloUna dies finemque dedit. Non tecta relinquuntOcius imbelles Iovis instimulante columbeArmigero, aut pavidi venientem ad lustra leonemDiffugiunt lepores. Subito custodia porteDeseritur; pauci valide se menibus arcisOccultant, alii fugiunt, totamque per urbemSternuntur. Vario complentur cunta fragore,Pugnantumque simul strepitu gemituque cadentum:Qualis ab Ethiopum rapidis cum tollitur AustrisLitore tempestas nostrum casura sub axem,Apparet metuenda procul, mox proxima nubesDecidit et mixtis descendunt flumina saxis;Iamque tument amnes, iam qui modo segnis abibat,Quilibet alta fremens imitatur flumina torrens;Turbati agricole fugiunt, ingensque superneTerror agit miseros; pereunt armenta furentisFluminis obiectu: quocumque trementia volvasLumina, terrifici disiectis nubibus ignesPrestringunt, Morsque ante pedes, nec flectere quoquamPossis iter, nec stare queas: hinc luctus et horrorLugubresque procul resonant per nubila voces.
Multa sub hoc tempus micuerunt indole claraSigna ducis manifesta novi, vir quantus in armisEt quantus post bella foret. Namque arma moventeMilite ab adverso non Mars violentior urgetInfesto themone Trachas, nec acerbior HebroSpumantes immergit equos. Verum arce reclusa,Hostis ubi ad veniam proiectis concidit armis,Ilicet extinctus cecidit furor, iraque cessitPulsa animo ferrumque manu. Sic atra serenatNubila pacifico despectans Iupiter ore,Continuoque silent venti fugiuntque procelle,Sol nitet, emergunt fuscis sua noctibus astra,Et mundo sua forma redit. Iam victor ad arcemTranquillus volvebat iter, Romanaque celsisTurribus affigi victricia signa iubebat.Post hec sacra deis meritasque rependere gratesInstituit. Stabat cinctus de more sacerdosLataque devoti feriebat pectora tauri,Compellans ad sacra Iovem Frigiosque PenatesRomuleamque animam cuntosque ex ordine divosCustodes Latii, quorum Capitolia cureCredita perpetue mundi caput esse merentur.
His actis, grates meritas et debita solvitPremia militibus, virtus ut alatur honoreHaud equidem ignarus. Fuerat mos ille vetustusRomanis ducibus primo servatus ab evo,Invalidas tutasque altis cum menibus urbesCingeret obsidio, cui primum scandere murosSeu virtus seu fata darent, propollere dictamNomine muralem de re veniente coronam.Hoc pretii predulce genus, quia gloria mentesErigit immemoresque omnis facit una pericli.Id modo prospiciens, animos dux talibus ardensImpulerat stimulis. Sed enim fastigia iunctisApprendisse duos manibus vox publica, et ingensOrtus erat castris studio variante tumultus:Hunc illi, contra illum alii laudare faventes.Sic, ubi vulnificis ferientem dentibus aprumEiectum caveis et opacis sentibus acresCorripuere canes certatim omnesque per artusExplicuere solo, strepitus consurgit ab altoSpectantum iuvenum: quis primum figere morsusClunibus hirsutis ausus, quis prendere saltuHispida terga feri, quis primum haurire cruorem;Pugna canum fit de meritis venantibus; unaIlli victores latratum in nubila tollunt.Scipio turbatos cuneos atque arma frementesAgnoscens veritusque novi non parva duelliSemina, discordes raptim ad pretoria turmasConvocat et verbo surgentes comprimit iras.'Quando' ait 'amborum virtus tam clara virorumEminet ut cuntis longe post terga relictisOfficiat sibi sola quidem, vel debita neutri estFama, vel ambobus; quod dignius esse putamus;Nam prior est quem nemo preit'. Sic ore serenoFatus, et amborum pariter viridante coronaTempora circumdat: simul impetus omnis et iraConcidit. Hunc finem tristes habuere querele:Haud aliter quam cum validos in prelia taurosExcitat invidia et dilecte candor amice:Cornua tentantur truncis, mugitibus aureComplentur; tunc ampla favent armenta duobusEt partem fecere boves; si providus irasPresensit rabidosque agnovit pastor amores,Tempestivus adest et blando murmure motusTemperat ac pugiles victrici fronde coronatEt sua placatos procul inde per arva remittit.
Interea lacrimosa cohors, miserabilis, ingens,Feminea audita est gemitu sua menia complens.Hic pius infremuit iuvenis gessitque patronumIpse pudicitie. Tute committitur arciOmnis ab incursu metuens sibi sexus et etas,Indigus auxilii populus. Custodia sanctisEst mandata viris, vetitumque sub ore venireFemineum vulgus, quod lumina blanda pudoriInsultant, castique oculis flos carpitur oris.Id modo premetuens longe captiva relegatAgmina. Proh, superi, mortali in pectore quantaMaiestas! spectate senem iuvenilibus annis.Nam simul etatis stimulos formeque virentisBlanditias perferre grave est.....................................................................................

V

Menia magnanimus victor trepidantia CirtheIngreditur, patriosque lares et avita tueturTecta libens, generis cara incunabula primi.Milite confestim ad portas custode relicto,Ipse altam cupidus raptim tendebat ad arcem:Sic stimulante fame lupus amplum nactus ovile,Intima dum penetrat, socium prede atque laborisLinquit in ingressu, quo tutior abdita fidisCorpora deducat latebris mergenda palato.Ventum erat ad miseri felicia tecta tyranni,Que merso malefida viro regina tenebat.Hec subitis turbata malis in limine visa estObvia victori, si quam Fortuna pararet,Tentatura viam dureque levamina sortis.Undique sidereum gemmis auroque nitebantAtria: non illo fuerat rex ditor alterDum tenuit Fortuna fidem: nunc - fidite letis! -Pauperior non alter erat: tamen ommnia longeRegia preradians vincebat lumina coniunx.Ille nec ethereis unquam superandus ab astrisNec Phebea foret veritus certamina vultusIudice sub iusto. Stabat candore nivaliFrons alto miranda Iovi, multumque sororiZelotipe metuenda magis quam pellicis ullaForma viro dilecta vago. Fulgentior auroQuolibet, et solis radiis factura pudorem,Cesaries spargenda levi pendebat ab auraColla super, recto que sensim lactea tractuSurgebant, humerosque agiles effusa tegebatTunc, olim substricta auro certamine blandoEt placidis implexa modis: sic candida dulcisCum croceis iungebat honos, mixtoque coloriAurea condensi cessissent vascula lactis,Nixque iugis radio solis conspecta sereni.Lumina quid referam preclare subdita frontiInvidiam motura deis? divina quod illisVis inerat radiansque decor, qui pectora possetFlectere quo vellet, mentesque auferre tuendo,Inque Meduseum precordia vertere marmor,Africa nec monstris caruisset terra secundis.Hec, planctu confusa novo, modo dulce nitebant,Dulcius ac solito; ceu cum duo lumina iuxtaScintillant pariter madido rorantia celo,Imber ubi nocturnus abit. Geminata superneLeniter aerii species inflectitur arcus;Candida purpureis imitantur floribus almeLilia mixta gene; roseis tectumque labellisSplendet ebur serie mira; tum pectus apertumLene tumens blandoque trahens suspiria pulsu,Cum quibus instabilem potuit pepulisse precandoUnde nequit revocare virum; tum brachia qualiIupiter arctari cupiat per secula nexu.Hinc leves longeque manus, teretesque sequaciOrdine sunt digiti, propriumque ebur exprimit ungues.Tum laterum convexa decent, et quicquid ad imosMembrorum iacet usque pedes: illosque moveriMortali de more neges; sic terra modesteTangitur, ut tenere pereant vestigia plante,Ethereum ceu servet iter. Sic nube coruscaObsita magnanimum Venus est affata Tonantem,Naufragio nati seu morte impulsa nepotisDulcis opem sperare patris, dum Troia per undas,Dum subterraneo tremuit pia Roma tumultu.
Hac igitur forma nulli cessura dearumOccurrit iuveni mulier: nec cultus in illaSegnior effigie; variis nam purpura gemmisIntertexta tegit regine pectora meste;Et dolor ipse decet miseras, nec compta placereTempore felici poterat magis. Ilicet ergoVulnus inardescens totis errare medullisCeperat: estivo glacies ceu lenta sub estu,Cera vel ardenti facilis vicina camino,Liquitur ille tuens, captiva captus ab hoste,Victaque victorem potuit domuisse superbum.Quid non frangit amor? quis fulminis impetus illiEquandus? Iamque illa gradu provecta trementiEst affusa ducis genibus, quem vultus et armaEdiderant comitumque favor plaususque sequentum;Arreptaque manu summissa voce locuta est:"Si michi victricem fas est, attingere dextramCaptive vidueque tuam, per numina supplexCunta, precor, miserere mei; nec magna rogaris.Utere iure tuo: captivam mortis acerbe,Carceris aut duri licet hanc absumere sorte.Est etenim michi vita mori: lux ne ista placeret,Fata coegerunt statui nimis invida nostro.Tu quodcumque libet iubeas, genus elige digneMortis; et hoc unum prohibe, ne viva malignoServitio calcanda ferar. Sunt forte sorores,Rex, tibi, quas referat fortune iniuria nostreAnte oculos, invicte, tuos: namque et sua nobisFata fuisse vides; succedunt tristia letis.Nec tamen ullorum fuerim presaga malorumIpsa tibi! fausto in finem, precor, utere regno,Et natis transmitte tuis, nullusque nepotumArmet in insidias animum: michi turbida regniUltima, fortune nimiumque adversa prioriContigerint; damnisque meis lassata quiescat,Mitior hinc aliis. Michi sed Romana fuisseScis odia, armorumque solent me dicere causamMateriamque unam belli; nec falsa queruntur.Eripe ludibrio miseram, manibusque superbisEripe; deque mee specie, rex inclite, mortisTu cui fata favent, cui mens se devovet ultro,Videris." Hec inter lacrimis perfundere terramCeperat, auratis suffigens oscura plantis.
Immemor armorum iuvenis, cui Martius ardorExciderat, gravidumque nove dulcedine formePectus, et insolitis ardebant viscera flammis,Suspirans: "Regina, precor, iam luctibus" inquit"Pone modum, trepidumque animo seclude pavorem.Parva petis, sed magna feres: nam forma genusqueMaiestasque animi dignam, cui plura petitisLargiar, insinuant. Igitur regina manebisEt nostri memoranda thori per secula consors,Ni renuis nostroque nocet vetus ardor amori."Hic humilem complexus heram, multumque diuqueOra salutiferis referentem tristia plantisSublevat illacrimans. Unde ista potentia cecoTanta deo? Tantumne levem valuisse pharetram,Ut iecur invicti per tot fera prelia regisVulnere traiectum tenui prosterneret intraFemineum imperium? Vultu tandem illa remissoIncipit: "O regum decus, auxiliumque,Dum meruit, patrie, nunc terror maximus idem,Si mea post tantos unquam consurgere lapsusFata queant, spesque una foret post damna superstes,Quid michi vel longa potuit contingere vitaLetius, ad talem quam si translata maritumDicerer et fausta subito crevisse ruina?Sed quia fata premunt et nostris debitus annisFinis adest michi, care, animos attollere fractosDesine: non tali pelago convulsa ratis nat.Fortune michi nota fides: sat magna petentiDona dabis mortem, que libertate retentaPerferat hanc animam directo tramite ad umbras.Romanum fugisse iugum michi meta precandi est.Cetera non ausim. Tibi sed pro talibus illeRex superum meritis grates exolvat opimas,Qui mea magnifico transcendere vota favoreNisus eras." Vultum hec dicens avertit, et illumCompulit in lacrimas iterum: "Sed parce dolori,Parce" ait "et nostris oculis, quos fletibus istisAnte diem perimis: spes amplas fessa labansqueMens refugit, terreque iacens nil suspicit altum.Tu tamen intendas animum melioribus: ibitForte alio Fortuna nocens, aditumque relinquetAd magnos placata gradus: si dura (quod horretMens omen) fors illa vetat, tunc ultima seroMors dabitur promissa tibi; per sidera testorAlta poli, regumque fidem Manesque deosque."Talia vix tremula confusus voce peregit,Hinc sese vacuam tulit irrequietus ad arcem.
Quis queat instabiles animorum noscere fluctus,Quos ferus urget amor? Non illos turbidus equetEuripus, non Scilla fremens, non dire Caribdis.Nempe procellosi male sanum pectus amantisNulla quies habitat: non lux tranquilla dierum,Non sua signa poli, non noctis ymago serene,Non ratibus clavum, non tutus litore portus:Horrida perpetuo facies turbata tumultu,Undique naufragium scopuli clademque minantes,Impiaque adversis discordant equora ventis,Heu, miseri quibus huc subito volvuntur et illucIncerti pelagi atque vie. Iam tecta supremiIntima rex thalami secretaque limine solusIntrarat, tacitusque sedens, dum singula secumPertractat, quanam ille fidem persolvat, amantiDifficilem videt esse viam; nam territat illumCaptive status et misere fortuna marite,Romani mens alta ducis, tum nota pudiciPectoris integritas: illam metuebat amoriAdversam reperire suo. Sed dura cathenisEvinctum validis lex imperiosa trahebatCernentem sua fata procul. Ceu victus in altoNavita, qui mestus scopulos Sirtesque vadosasAnte oculos videt ipse suos, nec flectere proramArte valens solita, ventoque impulsus et undis,Omnia desperans, Fortune mandat iniqueEt clavum et remos et vela fluentia nimbo,Ac lacrimans in puppe sedet: sic naufraga regisMens heret compulsa quidem, nec flectere quoquamOrsa valens, gemitu sic longam concitus horamExegit vario: nunc ora nitentia coramCernere regine, nunc dulces fingere vocesIpse sibi, pedibus nunc oscula pressa manusqueLeniter apprensas, lacrimosaque pectora flentis,Dulcibus undantesque oculos arsisse favillis.At medias inter curas, ubi forte verendiFrons aderat dilecta ducis, tunc improba tergumSpes dabat, et domitis stabant precordia flammis.Sicut ubi ardenti gelidus successit aenoHumor aque, furor ille silet, paulumque tepentiStat similis: mox aucta suas incendia viresExercent magis atque magis: sic ille tumultusPectoris oppressus, stimulis agitantibus sdemFortior admotas rationis spernit habenas.
Ergo ubi vulnifico reverentia cessit amori,Presentisque decus forme et damnosa voluptasAbsenti prelata duci est, capit ilicet egerConsilium, factique viam deprendit inanem;Et secum: "Quid lentus agis? Speciosa HymeneusConiugia et letos blandus modo Iupiter annosObtulit ecce tibi. Satis est meminisse laborum.Exul, inops, profugus, regno spoliatus avito,Per mare, per terras, per mille pericula supplexRegibus ac populis multos errasse per annosGaudeo: iam tempus fuerit fortasse quietis.Nam si cunta brevis numerentur tristia vite,Nullus erit toto te nunc annosior orbe.En regnum Fortuna tuum, quo dulcius illoPerfruerere diu, longo post tempore redditDepositumque refert. Hostem - qua nulla voluptasMaior - habes vinctum, viteque et mortis in ipsumArbiter es, qui cara tibi tulit omnia solus.Omnia nunc redeunt. Simul hic possessor iniquusRegna gemens revomit, nitidisque simillima NimphisFemina preterea primo spoliata marito -Bellorum sic iura volunt - occurrit et ardet,Si liceat, sed multa timet sibi conscia sortis.Nempe verecunde petit id, quod voce negareVisa fuit metuens. Heu qualis forma gementi!Quamque decent lacrime! quid maiestatis in illa est!Et quid leta foret? qualis regina superboAlta sedens solio, si gloria supplicis ingens,Captive si tantus honos? Proh dulcis amantumVita, nec alternis concordia rupta querelis!Una quidem facies semper, mens una duobus,Una quies unusque labor! Non pulcrius orbePar fuerit toto, nisi nos oblivia formeForte tenent nostre; genus et sors, omnia tandemConveniunt, casusque graves mollire ferendoConvenit atque etas spatio distincta, quod ipsisConiugibus gratum esse potest; quodque ipse notavi,Convenit ille etiam, qui summis infima solusEquat, amor. Propera, nec enim tibi forte timendum estNe tua condemnet thori iuvenilia furtaScipio: quin iuvenem iuvenis miserabitur ultro,Viderit et lacrimas, veniam prestabit amori.Coniugium fortasse sacrum, non furta vocabit,Reginamque thori sociam venerabitur olimMitior ille ducum." Simul hec effatus, amicosConvocat atque animos aperit. Iubet omnia raptimExpediant. Modico convivia culta paratu.Atria non reboant, non Tuscus ad ethera clangor,Non comitum fremitus, non arcta palatia turmis,Non crebre micuere faces; fax ussit amantesUna duos, lacrimis mox extinguenda duorum.Pulcer Athlanteo properans sub gurgite mergiHesperus optatam noctem referebat, iniquosAssuetus preferre dies et amantibus hostis,Invida luciferi dum nomina suscipit astri.
Mentibus heu quantum nostris caligine cecaIlludit ventura dies! Fortasse, beatusConiugio, sobolemque sibi turbamque nepotumRex animo complexus erat, genialia letusTempora noctis agens. Illi non blanda maritiOscula mille novi, non regni iura vetustiPer cuntos promissa deos, de corde pavoremFunditus expulerant: semper tremefacta sepulcrumAnte oculos mortemque tulit. Nec somnia letumPortendere aliquid. Visa est sibi nempe, secundoRapta viro, sentire minas et iurgia primi,Et tremuit, sopita licet. Tum vertice montisAerii traducta sedens, subiecta videbatRegna sibi populosque vagos; monstrumque repenteConcurrisse alium maiori corpore montem;Tum vero tremuisse iugum, cui nixa sedebat;Impulsuque gravi gelidos de vertice fontesDescendisse duos; montemque abiisse minoremInde retro; est illam rapido per inania lapsuTartara nigra quidem et Stigiam tetigisse paludem.
Publica finitimas subito perlabitur urbesFama gradu, victe victorem sponte secutumConiugia, et bello indomitum servire puelle.Vulgus adulterii signabat nomine factum,Quod neque legitimis arsissent ignibus interArmorum strepitus, alioque superstite regeConiuge; captive victori forma quod unoVisa die et dilecta prius, subitoque receptaFedere, non inter patrios ex more penates,Iudicio ne quid, sed cunta libidine sanasPrecipitante moras fierent. Sic omnia vulgusIn peius torquere loquax. Iam crebrior auresFama ducis vario fervens pulsaverat estu.Indoluit, cari facinus miseratus amiciDux pius est, rerumque modum secum ipse revolvens,Intempestivos est detestatus amores,Multaque in absentem tacitus convicia finxit.Sic pater offensus longinquo verbera natoInstruit et calamis irarum fulmina fundit,Mox vultu placido et dulci sermone movendus.
Altera post primam sequitur populosque secundoFama leves rumore replet, succedere castrisSiphacem vinctumque trahi. Ruit obvius omnisVisendique avidus positis exercitus armis;Illum admirari, atque illum celebrare frequentes,Hunc illum bello ingentem regnisque superbum,Romanum Penumque ducem qui viderit unoTempore sub laribus pacem veniamque precantes,Cuique duos mundi dominos non multa puderetBlandiri; cui certatim solemnia tamquamVota deo fierent; cui regum maximus olimMassinissa metu toto concesserit Orbe;Quem facie turbata nova Fortuna rotassetAd terram impulsu subito. Vix credula tanteCorda rei, ingentis lapsu stupefacta ruine.Si quis Athon videat, verso seu vertice OlimpumEgeis cecidisse vadis, Ericisque tuumque,Appennine, caput Tirrena sub equora mersum,Non credat satis ipse sibi, sed somnia vanisPlena putet monstris. Rex inter talia magnoConcursu invehitur ducis ad tentoria nostri.Heu quantis, Fortuna, dolis mortalia pessumOmnia das! Quantum sublimibus invida regnis!Hec magnis promissa lues, hec meta bonorum,Stare parum et ruere. Hic regum rex ille supremusMancipium venale iacet, trahiturque cathenisObrutus et multo circumvallatus ab hoste.Contigit Hesperii mentem ducis illa vetustiHospitii neglecta fides, blandusque sereneVultus amicitie conspectus, iunctaque dextreDextera, consessusque thori, ac presentibus illaMaiestas collata malis; tandemque profatur:"Quid tibi, vane Siphax, voluisti? Unde ista furentiMens adeo transversa tibi? pactine repulsaAuxilii contentus eras, nisi bella moveres?"Dixerat: ille animo vultuque immotus eodemPerstitit, ac sero vix mesta silentia fregit:"Nil michi, magnanime et nostri dux maxime secli,Nil gravius Fortuna tulit, quam frigida campisLinquere quod mediis moriens hec membra nequiviArmorumque inter stragem cumulosque virorum.Penarum michi summa quidem, quod vivere belloContigit exhausto: nec enim nunc ora videremHec michi perfidie meritam renovantia litem.Ast ego, si miseris liceat credenda profariEt queat in gravibus vero locus esse cathenis,Vera loquar, primumque omnes meruisse fateborSponte cruces, qui sacra volens, qui iura fidemqueFasque piumque simul conventaque federa tantiHospitis, exigua turpique libidine victus,Calcavi testesque deos memoresque malorum.Sed que causa gravis, que tristis origo ruine,Forsitan ignoras: ego nunc verissima paucisExpediam, non illa meum relevantia crimen,Quin potius iusti stimulos auctura pudoris.Femina cum primum laribus fuit advena nostris,Auspiciis invecta malis atque alite torva,Tunc perii, periitque fides, et gloria nobisExcidit ac sceptrum manibus diademaque fronti;Prodita tunc tacitis arsit mea regia flammis.Funereas tulit illa faces, potuitque dolosisFlectere blanditiis animum, lacrimisque malignisHospitis illa sacri, fame, superumque deorumReddidit immemoremque mei. Quid te moror? Illa,Illa suis manibus misero tulit arma marito,Induit illa latus, capiti tum cassida caro,Tum gladium dextre, clipeum dedit illa sinistre,Increpuitque tubam, trepidumque atque arma paventemImpulit ambiguum in Martem, tecumque coegitAdversis certare deis. Quando agmina campisContulimus stetimusque acie, fuit exitus illeErroris, michi crede, mei: placuisse prophanosAmplexus fuerant huius primordia casusConiugioque hesisse fero. Proh! regia, vereRegia et innumeris nuptura sine ordine coniunxRegibus! Hostiles utinam translata penatesIgne cremes simili! Nisi me presagia fallunt,Et facies: mecum hoc veniet solamen ad umbras."Dixit, et obticuit graviter turbatus et imoLumina mesta solo referens. Iam senserat irasScipio, namque oculos et stigmata clara, loquentisIn vultu, nimium offensi spectarat amoris.Hinc magis atque magis cari scelus horret amici:Iustus amor regi; quoniam si digna querele,Massinissa, tibi fuerat, non iusta rapineCausa: furor stimulisque repens impulsa libidoTurpibus. Hec inter, regem sub claustra recondunt.
Fama recens Latiis sensim crebescere castrisCepit, adesse duces victriciaque agmina regisAc Lelii. Placido venientes suscipit oreScipio; laudatos populo spectante decoratMuneribus largis; abstractum deinde seorsumSede locat regem iuxta, procul atque remotisTestibus alloquitur: "Nisi me tua maxime longe,Massinissa, diu virtus sperata fefellit,Non tibi causa tuum fuerat, nisi magna, videndiScipiadam, fideique mee tua credere fataUt malles, veteres sic aspernatus amicos.Africa nam vastis Latio disiungitur undis,Nec minus alternis distamus moribus; ergoGrande aliquid tibi causa vie fuit equore tanto,Tot bellorum inter fremitum mundique tumultus.Certe ego, si proprio michi non sordescit in oreGloria, non alia tantum virtute superbumMe fateor, quam quod blande michi firma tenereFrena voluptatis videor. Non hostis in armisObvius, aut flammis resonans undantibus Ethna,Euboice non sic fundo gravis estus ab imoIn cumulos surgentis aque metuendus, ut ista estTurba voluptatum que circumfusa tenet nos:Precipue tamen hec nitide suspecta iuventePestis, et etati pretendit retia nostre.Equor enim silet interdum, gravis Ethna quiescit;Hostis ad incursum validis seu menibus uti,Seu vallo fossaque licet; damnosa voluptasNocte dieque furit; numquam tu menibus illamArcebis: mediis veniet penetralibus interExcubias vigilesque canes, ferrata potentumLimina transiliet. Quod si te sola movereHec potuit tantum virtus, ut linquere vellesTempla, larem, regnum, nobisque ut sponte subesseNomine deposito domini patereris, et illamPer maria et terras in me sequerere latentem;Tu michi vir quantus digito monstrabere, si teInter tam multas hec exornaverit una!Gloria magna quidem magnum vicisse Siphacem;Sed maior, michi crede, graves domuisse tumultusPectoris atque animo frenum posuisse frementi.Preconem me virtutum memoremque tuarumSemper habes; tua facta libens et dicta renarro.Cetera tu tacito tecum sub pectore volve;Nec tibi verba prius, quam mens sibi nota ruboremExcitet. Egregia hoc bello tua sensimus arma:Attamen auspiciis nostris - ignosce - patentiConcursum est acie; nostro quoque nomine parta estRomano hec presens copulo victoria; nec tePreterit et regem et regnum suaque omnia nobisDeberi. Romam patere hic inimicaque coniunxRegis eat, precibus que bellum pavit, et hostisFilia tam magni est et pars non parva triumphi.Vince animum teque ipse doma, nec multa decoraCommaculare velis unius crimine facti.Aspice quam fructus nichilo minor ira dolorque,Quantus ab obsceno tibi sit metuendus amore;Quid deceat regem, quam per se fede libido."
Dixerat: ast illi iamdudum ex ore ruebantCertatim lacrime, veluti cum candida tectisNix hesit, veniat tepidis si flatibus Auster,Liquitur, et grandes subito per inania guttePrecipitant. Tum pauca refert: "Michi maxime cura estImperio parere tuo: fortuna salusqueIn manibus tibi nostra sedet. Tu pectoris estusVincis, et affectus miseri moderaris amantis.Nil frustra iussisse queas. Sed prospice fame;Deprecor hoc unum; liceat michi coniuge dulciServata caruisse fide." Singultibus istasLiquit inexpletas rauco sub murmure voces,Inque tabernaclum sese intulit, ora genasqueMestus, et infestis tundens sua pectora palmis.Sic audita reum postquam sententia mortiAddixit, graviterque tube vox nuncia fatiIntonuit, tremit ille pavens et buxeus oriPallor inest; iam mors oculis manifesta videtur,Et lictor prebere iubet iam colla securi;Ac ventura quidem veluti presentia cernit;Iam iacet exanimis, iamque omnia tristia secumVersat et avulsum trunca cervice cadaver:Haud aliter placita iuvenis cariturus amicaIam caret; ac tacitis postquam irritata querelisMens stimulos in verba dedit, "Proh tristia" dixit"Vite fila mee tanto servata doloriEt Parcis huc tracta feris! Moriamur honesti;Sic cogunt mandata ducis, nisi vivere raptaPosse anima nos ille putat. Si tristia duriCorda geris silicis, pectusque adamante rigescit,Quid michi Romana fore cum feritate putasti,Scipio? Quid meritum melius sic perdis amicum?Vita molesta tibi nostra est. Quot vulnera in istoPectore pertulimus, nunc ut moreremur amando,Spiritus in lacrimas atque in suspiria mestusDifflueret? Mors nulla viro minus apta: sed ultraNon datur." Hec dixit frendensque ad sidera luctumSustulit horrendum, quem circumstantia longeAgmina senserunt, moteque hesere cohortes.Litus ad Hesperium properans urgebat anhelosPhebus equos. Forte ille memor quibus alma decoreVirginis Hemonie flagrasset pectora flammis;Laureaque ante oculos stabat sua sacra, tremendoProdigio prerepta sibi, tum vita relictiDura nimis, luctusque gravis, simul oscura truncoFixa diu tenero vitaque abeunte tepenti;Atque ideo, similes regis miseratus amores,Intulit Occeano vultus lacrimosaque lavitOra cadens, Noctique suas permisit habenas.
Scipio - nulla etenim dederit Fortuna quietem,Ni mediocris eris; nam tristior illa dolores,Leta vehit curas - per noctem singula secumAncipiti cum mente rotat: num territa pulsetMenia Penorum et turres Carthaginis, an seExtremos fundat Libie vastator in agros,An requiem fessis paucorum forte dierumPrebeat equitibus peditumque det otia turmis.Illa recursabat potior sub pectore cautiCura ducis, quibus inde viis captiva per altumAgmina Penorum Latio transmittat ovanti.Precipue in rege regisque in coniuge multumAngitur, et quantis velit hos custodibus ire,Cui tantum committat onus. Sic anxius heretMercator, cui vota vie cessere secundeEt lucri Fortuna fuit; nunc cogitat, aurumAc gemmas qua puppe vehat pretiosaque rerum,Quique ratis custos placeat. Non carior usquamUllus erat Lelio: nulli felicius altosCredere consuetus lassata mente labores.Hunc igitur noctis medio vocat, admonet armaNavibus imponat, lectoque ut remige cetumInstruat, hac patrie petiturus litora classe.
At misero multum diversa fluebat amantiNox ea cum lacrimis: quas sese vertat in artes,Quos vocet ille deos, precibus quibus atra relaxetStamina Parcarum et dilecte tempus amice.Nunc venit in mentem cara cum coniuge raptimHerculeas subita linquentem classe ColumnasFortunatorum famam tentare locorum;Nunc recta penetrare via Carthaginis alteMenia, et ad veteres humilem veniamque petentemPergere cum gemitu et dulci cum coniuge amicos;Nunc ferrum laqueosque sibi properataque mortisInstrumenta manu tristesque intexere nodos,Auxilioque necis tantos finire dolores.Sepe manus gladium tetigit: pudor obstitit unus,Non metus incepto, vidue non anxia viteDulcedo: veritus famam maculare perenniCrimine, continuit capulumque animumque remisit.Volvitur inde thoro: quoniam sub pectore pernoxSevit amor lacerantque truces precordia cure,Uritur; invigilant meror, metus, ira furorque.Sepe etiam absentem lacrimans dum stringit amicamSepe thoro dedit amplexus et dulcia verba.Postquam nulla valent violento frena dolori,Incipit, et longis solatur damna querelis:"Cara michi nimium, vita michi dulcior omni,Sophonisba, vale: non te, mea cura, videboLeniter ethereos posthac componere vultus,Effusosque auro religantem ex more capillos;Dulcia non celum mulcentia verba deosqueOris odorati secretaque murmura carpam;Solus ero, gelidoque insternam membra cubili.Atque utinam socio componar, amica, sepulcro,Et simul hic vetitos illic concorditer annosContingat duxisse michi! sors optima busti,Si cinis amborum commixtis morte medullisUnus erit. Scipio nostros non scindet amores.O utinam infernis etiam nunc una latebrisUmbra simus, liceat pariter per claustra vagariMirtea, nec nostros Scipio disiungat amores!Ibimus una ambo flentes, et passibus iisdemIbimus, eterno connexi federe; nec nosFerreus aut nostros Scipio interrumpet amores.Invidiosa deis Herebi populoque silentumAc Cereris genero, cuntisque beatior umbrisUmbra ferar: dulces nec Scipio franget amores.Ille quidem astrigeros tractus celumque tenebitDux sacer, humanis in totum moribus impar,Nec volet infernas sedes aut pallida DitisRegna sequi: haud cupidos iterum turbabit amantes.O utinam Libicum nunquam transisset in orbem!O utinam Latiis semper mansisset in oris!Quid precor heu demens? Si non venisset, amiceEt decor et species faciesque simillima Soli,Non michi nota fores; sine qua nec vita fuissetGrata quidem pariter. Quanta est discordia! vitamAbstulit ac tribuit. Scipio dulcissime, raptimO utinam Romam victricia signa tulissesCaptivo cum rege prior, reginaque retroMansisset non visa tibi! Quid surda precamurNumina? Castrorum dominus victorque superbusCaptivam petit ecce suam. Dabimusne? Sed urget:Importuna precum species nocitura precari.Sed rogat: at vultu tacito michi multa minatur.Sed rogat: at durum precibus latitare sub istisImperium agnosco. Parebimus? At prius horrensIupiter admoveat capiti sua fulmina nostro,Hoc tellus voret alta latus, pelagusque per amplumImpia falsiloqui spargantur viscera regis.Ergo ego, Romano placitum quia, sancta revellamFedera coniugii? Licuit sine coniuge regemVivere, et id satius fuerat, quia celibe vitaScipio noster erat: sponse nunc pacta negareNon licet. Ast ingens et inexorabile turbatImperium: quid agam? Morieris, munere cari,Sophonisba, viri morieris; munera sevoHec placuere Iovi: sic nec captiva traherisLitus ad Italie nuribus subiecta Latinis,Nec nostros illusa dolos sic posse viderisAut fractam culpare fidem. Moriere. Quis ergoFinis amoris erit? mors effera. Parcite cunti,Celicole: calcanda fides. Fugiamus in OrbisUltima, et ignotas Libie penetremus harenas,Est ubi serpentum regio tutissima nobis,Tutior hac patria: nec enim venturus ad illamEst Scipio, nec pestiferi vis ulla veneniTam pulcros lesura pedes. Michi forsitan ipsaIgnoscent spectante fere. Dulcissima coniunx,Stat fugere et te impendenti subducere morti:Pauperiem letus tecum exiliumque fugamqueMestaque cunta feram. Sed nec sequerere vocantem,Femineos si novi animos, regina supremoSueta sedere loco: et quanquam sequerere, paratiNil habeo, atque omnes Romana potentia passusClaudit, et extremo Scipio notissimus orbi est.Somnia nunc, tacite quondam michi tempore noctisVisa, recognosco turbate horrenda quietisNon satis intellecta prius. Tune illa fuistiCandida prostrato per vim subducta maritoCerva, sed imperio tandem pastoris iniquiCustodi prerepta novo? tunc nempe placebas,Vel sic visa, michi. Sed quid coniuncta ferebatMors tua? Dii, visis omen removete malignum.Permetuo, nam cunta sibi constantia certoOrdine cernebam, nec me sopor ille fefellit.Quid faciam? Moriere igitur, moriere; profectoNil aliud superest, coniunx miseranda, tibiqueAuctor mortis ego. Sed que michi vita futura est?Scis, Venus, et celo prospectans Iupiter altoMortales actus nostrosque hoc orbe labores.Quis michi verba dabit placidas ducentia noctes,Aut gravis ingentes animi mulcentia curas?Quis dabit amplexus, quisve oscula dulcia iunget?Te sine dulce nichil. Quid prodest regia largoAgmine servorum, Tyrio quid lectulus ostroComptus, et innumeris instrata palatia gemmis?Quid diadema iuvat? lati quid gloria regni?Uror, et assiduis torquentur pectora flammis.Heu michi! dulcis adhuc, dulcis post busta, sereniQuo fugiunt vultus? Hinc iam, te, cara, supremumViventem deflere iuvat. Sophonisba, deorumAtque hominum decus eximium, quam nostra tuleruntTempora siderei exemplum specimenque decoris,Que faceres conspecta fidem, super astra quis ipsisSplendor inest superis, qualis quamque alma venustatForma deas, adverte pias his fletibus aures.Hei - misero fuerit quoniam meminisse iocundum -Lumina, sidereis mulcentibus ethra favillis,Alma sub exiguo claudentur condita busto;Lumina magnorum mentes tactura deorum,Lumina durorum rabiem fractura virorum,Lumina que michi me abstulerant curasque minores!Candida frons auro circumcrispante decora,Frontibus humanis augustior, abdita saxoStabit in angusto. Risus qui ferrea figitPectora, qui celum, qui circumfusa serenatNubila, Tartareum ruit irrediturus ad antrum.Heu michi! Felices anime, quibus illa repenteLux oriens veteres veniet purgare tenebras!Heu bene progeniti, quibus illa videre licebit,Que michi mors invisa rapit! Pes lacteus atram,Divino celerante gradu, conscendere cimbamIussus, transiliet Lethei gurgitis estum.Fortunate Charon! utinam michi flectere clavumContingat, neutramque diu contingere ripam;Tuque mei interea serves moderamina regni!Invidiose senex, quando hec tibi monstra videreContigit, aut ullo posthac continget in evo?Vidisti Ethneo raptam sub vertice nigriUxorem transire thori, nec vultus ElisseTe latuit nostre, facies nec Gorgonis horrens,Nec que fatiferum laqueo pendente secuta estLaodomia virum, nec te, pulcerrima Procris,Nec Teucrum pestis, Minoisque altera proles -Altera nam celum tenuit stellante corona -.Sed cui tantus honos, cui tante gloria forme?Crude senex, michi crede, parem non ulla videbuntSecula, nec rerum laudatrix magna suarumEtas prima tulit. Visa tangere iuventa;Ardebis, michi crede, senex; me forsitan illacConiugis infauste vestigia cara sequentemTardius excipies. Veniam, nec tempore multoHic michi carcer erit. Proh! si prohibemur adireCorporeosque iterum ius est remeare sub artus,Occidimus. Tu parce, senex, atque arbiter equusIgne pari flagrans iuvenilibus annue flammis.Cerbere, si potuit vates Rodopeius iramFrangere voce lire, facies nunc coniugis istaQuid poterit conspecta tibi conspectaque regiTartareo? Vereor, ne nostros captus amoresTentet, et annose redeas, Proserpina, matri.Somnia sunt que fingis amans, et falleris amens.Massinissa, diu felix, si rata fuissentMunera Fortune modo! sed, mestissime regum,Pone modum lacrimis metamque impone querelis.Dulce meum decus, atque anime pars altera nostre,O breve solamen, longus dolor, inclita coniunx,Ibis ad Elisias directo tramite valles,Et michi morte tua gemitum lacrimasque relinques.Sed sequar; hec miseri superant solatia morbi."
Obticuit, subiitque sopor; tum fessa parumperMembra quies sensim subrepens tarda fefellit:Multa sed in somnis questus, celumque ChaosqueFortunamque feram incusans hominesque deosque.
Ecce parum fausto finem positurus amoriPhebus ab Occeano radians surgebat Eoo.Concrepuere tube; surgit tremefactus, et irasSuscitat, ac questu se sepe revolvit eodem.Postquam castra videt fremitu testantia motum,Et metuit mandata ducis, vimque affore credit,Si neget, horrendum dictu et miserabile sumitConsilium, quod tristis Amor dabat: aurea fidoPocula dat servo, custodia dira veneniCredita cui fuerat. Rex hec undantia summoAc superinfusa cernens spumantia morte:"Vade" ait "et misere mea tristia munera perferRegine, strictosque deos absolve fidemque.Me promissorum memorem sciat illa: secundumImpleo. Sunt superi testes, erat altera longeConditio michi grata magis, tentataque frustraEst via, si qua foret, per quam regina maneretConiugio contenta meo. Romanus ab altoDux vetat: huic nostri, sic dii statuere, potestasFortunaque iubente data est. Sibi consulat ergoCogitet unde ruens quo sit prostrata; quis illamExitus excipiat viduatam nomine nostri;Insuper et primi reverentia quanta mariti,Quanta patris virtus: titulisque et sanguine dignumConsilium paret ipsa sibi. Quod possumus unum,Instrumenta fuge libertatisque paramus."
Hec ait, atque oculos lacrimis avertit onustos.Nuncius accelerane regine ad limine pulsatMunera dira ferens. Pannis anus obsita et annisProsilit, atque habitum conspectaque pocula narrat.Substitit attonite similis similisque paventi;Nec remorata diu, positoque instincta pavore:"Ingrediatur" ait. Stat terre lumina fixusEt peragit commissa tremens; intercipit illa:"Suscipio mandata libens, nec dona recusoRegia, si maius nichil est, quod mittere dulcisPosset amans: certe melius moriebar, in ipsoFunere ni demens nupsissem - numina testorConscia -, non aliquid quoniam de coniuge caroSit nisi dulce michi; sed sidera promptius alta,Terrenis ut eram vinclis exuta, petebam.Hoc refer extremum, et mortis michi testis adesto.At vos, Celicole et qui maria ampla tenetis,Quique locum mundi medium Stigiasque tenebras,Quas adeo, licet ante diem, si iusta precandiMateria est, prestate pias his questibus aures;Audiat et celum et pelagus tellusque profunda.En morior; mortisque magis me causa dolere,Quam mors ipsa facit. Quid enim commercia tanguntNostra duces Latios? En quanta superbia genti!Non satis est hostem regnis spoliasse paternis:Libertate animos spoliant, et rite coactisConiugiis sanctoque audent irrumpere amoriAc pactos laniare thoros, victoria postquamRomano stat certa duci, nec flectere quisquamFata potest eterna Iovis: sint ultima viteTristia, et eximiis sua Roma ingrata tropheis,Exul ut a patria deserto in rure senescatSolus et a fidis longe semotus amicis;Nec videat sibi dulce aliquid, qui dulcia nobisOmnia preripuit; tum cari iniuria fratrisExagitet, doleatque suos non equa ferentes;Filius extremos inglorius aggravet annos.Indigno tandem atque inopi claudare sepulcro,Iratusque tibi et patrie moriare relicte,Scipio, et infames saxis inscribe querelas.Tu quoque finitimo semper quatiare tumultu,Si secum posthac, coniunx carissime, firmumFedus habes: videas abeuntes funere natosIntempestivo, et fedatos cede nepotesAlterna. Veniens illa de gente cruentusRusticus insultet generi per vulnera vestro,Et trahat ante rudem vinctos per menia currum,Ornet et ex vobis proprios tua Roma triumphos!"
Dixerat: ac circum gemitum lacrimasque videresAstantesque fero attonitos intendere fini.Illa manu pateramque tenens et lumina celoAttollens: "Sol alme" inquit "superique, valete;Massinissa, vale, nostri memor." Inde malignumCeu sitiens haurit non mota fronte venenum,Tartareasque petit violentus spiritus umbras.

VI

Nulla magis Stigios mirantum obsessa coronaUmbra lacus subiit, postquam divisa triformisPartibus haud equis stetit ingens machina mundi.Obtuitu attonito stabant horrentia circumAgmina Penarum sparsoque rigentia villoEumenidum tacitis inhiabant rictibus ora.Regia vis oculis inerat, pallorque verendusEt vetus egregia maiestas fronte manebat.Indignata tamen superis irataque MortiIbat et exiguo defigens lumina flexu.Iudicis inferni postquam ad pretoria ventum est,"Iniecit sibi seva manum" canentia MinosOra movens dixit; "sit carcere clausa secundo,Quem sontes habitant anime, quibus ultima viteCura fuit neglecta sue." Rodomantus acerboIudicio firmabat idem. Iam prendere mestamCeperat immanis lictor. Tunc maximus alteEacus exclamat - siluerunt turbida lateTartara; trans Stigiam vox est audita paludem -:Mortis amor causa est, lucemque coacta reliquit.Tertia claustra sibi sunt, legibus abdita nostris:Huc eat, immerite neque hec iniuria nostraAccedat nunc voce recens: satis aspera viteMansit apud superos fortuna et mortis acerbe."Assensere pari circum clamore faventesUmbrarum populi et nigri liventia regniConcilia. Haud aliter quam cum sententia captumTurpibus addixit laqueis crucibusque vel igni,Mens bona, que non supplicio, sed sorte moveturInfami, trepidat; tum, si generosior illiConditio mortis subito detur, altera frontisEffigies vultusque alius formatur et extraPectoris apparent lacrimis nova gaudia fusis;Letior ipsa quidem positaque decentior iraOptatos visura locos regina modestisPassibus ingreditur, invenum cui cingit utrumqueTurba latus, veteris repetens quasi somnia vite.Haud procul a ripa Lethei fluminis illa,Que capit expositos inamenaque mittit in antra,Planities obscura iacet, que collibus atrisCingitur. Hic latis eterna silentia campisMirteaque umbriferos vetus ambit silva recessus.Non hic armorum strepitus studiumve frementumCornipedum, non cura canum pecudumque boumque,Sed labor et lacrime et longo suspiria tractu,Et macies odiumque sui, pallorque ruborqueEt malesuadus amor, scelus, ira, fidesque dolique,Furtaque blanditiis immixta, iocusque dolorque,Et risus brevis et ficto periuria vultuCrebraque sub raris habitant mendacia veris.Illa per angustas fauces ingressa, sub ipsoLimine claustrorum laqueo sua colla prementemCernit Yphim et nimio consumptam Biblida luctu.At procul ingenti latitabat Mirra pudoreFrondibus ora tegens. Iterum spoliator AverniOrpheus Euridicen. frustra revocare parabat.Maximus extremo nemorum vagus ibat AchillesPallidaque immiti signabat gramina passu.Adversa regione Paris ceu nota timeretArma hostis gressu tacito properabat. At illumTristior Oenone a tergo et lacrimosa vocabat;Ipse alio tendebat iter. Tum regia virgoEt mundo matrona nocens, tot causa dolorum,Turnus et ipse dolens rapta de coniuge campisErrabant; mediaque duos in valle videresSolivagos lateri herentes alternaque colloBrachia tendentes. "Heu felicissima Tisbe!"Suspirans inquit; placuit servatus AvernoDulcis amor: tantum nullis inviderat umbris;Nusquam adeo cari meminit deserta mariti.Nequicquam; namque ille, senex moriturus et annisLassandus vite venturus ad ultima, longe est,Heroumque greges diversaque claustra tenebit.
Postquam Fama fere volitans prenuntia mortisIn vulgus effusa ruit, tunc una per omnesIt pietas: tote lacrimis maduere cohortes.Hunc sors regine, movet hunc iniuria regis,Qui scelera accumulans maiori crimine crimenDiluit; hunc ingens duro constantia letoFeminea et nulli non admiranda virorum.
Scipio permetuens iuvenis ne forsitan ardens,Nunc etiam gemini sceleris sibi conscius, in seConsulat asperius quicquam, pro tempore blandisMitigat alloquiis castigatumque modesteTemperat et curis cupit exonerare malignis.Proxima sic dubii medicus discrimina morbiAgnoscens, egrum placido sermone moraturAc monet et proprii immemorem velit esse pericli.
Altera nox fessum curis vigilemque soporeReddidit aurore. Iam Lucifer astra premebat,Candida iamque dies pelago veniebat ab Indo;Iam volucrum dulces ullo sine fine quereleAudiri et nocturna silentia rumpere Progne.Surgit et effusas iusso precone catervasCongregat ac medio sublimis ab agmine fatur:"Romani proceres felicia castra secuti,Victores, quos Hesperie tot pressa per annosTerra tulit, quos innumeris nunc Africa sentitCladibus, extremis iam iam sensura ruinis,Intentas adhibete aures et corda precantiProna duci. Me vera quidem et comperta profari,Testis ab excelso prospectans Iupiter esto.Gloria tam longi numquam michi vana laborisCausa nec imperii fuerit damnosa libido,Sed patrie pregrandis amor, qui nostra vadosisSirtibus Occeanoque alternat castra frementi:Hoc duce Ripheas nudus transire per AlpesNon verear, gelidum cum bruma reduxerit annum,Estivi medio armatus nec in ore LeonisEthiopum penetrare latus sitientiaque arva.Nam michi vel dubii certa est victoria Martis,Vel mors leta quidem; patrie mea vita salusque,Non michi debetur: pia debita perdere solvensNil videor. Nunc ista tamen quo tendere pergantExpediam brevibus. Vos me per cunta secutiAspera, supremo mentes aptate labori.Finis adest summumque decus. Michi menia circumCingere propositum et seve Carthaginis urbem.Aut redit is cui cunta uni sua vulnera servatPerfida gens nostre tantum adversata saluti:Tum Latio interrupta quies nobisque perennisFama venit belli fato querenda supremi.Aut manet et victum cuntatio sola fatetur,Indefensa michi, tellus, dabis impia dignumSupplitium: cesos purgabis sanguine cives.Rurane barbaricis pedibus calcanda fueruntItalie: nobis animos tam iusta negabitUltio? Quin etiam, quod vel meminisse molestum est,Menia nostre urbis Capitoliaque alta minaciCominus ille fremens vix lumine viderit uno:Nos muros spectare suos que causa vetabit?Non michi si campis veniat Mars ille secundusPenorum armatus Stigiaque reversus ab unda,Quatuor atque truces quos pavit in arma leonesAlterno cingant latus ordine, pectora contraFerre reformidem: sic me spectata, Quirites,Vestra monet virtus. At nunc pater inclitus umbrisOccubat infernis, natorumque omnis ad unumTurba redit: Latius iugulos sic ensis in illosFulminat. Iste autem per secula cunta superstesQuid nisi serus honos et nostre gloria dextre est?Sit vixisse diu finis sibi fructus honesti!Hac tandem feriere manu, licet aspera iactesPrelia et adversa Romanos cuspide fixos.Gloria prima tamen mortis tibi cognitus auctorScipio, et in tumuli scribendum hoc marmore nomen.Nunc agite, egregiis animos aptate triumphis,Ultores patrie. Tuque, o decor, inclite, regum,Massinissa, ingens, - quem nec turbata fatigentEquora, nec toto descendens Iupiter igne,Non ferus infesto concurrens numine Mavors -,Accede et nostris animum sermonibus offer.Magna tibi hoc bello virtus, multusque deorumEst favor, agnosco: nunc urbis munera nostre,Munera pro meritis, fateor, tibi parva, sed arramMaiorum, michi crede, damus. Viden ecce frementemCornipedem letum phaleris auroque superbum?Nescit ut esse loco! fulgentes respice currus.Cetera quin etiam que circumferre triumphisRomani statuere duces: ut iaspide crebraTexta corona micat! rutilo riget integer auroEn crather: quantoque manum gravis implicat orbe!En habitus, sacra quo nil conspectius urbeNoveris. Ipse animis pridem Romana quid essetVirtus, mortales inter, te nosse fateris:Quod nescire potes, nulli tam clara solemusExterno prestare viro; tibi nostra sed uniArma habitum titulos nomenque decusque libentiMente damus, te participem sociumque licebitEsse triumphorum, nobis quos nostra pararitFortuna. In medio sedes tibi certa SenatuSemper erit nostro; civis monimenta tenebisOmnia Romulei; stabilem sociumque et amicumTeque salutamus regem. Tum tu, optime Leli,Hanc auro gemmisque gravem gestare coronamDignus habe, captosque trahens primumque SiphacemMaturabis iter. Pelago stat classis apertoEt placidum spirante fretum substernitur Austro.At vos, o socii certaminis atque laborum,Emeritas laudes et premia digna feretis,Cum nos laurigero Capitolia celsa prementesLeta videns curru, cum circumfusa faventumMilia, victorum plausum fremitumque iocosqueMaxima septeno spectabit vertice Roma.Quem michi fata diem numquam mentita propinquumPromittunt." Sic fatus erat. Iamque undique magnusConsurgens letusque fremor pulsabat Olimpum.
Ante omnes meritas grates expendere certantRex Leliusque duci. Spesque ingens addita regiAbstulit antiquas aliamque in viscera curamIntulit, ut regni posset protendere finesPauperis, hostilesque suis adiungere terras;Quod sperare quidem sors illius atque potentisScipiade promissa dabant. Ceu retibus aucepsAspiciens volucrem subito discedere parvamConqueritur, movet exigui spes perdita lucri,Maior inopina mox et generosior alesParte poli tensis si forsitan advolet alis,Erigitur recipitque animos, spesque ampla futuriPreteriti meminisse vetat; sic prima secundeCura parum solido sub pectore cessit amantis.Victor amoris amorque libidine victa libido est.Proxima nox alia transivit ymagine somni:Non habitus, non incessus, non vultus amiceAnte oculos, non vox iterum exaudita gementis;At solium atque urbes, at fortibus oppida murisFluminaque et montes lati confinia regni.
Iam rubicunda vagos Eoo litore currusAptabat ventura dies, Auroraque noctisCandida pellebat tenebras, cum buccina classemExcitat et vento tenduntur vela secundo.Litore iam toto stabat Romana iuventusDigressu visura suos. Hic verba parenti,Hic fratri perferre iubet, iubet ille sororiHic sociis, multumque rogat: confusus in altumClamor it et varie resonant per inania voces.Lelius in medio conspectus amica salutatEquora; tum ducibus commendat carbasa ventis,Atque alacres leto respondent murmure naute.
At mestus mediaque Siphax de puppe reflectensLumina supremum patriam visura locosqueIn quibus altus erat, tacitus lacrimosa movebat.Postquam claustra dolor vocisque repagula fervensEvicit, talem diffudit ad astra querelam:"Heu tellus adversa deis, heu sidere tristiPressa diu tellus! quam nostris attulit arvisFemina Sidonio fugiens a litore pestem!Pectoribus nostris animos quos intulit illaExul inops mulier metuens atque icta recentiVulnere! nempe avidos bellorum et sanguinis atri.Tutius ut fuerat regnum tenuisse vetustumEt pacem servasse suam! lato equore gentesDiscrevit Natura duas adversaque fixitLitora; nos mortem mediis quesivimus undis.Quid visum est nostris elementa irrumpere damnisEt vento pelagoque manus inferre tumenti?Sat nostro precisa nocens a corpore tellusHispana et calidis fumans Trinacria venis,Quid michi nunc vobisque fuit? Sardinia flatuPessima pestifero melius latuisse marinisEternum potuisset aquis, quo signa furentesPertulimus. Puduit spatio requiescere tanto.Hei michi, non alias sic te, pulcerrima, cernam,Africa, nec patrii tangent hec lumina colles.Litus ad invisum ferimur. Locus ille sepulcri.Quis putet? extremis genitum sub finibus orbisItala terra teget. Mediis at vita procellisIrrequieta fuit: sic tristes litia ParceDistribuere michi, sic dii statuere superni.Hi tibi, qui vires animumque dedere superbumOmnia miscentem, meritas dent solvere penas,Hanibal, ingentis quoniam michi causa ruine esEt patrie natus misere tu causa supremiPrima mali. Patrias utinam iuratus ad arasFulmine flagrasses merito! Proh Iupiter, illeIlle tibi feriendus erat. Nam vindice flammaQuid iuvat innocuas quercus et saxa ferire?Heu puer infelix patrie cuntisque tibique!Tuque deis invise parens, qui dira tulistiSemina bellorum, natis caruisse nefandisQuanto erat utilius! genitor sed tristis ad umbrasIvisti, tantos vetitus spectare furores.Non licuit cupido mundi satiare cruoreLumina, non gladios; at post scelerata propagoHunc fudit, sevo inferias missura parenti.Tu certe iam digna luis. Sed, pessime rerum,Quas penas michi, nate, dabis, qui stagna lacusque,Qui freta, qui fluvios, qui terras sanguine turpas!Forte ego premoriar, tua nec sinar ultima presensCernere supplicia: at Manes penetrare videboAgmine cesorum et Furiarum turbine septum.At, coniunx infida, virum que linquere frustraNiteris et nostris insultas cladibus, imosAd Manes invita preis, solamque videreTe potero et vultus iterum spectare pudendos.Litore nam patrio, nisi me mea lumina fallunt,Immemor ille tui turpissimus errat adulter."Dixit et in gremium lacrimantia condidit ora.Illum non scopuli, non horrifer Eurus ab antroTerruit Eolio, non monstra vagantia ponto,Devotum mortisque avidum, gelidumque cadaverLitoribus Libicis transverso turbine reddiOptantem tacite, tempestatesque vocantem.Invidus haud aliter tenuis regnator agelli,Annua cui messis periit spes, optat iniquumVer aliis imbresque feros et grandine mixtosArboribus frugibusque graves incumbere ventos.
Interea Scipio curarum parte levatusCarpit iter tumulumque habili munimine cingit,Quem Tuneta vocant, turresque ibi suggerit altas,Menia precipiti circumdans lignea vallo.Iamque in conspectu Carthaginis ampla repenteCastra locat: late fugientibus arva colonisVastantur; trepidant subita formidine civesObsessi: solamque viam superesse salutisAbsentem revocare ducem clamore fatentur.Legatos igitur raptim, qui publica fandoFata ferant, mittunt, revocentque ad prelia tandemUltima et extremos patrie sub morte dolores;Ast alii in Ligurum vallem properante iubenturClasse vehi atque illis Magonem avertere terris:Ni redeant, patrie summas instare ruinas.Ille quidem, quamvis animum gravis ira cruentumAngeret, adverso quoniam tamen aspera MarteVulnera passus erat, metuens inimica supremisArma malis, statuit patrie parere vocanti.
Interea, blandis traherent qui tempora verbis,Ter denos oratores in castra senatuPenorum ex omni lectos ac ficta loquentesRomano misere duci: quorum unus ab altoPectore suspirans, lacrimis sic incipit ortis:"Summe ducum, cui cunta parem per accula nullumMundus habet prima numerans ab origine retro,Visceribus patriis que publica vulnera sevePaucorum fecere manus rabiesque nocentum,Aspice placatus tandem et miserere, precamur.Afflictis liceat per te sperare salutem,Quam cives rapuere feri. Si parcere pulcra estUltio, si imperium nobis auxisse receptisRomanum, quam tantam urbem extinxisse repulsisUtilius, si victores meminisse vetustePrestat amicitie, quam vos presentia tantumAtque iras pensare novas, ignoscite victis,Parcite supplicibus, rebus succurrite nostris.Occidimus: prestate manus, hostemque iacentemErigite, et nostro sic insultate pudori:Optima vincendi species, quando hostis amicusFit meritis. Sed pretereo speciosa profari,Nomen amicitie quoniam fortuna silereNostra iubet; satis est miseros optasse salutemEt veniam petiisse reos. Per sacra Tonantis,Per vestros, Romane, deos, ignosce paratisSupplicium penamque peti. Non nostra negarimCrimina; sed verum liceat, dux sancte, fateriTe coram: nostro violentus prefuit auctorHanibal errori nostrasque cupidine summiImperii pavit furias, et velle coegitQuod sero nunc nolle dolet. Verum ille necesse estUt pereat scelerumque ruat cum pondere tandem.Sic illum sua fata vocant: tu nostra benignusRespice. Si civem crudelem sensimus hostem,Tu civis pius esse velis, qui diceris hostis."
Dixit et ante pedes iacuit victoris. At illeErigit et vultu respondet pauca severo:"Non pacis tractator ego, sed victor et ultorSum scelerum Libicas, memini, transmissus in orasQuam michi spem Fortuna ferat, victoria quam sitProna michi notum est. Sed me tamen ultima vestriFata movent: animum nequeo posuisse benignum.Mundus ut agnoscat sic nos pia bella movere,Ut nostro sit pacis amor sub pectore semper,Parcimus indignis. Has pacis figite legesMentibus, et servare fidem condiscite tantisCladibus edocti, superosque et sancta vereriFedera. Bis denas non ultra litore navesIn patrios servate usus; non bella movendiIus vobis Populi iniussu; sint prelia nostriArbitrii; vestro tellus Hispana subesseDesinat imperio, vestrisve quiescat ab armis.Insula nulla, freso quod nos inter iacet et vos,Non, procul a Libico, vivat sibi libera, Marte;Vincula captivis turpesque auferte cathenasVictorum pedibus; stet vobis transfuga nullus,Nullus in Italia Penorum exercitus ultraPermaneat, vestrosque duces remeare iubete.Sique trium spatio pax, consultando dierumQuos damus, accepta est, legatos mittite Romam:Sanciat hanc Populus pacem iubeatque Senatus.Si minus, at saltem paucis siluisse diebus,Tres liceat noctes per me duxisse quietas."Dixit. Ad hec Cereris pro tot legionibus additIngentes cumulos atque eris grande tributum.
Illi autem, veluti pacis iam nulla molestaConditio foret ac fractis spes nulla sub armis,Omnia suscipiunt leti populoque reportant;Isque fremens ficto confirmat pectore pacem.Haud secus ancipiti periurus navita mortemTempestate timens, ubi iam spes nulla relicta est,Vota deis cumulat pelagi tremulaque tumentemNeptunum ter voce ciet Thetidisque marineNumen et iratum compellat Nerea ponto:Dona dabit templis, omnem feret ille laborem.Si redeat tranquilla dies portusque videriCominus incipiat, sensim mens perfida tutoAtque inconsulti subeant oblivia voti.Sic stimulante metu deludunt tempora PeniPollicitis, redeat donec ferus Hanibal absens.
Illum tunc vario curarum turbine fessumUltimus Italie Brutiorum in monte tenebatAngulus et ludos Fortune et monstra notantem.Hunc adeunt iussi, fandique peritior unusSic ait: "O Libici decus et spes ultima mundi,O patrie iam sola salus, miserere tuorum,Quos fera terribili vexat Fortuna tumultu.Prospice pendentem mutata fronte ruinamFatorum.Iam tua suppositis arderent menia flammis,Ni procul absentis prodesset civibus ingensFama tui: vereorque, miser! ne dum equore latoHuc ferimur, patriis errent incendia tectis.Namque sub extremum subitosque minantia casusLiquimus. Imperio atque urbi succurre trementi,Que revocat fidumque sibi trans equora nomenInvocat ore pio. Tu vel te redde precanti,Vel causam te te nostre fateare ruine.Iamque tuus Libicis, nisi me presagia fallunt,Litoribus reducem frater super equora classemAlligat. At frustra fratrum modo turba paterqueMartius ethereas rediens invictus ad aurasAuxilium ferat afflictis. Non ira deorumTam lenis, aut tali nent stamina pollice dureParcarum nunc nostra manus. Tibi credita soliVita salus decus et miseri sunt omnia regni."Dixit et invicte lacrimans dedit oscula dextre.
Ille perorantem querulo cum murmure semperAudierat frendensque manus compresserat et seTorserat, haud aliter quam carmina noxia serpensEt magicum murmur cursumque vetantia verbaQuando audit, rauco violentus sibilat oreEt sese in nodos sinuoso corpore versat.Sepe manu frontem percusserat udaque celoSepe supercilia extulerat, sepe agmina, rerumConscia tam multarum, oculo conspexerat atro.Tandem mestus ait: "Fatum Carthaginis olimAgnovi generisque mei, fraternaque cervixAdmonuit quid seva michi Fortuna parasset.Nunc tamen ante oculos iam fata novissima nostreUrbis et obscenas videor spectare ruinas.Heu michi, Carthago, dulcis Carthago! quis et teEt me et tot nostros Latia de gente triumphosPerdidit? at tacite multos iam sensimus hostes.Nam revocare fuit, quotiens stipendia mittiEst vetitum, bello exhaustas quotiensque cohortesImpleri. Ast odium nunc eminet, atque in apertoRes agitur: retrahunt, et me parere recesse est.Parebo invitus. Sibi non hinc arroget hostisExternus. Non me, totiens pessundata, vincis,Roma, nec Ausonio conspirans robore tellus.Me cives vicere mei, Latioque meorumInvidia atque dolus pellunt, non Martia virtus:Nec modo inhoneste poterit tam maximus illeInsultare fuge Scipio, quam perfidus HannoConsiliumque secuta suum plebs ceca senatus.Ille meas invisus opes famamque domumqueVertere non aliter poterat quam publica nostrisDamna simul miscens: populi me mole ruentisOpprimet atque una convolvet cunta ruina,Hostis Penorum et Romani sanguinis ultor."
Talia fervebat rabidus nimioque doloreInsanus, ceu lesus aper, cui spumea mentoFex riget et duro horrentes stant pectore sete.Italie procul extremo sedet, inclita quondam,Urbs Crotho: pauper claro cognomine portus,Matutina videns redeuntis lumina Phebi.Picturis hic egregiis ditissima templaIunonis fuerant, Graia que nobilis arteZeusis adornarat, nimia dederatque per orbemReligione coli. Nitidas hinc quinque severeStabat ymago dee nudasque imitata puellasEt forme decerptus honos, quam corpore in ulloSe reperire simul quia desperaverat autor,Abstulit a multis speciemque redegit in unam.Hoc instructa fuge iam pridem atque abdita portuPunica classis erat, quoniam variantia fataMilitie tantus fortunarumque magisterViderat ante diu steteratque paratus ad omnesEventus. Igitur raptis legionibus huc seContulit iratus mundo superisque sibique;Italico nec adhuc mens exatiata cruoreSeva viri ad manes suprema piacula mittit.Heu miseranda acies miserorum et magna virorum,Quo tua te fortuna tulit! formidine postquamFrustra animos tentasse videt, si castra cruentaForte sequi et profugam vellent conscendere classem,Sevus inhumana confestim excanduit iraLongevamque senum, teneram iuvenumque catervam,Tale nichil veritam, nudam fragilemque et inermem,Que pellente metu tutis successerat aris,Obtruncat: calido complentur sanguine templa,Et fremitu tectum omne sonat. Sic ille profanusCommaculatque sacros postes iurandaque PenisIunonis simulacra sue vultusque deorumTerrificos: gemitu ingenti domus ampia remugit.
Hec sacra contentus diis persolvisse marinis,Dux ferus et celi contemptor maximus alti,Conscendit puppim victor funemque cruentumSolvit et Italie flens dulcia deserit arva.Quam tacitus lacrimansque retro multumque diuqueProspiciens pelago ex alto quatiensque minantisMore caput frontemque plicis maioribus implens,Murmure terribili sic tandem turbidus inquit:"Italia, Italia, et rerum caput, aspera Roma,Quenam vos nostris facilis fortuna repenteFaucibus eripuit? tu quisquis es ille, deorumMaxime, et in nostros nimis importune labores,Quid michi parta diu momento temporis aufers?Iupiter, Ausonii defensor perfide mundi,Quis tibi nostra dedit tot clara decora sub unoVertere posse die? Cur non Cannensia mecumPrelia tentabas, si tanta libido nocendi est?Venisses utinam mediis tunc obvius armisArmassetque suo se fulmine dextra Tonantis:Mulciber, Ethnea calibem fornace recoctumCuspide densasses in vulnera nostra trisulca:Hinc succincta Iovi clipeum sua nata dedisset,Palladiaque pater texisset Gorgone pectusAtque utrumque latus stipassent vana deorumNumina; torsisses medio, Mars, pulvere currum:Mortibus ipse gravem vacuasses, Phebe, pharetram,Monstrificumque gerens adversa per agmina roburAlcides genitorem arvis tutasset in illis!Vicisset fortuna deos ibi nostra Iovemque.O michi care comes, consultor fide Bomilcar,Cannensi cur sancta die tua lussa reliqui?Cur michi non armis durato interque laboresTantum animi fuerit quantum iuvenilibus annisScipiade fuit indomito, qui morte sub ipsaAudeat Italie nostros invadere muros?Victor ego extimui victas perrumpere portas.Quis vetuit Romam raptim petiisse cruentoAgmine? quis pactam potuit michi tollere cenam?Iupiter ipse dolis, non vi, qui nostra futuriPectora ceca tulit: quod si tunc ista remotaTempora Fatorum licuisset cernere nube,Non quicquid celo et pelago terreque deorum est,Non genus omne hominum nostros avertere cursusHinc poterat. Spes nostra quidem et fiducia tantaMurus, Roma, fuit tibi nunc: discrimine in illoNil acies, nil arma tibi, nil menia, nil arx,Sed nostre valuere more. Proh sanguine quantoUndassent maria et Tirreni litoris estus!Quot, Tyberis, rutilo trusisses gurgite in altumCorpora! quot currus, quot nobilis arma senatusAurea, quot flammis ultricibus obruta tectaSpectassem vulgique una sub strage cadentisMilia quot, specula longe metuendus ab alta!Quas voces, quos accentus, que murmura plebisAuribus audissem lirici michi carminis instar!Nec tamen armorum, cepti nec penitet: urbisMenia conspexi armatus latebrisque coegiTot claros latitare duces. Iam nempe notareFulminibus nimbisque tuam tunc, Iupiter, iram,Si mens sana foret, poteram. Quid mixta coloreFlumina sanguineo referam, tempusque sub unumTicinumque vadis tepidum Trebiamque rubentem,Montibus adversis genitos tractuque viarumConiunctos, testes nostrarum in secula rerum,Quos Padus Adriacum descendens traxit in equor?Quid Trasimeni memorem sub gurgite lascas?Sanguine pinguescunt Italo. Satis ampla relatuGessimus: Ausoniis annalibus Hanibal ingensNomen erit, Latiis numquam delebile fastisHanibal. Exiguo restabat summa laboreFama; sed invidit patrie dux maximus Hanno;Invidere dei sontes." Sic tristis abibatHanibal et quarto linquebat litora lustro,Italie possessa gemens; nec tristior unquamVel patriam quisquam vel dulces liquit amicos,Quam patriam petit ille suam: sibi nempe videriExul, ab hostili iussus regione reverti.
Mestior has inter curas serasque querelasSubtrahitur sensim terris. Iamque equore currusPhebus anhelantes radians condebat Hibero.Inde vie spatium noxque addita litoris omnemAbstulit aspectum. Tum dux concussa quietiMembra dedit dubie; certamque obversus ad ArthonClassis agens curas et sidera nota magister,Solicitat nautas quibus est custodia puppisMagnetis ferrique vias spectare sequacisEt simul insomnem studio traducere noctem.Litora classifragis linquunt famosa procellisAtque altum tenuisse iuvat. Tum lintea prosperFert Aquilo et flatu pellit distenta secundo.Vix dum pulcra dies pelago surgebat et astraUndique vicinum fugiebant languida solem,Cum dextra Italice transmisso pollice plante,Hic ubi rauca vetant iterum concurrere collesEquora disiectos, procul exaudita pavoremScilla rapax nautis atque irrequieta CaribdisIncutit ancipitem. Sed conscia turba pericliLeva secant maria et Phebi flectuntur ad ortus.Iam prope conspicitur fumosi verticis EthnaSulfureis innixa vadis olimque CiclopumTerra ferax, at nunc trucibus domus apta tyrannis.Iam Syracusanus famoso litore portusApparet, sulcantque fretum, quo bella gerentesTam longe a patria, Furiis urgentibus, olimArgolice periere rates. Dux ipse coactus,Menia prospectans casum testata recentem,Marcelli meminisse sui, cui victa triumphumIlla dedere, prius diro quam proditus astuOppeteret. Surgunt longe convexa Pachyni.Que dum pulsa legit ventis et remige classis,Solque diesque ruunt; verum - sic Fata iubebant -Nocte secant fluctus medios ac litora linquuntTrinacrie pelagique via breviore feruntur.
Lenta per ambiguam fulgebat Cinthia noctemEt cecis radiabat aquis. Dux pervigil altaPuppe sedens medius, casus venturaque versatPrelia et eventus dubios finemque latentem.Talia volventem de circumstantibus unusCompellat: "Si digna peto, dux maxime, nobisExoptate diu, que stet sententia rerumNunc animo tibi, nosse velim: ne sperne precantem.Legatus tibi sum patrie transmissus ab ipsaAtque urbis pars una tue. Te fessa tuumqueExpectat reditum. Numquid, cum litora tangesPunica, confestim patulo confligere campoAtque manum conferre voles? An menia primumIntrabis, patrie spes erecturus in arma?An alia fortasse via meliora tuentiConsilia apparent? quem nostro Fata laboriImpositura modum reris, quemve affore finem?"Ille autem: "Quis certa deus sub turbine tantoConsilia expediat? quis det meliora tenere?Ibimus in patriam, quoniam sic imperat Hanno.Forsitan et dulces muros prius ipse subiboQuam Fatum tentare velim, viresque meorumSpesque animosque prius vultusque habitusque videbo.Sin autem mediis iuvenis Romanus in arvisOccurrat, pugnare michi sententia fixa estAtque omnem potius successum sponte subireQuem deus et Fortuna dabunt." Hic turbidus illeConticuit. Senior iuxta, cui flectere clavumArs erat, annosam tollens ad sidera frontemMox freta lata tuens, "Veniam te, Iupiter," inquit"Neptunumque patrem atque omnia numina supplexDeprecor, infandas Libie prohibete ruinasAtgue omen prohibete malum. Michi multa videreVita dedit longos huc continuata per annosi;Nunc tremor invadit mentem timidumque senectusEfficit. Heu quanto stetimus discrimina contraHostiles acies tunc, cum Romana paventemCastra pererrabant Libiam et Carthaginis ampieMenia pulsabant. Tum dux erat optimus illisRegulus, eximio cui sic Fortuna favereBlanda videbatur, nichil ut sperare liceretAfflictis. Quantum tandem - stat Bagrada factiTestis adhuc - quantum frustra serpentis amiceSensimus auxilium! Latiis namque illa sagittisObruitur transfixa fera, et sub grandine multaTelorum compressa perit - vix iugera campiQuatuor excipiunt immani mole iacentem -.Vix tandem tot victa malis Fortuna, remotoOportuna quidem non dignis mittit ab orbeAuxilia: ipsa ducem fida Lacedemone mittitGrecia. Magnificos videor michi cernere vultusXantippi moresque graves librataque verba,Te quotiens, Hanibal, video, quotiensque loquentemAudio. Tu vixdum in lucem tunc editus infans.Sed quid cunta sequor? victores vincere nobisContigit arte ducis sola, Romanaque castraRomanasque acies Romanaque signa ducemqueFudimus, et nostras subiit dux ipse cathenas.Hei michi, quid referam? quid me meminisse coegit,Hanibal, hoc pelagus? namque hic, nisi noctis opaceInditiis fallor, Xantippum seva sub undis,Et reditum in patriam mentita et perfida classis,Demersit. Videor corpus spectare natantisEquore tam vasto et vix brachia fessa moventis.Dii, que monstra, boni! que mens ingrata nocentum!Quid voluere sibi? solum qui causa salutisHis fuerat, tali unanimes absumere morte!Remigis implebam partes, illumque cadentemEt vidi et dolui et presagia tristia finxiIpse michi. Vereor summum narrare doloremQui sequitur; sed digna fuit vindicta deorum.Hac equidem paucos post annos forte tenebatImpia classis iter, nec longe a finibus istisIncidit in classem Latiam: nempe ipse tremendamNostrorum stragem, totoque incendia ponto,Et volitare trabes, et mixta cadavere vivisCorporibus, circumque atro freta tincta cruore,Et victas puppes remosque et sparsa per undasCarbasa, naufragium horrendum, fractosque rudentes,Vulnera crebra nimis mortesque et in equore luctumConfusum, tristesque sonos trepidumque tumultum,Prelia Tartareis Hereboque similima vidi.Dii michi non aliter faveant, nisi semper ab undis,Donec feda fuit strages, fera bella cientemXantippum relevare oculos atque ora videbam,Subdentemque faces ratibus flammasque per equorFundentem, et celo gladios ac tela pluentem.Nec prius ex oculis abiit, quam classis in omneDissiluit pelagus, Siculi quod litoris unumSardinieque latus mediis disterminat undis.Libertas equidem Xantippo vindice nobisTunc periit: tandemque, precor, trux ira quiescat!Molliat ille animos: uni satis ultio tantaUna sit offense. Sed nunc antiqua recordor,Nam locus admonuit, scelus et vindicta quod istoContigit in pelago." Sic questus vertitur indeAd levam, medioque retro procul equore MaltaAnte, sed ad dextram Lilibeia litora fervent,Occultantque sinu Frigii monumenta sepulcri.Sic longam alterno noctem sermone levabant,Et veterum memores, iam tunc ventura timebant.Anxia tum tenui succumbunt tempora somno,Et novus Eoo consurgens Eurus ab axeLintea complebat facili crepitantia pulsu.
Lelius hec inter perducto rege revertensAccelerabat iter; namque illum cara trahebantIussa ducis profugusque hostis, multumque timebatNe sine se fortasse dies foret ultima belliExpectata sibi semper, cum fama repenteIncidit, hostiles pacem veniamque precantesAffore legatos. Igitur revocante SenatuLelius ipse domum repetit. Sic dulcia careLimina cum peteret iuvenis malesanus amice,Si pater aut genitrix retrahat, vestigia flectitLenta dolens pactamque timens amittere noctem.
Fulvius expositos Baiano in litore RomamPerduxit, comitem quem dederat ipse profectisScipio; sed muros vetitis intrare vetustoConsilium de more datur. Stat proxima portisBellone sacrata domus, quo tota SenatusTurba verenda coit, simul et quos miserat hostisConveniunt. Hi multa palam quia falsa citatisAsseruere deis, ira graviore SenatusAccendere animos; pacemque et fedus avitumPoscentes meruere odium: violata negarePublica pacta quidem, causamque inferre malorumHanibali, cuntosque alios absolvere culpa.Cepit ad hec varium murmur; tum concitus unusEx Patribus: "Quoniam pacem petiistis avitam,Dicite" ait "veteris fuerint que federa pacis."Omnibus etatis clipeus fuit: illa vetusta;Se iuvenes, neque tot retro meminisse per annos.Punica sic patuit fraus et frustrantia tempusVerba parum latuere Patres. Excedere temploIussi, abeunt. In tres scissa est sententia partes,Principibus queque usa suis, quarum una reversisConsulibus - nam forte aberant -, que summa potestas,Responsi servabat onus; dignumque movebatMaiestate decus Latia, Liviusque morandiAutor erat reditus. At contra intacta MetellusFedera Romano, fuerat qui causa petendi,Cunta referre duci, nosset quique omnia solus.Illa sed asperior sententia visa LeviniOptima, que muris pellendos censuit hostesExploratores.Sic sine pace retro redeunt, sine federe raptimEt sine responso. Custodia litus ad usqueMittitur Ausonie, ne quoquam flectere cursum,Neu fraudis moliri aliquid per Punica possintIngenia, atque artes nati exercere paternas.Fulvius ipse etiam Leliusque in castra iubenturHec patrie mandata duci non lenta referre:Pergat qua cepit primordiaque alta sequaturFortunamque deosque suos, neu pacis in umbraDestituat ceptumve sinat lentescere bellum.
Fecerat interea pacis spes blanda sequestreUt terris securus iter pelagoque viatorCarperet intrepidique errarent equore naute.Hac spe igitur Romana ingens a litore classisArma ferens, homines vacuisque cibaria castrisSolverat et gemino sulcabat cerula cursu.Namque alias Calaris puppes Aquilone secundo,Flatibus adversis alias Lilibeus onustasMiserat. Has pelago tempestas corripit altoDispergitque vagas scopulisque allidit et undis;Pars pelago submersa perit, pars litus iniquumVicta petit, secura hostis metuensque procelle.Omnia tunc poterat celso de vertice BirseCernere fedifragum et promptum ad periuria vulgus.Ergo oritur subitus per menia lata tumultusInque forum coeunt. Pauci quibus esset honestiCura fidesque opibus potior potiorque rapinis,Pactorum et totiens votis precibusque petitePacis ab Italia vulgus meminisse iubebant.Ast odiis alii cecaque cupidine predeFlagrantes raptim arma fremunt interque tumultum,Ut solet, a multis melior sententia victa est.Conscendunt avidi naves. Gisgonius illisHasdrubal eligitur sceleris dux, isque repenteEgreditur portu sparsasque per equora puppesDesertasque fuga nautarum invadit: at illeFluctibus hinc, illinc inopini fraudibus hostisVincuntur facile; paucas maris abstulit estusDemersitque alias; plures rapuere nefandiPredones. Medias Octavius ipse procellasDux secuit classis ter denis puppibus, ac seRemige defesso sub tuto condidit antroMontis Apollinei vento iactatus et estu.
Scipio tam fede concussus ymagine Fraudis,Quamquam animos Fortuna dabat Virtusque laborumContemptrix, nocuam iustis tamen ille querelisTres oratores oneratos mittit in urbem.Impetus hos vulgi ferus excipit, atraque circumTempestas lapidum exoritur: fremit impia turbaIntentatque manus, et ni reverentia summiForte magistratus intervenisset, in illoIura die humani generis calcata fuissentCede truci. Trepidi tandem per iurgia et hostesPresidiis fulti exiguis, ad litora pauciVix penetrant repetuntque ratem. Iam tuta videriPuppis ab incursu poterat, iam castra suorumCernebant, subito cum tres a litore navesErumpunt ex insidiis. Non partibus equisPugna oritur: castris litus Romana relictisAgmina in extremum coeunt, clamore vel armisSuccursura suis. At quis succursus in armis?Unda vetabat iter. Sed enim conspecta quorumSigna dabant animos: tandem Romana sagittisMissilibus vacuata ratis conversa maligneSubtrahitur pugne versis ad litora remis;Ac nisu valido terris allisa fatiscitIpsa quidem, sed vectores tellure petitaExposuit, cursus et spem frustrata sequentum.Sic lupus invento procul a custodibus agnoIrruit et dentes acuit rabiemque famemque;Si fuga tunc trepidum rapiat de faucibus hostem,Insequitur mordetque animis et devorat auras,Donec ad ignotas caulas et ovilia ventum est;Tum retrahit cursum: terret locus ipse canumqueLatratus viridique sedens super aggere pastor.
Talia dum Peni peragunt, non leta ferentesRomulea revehit legatos missus ab urbeLelius et pavidos Latiis succedere castrisImperat. Agnovit Scipio, nec terna sub unoTempore flagitia aut triplex infuria mitemExcussere animum. Legatos namque benigneAlloquitur: "Quamquam primum sint federa vobisEt superum despecta fides, iusque omne quod usquam est,Non tamen a nobis modo premia digna feretisPerfidie. Veniet fraudes que vindicet omnesUna dies. Nil indignum seu moribus in vosIpse meis faciam, seu maiestate meorum,Nec vestram sequar ipse fidem. Discedite tuti,Mitius armatos inter sub tempore belliRomanos habiti, quam nos sub pacis amictuVos inter.".........................................Viribus ipse animisque ingens in tempore bellumFervidus instaurat. Libie status ipse paventisTunc erat; Italia sed iam dux iussus uterqueCesserat, et varia quamvis regione profectasEquoris, ac patrie fraternas tempore eodemAdventare acies passim iam Fama ferebat.
Iamque Mago Ianue solvens a litore classemAlite non fausta pelago se saucius altoCrediderat, patriam petiturus tramite recto,Si Fortuna sinat. Sensim turgescere collesCedriferi - nulli cedens hic saltibus ora -Incipiunt, rareque virent per litora palme.Hinc Delphinus adest luco contectus aprico,Obice qui montis violentos protinus AustrosReicit, immotaque silens statione quiescit.Parte alia sinuosa patent convexa Siestri.Hinc solis vineta oculo lustrata benignoEt Baccho dilecta nimis montemque RubentemEt fuga prospectant Cornelia, palmite lateInclita mellifluo, quibus haud collesque FalernosLaudatamque licet Meroen cessisse pudebit.Tunc, seu pigra situ, nulli seu nota poeteIlla fuit tellus, iacuit sine carmine sacro,Hoc michi nunc cantanda loco. Sulcantibus equorInsula iam Venerique placens a litore portusExoritur, contraque sedet fortissimus ErixAusonius, Sicule retinens cognomina ripe.Collibus his ipsam perhibent habitare MinervamSpernentem patrias olei dulcedine Athenas.Exoritur Corvique caput, tumefactaque circumDissiliunt maria et saxis fremit unda vadosis:Cognitus in medio nautis dorsoque nigrantiArduus assurgit scopulus, cui proxima rupesCandidior late Phebo feriente refulget.Post in secessu curvo maris ostia MacreCernuntur rapidi stantisque palatia Lune,Labitur et placidis frangens mare fluctibus Arnus.Hunc supra in ripis sedet urbs pulcerrima Pise.Hanc oculis digitisque notant, propiusque patescuntEtrurieque latus spatioque brevissima GorgonIlvaque nobilior rigidisque Capraria saxisInsula; tum niveo predives marmore retroLinquitur ad levam Gilium, vicinaque contraStant iuga de gemino nomen sortita metallo:Plumbeus hic vertex, illa est Argentea rupes.Nec procul Herculei devexo monte recessusEt Thelamonis opus nautisque infestior equoParvus aquis propriis violenti gurgitis Umbro.Dextra sed a tergo ventosi frondea tractusCorsica restabat. Iamque hinc Sardinia longeTabificos aperit colles, hinc aurea RomaInque procelloso Tybridis stant litore fauces.
Hic postquam medio iuvenis stetit equore Penus,Vulneris increscens dolor et vicinia dureMortis agens stimulis ardentibus urget hanelum.Ille videns propius supremi temporis horam,Incipit: "Heu qualis fortune terminus alte est!Quam letis mens ceca bonis! furor ecce potentumPrecipiti gaudere loco. Status iste procellisSubiacet innumeris et finis ad alta levatisEst ruere. Heu tremulum magnorum culmen honorum,Spesque hominum fallax et inanis gloria fictisIllita blanditiis! heu vita incerta laboriDedita perpetuo, semperque heu certa nec umquamSat mortis provisa dies! heu sortis iniqueNatus homo in terris! animalia cunta quiescunt;Irrequietus homo, perque omnes anxius annosAd mortem festinat iter. Mors, optima rerum,Tu retegis sola errores, et somnia viteDiscutis exacte. Video nunc quanta paravi,Ha miser, in cassum, subii quot sponte labores.Quos licuit transire michi. Moriturus ad astraScandere querit homo, sed Mors docet omnia quo sintNostra loco. Latio quid profuit arma potenti,Quid tectis inferre faces? quid federa mundiTurbare atque urbes tristi miscere tumultu?Aurea marmoreis quidve alta paratia murisErexisse iuvat, postquam sic sidere levoIn pelago periturus eram? Carissime frater,Quanta paras animis? heu fati ignarus acerbiIgnarusque mei!" Dixit; tum liber in aurasSpiritus egreditur, spatiis unde altior equisDespiceret Romam simul et Carthaginis urbem,Ante diem felix abiens, ne summa videretExcidia et claris quod restat dedecus armisFraternosque suosque simul patrieque dolores.

VII

Nescius extincti iuvenis ferus Hanibal instansBellum animo et varios agitans sub pectore casus,Fraternam sperabat opem, iamque affore classemIllius ac dulces cupide sibi fingere vultus,Fingere colloquia et Latiis quid passus in arvisAudire et proprios fratri narrare labores,Inque sibi infestos ulcisci in tempore cives,Hannonem ante alios. Acies dum mente frequenterInstruit atque equitum circumdat cornua, semperGermanum armavit primaque in fronte locavit.Spem quoque non nunquam mens immoderata vetustamRettulit imperii: caro tunc grandia fratriItaliamque dedit partem, regemque vocavit;Atque supervacuis ignarus pectora veriImplicuit curis. Volucris velut anxia nidoPabula dum cumulet, memori torquetur amoreAssiduoque fremit studio et suspenditur alis,Cui tamen interea generis spem forte malignusAbstulerit natos atque incunabula pastor.Non procul Hanibalis distabat cursus ab AfroLitore, cum iussus raptim fastigia maliNavita conscendit, quam classis prenderet oramVisurus; summoque sedens in vertice ligni"Diruta" respondit "spectamus saxa sepulcri;Huc recto impellens fert ventus tramite proram."Tristior augurio "Clavum rege, carbasa volve!Flecte viam cursumque alio melioribus" inquit"Auspiciis detorque meum." Tum iussa magistriExpediunt, ac versa vadis ad proxima LeptisLitora solicito pervenit remige classis.
Qui status interea Romanis esset in orisQuive foret Libicis, que spes, qui terror utrimqueVolveret alterno fluitantes turbine mentes,Dictu difficile est. Quotiens ingentia duriHanibalis monimenta animis confectaque bellaObversabantur, tunc spes Romana cadebatVicta retro; at quotiens clari occurrebat imagoScipiade florensque viri et spectata iuventusAc virtus infracta malis, Spes pulcra redibatTunc Italis, Terrorque iterum transibat ad hostes.Et quanquam Latiis depulsum finibus acremHanibalem fratremque oculis Respublica letisCerneret, ast alia urgebat precordia cura:Segnities suspecta ducum, quibus omne SenatusMandarat studium ne quo molimine possentIn Libiam transire hostes, neu terra vel equorSecurum prestaret iter. Discrimine nulloNunc ambos abiisse simul: nempe una pericliConditio, sed campus erat discriminis alter,Collectisque domi Penorum viribus, ingensCasus et excidium metuendum instabat et horaUltima Romani imperii. Ceu corpus in omneSi longeva fuit scabies abiensque repenteDeserat extremamque cutem partesque patentes,Gaudia corripiunt animum; si forsitan egerSentiat abstrusum introrsum turgescere pectus,Horrescit peiora timens, pestemque prioremOptat et in regnum cordis dolet esse coactam:Sic metus extinctus minime, licet hoste remoto,Verum alio translatus, idem graviusque periclumVisceribus superesse monet. Magnumque timendiCalcar erat Fabii presens quasi semper ymago,Cui longe presaga viro sapiensque futuriMens fuerat certoque velut prudentia vati.Ille quidem vulgo solitus predicere semper,Si quando patriam peteret ferus Hanibal, UrbiTunc veros instare metus et flebile tempus:Non ibi ductores pavidos regesque fugacesVenturos acie adversa, non lecta per agrosAgmina pastorum propere, verum arma tremendumLaturum Hanibalem, cuius memorare triumphosExpleat annales; plures qui truserit OrcoRomuleo ex populo, vidue quam liquerit Urbi;Ast utrumque latus circum belloque geluqueDuratas longaque fame vallare cohortes;Quin etiam multos quibus ars celeberrima passim estRomanos iugulare duces, quorum agmina nudisScipiade occurrent gladiis. Nil nominis illicMaiestas valitura duci, nil forma genusque,Fabula nil ortus, nil colloquiumque deorum.Dixerat hec Fabius, quoniamque id morte sub ipsaVaticinatus erat, veluti suprema minantisDicta patris memori nunc iactabantur in urbe,Terrebantque animos. At enim iam parta per agrosTot votis optata quies vultusque serenusAusonie letam merito persolvere plebemVota iubent superis. Per quinque altaria flammisIncaluere dies, totidemque onerata coronisLimina cunta deum viridique comantia lauro.
Hanibal a Lepti trepidis rumoribus actusAd Zammam celebrabat iter. Iamque omnia lateScipio vastabat: facibus iam rura vel armisDitia Romanis ardebant. Ultima secumPrelia dum pensat Penus subitosque vereturCongressus, certos statuit premittere contraQui referant qua sint hostes regione locorum,Quidve agitent: quo fulsa situ quove ordine castraConsistant. Tulit hos levo Fortuna profectosTramite; castrorum incautos custodia captosPertraxit ducis ante pedes. Tunc ille tribunisImperat ut circumductis per singula monstrentCastrorum armorumque genus vultusque virorumAtque equitum peditumque habitus numerumque manusque.Paretur. Sic intrepidi tentoria passimCircumeunt: omnem abstulerat dux ipse pavorem.Mirantur morem indomitum legesque severasMilitie durasque manus atque apta laboriCorpora non glacie nec vi frangenda nec estu,Atque cicatrices adverso corpore crebrasIngentesque acres oculos testantiaque altosOra animos et verba tonis resonantia miris.Postquam cunta viris sunt explorata, reversosScipio subridens placide vultuque serenoAlloquitur firmatque animos: "Satis omnia numquidIvistis per castra, viri, nostrosque paratus?Siquid adhuc superest, securi cunta videteEt vestro narrate duci." Sic ille benigneHortatus dubios hominemne deumne loquentemAudissent, stupidosque incerta mente reliquit.Inde viris sumptus prestatur opimus equisque,Concessi comitesque vie, qui tuta locorumOstendant, nutuque tegant, ne forte per agrosSparsa manus iustam oblato putet hoste rapinam.
Talia dum Latius peragit dux, forsitan illoMassinissa die peditumque equitumque caterveIngentes alacri veniunt in castra fragore.Omnibus ex visis nil tam perterruit asprumHanibalem quam clara hostis fiducia, magnasSpes animo volventis enim, nec bella paventis.Attamen extremas quoniam iam Fata ruinasUrgebant, aderatque dies qui nubila sortisPelleret ambigue, statuit tentare loquendoAnte ducis mentem adversi, si flectere possitConsilio, pacisque novos infundere amores:Sive illa egregia morum dulcedine tactus,Seu ventura pavens, seu iam longeva laborumTedia pertesus, seu fraudem involvere verbisInsidiasque parans solitasque recurrere ad artes.
Nuntius hec propter premissus pergit ad hostemColloquiumque petit. Nichil adversatus; et amboCastra movent ex composito, multumque propinquisConsedere locis, facilis congressus ubi illosIungeret. Exiguis urbs Nargara menibus inde estHaud procul. Hunc Scipio raptim munimine collemOccupat. Hec sedes tutis aptissima castris:Dulcis aque fontes illic et pabula passimOpportuna viris et equis. Vix milibus alterQuatuor adversis ductor distantia castrisArdua communit, scatebris ubi nulla benignisLimpha caput tollit camposque irrorat inertes,Neve diu mora tuta foret, sitis ipsa vetabat.
In medio tumulus legitur conspectus utrimqueDetectusque situ, nequid inter frondea claustraAntraque silvarum fraudisque dolique lateret:Marcellus terrebat enim et collega peremptus.Hinc illinc armate acies huc gressibus equisAgmine quadrato veniunt, paribusque remoteSubsistunt spatiis. At dux pregressus uterqueCornipede excelso positis concorditer armis;Pone suus quemque est testisque comesque secutusUnicus interpres. Tumulo sic cominus amboConveniunt, summi siquidem regumque ducumqueQuos aut prima tulit celi quocumque sub axeAut etas latura sequens. Ceu bella GigantesSi renovent indigna deis, stentque agmina contra,Fulmine deposito procedat Iupiter ingensMercuriusque comes; tum pars adversa TypheumMittat, et huic comitem se turpis homunculus addat;At longe armati spectent commercia fratresTerrigene: tum parte alia furor ipse deorumConticeat: promat Phebus teneatque sagittas,Horrificamque minax quatiat procul egida Pallas;Terra tremat, vibrent ignes et fulguret ether;Motibus haud aliis alioque horrore videntumConvenere pares. Sileant michi cunta priorumNomina! Non alias nullo consistere campoMaiores Fortuna duos visisse negabit.
Alter ad alterius conspectum hesere vicissimImmoti. Tum multa alto sub corde moventes,Dum stupor attonitos habuit, siluere parumper:Scipio fulminei cernens horrentia circumOra ducis vultusque truces, "Hic, Iupiter! ille estCuius ab armatis legionibus ora timentur,Italie terror, murus Carthaginis arxque,Hesperie domitor, qui Gallica rura peragransFregit inaccessas Alpes callemque nivosumNatura luctante dedit; tot nostra ceciditAgmina, totque duces, totiens qui lumina nostroSanguine fedavit, campo potuitque patentiAtque acie iusta magnum superare parentemMeque simul iuvenem; pavide qui limina RomeNon ferro nostrique metu, sed numine certoPresentique deum nimbisque faventibus urbiLiquit, et erubeo nostram debere salutemNon animis, non virtuti, non fortibus armis,Sed tempestatis tantum auxiliaribus undis."
Talia volvebat Scipio. Contra Hanibal: "Hic est,Hic cuius tenera iam nunc etate remotosFama polos penetrat; cuius dant credula summisSecula numinibus - Virtus quia suggerit - ortum;Sanguine qui patrio madidum contingere campumNon timuit, cladesque suas tam fortiter ultusInsequitur victos et nos post prelia tantaHispana tellure fugat, nostrosque laboresIrritat. Iste abitum cuntis meditantibus unusConsilium vertit, cuntisque trementibus idemConstitit immotus. Nullus sua rura tueriAudebat: nostras en iste insultat in arces.Hic regem, cui nostra ingens innixa manebatSpes, prius alloquio flexit, mox fregit apertaPerdomuitque acie victumque in vincla coegit.Me quoque deiecit prius hic quam viderit; et nuncExpulit Italia. Quid multa? vel iste profectoEst michi, vel nullus toto metuendus in orbe."
Que dum cunta pares oculi trepidantis in ictuVolvissent animis, incepta silentia rumpensHanibal hec primus: "Si me mea fata malignoSidere damnabant ut tot post bella peractaTotque acies cesas, tot campis milia fusaSolus ego pacem a vobis petiturus inermis,Fortuna variante vices, supplexque venirem,Gratulor, ex cuntis quibus hoc decus illa parabatTe potius michi sorte datum; quia nobilis ingensSolamen michi victor erit, minimumque pudebitSub tanto cecidisse viro. Tibi gloria porroUltima non fuerit - nisi mens me conscia fallit -Hanibalem, cui de vobis tot larga triumphosFata dabant, cui tot campis atque agmine fractiRomani cessere duces, tibi cedere soli,Non acie, non vi, solo sed nomine victum.Ludibrium quoque Fortune, que bella parentiCepta tuo mecum nato claudenda reservat,Indigner stupeamne magie? Namque ille per armaDux acer, plenis victor fortissimus annis,Ille michi cessit iuveni, victusque LatinisFinibus est. Contra tu nunc iuvenilibus annisIn propria me nempe domo sine vulnere vincesTempore iam belloque ducem victricia signaDuratosque animos durataque membra gerentem.Cura quidem, fateor, fuerat pulcerrima pacisGentibus indomitis. Nec enim Trinacria nobis,Non fera Sardinie tellus, non tractus HiberusPremia magna satis pro tot iam classibus aut totSunt exercitibus, pro tanto sanguine fuso.Culpari transacta tamen licet usque loquendo,Mutari vetitum est. Transverso calle furentesTraxit avaritie rabies. Aliena petebam:Urgeor in propriis. Spes immoderata fefellitAtque animus paris impatiens. Sic blanda parumperFortuna, in magnis alio furit improba vultu.Casibus hec variis - nisi me quoque fallere dulce est -Iam satis edocuit: non sat sibi credere tutum.Hinc ratione meos moderantem certius actusCepit pacis amor. Tua sed ferventior etasEt fortuna diu felix exterret, utrumqueConsilio adversum pacis studiisque quietis.Namque ego commemini medio fervore iuventeQualis apud Trebiam fuerim, - permitte profari -Qualis apud Cannas! Talem te suspicor esse.Nempe virens etas et famosissima clariTe vindicta patris, te tot felicia bellaAfrice et Hesperie et nunquam mentita secundosSuccessus Fortuna levat. Satis omnia novi.Preterea expertus totiens, scio quanta libido estVincendi, quantumque decus victoria. QuandoCerta foret, fateor, rerum est dulcissima; sed nuncQuis deus hanc vobis, qui non et fallere possit,Pollicitus? Michi crede, aderunt, nisi sistimus iras,Corpora, ferrum, animi vultusque manusque virorumAgmine ab adverso. Simul hic quem cernis inermem,Alter erit, pectusque aliud fronsque altera longe;Nec sonus hic vocis nec pacis inertia verba.Ergo animos assume novos neu nomina pacisVile sonent. 'Pulcra est' inquis 'victoria'. Sed spesAnxia vincendi. Pax est pulcerrima rerum.Hec tibi certa patet, nisi respuis. Omnia versaEt quotiens animos presentia prospera tollunt,Ante acres intende oculos circumque retroque,Nec quid leta ferat tantum Fortuna tulitve,Sed quid ferre potest animo metire sagaci.Nil facies recte, nisi cum spes venerit illinc,Hinc metus occurrat. Tibi sin victoria forsanCesserit: et quantum est propriis quod laudibus addis?Victor es et vincis, vixque unum mille triumphisAdicis. At si forte diu comitata repenteDestituant te Fata, ruis pereuntque laboresInnumeri spesque ampla simul. Consultor et hostisUnus adest: odium sileat, res firment utrimqueUtile consilium et si nulla pericula terrent,At retrahat saltem studium te nominis alti.Altius ire nequit: nunc conservare labora.Magnus enim labor est magne custodia fame.Visne tot egregios actus et tempore tantoQuesitum decus unius committere casusArbitrio? visne una dies tot subruat annos?Fortunam frenare suam finemque secundisPonere consilium est, nec parve accessio magneFortune est tenuisse modum. Si frena relaxas,Corrues in preceps. Possem te multa monere;Namque exemplorum magna est michi copia. QuantusVir fuerat Cirus? Tamen is dum fine sine ulloCredulus insequitur Fortunam, turpiter altoExcidit e solio. Cumulus fuit ille pudori,Feminea cecidisse manu. Felicia PirrusArma tulit: quanta potuit cum laude revertiIn regnum! Vobis etiam mansisset amicus,Ut reor, illa animi tanta dulcedine, taliDignus amicitia. Sed dum nec frena tenere,Nec cursum cohibere potest, collapsus ad imaCorruit. Hic medio si permansisset, abundeSparserat Epiri celebrem per secula famam:Ha quotiens Italo rex formidatus in orbe!Trinacrie diadema tulit: mox cognitus ArthoSceptra etiam Macedum arripuit. Sed sistere nusquamDum valet, ille viris invictus, gloria vulgiFeminei Argolico ruit ingens victima saxo.Sed quia vestra magis fortasse exempla movebunt,Hac ipsa in patria Regulum Fortuna supremisEquarat ducibus. Sed dum conscendere ad astraNititur, in tergum iacuit resupinus, acerboFine decus partum claudens. Aliena renarroMeque libens taceo. Fato iactatus utroque,Quid sim, quid fuerim, cernis. Vix notius usquamInvenis exemplum, Fortuna volubilis in quoLuserit illa magis. Tutum est discedere sensimIllius e gremio, nimium nec fidere blandis.Vin tu illi prestare fidem, que volvere nunquamDesinit instabilem violento turbine rotam?Que non ceca modo est, sed cecos efficit illosQuos complexa sinu est, nunquamve attollit et impletMuneribus falsis, nisi quos de culmine summoVertere precipiti fuerit meditata ruina?At fuerit suspecta tibi iam federe fractoPunica forte fides. Sed tu desiste vereri:Tempus pacis adest. Et vos, nisi falsa relatuAudivi, pactum fedus sprevistis, avorumTempore, quod minime dignis auctoribus ictumEsse videretur. Nos si Fortuna maligneStravit humi, reris forsan cecidisse decorisOmne simul studium? Non sic nos numina levoSidere prospiciunt. Fateor, non omnibus equePublica fata velim et patrios committere casus.Nunc autem de pace agitur tractantibus illisQuorum primus honos pacis bellique futurusEt labor aut requies. Equidem, quia bella movendiAuctor eram, donec vetuerunt Fata, tetendiUt faustus foret eventus. Sic federa certeConsilio firmata meo pacemque tuebor:Que nobis inhonesta quidem; sed velle necesse est.At vobis speciosa venit. Sit dicere quamquamVictorum pacis leges penamque iubere,Tu tamen hanc patiare reos imponere mulctamOre velim proprio, nostris erroribus equam.Hesperie tractus atque arva novissima mundiEolieque triceps regio et Sardinia et omnisInsula Tirreno aut Libico perfusa profundoVestra sit: hinc alia ex aliis conquirite regna,Ite per extremos axes atque invia ferroPandite fulmineo, reges calcate superbos,Vestra sub occasu victricia signa feranturIn Boream et solis tandem volvantur ad ortus.Nos autem Libicis arctati finibus, indeVos dominos rerum longinquaque cunta regentesImperia et multum terraque marique timendosCernamus, superis postquam Fatoque potentiId placitum." Tantum ille gravi sermone profatusSubticuit; contra Scipio cui talia reddit:
"Certus eram quecumque michi promissa fuissent,Adventu turbanda tuo, nec federa PenosIusve hominum vel sacra deum servare paratos,Ni cogente metu. Prius hic gravis astra volatuScandet equus, prius hic solidus per inania collisAscendet, celumque cavo subsidet Averno,Quam vobis sit amica Fides. Sed iusta deorumUltio persequitur sontes, stirpemque profanamVerberat et, claudo quamquam pede nisa, fugacesPrevenit interdum. Scelerum spectator ab altoPerfidieque Deus..., quamquam tibi fabula vana est,Hanibal, esse Deum. Quotiens rubicunda cruenteLitora pulsarunt absorptis classibus unde!Viscera bellantum pelago quot sparsa natarunt!Quot trunce aut lacere afflictim super equora puppes!Quot tabo undantes estu iactante carine!Quot clipei et tetro stillantes sanguine postes!Credis adhuc non esse Deum? Sic pectore prorsusEgatis abrasit non multum annosa vetustas?Bis prius adversum nos arma nefanda tulistis,Nosque lacessiti semper, sociisque faventesId meritis, contra stetimus certare coacti.Nos Pietas quondam Siculis succurrere iussit;Nunc autem Hispanis, in quos tua maxima quantumSevitia exarsit! Dolor est meminisse pudorque;Sera nimis miserie quoniam Romana fueruntAuxilia, atque ingens infamia nostra Saguntum est.At Deus ille, Deus quem vos contemnitis, equasExegit penas meritis, bellique priorisExitus ille fuit, quem vos sensistis, et idemHuius erit, nisi iusta Deum vindicta fatigat.Si qua tamen medio tulimus, que multa fatemur,Vulnera, permisit forsan rectissimus ultor,Exercens purgansque pios. Sed prisca relinquo:Si tibi cura manet, ne pax tua civibus obsit,Et michi, perfidie ne premia forte reportent,Est animus. Quid enim? nunc vos et federa et omnemSpem pacis violasse parum est; nunc federa rursusEt pacem, indignos quos prima iniuria fecitConditione pari, petitis leviore secundam:Nec pudet! et quantis sese Fortuna revolvatCasibus admoneor, quam sit via lubrica magneFortune; iubeor reges meminisse ducesqueQuos mutata gradu subito deiecit ab alto;Exemplisque premor. Scio quod mortalia nobisCorpora sunt, animi eterni; scio multa sepultisSupplitia et longos scelerum superesse dolores;Hic famam restare bonis eternaque celoPremia. Visne aliud docilem, vir docte, monere?Casibus expositum scio me; teque armipotentemEgregiumque ducem fateor: desiste minari.Scimus: et hinc maior nostris speratur ab armisGloria. Nec regnum Fortune ignoro iocantisRebus in humanis. At nulla potentia summoEst equanda Deo. Solet hic pia bella foventesAuxilio firmare suo. At ne forte moremurHunc totum per verba diem, si federa vobisPrima placent, ratibusque recens iniuria nostrisLegatisque illata aliqua purgatur, habetisQuod petitis, neu polliciti puter inscius, ingensMunus habes pacem. Quonam fortuna reversa estVestra vides. Si dum Latio tua fama tonabatTempestate gravi bellorum, mitior hostisOptasses eadem precibus, tunc forte superbumNon prestare fuit. Nunc cum prope victus et omniPulsus ab Italia metuensque et velle subactusPacem ores, poterat recta cum fronte negari.Et tamen, ut mundus videat non aspera nobisDeiecisse animos, non tollere prospera bella,Fortunave pares habitus consistere in omni,Posteritasque notet non nos dulcedine predePrelia, non odiis, sed pacis amore movere,Pax dabitur, fuerit vobis si pura voluntas.Sed quid vana refers? Hac est Hispania dextra,Si nescis, multoque michi iam parta cruore.Cetera nostra vides. Stulta est iactantia dantisQuod retinere nequit. De nostro munera fingis.Proinde aliud paci pactisque prioribus ultroAdice, si quid habes. Quod si nimis illa videnturImportuna animis, gladios atque arma parate,Indociles tolerare togam pacemque perosi."
Dixerat, et tremula tellurem perculit hasta.His dictis retro redeunt. Ceu cornua postquamObnixi tenuere diu gravibusque tumentesImplevere animos odiis nisuque maligno,Digressu tacito referunt vestigia tauri,Ut gravius toto coeant cum pondere rursus,Mugituque fero complent nemus omne frementes -Circumstant reducesque acuunt in bella iuvenceQuemque sue -, talis ducibus redeuntibus oreSpiritus, et talis tumido sub pectore fervor.
Postquam ad vicinas ambo rediere cohortes,Arma animosque parent in bella novissima tandemEdicunt: alacri celum tonat omne tumultu.Tum vero urgentes stimulos virtutis et estusIrarumque faces graviterque minantia verbaFlammantesque oculos ardentiaque ora videres:Haud aliter quam cum stipulis immittere flammamForte ex composito late distantibus arvisDiscedunt gemini agricole; dispersus in agrosHorridus alternos nunc hic, nunc cernitur illic,Et crepitante sono subitus micat ignis utrinque.
Ut vero in castra est reditum, clamore faventi,Qualis apum strepitus regem circumstat ovantem,Pro se quisque ducum excipitur, cupidumque tuendiFunditur inquirens certatim singula vulgus.Unus in amborum castris discurrere sermo:Supremum venisse diem, nec premia belliQualia preteritis soleant spectare periclis,Nec penas instare pares. Victoribus orbemTerrarum imperiumque sequens per cunta patereSecula; tum victis extremos affore casus:Semianimis quod fracta metu propiorque cadentiCarthago nondum icta tremat, Fatoque prementeAmplius immensam nequeat differre ruinam;Romanis non esse fuge, non collis amiciPresidium, obstrusosque abitus maris equore circum,Alarum celique fugam restare patentis.Hinc igitur quoniam Terror, Spesque incitat illinc,Imperiumque ducum, vario permixta fragoreCastra modis reboant miris. Hic corrigit hastam,Ille acuit gladios, agiles probat ille sagittas;Induit hic galeam capiti cristasque trementesExcolit, hic blando permulcens murmure fortemFrenat equum phalerisque tegit; studet ille recurvusFerratos aptare pedes unguemque cavatumVerberat ac crebris tinnitibus inde favillasElicit; hic pictum clipeum textamque cathenisLoricam exiguis tenuisque rigentia ferriTegmina circum humeros et fortia pectora ducit;Implicat hic ocreas femori tibiasque pedesqueArmat et aurata prefulget ymagine poples.........................................Hic michi, Pyerides, quoniam malora pusillisViribus aggredior, si vos ab origine semperDilexi coluique libens, si rite vocavi,Hic prebete animos totoque Elicone favete.Avia Castalie sitiens convexa pererro;Urget amor fameque trahit spes blanda decore.
Lux ea terribili hinc illinc consumpta paratuCesserat et celso radiabant sidera celo.Inclita magnificis opibus cultuque verendoEthereas matrona virens perlabitur auras.Stat capiti diadema sacro turritaque frontisEffigies sceptrumque manu, sed sparsa capillosEt trepido festina gradu. Cui fervida contraMulta minax mulier medioque perustior axeAc succincta sinus pauloque annosior ibat.Illa quoque sceptrum et regni violenta gerebatSigna, deos hominesque omnes regemque deorumAspernata animis. Ambe simul alta tenebant,Quaque rubens Martis metuendi luminis astrumScorpio chelarum amplexu caudaque tegebat,Utraque celestes pariter tempusque sub unum estIntrogressa fores. Illas mirantur euntesCelicole: rapidos tenuerunt sidera cursus.
Ut summo solio coram stetit, altera raptimIncipit: "En quantum facinus! Iunonia longumHospita et eternum Fato statuente futura,Tentor ab Italia: nec tot sua vulnera prosunt,Nec quod, siqua fides gladiis, letale putavi,Cannarum memoranda dies. O fata deorumDura bonis! Liceat iustas inferre querelas,Et celo non ficta loqui. Natura benigneMecum egit, fateor: superi invidistis acerbi.Equoris immensi pulcerrima litora clemensIlla michi circum dederat portusque decoremAddiderat, celique aderat clementia blandiEt vespertino venientis ab axe FavoniDulcior afflatus Zephirique tepentior aura.Litoris adversi frigus glaciale videbamEt post terga graves exurere cunta calores;Ipsa meo contenta situ mediisque fruebarLeta bonis. Poterat terre celestis ymagoVera, nisi fallor, spectantibus illa videri.Adde tot illustres natos Martisque secundiTot titulos, tot gesta ducis famamque sonoram.Non tibi, Mars, illum fratrem fateare pudendum.Hunc quo Fata virum rapuerunt invida furtimTempore, vulgatum est. Quantos tunc ille paratusOrsus erat, nomenque meum quo ferre putabat,Infelix, quanto flagrans genitricis amore!Mitto alios: nam magna michi numerosaque turba est.Quanta michi nuper qualisque novissima prolesContigerat! Fateor, superi, mordaxque fatentiInvidia absistat: non ullum regia pascitMaiorem generosa Iovis. Quis fervor in ulloPar fuit, ex quo Prometheus subduxit ab astrisParticulam cecique infudit pectoris antroAccenditque homines? Quanta est constantia mentiInsita! quam preceps per cunta pericula fertur!Credite: corporeo nisi mentem carcere clausamSarcina membrorum premeret, foret ille deorumEx numero, solioque altus radiante sederet.Nomine non opus est, ubi soli convenit uniQuod loqueris; factisque satis iam cognitus Orbi estHanibal. Ante suos perdent errantia callesSidera et Ethiopes nivibus gravis obruet estasRipheumque gelu Borea tepefacta liquentiSolvet hyems, quam feta viro produxerit illiTerra parem. Nec fallit amor; sed vera fatebor -Parcite, Celicole -: vereor ne tristis alumnoInvidia et cecus noceat Favor. Aspice terras,Iupiter, Italie. Viden interstrata colonisArva suis? viden indigena variata cruoreFlumina, et ignotis multum distantia terrisBusta ducum? Potuit latum effudisse per OrbemHanibal iste meus, potuit disiungere montesEt saxis arctare vagis. Verum obvius illiNunc deus est aliquis: quis enim mortalia contraArma ferat? Puer adverso venit agmine nobis;En pudor, o superi! Sed nec puer ille nec omnisTerreat Ausonie tellus! non illa, superboQuam tacitam hic video meditantem gaudia vultuAdversamque meis fatis. Hanc scilicet ipsamEt formidatum mundo puerumque patremqueUna acie quondam collatis vicimus armis.Nos nec adhuc tanto melior Fortuna favoreCeperat amplecti. Nunc tot firmata triumphis,Quid metuam, nisi forte deos? Succurrite fameAtque arcete nefas. Moriar nisi clauditur illoNescio quid puero, quod me iubet usque timere."
Dixerat. At contra vultu veneranda modestoAltera procedit paulum manibusque coronamAbicit ac sceptrum, pedibusque affusa TonantisSic ait: "O magni suprema potentia mundi,Si tua Roma potest lacrimis perfundere sacrosTe patiente pedes precibusque inflectere iustis,O superumque hominumque sator rerumque creatorOptime, parce tuis, fer opem et moderare labores.Quanta per Hesperium rapidis urgentibus AustrisFlamma latus nimboque nocens undante procellaSevierit, mundo notum est et notius astris.Nec michi quod misere insultans nunc illa viragoObicit, infitior: candentes ossibus agrosItalie terrisque ducum dispersa sepulcra,Et quicquid misero armorum fert impetus OrbiSustinui; solioque pater tu passus ab alto es.Crimina sic meruisse reor mea. Respice tandemMitius afflictos; et si mea crimina nondumSunt purgata satis, tua fulmine dextra coruscoHoc caput invisum et Tarpeias verberet arces:Hanibalem avertas! Iamque avertisse videris,Et frates actura tibi pro munere tantoAdvenio. Timui, fateor, furiasque dolosqueInfandi ducis et laqueos simulataque verba.Ille etenim, sacra quem genetrix celo tenus effertAtque ipsis insana deis tot laudibus equat,Fraudibus insidiisque magis confidere in armisQuam virtute solet. Possem sibi multa meorumFunera natorum... dolor impedit heu heu quantaSevitia est quantumque nefas, quibus illa superbit!Sic tales cecidisse duces! Sed tempus aperteNunc virtutis adest, iuvenem nisi Fata virentem,Quem puerum vocat ipsa, odiis immitibus urgent:Quod tu, summe parens, prohibe et permitte parentiId modo solicite. Cesset fraus: arma feranturIusta acie; liceat plano confligere campo.Vel nati me fallit amor, vel mira videbisPrelia et infames equantia vulnera Cannas.Divinos novi ipsa animos humanaque subterOmnia cernentes; non quod michi fabula mundiPersuadeat natum esse deum. Licet improba fandoExcitet invidiam, divino tentet honorePredones licet ipsa suos celebrare deisqueAdnumeret; michi sufficiat decor ille virorumScipio magnanimus, similem cui nulla tuleruntTempora, nulla ferent. Non hec me vera negaboCredere: nempe animos divinam accendere mentemIllius, ac nullum sine numine posse benignoEgregium reor esse virum. Non astra moraborAmplius. Aut nato faveas aut partibus equisSta medius fraudemque veta. Si cesserit illa,Vicimus haud dubie. Sed enim Iunonia iactatHospitia et superos hac sperat voce movere.Fallitur, insanit. Stet semper nube sub isteVel simili! stabitque equidem. Michi pulcra TonantisTarpeio stat colle domus, cui thura precesqueDeferimus, sed rite utinam! Pia sacra docereTu potes; et facies, nisi primo in limine celiFatorum vox intrantem exaudita fefellit.Ergo age supplicibus pateant pia pectora verbis,Celse parens hominum, spes summa et sola bonorum.Audieram imperium terre pelagique supremumEt circumfuso quicquid quocumque sub axeClauditur Occeano, Latio de sanguine natisPromitti. Sed quis nisi tu tam grandia prestat?Nunc autem non regna peto. Sit tuta merentumLibertas! Liceat sitientem sanguinis hostemA iugulis arcere meis! Si digna rogaris,Si michi non parcis, populis ignosce nepotum,Quos nova religio faciet tibi forsan amicos."Finierat, stringensque pedes, atque oscula rursusIngeminans lacrimis herebat et ore madenti.
Subrisit vultu tacito stellantis OlimpiRector ad alterius tactus presagia secli.Tandem verba parat - tremuit conterritus ether,Conticuere poli, siluit tellusque chaosque -:"Nullo unquam ingenio patuit mortalibus" inquit"Quid pareret ventura dies: sic nostra premunturConsilia, archano sic iussa silentia celo.Et tibi, que partem memoras audisse futuri,Intra sidereum potuit contingere limen;Exterius sonuisse nequit, nisi forsitan ardensSpiritus huc aliquis flammis purgatus et undaVenerit: hinc tenui quedam penetrantia rimaErumpunt; multa quoniam pietate coactusVim patior. Verum quo longius omnia volvam?Pauca michi e cuntis que iam sub sole geruntur,Pauca placent: quoniam terris incognita VirtusHuc refugit, totiens de vobis questa, quod interMilia tanta hominum sibi vix contingat amicumInvenisse aliquem. Me purpura vestra movebitForsitan, aut aurum prefulgens? Cernite celiHoc spatium! Gemmis forsan contingar Eois?Hinc Oriente alio et circum radiantibus astrisDelector, meque ipse magis comitumque choreis.Corpora qui placeant oculis mortalia nostris,Aut fragiles artus, aut forma fugacior umbris?Omnia sunt eterna michi, splendorque decorque,Divitie stabiles mansuraque gloria regni.At ne cunta sequar, Virtus michi clara placereSola potest animique habitus, quam dicere sedemIpse meam nunquam erubui. Sed rara per orbemHospitia invenio. Nunc vestra addiscite fata.Est labor hinc illinc per secula multa paratus,Mutuaque alternas tenuabunt funera gentes.Quam Fortuna premat, cui stet Victoria parti,Non est nosse prius; nisi quod cui conscia mens estIustitie, nostrum licet hanc sperare favorem.Ast aliam timuisse parum est. Ab origine rerumPremia digna piis atque aspera multa malignisEdixi. Sed enim vobis nunc maxima cura estNatorum. Veniet tempus quando utraque tristiExilio patiare tuum senescere longeA patria, nec busta petes. Non gloria tanta,Non decus aut pietas aut fortia facta movebuntAmborum. Nimium mortalia corda volutatAmbitio. Spem, non sobolem, michi credite, amatis.Longior in verbis solito sum; maxima namqueRes agitur merito sermonis et indiga tanti:Imperium mundique caput! Maiore canendumVoce aliud superest: dociles advertite mentes.Est michi propositum, quoniam caligantia mundoLumina sunt, propius vestris accedere terrisEt pondus nexusque hominum, mortalia membraSponte subire mea, vestrosque levare dolores -Quantus amor! - mortemque etiam tolerare pudendam.Ingrate dureque animi, communia quamquamMunera sunt vobis, tamen hec felicior illa est,Faverit hoc equidem cui nunc Victoria campo.Hanc penes imperium simul et mea maxima sedesSemper erit: sic fixa etenim sententia sanxit.Neve diu dilata nimis spes vestra putetur,Cunta prius cunti mortales ista videbunt,Quam decies latum Saturnus cinxerit orbemLimite retrogrado. Placida sic Virgine captusIam rapior; sacri sic mulcent ubera lactis!"
Talia narrantem cunti gaudentibus alisCelicole umbrabant atque agmina nuntia pacis.Attonite auditis non uno tramite matresSpe varia incerte redeunt. Iam litus EoumSanguinolenta dies casus visura supremosLustrabat radiis: iam classica crebra sonabantEt matutinum per castra frementia murmur.
Consurgunt hinc inde duces. Nec tanta sub astrisUlla fuit Romana dies per secula cunta,Nec fuit in campis ullis ductoribus equisAut paribus certatum odiis aut artibus aut vi.Nec metus in presens tantum, sed milia multaAnnorum ante oculos aderant: quemcumque dedissetHac acie Fortuna gradum, patriamque domumqueEt stirpem et genus et seros sperare nepotes.
Scipio distinctam campis inducit apertisOrdinibus miris aciem, dextrumque gubernatMassinissa latus Numidis instructus, et illumHispanus sublimat equus cristataque signatCassis et adverso sinuatur purpura vento.Lelius at levum moderatur in agmine cornu,Quem sequitur Latiis equitatus ductus ab oris.Apulus hunc sonipes rapidum propiorque volantiFert circum, rigidoque effulgent pectora ferro.In medio Romana fremit predura iuventus.Eminet his alte imperitans legionibus ingensScipio iamque auro, iam ferro clarus et ostro,Clarior ast animis et spe clarissimus ampla,Obscuratque alios. Surgentis lumina PhebiFerre velut comites nequeunt, hinc Lucifer almusInter hebes radios, illinc Cillenius orePallidus ambiguo; nam cetera sidera circumNon expectato fugerunt omnia sole:Excitat ipse altos animos atque omnia firmatPer medias volitans acies, nitidisque tremendumFulmen inest oculis, quod verberet ora tuentum.Signiferis instare suis equitumque phalangesHortari, trepidos verbis solidare, paventesErigere ac dubios: hos obtestatur, at illosOrat, et in medium pulcerrima facta recensetVel sua vel generis, nomenque inculcat avorum.Hos laudat, blandis castigat vocibus illos,Obiurgatque moras et amico verbere inertesInstigat; docet ille decus, docet ultima belliPremia quam prope sint; discriminis atque pudorisAdmonet. His stimulis animos impellit et urget.Omnibus ille locis festinat adesse, nec ullumPerdere supremi momentum temporis ardet.Postquam cunta satis circum provisa suisquePresidiis firmata videt, dux maximus acriCornipede excelsus niveo "Si Iupiter" inquit"Hunc animum qui nostra movet precordia, cuntisNunc vobis notum esse velit, dubitasse pudebitQui finis seu que nostros fortuna paratusExciperet. Nullus oculis sol clarior unquamVisus adesse michi. Victoria cernitur ingens.Vicimus. Agnosco trepidantis turbida vulgiMurmura et ambiguos motus aciesque labantes.Vicimus. Hinc animos cerno; statque horrida cedesAnte oculos, taboque tumens et sanguine torrens,Et cumuli ingentes patria tellure iacentum.Ipsum ego iam video iactatis turpiter armisExcessisse ducem, video, latebrasque petentem.Atque utinam hesterno patuissent cominus auresCuntorum alloquio! Licuisset noscere aperteDegenerem fractumque animum. Non iste profecto estHanibal ille prior, nisi nomen territat ipsum.Imo ille est equidem: sed enim dux callidus armaNota tremit, sentitque aliis tractanda lacertis,Consilioque novi ducis imperioque moveri.Non sibi Cannarum consul temerarius ibitObvius hoc campo, nec quem pugnare vetabantOmina clara deum manifestaque signa futuri,Si mens sana foret; neque nunc Sempronius alterPresidet his castris. Mecum non pulvis et estusSolque oculis infestus eum ventusque iuvabunt,Non nebula insidias cannisque palustribus idemObstruet aut aciem victam torpore nivaliObruet et calido perfundet corpus olivo.Hic mecum gladio pectus tentabit acuto,Ense latus rigido, validamque incumbet in hastam.Hoc metuit. Pacem quotiens petiere pavoreEt quotiens rupere dolis! Si temnimus illos,Hos odisse decet. Vos nunc ad talia bellaFelices igitur dextras atque arma movete.Primus in invisos ego iam nunc inferor hostes.Inde fuga et terror: sic, di, promittitis omnes,Sic mens saga boni strictique avidissima ferriDextera et indomiti generosus pectoris ardor.At vobis tanto calcata Hispania cursuEt nostrum iuvenile decus, tot regia bellaRuraque perpetuis ardentia Punica flammisOccurrant. Etas actus iam plena virilesIncipit a nobis verosque optare triumphos:Iam michi bellorum stimulus radixque malorumHanibal et tanti debetur gloria cepti.Quecumque ingressis pelagus di signa dederuntQuando Egatis petiere patres, ac plura faventesOstendunt. Equidem tempus michi perdere semperDisplicuit, tum precipue cum magna geruntur.Terror, abes! Certa est victoria - pergite mecum:Nil moror! - et reditus felix. Qui visere gestitEt patriam et natos et amice coniugis ora,Hac iter est Romam!" Victori talia certo,Non pugnaturo similis postquam ille profatus,Subticet: hortanti leto simul agmina vultuUnanimesque alacri respondent voce caterve,Haud aliter quam si Capitolia celsa tenentemCurribus in niveis solito clamore sequantur.
Hanibal extremi fatalem temporis horamPrecipitare videns, confestim elephante relictoPrerapidum conscendit equum, vultuque minaciTerribilis, qualis pastor Poliphemus ab antroTurbidus Eolio, vel qualis ab ethere tristisNuntius imperiis solet apparere cometa,Instruit ingentes acies; cuntosque elephantos,Ut grege monstrifico turbatum territet hostem,Prima fronte locat; turresque in terga trementesCernuntur. Totidem colles iuga summa movereDixeris ac totidem nutantes rupibus arces.Hunc clipeum totis pretendit viribus hostisMox Ligures Gallosque acie consistere primaImperat, auxiliis illam Balearibus implensAc Mauris. Acie Penos locat inde secundaAtque Afros. Brutio completur tertia tantumMilite, qui mestus magnaque ex parte coactusCastra sequebatur. Latis tum cornibus agrosOccupat immenso circumdans agmina giro.Ad dextram Penos Italis concurrere iussosOrdinat; at levam Numide tenuere rebellesOptantesque armis inviso occurrere regi.Hec ubi disposuit, quoniam sibi castra coactaGentibus ex variis fuerant et dissona linguis,Nunc interpretibus, proprio nunc ore cohortesAccendit stimulatque, suo non segnior hoste.Omne simul ducis egregii seu militis idemImplet opus. Primas acies ac signa ferentesInstruit, hinc alas cursuque novissima lustrat,Itque vagus blandis permiscens aspera verbis:"Si fortuna michi nota est mea, vicimus" inquit;"Nec vicisse sat est: tumidum delevimus hostemRomanumque genus, maneant modo pristina vobisPectora, Cannarum aut Trebie memorantia tempus.Nullus ab adverso venit obvius agmine quem nonMille locis Italo pridem saturata cruoreFuderit hec acies, cui non fratremve patremveAut natum abstulerit. Dux ipse ferocior annisEt pater, Ausonii tunc gloria nominis ingens,Hos timuit gladios laudataque signa cruoreInfecit, nostros fugiens rediturus in enses.Ni forsan procul a patria melioribus isteMilitat auspiciis, aut nos peioribus urbisAnte fores patrie. Non sic Carthaginis almeImmemores rear esse deos ut fortia RomeMenia non ausi ferro defendere, nostrisMenibus insultent. Furor huc attraxerit illos;Hec Fortuna potens populo spectacula PenoMiserit, ut quondam digitis avulsa cruentisTot spolia. Ut modios curvo complevimus auro,Contenti patrie rerum transmittere famamTantarum, sic formoso nunc vincula colloLeta ducis Latii victrix Carthago videbitEt circumductos pecudum de more per urbemRomanos errare greges Leliumque loquacemEt varium regem atque inopem, qui nostra reliquitArma fugax, hodie cuius, per numina testorVos, Mauri Numideque, iugum vitate superbum!Massinissa suos repetit per verbera servos.Vos, Galli, certate odiis hostemque vetustumNunc gladiis urgete novis: hic campus, in orbeCollectas alio, longevas expiet iras.At vos, o Ligures, quos me et mea fata secutosPer mare, per terras nulli cessisse laboriHic video, pugnate, precor! Si digna manebuntPremia victores, non vos, michi credite, vallisHispida, nec regio abruptis impervia saxis,Sed campi pingues et ditia rura tenebuntItalie, vesterque pavor stimulusque silebit,Roma ferox. Vos, cara michi dilectaque multumAgmina, vosque, mei cives, impulsibus ullisNon opus aut monitis: patriam spectate trementemHostilesque faces atque impia pila paventem;Et notos muros, ubi prima infantia vobisExacta est, ubi tot meriti duxistis honores,Tot letos festosque dies; ubi busta cinisqueMaiorum et memori stant scripte in marmore laudes.Omnis in armatis patrie fiducia dextrisEt vestra virtute sita est: succurrite fesse!Uxores vobis dulcesque occurrere natosDeprecor et trepidas matres sacramque parentumCanitiem, et patrii curam superesse sepulcri."
Nondum finierat, magnusque in verba ferebatImpetus ardentem, subito cum classica et omnesRomane cecinere tube, clamorque tremendusOrtus ab adverso celum complevit et auras,Ac strepitu horrisono volucres hesere volantes;Quo cunte concusse acies, trepidique elephantesIn sua precipiti redierunt agmina cursuTurbaruntque loco, compulsaque cornua retroCesserunt. O ceca hominum mens, inscia rerumConsiliisque illusa tuis! Quos agmine primoPresidium cauti ducis anxia cura locarat,Hi stragem peperere suis primamque ruinam!Hic fragor Hanibalem medio sermone loquentemAvertit, veluti subitum si forte canentiObstrepat et scisso descendat Iupiter axe,Ille silet tremuloque modos sub gutture frangitAttollitque oculos et celum suspicit atrum.Verum tam variis totiens dux casibus olimIactatus, totiens dubiis exercitus armis,Perstat et adversos speculatur turbidus hostes,Increpitansque metus, vires animosque fluentesColligit, excurritque fremens, seque obvius offert.Sicut aper, rapidis postquam latratibus actusVulnificos instare canes atque arma sequentumAdvertit, iam terga riget, iam subrigit aures,Hinc preceps in tela ruit; sic fervidus ibatHanibal, egregiique animam patris ore vocabat.Stabat ab adverso iuvenis tunc impiger acriMassinissa animo, qui mox fluitantia cernensCornua Penorum, trepidos irrumpit in hostes,Et quacumque viam facit ingens belua, raptimInsequitur; similique fretus duce Lelius interIrruit armorum cumulos tempusque locumqueArripit; obstantes cedit, fugientibus instat.Scipio magnanimus violenti more leonis,Qui catulis festinet opem silvasque ferasqueObruat, in medios stricto penetraverat ense.Illum tote acies, illum miratur ab altoIupiter, et nostro sibi num foret emulus orbeSol stetit ambiguus: rutilo sic totus in auroFulgebat, sic purpureo radiabat amictu,Sic rigidis nitidus iuvenis splendebat in armis.Postquam est ad veros perventum cominus hostes,Romani Penique manus miscere cruentasCeperunt. Ingens et inexorabilis urgetIra duces populosque duos; nec Martius usquamImpetus asperior, nec acerbior ulla per orbemPugna fuit. Nec enim pretio conducta gerebatBella cohors. Aderant proprio qui sanguine vellent,Quas ipsi ediderant, odiorum extinguere flammas.Unus amor cuntisque adeo legionibus unaMens erat: ulcisci iustos vel morte dolores.Punica perfidia et Romana superbia passimVocibus alternis vulnus iactantur ad omne:Iurgia et infames questus, et tempore eodemHic sonus, hic iugulis extorta silentia cesis;Annua nunc Penis et amara tributa subactis,Nunc fraus et capto strages indigna Sagunto,Et quicquid Rabies odio flammata vetustoArmatis dictare solet. Coit omnis in unumOffense cumulus longique iniuria belli.Pectora pectoribus tunduntur et ensibus enses,Vulnera vulneribus, mortes quoque mortibus atreMiscentur: iuvat insertis descendere ad umbrasVisceribus, Manesque novo turbare tumultu,Pugnantesque animas Herebo transferre silenti.
Heu furor! et quanto satius vixisse quietusFinibus in patriis populus potuisset uterque!Non sinit ambitio cecique superbia cordisEt sitis, eterna que spe succendit habendiMortales, uritque animos et trudit in enses.
Confligunt infense acies; nec publica tantumHos odia exagitant; credit sua vulnera quisqueEt patris fratrisque necem, dum percutit hostem,Ulcisci. Usque adeo mentes offensa vetustaAsperat! atque odio levius certare recentiImpellunt sua castra duces et vocibus altisAccendunt animos et honesta pericula monstrantAc subeunt. Species visa est pulcerrima mortisPro patria pepigisse animam. Vis ampla furorumArmorumque dabat strepitus gemitusque cadentumConfusos horrore sonos. Iam sanguinis altusIt fluvius camposque rigat fumantibus undis,Iamque furens operit volvitque cadavera torrens.Mons quoque corporibus prostratis surgit equorumAtque virum, rabidosque iugis iam separat hostes.Non sic attonitos Egeo litore nautasExpavisse rear, quibus insula nata repenteEst prope Therasiam; quod monstrum doctus aruspexRomano dedit imperio Macedumque ruine;Navita sed transtro rudis ac stupefactus adhesit.
Ceperat interea pugna superatus iniquaAuxiliaris eques Penorum excedere campo.Insequitur victor profugos. Iam sparsa sequendoIpsa viam cumulos inter reperire laboratCesorum, Romana acies: pars scandere in altumEt dubio titubare gradu, pars lubrica circumArva tenens, sparsis aditum tentare maniplis.Signiferi fluitare etiam armorumque magistri:Et poterat vincendo vagus felicia milesBella repentinis prevertere cladibus, atqueIllustrem fedare diem, ni providus altiScipio consilii, revocantia signa dedisset.Cognita nam postquam iusso tubicine campisVox sonuit, tenuere gradum signumque secutiIn primos rediere globos. Hinc agmina rursusTurbine concurrunt alio, sed viribus isdem;Ethere dispersos veluti cum turbidus AusterArctavit nimbos, siluitque repressa parumper,Dum tonat, hinc pluviis et grandine mixta resurgitTempestas inimica satis. Excesserat ardensScipio iam colles immensa strage coactos,Collatisque iterum signis et viribus ambeMiscebant acies equato prelia campo.
Solicitum spectasse Deum tot funera gentisIndomite, tantosque truci sub Marte laboresCrediderim, seu quis validis foret exitus armis.Hoc equidem mundi campo commissa patentiNutabat Fortuna die, quis iura supremiImperii summumque gradum, quis sceptra teneret.Favisset si forte etenim sors ultima Peno,Quis dubitet quin immensum dominata per orbemImpia Carthago rerum tenuisset habenas,Romanumque nichil foret hec in tempora nomen?Itala barbaricis tellus lacerata colonisMutasset genus egregium, maiorque fuissetAfrica. Si potuit nomen sibi Grecia inermisImposuisse suum, quanto magis Africa victrix!Sed miserata pios divina Potentia nobisSuccurrit, talemque virum peioribus annisItalie dedit afflicte, qui fortia bellaFortior exciperet, qui non presentia tantum,Sed ventura etiam discrimina pelleret unus;Temporibus cui tuta suis innixa maneretEt cui libertas servanda sequentibus annis.
Iam media Sol almus equos regione trahebatEtherea et tantas spectabat territus iras.Impiger et nullo defessus membra labore,Non estu, non vulneribus, non nube calentisPulveris, extremas manibus tentare procellasScipio tendebat, cuneus quo densior illumEt ducis adversi facies optata vocabat.Ac velut Ethneo descendens vertice vastatFlamma cavernosi convexa trementia montis,Et scopulos ruit obstantes arbustaque frangitObvia, sulfuree reboant simul undique valles,Sic ferus et simili prosternit turbine cuntaScipio, sepe monens: "Miles Romane, precor te:Aut vince aut morere: mecum nunc ultima tenta.Hec via vel Romam, vel certo tramite ducitAd superos". Hec vociferans intrabat in agmenHanibalis. Contra ille gravi cum mole ruentemExcipit impavidus. Confligunt fulmina Martis,Hinc Scipio, hinc Hanibal; cernensque ex ethere MavorsMiratur tales terris superesse magistrosMilitie, tales operum ferrique ministros.
Hic precor ut mendax desistat Grecia tandemNominibus certare ducum; pudeatque referreImbelles Asie populos Gangemque subactum.Parthorum sileant reges et Persidis arvisExiguo spectata phalanx; nec conserat ipsaTroia manum Priamique domus cantata poetisGraiorum et nostris; non regum quisquis odoroCrine fluens atque Assirio crispatus amictu.His campis non Inde acies, non fluxa per armosPurpura, non levibus tantum confisa sagittisTurba fugax; verum hinc armis innata, virentiRobore subsistens Italo Romana iuventusArma tulit: contra assiduis exercita bellisAgmina Penorum, quibus est Hispania testisVirtutis Latiumque magis; que mille per arvaRomanos hominum victores omniaque ausosIam pessum ferro dederant et fortibus armis.Has inter gentes alio certamine longeConcursum est, aliis animis. Iam vera fatentiViribus hec acies preit, hec levitate; sed unum estParque odium ambabus. Vix tandem fessa parumperCedebat Penorum acies. Tum fervidus iraHanibal exclamat: "Non hec tibi signa, retrorsum,Furcifer, ut referas dederam. Quin pergis? et illaHostibus in mediis potius discerpta relinque.Heu michi! quo ruitis? Non est via recta. Venite:Hac hostem reperire licet. Carthaginis estisSic memores? Hac forte domum remeare putatis?Erratis, miseri cives! Hec carceris unaExiliique via est." Hec dicens ibat in hostesSolus et intrepidus. Cuntas sic ille pudoreEt victas pietate ducis firmasse cohortesVisus erat; bellumque ingens renovataque cedesCeperat. Urgebat Scipio primusque premebatObstantes cuneos et funera crebra serebat:Perfidiam numquid tam longa inferre videboPrelia Virtuti? Non sic pietatis aviteOblitos rear esse deos. Concurrite fortesPectoribus manibusque, viri! Victoria presto est."Talia iactabat stricto mucrone tremendus.Iamque referre pedem paulatim exterritus hostis:Mox magis atque magis; nec iam reverentia tantiUlla ducis retinere diu potuisset in armis.Ecce autem pariter redeuntes hoste fugatoRex Leliusque retro fessosImprovisi a tergo invadunt. Ilicet ergoCepta prius sensim laxis fuga pergit habenis;Nec patrie pietas, proprii nec cura pudorisNec decus Hanibalis quicquam valuere precesque.
Ille videns fractas acies et terga suorumVersa metu, rapidum trepida formidine tandemVolvit equum campoque fugit lacrimosus aperto,Accusansque omnes hominesve deosve, propinquumPervenit Adrumetum. Illic menibus urbis amiceSubstitit. Hinc iterum Peno revocante senatuDigreditur. Postquam attonite sub menia ventumEst patrie, non ille forum, non publica templa,Sed furtim petiisse larem contentus et imaSede diu mestus, latebris sese abdidit atris.

VIII

Pronus ad Occeanum, cupiens narrare profundisAntipodum populis nostro que viderat orbe,Sol rapidos stimulabat equos; nondumque solutusScipio curarum laqueis, suprema volutansExcidia infande gentis tempusque locumqueAtque aditus formamque rei et discrimina secumCunta simul tacitus vigili sub mente movebat.At quia solis iter devexum atque hora monereGrata videbatur fessis daret otia castris,Instituit revocare acies meritamque quietemTradere militibus, nocturni tempora somni.Et tamen hostili quam primum irrumpere valloVisum est: huc alacres igitur preit ipse cohortesIngrediturque aditum nullo custode locorum.Illic preda ingens,Precipitem meditante fugam et quid vita valeret,Non quid opes, passimque iacens pretiosa supellexInventa est. Rapitur cupide Carthaginis aurumPer maria et terras quesitum sanguine multo:Barbarice Libico quod vieta Hispania belloMisit avaritie, Sardis quod fessa cavernis,Quod Siculis totiens extorserat impia templis,Quod medio percussa die plaga torrida mundiEt niger Ethiopum populus regnumque perustum,Quod Mauri Numidumque olim per secula longaAut reges misere alii, quodque Itala tellusTot dederat damnis; id totum sanguine mixtumAfrica nunc revomit. Quid tot valuere rapine?Raptor raptorem spoliat. Nunc ite per amplaEquora, nunc validas prosternite turribus arces,Nunc aratrum antiquis insultet menibus. OmnesUnus habet predas hostis, mundique superbitTot spoliis vestrisque simul. Tandem agmine fessoScipio magnanimus referens victricia retroSigna sub occasum solis sua castra revisit.Captivos servare iubet, queve ampia relatuAc speciosa forent; nam cetera preda viritimSparsa erat atque animos mulcebat militis acres.
Serus Athlanteo radiabat vertice pulcerHesperus et nitido rarissima sidera celo.Aggere gramineo considit leta iuventus,Celsior at cuntis Scipio rexque additus illiHerbosum tenuere thorum. Tum corpora curantFessa labore gravi belloque exhausta diurno.Ut dapibus compressa fames primusve quievitImpetus edendi, placido facundior oreLelius ingreditur: "Postquam michi Fata dedereHunc tantum vidisse diem, contentus abiboQuo iam cumque trahent; nec me natum esse pigebit,Dum tecum vixisse ferar, fortissime rectorHesperie, cui nostra salus bene creditur uni.Hoc, fateor, solo mentem spes ultima lusit;Nam rediens bello magna iam parte peracto,Cum Massinissam cedentem terga videremTeque per adversos tanta virtute tonantem,'Actum de Hanibale est' tacito cum murmure dixi.Nunc quibus ille viis aut quonam eruperit astuObstupeo mirorque fugam; sed notior illisEst regio, idque hodie multis fortasse salutisCausa fuit." Medio abrumpens sermone loquentemRex ait: "Iste quidem merito clarissimus omniPosteritate dies per secula longa feretur,Nominis Ausonii fuerit dum fama superstes.Sed, Leli, michi crede, novi moresque animumque:Hanibal anne dolis victus succumbat an armisSerius, incertum est. Unum michi lumen in illoCentum oculis par est, Argum quem sepe vocareBellorum soleo, quia non est fallere cuiquamIngenium mentemque viri. Tamen omnia viteConsilia atque omnem ancipitis discriminis artemVerterat una dies. Iamque hunc prendisse videbarEt comitem inviso Romam misisse Siphaci.Sed dum cunta oculis lustro vigilantibus, illeAvolat et noto decurrit tramite tutus:Nec dubium ingentes quin montes stragis et altumSanguinis infandi pelagus vel mole vel undisCrevissent, nisi dilapsos per opaca viarumVicine sociis cepissent menibus arces."Excipit hunc Scipio: "Vitam quecumque per omnemAut vidi aut legi, fateor, michi parva videnturFabula, dum memini Hanibalis. Vidistis, amici,Quantus erat, quantaque acies firmaverat arte.Ipse michi adversus veniebat in agmine primoObiciens Penos Italis, Numidasque rebelles,Massinissa, tibi, memor hos odioque metuqueIn regem pugnare suum; Latiamque cohortemEcce ubi constituit, quoniam venisse coactamNoverat. In frontem stetit Indica belua pugne,Getulique greges: horum terrore putavitRomanam turbare aciem, quorum impetus illiProfuit innumeris bellis. Sed amicior omnemHunc nobis Fortuna metum detraxit; eramqueIpse ego solicitus quibus hoc eludere monstrumArtibus aut tolerare feras quo robore possem,Atque ideo primam rara legione catervamImplevi, facilis pesti qua transitus esset,Ut cursu diffusa suo contemptior iretInnocua feritate ruens. Sed, Iupiter alme,Quam forti stetit ille animo, dum fracta videretCornua, quam nichil extimuit, quotiensque labantemRestituit virtute aciem interdumque coegitSpem titubare meam! Solitum iactare profecto,Mentio clarorum fuerit si forte virorum,Audivi, ipse omnis bello quod tertius eviOrbe sit in toto; peragitque hoc ordine: primumPonit Alexandrum, Pirrum locat inde secundum,Et sequitur mox ipse duos. Sed vera fateriNon livor vetet aut odium: michi maximus omniHanibal ex numero est, Darium nisi forte PorumqueEst vicisse magis quam, quos numerare labor est,Tot nostros fudisse duces; nisi prestat inermemBarbariem superasse manu, quam cede cruentaRomanas stravisse acies. Distantia longeActa ducum memoro. Quid? mores moribus equem?Hinc regem nudare piget: stet tegmine fameClarus apud populos! at dignis laudibus acremHinc hostem celebrare vacat. Quis bella subirePromptior, aut medio quis cautior esse periclo?Quisve cibi aut somni, quis vini parcior illo est?Hoc admirari soleo, quod sepe relatumEst michi: funerei post prima exordia belli,Solicitum assidue et facinus sub mente profundaVolventem egregium, nunquam cenasse sedentem.Iam quid ego armorum curas artemque supremamGlitie, terramve duci clipeumve cubile,Neglecteque decus vestis studiumque frementumCornipedum memorare velim? patientia quanta estFrigoris atque estus cursusque sitisque famisque!Quanta ducum miles, quanta est dux militis idemSpes animis! quod primus eat ruiturus in hostem,Ultimus excedat campis. Hec omnia pridemNovimus experti. Si quid modo pectore in illoAut veri aut sancti melior natura locasset,Optarem nostro genitum natumque sub orbe.Quis michi ductorem laudet, quem ceca gubernetEbrietas, fugienda viro cuicumque, sed altisPrincipibus funesta lues? quis sparsa cruoreConvivia et plenis elata cadavere mensis,Perque estum ancipites algenti in flumine saltus?Barbaricus cui luxus iners et Persica sortisBlandimenta nove placeant ac purpura mollis?Cetera pretereo; sed enim non moribus istisHanibal Italiam bello vastasse trilustriEvaluit." Sic fatus erat. Tum pauca modesteMassinissa refert: "Depressor magne tuarumAtque alienarum mirator maxime rerum,Si michi das fandi veniam, stat dicere contra.Noscendi studio fame si credis avite,Magnus Alexander, nullis non victor in oris,Orbe peragrato tandem pervenit ad ortus,Fortunamque simul clausit cum tempore vite;Hanibal et spatio brevior victusque cruenteEst hodie. Ille Asiam tentataque cunta subegit,Innumeros domuit populos urbesque ducesque........................................."Et lupus immensum qui tuto irrupit ovile,Is timet adversum longe spectasse leonem.Vicit Alexander populos, rex optime, nosti,Quos adiit: Graios titulis haud ille paternisSubtrahat. Ast Asiam quo vicerit inde paratuScimus et imbelles Arabes et inertia Bacthra.At non Arthoas gentes, qua vergere primumCommoditate loci poterat, non Punica regna,Non Italos mundique caput, Gallosque et HiberosAttigit; hos extra, quid dignum laude videtisEgregia et tantis titulis tantoque boatu?Vicisse hunc omnes liceat, fudisse quod usquam est:Regibus Eois domitis Indoque cruoriQuatuor obiciam Latio confecta potentiPrelia. Visne gravem et memorandum in accula testem?Alter Alexander rex Epirensis et huiusNon minor ipse animis et avunculus, Orbe viritimDiviso, Italiam venit belloque subactus,Dum latus Ausonia transfixum cerneret hasta,Hec ait expirans: 'Heu quam diversa nepotiEt michi bellorum cecidit sors! Ille iocoseFemineum subigit nullo certamine vulgus;Durior armatis mea me discrimine tantoObiecit Fortuna viris'. Cum talibus ergoHanibal iste viris tot iam fera bella per annosQua virtute gerat nostis; namque illa perennisGloria magnifici regis fortunaque semperProspera et in finem simili comitata favoreNon nichil externis sicut splendoribus addit,Omnia sic studio vigili meditantibus aufertIndicium verique viam: pars altera namqueFortune latet ambigue, nec noscere promptum estQuantus in adversis. Brevitas quoque temporis illiHoc tribuit, morsque ipsa viro properata, nec ullumMaius habet Fortuna bonum, quam leta sub unoEt vitam clausisse die. Si tempus utriqueIndultum excutias, tute fateare necesse estHanibal ut plures vincendo exegerit annos,Quam vivendo alius. Macedum quo vita tyrannumTempore destituit, toto quis protinus orbeVicerat Hanibalem? si tunc cessisset ad umbras,Ibat honorato visurus Tartara curru,Quesito non de Persis Arabisque triumpho.Sin rex longeve traxisset fila senecte,Quis fuerit certus venturo tempore vates,Num Fortuna senem exciperet, num rara secundisForte Fides seros mansisset firma sub annos,Precipue si, quod fuerat iam sepe minatus,Italiam senior tentasset et Africa bella?Singula versanti, quoniam nox alta soporisAdmonet, hic illo maior belloque videturClarior, atque hodie plus vere laudis adeptus,Si famam egregiam non dat Fortuna nec aufert,Quam vincendo alius; licet omnis Grecula circumObstrepat et testes inculcet turba libellos."
Dixerat; astabant intentis auribus omnes.Miles in his gravior paulumque annosior unusIncipit: "Haud cubie quem magnum dixeris, illeMaximus est, nec parva tibi miranda videntur,Nec vulgare aliquid solitum laudare tenemus.Hoc unum petiisse velim: si tertius ille est,Quem tandem claro tanta virtute relictumScipiade putat esse locum, quove ordine seseInsereret, si forte acie victricia signa,Quod procul avertant superi, tenuisset ab ista."
Doctus ad hec Lelius: "Tu, si quis sidera celiDinumerare volens hoc digerat ordine, primumLuciferum, post Arthurum gelidumque Boetem,Hinc alios ignes, Solem fortasse putabisPreteriisse? imo stat per se solus, et indeNomen habet. Nec sum ignarus quid callidus illeResponderet ad hec, acie si victor abissetHesterna: Macedum regem Pirrumque secundosEsse sibi, cuntosque alios quos clara per orbemFama duces loquitur. Sed enim se dicere quartumNoluit erubuitque altis miscere supremumSideribusque diem." Sic ille effatus et omnesAssensere animis nutuque et murmure feto.Talibus atque aliis noctem sermonibus illamInsomnem traxere diu. Iamque Hesperus altoMersus erat pelago, mediumque rotunda loquendoTransierat iam luna polum. Tunc undique passimDefessi in viridi deponunt aggere membra.Sic ubi tristis apes celo commisit apertoImpetus, et magne cedis pluit ether acervos,Pars victrix repetit sedes procul hoste remotoEt circa regem coeunt ac murmure plaudunt,Postremum irriguo dant corpora lassa soporiAtque omnes pariterque silent pariterque quiescunt.
Vixdum exorta dies iterumque ascendere classemLelius et Romam leto rumore iubeturSolicitosque implere Patres. Iamque equora felixNuntius ingrediens Austro dat vela ferenti.
Hic status in castris; at quis Carthagine terror,Qui dolor aut quenam trepidi nova cura senatus!Plebs subitis percussa malis pretoria circumIt Patrum afflictisque iubet succurrere fatisPenorum, et patrie miseram prohibere ruinam.Illi autem dubii consultant, qualiter olim,Dum scopulo collisa ratis gemit atque supremumNaufragium impendet, coeunt atque ultima tandemConsilia expediunt trepidi sub nocte magistri.Omnibus una salus visa est exquirere quenamMens foret Hanibali, ducis an spectata probatiVirtus sub tanto cecidisset victa periclo,Staret an adversis animus spesque ulla sub altoPectore, et ambigui que sit sententia belli.Ille diu renuens tandem populique PatrumqueImperiis obstare nequit. Mestissimus ergo,Confususque pudore gravi ac merore, latebrisEgreditur, qualis rapto matrona decore,Que quamvis culpa careat, sibi conscia tantiDedecoris, silet ipsa tamen refugitque videriExhorretque viri aspectum faciemque suorum.Ut trepido stetit ille foro, confusa repenteTurba ducem visura suum, quem tempore tantoTam procul a patria longiquaque bella gerentemAudierat, populusque omnis concurrit et ingensCuria et innumero complentur compita vulgo.Aspiciensque suos cives generosus et asperSpiritus intumuit; tandemque silentia tristiFronte monens: "Uno si quidem plus viximus" inquit,Quam decuit placuitque die - crimenque fateborIpse meum: pridem tacitus me prelia sensiAversis tentare deis, sed pulcra per omnesGloria precipitem casus fameque libidoCeca tulit -, testes facio, quos sensimus hostesEsse, deos: actum quicquid vel arma vel artesVel nostre valuere manus, nec defuit unquamCura operi egregio. Vicerunt numina nostrosConatus. Cecidi totus, nec iam ulla relicta estSpes michi: vos precibus Romanam exposcite pacem.Consilii hec est summa mei." Sic fatus in imasRursus abit latebras, celumque videre recusat.Inde pudor mixtusque dolor, simul ira pavorqueCum quaterent animum assidue, tutasque negaretFama moras hostisque odium, secreta paravitEffugia occultosque abitus; lucemque per omnemMultus adesse foro, Populo se inferre frequenti;Vespere thesauros ad proxima littora mittitIngentes, seque ipse, vagus ceu, menibus effert;Dumque poli medium nox intempesta rotaret,Conscendit puppim tacitus, tum carbasa ventisPandit et infauste condemnat litus arene.Iam procul Italiam pelago spectabat ab altoSuspirans repetensque sui primordia fati.Stat regum tentare fidem ferrique quod usquam est,Et bellum renovare ferum, mundumque procellisExagitare aliis. Iam pridem magnus in armisRex erat Anthiocus: Sirie iam tractus et omnesHellespontiaci fervebant litoris urbes,Iamque Ephesum belli sedem rex ipse tenebat,Equore iam classis campisque equitatus apertis;Dux deerat ceptis. Huc recto tramite proramHanibal, huc clavum iubet, huc et carbasa flecti.Iam Drepanum propere, iam litora nota PanormiPretereunt curvosque sinus Zephiroque faventeVulcanum Liparimque secant, fumumque favillisNigrantem horrificis geminumque ardere cacumenSuspiciunt pavidi, fugiuntque iuvantibus undis.
Stat sinus, Italicum latus inter et arva propinqueTrinacrie, solitus spectantes fallere nautasEminus, unius ac faciem protendere terre,Abstulit id dubium donec longevior ususPaulatim, nam continuo duo litora tractuDixeris herere et geminos se tangere montes,Quod quondam fecisse ferunt. Huc vela PelorusSeu casu seu sponte dabat, namque ille magisterPuppis erat. Timuit fraudem dux callidus et seObiectum ratus insidiis, nil tale merentemObtruncat: subitoque errorem agnovit, et acrisPenituit facti. Siculo tum monte cadaverDeposuit bustumque super construxit et aramAddidit ac statuam memorem; nomenque sepultiNunc etiam mons ipse tenet semperque tenebit.Faucibus emergens dubiis ratis impia vastoSulcat iter pelago: Cephalon prior obvia surgitAc vicina pari spatio contenta Iacintus.Leva brevem dabat inde viam, si fluctibus IsthmosCederet ac gemini limes maris alta Chorintus.Iustius exemplo novus hic fortasse recentiSupplicium erroris potuit timuisse magister;Ergo gubernaclum flectit. Iamque equore ab altoLitoream Mathona vident, ubi forte PhilippusRex Macedum fuerat, iam lumine captus eodem.Contigit hinc animum vidueque iniuria frontisEt dolor atque Itale admonuit locus ille paludis.Inde maris late scopulos emensus AcheiVolvitur, eximio qua palmite fertilis extatAngulus atque Euros seu Gnosia prospicit arvaInnumerasque sacro sparsas legit equore terras.Hinc Ephesum festinus adit regisque furentisExcitat admotis ardentia pectora flammis.Utque alias celi ventis urgentibus orasOccupat interdum nimbus, qui grandine postquamHos vastavit agros, illo ciet orbe procellasIngeminans longeque tonans, sic pulsus ad ortusItalie vastator erat. Quos ille tumultusExcivit, quantas strages ferus ense parabat,Si Fortuna foret, metuens id scilicet unum,Dis falsum iurasse suis, nempe omnia fandoSi sequar, excutiar cepto. Labor iste sequentumEt decus ingeniis: fatis occurrere EoisAtque Asiam Libie fratremque adiungere fratri.
Scipio muneribus divum tantoque favoreFretus, ad extremum invise Carthaginis ardensExcidium intendit; stat enim quocumque vocantemFortunam mens certa sequi, nec mittere tempusIncassum quod Fata dabant. Victricia signaOctavio commissa duci totasque phalangesTerrestri iubet ire via et sub menia seveUrbis agi; petit ipse Uticam, quo Lentulus illisMissus ab Italia magna cum classe diebusAppulerat. Veteresque novis ubi miscuit alnos,Iam petit equoreo Penorum tramite portum,Scilicet ausuros pelago ratus ultima victos,Si quid adhuc reliqui faceret Fortuna retusisViribus aut animis, si spes foret ulla sub armis.Litoribus cuntis iam formidata subibatOstia; iam lituis stridentibus equora circumOmnia, iam scopuli, iam concava saxa fremebant;Ipse repercussus confusis vocibus etherHorrisonum late terrorem in menia iactat.Frondibus ecce olee circum redimita virentisSupplicibusque onerata viris venit obvia puppisAc pacem veniamque petens. Nil vocibus illisResponsum est aliud: firmo sunt litore iussiAdventum expectare ducis Romanaque castra.Ipse sub invise classem tamen admovet urbisMenia et aerias speculatur cominus arces.Conspicit excelsas solido de marmore turresLiminibus super astantes ac ferrea claustraPortarum totis et propugnacula muris,Admirans Romamque putans vidisse secundam.Urbs circumfuso vallatur maxima ponto,Et muris et tuta situ. Nisi salsa parumperAngusti a tergo pepulissent litora campi,Insula tota foret. Subter latissima portusPlanities immota iacet faucesque cathenisNectuntur validis, crebre stant litore turres.Ipse oculis metitur opus libratque periclumExploratque aditus, ubi pronum prendere terram,Qua penetret portum, que sit via tuta sub arcemInvisam; veluti cupiens prosternere rupemCultor agri, aut segeti damnosam avellere quercum,It circum tentatque modos, facilemque ruinamCogitat innocuamque aliis campoque sibique.Iam satis immensam terrore impleverat urbem;Inde fretum remis, celum clangore tubarumIntonat et signis resonant crepitantibus aure.Digrediturque minax. Illum stupefactus euntemMercurii collis montique inscriptus ApolloProspiciunt plebsque ipsa tuens horrescit ab alto,Attoniteque gemunt matres ac multa precantur;Anxia sic volucris tentantem prendere nidosPastorem aspiciens, trepidis se verberat alisMulta querens truncoque pavens suspenditur alto.Iamque Uticam appulerat, iunctisque in litore tandemAgminibus sociis, uno que tempore circumDuxerat Octavius, Tunetis menia versusCarpit iter, classemque cavo sub monte recondit.
Non procul inde aberant, subitus cum nuntius hostemAdventare refert. Siphacis filius ultro,Nomine Vermina, sortis casusque paterniIntempestivus vindex serumque coactisAuxiliis, aderat, minime spernendus in illoVenisset si forte die; magnasque trahebatNunc equitum peditumque ferox in bella catervasNescius Hanibalis victi. Neve arma capessantScipio militibus, vallum ne aut castra revellantImperat, aut acies moveant aut signa sequantur.Recta acie stabant armisque animisque paratiFlectere lora manu, prevertere gressibus hostem;At celare iubet. Parent, et valle latentiImprovisa acies Vermine occurrit. At illeAngustis deprensa locis parat arma suosqueExplicat ut licitum est. Concurritur atque cruentumBellum oritur cedesque recens gemitusque dolorque;Atque loco claudente fugam, truncatur ad unumTota fere iuvenis acies. Ast ipse fugaciRaptus equo medios inter delabitur hostesSolus et adversi petit avia confraga montis.Infelix! quanto melius sub strage virorumCasurus miseroque patri, si fata tulissent,Carcere in Albano comes et Tiburte sepulcro!
Scipio victrices acies predamque trahentesInnumeram, arma et equos, vestes currusque iugalesIntextasque auro tunicas cristasque micantes,Ad ceptum conducit iter; velut obice parvoEgreditur paulum ripas, mox omnia victorObvia prosternit furibundo vertice torrens,Indignansque moras primo se dirigit alveo.At postquam passim tota Carthagine victusRegulus et casus sonuit fortuna recentis,Extemplo terrore gravi tremuere, minorqueLuctus maioris renovavit vulnera damni;Puppe velut fracta, remo cum tristis adhesitNavita iactaturque vadis, cui litora longe,Spes fuste exiguo titubat, si forte malignusFluctus et hunc rapiat, mortem gemit atque secundumNaufragium: tanta ex parvis momenta supremumTempus habet! Pacem lectos veniamque petitumTer denos placet ire viros, quos vultus et etasEt genus et virtus populo preferret in omni.
Talia per Libiam: belli sed fama peractiNondum Romanam serpens penetrarat ad urbem,Solicitosque Patres, Peni quos fama rebellisMoverat, ac plebem attonitam portenta deorumPlurima terrebant: medio sol ethere visusImminui, sensimque iubar decrevit; et ingensContremuit tellus arbustaque multa dehiscensSorbuit horrificoque palam subsidit hiatu;Tybris agens silvas riparum iura furentiAmne supergressus magnam conterruit urbemDiluvio insolito, subitumque horrendus in ipsoMonte Palatino descendit saxeus imber.Ergo Sibillinis aditis responsa petentesSacra deis iussi peragunt, summusque sacerdosSuccintus de more Iovem superosque faventesIunonisque minacis opem Latoniaque astraInvocat, et Martem pingui mollire iuvencoRomani patrem imperii torvamque sororemLedeosque parat fratres Furiasque ChaosqueTelluremque deum, nisi falsa est fama, parentemEt Nimphas matres fluviorum ac Nerea magnumNimpharum patrem. Sic religiosus opimaCertatim tepidis altaribus aggerat exta.
Postquam rite minas visum est placasse deorum,Consul ab urbe novus discedens Claudius AfrumLitus adire parat. Miserum torquebat inanisAmbitio: laudem hac tantum reperire putabatPosse via eternam, si permittente SenatuScipiade magno equatum gessisset honorem,Inque gravi bello partes tenuisset easdem.Is, populo prorsus licet adversante, SenatumFlexerat assiduis precibus. Quot sepe repulsisAmbitus efficitur, quantoque labore pudendusConstat honos! Victor properabat plebis et equiParticipem se ferre duci. Natura profectoErubuit clausitque vias, elementaque pontumIndignata gravi perturbavere tumultu.Loretana retro linquebant litora nauteSecuri ventorum et carmina nota canentes;Applaudente freto, remis frangentibus equorUndique respondent rostrisque secantibus unde.Horrida tum subitis consurgunt versa procellisEquora et Eolio prorumpunt carcere fratresIndomiti quatiuntque polos terramque fretumque.Inde repentinis panduntur carbasa ventisNequicquam: vario fervescunt cerula motu,Huc illuc rapitur classis flatuque rotaturQuolibet; at nulla spectant navalia proras.Hinc Aquilo violentus agit frangitque rudentes,Inde furens Auster perfundit lintea nimbisEt tumidos lato deducens equore fluctusLitus in Ausonium frangit. Fastigia maliSubsidunt pelago. Quotiens in nubila surgit,Et Tirrena salo spumante cacumina pulsat,At quotiens retro furiosa relabitur unda,Crescit in immensum Tuscum latus arvaque fundoSicca patent nudaque tremunt delphines harena,Et crebris sonat in scopulis allisa carina.Nox celum tenebrosa tegit; tum fulgura circumSeva micant, toto descendunt fulmina celo,Equor agit montes et torrens unda nigrescit.
Claudius ancipitis permotus ymagine fatiDiriguit tremuitque metu. Nunc improba damnatVota sue mentis, tantosque optasse laboresPenitet: armorum mallet vitasse tumultusMagnanimoque decus proprium titulosque decorosScipiade et belli famam liquisse perennemAc mansisse domi et patrio iacuisse sepulcro.Talia volventem Calabris ex montibus EurusHorrifer impellit. Fessam Populonia classemPrima videt, saxis post hanc spumantibus Ilva,Corsica post scopulis minitantibus excipit, indeSardinie Arthoum latus attigit. Inde frementiInfelix agitur pelago et crescente procella,Magnaque pars classis fluctu superante fatiscensIn mediis subsedit aquis; pars cautibus atrisDissiluit, durisque allisit frigida saxisCorpora nautarum; pars turbine iacta retrorsumLitus ad Etruscum rediit, solatia bustiItalica tellure petens. At Claudius amensEt pauce morte ex media rapientibus undisVix Calarim tetigere rates. Hic classe novandaConsulis intentumque animum memoremque pericliAttonitumque invenit hiems. Non Punica viditLitora, non belli rumores territus ullosAuribus excepit; lapsoque inglorius anno,Fascibus absumptis rediit privatus in urbem,Atque fatigata nequicquam classe virisque.
Felicis Romam interea letissima belliFama venit. Totam reserantur templa per urbemFitque deis immensus honos: solemnia civesQuaslibet ante aras persolvunt vota frequentes:Finibus avulsos hostes, cervicibus asprumExcessisse iugum, cladem transisse metumqueIn caput inque trucis muros Carthaginis; ipsumPerdomitum bello fontem causamque laborumSuccubuisse ducem; nil iam superesse timendum.Ambitus hic alter maiori auctore magisqueExarsit Populumque omnem cuntumque SenatumInvolvit: consul siquidem Cornelius altumLentulus imperium Libici discrimine belliAtque annum nomenque suum illustrare parabat;Scilicet hoc meditans, seu pax instaret, haberiPacis honorate princeps; seu bella manerent,Perfacilem exhausti fore iam certaminis omnemEventum et pregrande decus. Sic ille laboriIncumbens alieno, indignum ardebat honorem,Semine non proprio messem rapturus opimam.Heu pestis damnosa homini et funesta libidoNominis, imperio nocuisti sepe Latino!Hic ego (nam calamum fert impetus atque parumperAbstrahor incepto) vos, quos Romana loquendoExternis equare iuvat, percuntor: ubi unquamGente pares animi totque adversantibus ulla?Vos michi nunc populos regesque ducesque potentesObicitis; sed cesset amor livorque malignus,Quis gessit tam magna ducum regumve? nec illisEmulus obstrepuit, mediosque irrupit in actusInvidie conflata lues; non annus agentesFortia destituit, vetuitque domesticus hostisImperium extendi; non illos castra moventesDetinuit populus; non sero in bella profectiAnte diem rediere domum revocante SenatuAut equitum prohibente aciem peditumque novariAut classem et merito stipendia digna labori.Consiliis reges moderantur regna trahuntque,Non ipsi ex aliis pendent aliisve trahunturArbitriis: finem belli et primordia norunt;Dum libet accipiunt et dum libet arma reponunt,Liberiore via seque et sua signa ferentes.Non illos precessor iners reparandaque ferroSegnities fessos in finem pertulit anni;Non collega fuit cladis temerarius auctorInvitas rapiens in aperta pericula turmas;Non successoris nocuit metus alta moventi,Gloriaque in preceps tulit et celerare coegit.Nec michi nunc quisquam referat de nomine litemVirtutis, vanisque illam seiungat ab umbris,Aut externa sibi ceu non sua premia tollat.Credite, cuntarum longe blandissima rerum estGloria, nec levibus stimulis agit insita fortesEgregiosque animos generosaque pectora pulsat.Qua cui sit dubium quin solicitudine demptaHoc duce Garthago fuerit sensura supremumExcidium et meritam fato calcante ruinam?Quod questum persepe ferunt post bella reversumScipiadam, in cineres casuram a culmine BirsamInvisasque domos stirpemque genusque deosquePenorum et nomen, ni ceca Claudius ardensAmbitione prior, post Lentulus alta ruentisAmbo humeris dire subiissent menia terre.Consulto tamen has superos servasse nepotiReliquias famamque reor nomenque secundum.
Verum ego pervideo quo sim progressus et unde;Nunc redeo. Postquam Tunetis victor ad arcemScipio pervenit, legati tramite rectoHunc adeunt tristes genibusque trementibus unaAffusi, miseris verbis et supplice vultuFortunam erroresque suos rabiemque furentisHanibalis patrieque graves sine crimine casusDeplorant, veniamque petunt. Precluserat aures,Victorum temerata fides ac Punica fraudisExempla abrupteque recens iniuria pacis.Res in consilium perlata est: omnibus idemArdor erat: ferro instandum et vindice flammaPerfidie, ac pacis nullas admittere voces.Cuntorum votis oberat longevus in illaObsidione labor perdendaque gloria tanteSumma rei, ducis adventu quem Fama canebat.At minime ingentes animos fixumque movebantScipiade ingenium ventose nomina Fame.Altius aspirans celum spectabat et astraVirtutisque decus nudum. Tamen omnia fidiPectora consilii pariter permota severoProposito flexere ducem, lacrimisque petitamUberibus tandem placuit permittere pacemEt bellum finire ferum. Sic villicus olimNocturnos metuens fures, legit arbore pomaImmatura astu; sic pastor pendula ramisHospitia et nidos spoliat pullosque reportatImplumes properans serpentum avertere pestem.
Postera lux iterum legatos multa precantesRetulit. Hos Scipio dictis compellat amaris:"Impia gens, credes tandem tot cladibus ullumEsse deum celo, qui nostros vindicet actus,Cui scelus omne odio, cui sint mortalia cure?Effera gens, infensa bonis, mitescere seroIncipe, docta malis, rabiemque aliquando nocendiExue. Semper erit tibi summa et sola voluptasFallere, nec fraudis studium, gens perfida, linques?Nos equidem, quanquam extremas merebare ruinas,Parcimus indigne meritasque remittimus iras.Hactenus ut steteras, stabis nec strata videbisMenia, nec victor quicquam de finibus aufert.Libertas meritis servilia cunta manebit.Hanibalem causam belli fontemque furorumPoscimus: utilius vobis vestreque quietiQuam nobis, illum abicitis, quo sospite pacemNec sperare licet; bellorum semina pectusIllud habet, tanto que vobis sanguine constant.Hoc Italas strages, hoc ipso ulciscere mortes,Glens afflicta, tuas, mundumque deosque per illumElusos totiens; geminis hoc insuper unoUrbibus eternum populisque auferte pavorem.Nullus ad hec Libicis elephas mitescat in oris,Aptum animal bellis, et quos domuistis ad unumTradite. Quin etiam violatis pacis in umbraLegatis illata palam convicia dignusPenset honos. Capte redeant hoc litore naves.Cetera convenient facile, et sub legibus isdemQuas olim edixi, cum me sub nomine pacisLudere venistis; nec nos fortuna levabitBlanda, nec asperior franget vos. Ista refertePatribus ac populo; et si semper fallere dulce est,Fortunam tentate iterum." Sic ille paventesAffatus.
Urbe miser trepida populo variante tumultuaExoritur, discorsque diu sententia. TandemOmnia suscipiunt tristes: sic Fata iubebantUltima; condensis volucris ceu vepribus herensAccipitrem super astantem videt anxia, nec seAusa movere loco, patitur laqueumque manumqueAucupis: impendens tanti est differre periclum.
Altera Romuleam legatio tendit ad urbemPenorum; princeps noti cognominis HedusHasdrubal infestusque armis et pacis amator,Vir vita senioque gravis facieque verendusAnnosa, Hanibalis multum fautoribus impar.Tres secum comites Itali venere secutiRomani ducis imperium. Sed Lentulus, egerAmbitione sua, legatos arcuit urbe;Nam belli cupidus consul fugiebat honestumPacis iter; donec victo molimine tandemEde sacra Bellona Patres hostesque recepit.Postquam legati pleno introiere SenatuLongevi multa cum maiestate silentes,Canitiesque graves vultus et colla reflexisCrinibus exornans miro squalore refulsit,Cuntorum movere animos. Nunc pacis amicosVenisse affirmant animisque et vocibus illamOrantes; nunc vera peti. Tunc Hasdrubal HedusIncipit: "Erratis veniam si numina nunquamExorata negant, spes me tenet optima, PatresConscripti, superis quos Fama potentibus equat,Et pietate pares. Fateor, michi fessa senectusIam pridem attulerat longe fastidia vite,Precipue postquam egregium nova bella petentemConspexi iuvenem. Timui, casusque futurosAnte diu agnovi; lingue sed forte peperciAut tacui metuens. Sed enim me serior etasFecerat audacem. Testis michi Iupiter estoCelicoleque alii, testis michi maxima quondamCarthago: huc etiam solitam transcendere famamAuguror, infestus studiis iuvenilibus atqueConsiliis quotiens fuerim quotiensque periclisObtulerim mortique caput. Sanctissimus HannoEt comes et testis superest, quem - parcet Hamilcar -Africa terra tulit nulli ratione secundum.Cum primum puer ille ferox Hispana gerentemBella patrem blandis conatus flectere verbisUt secum perferret eum, iuratus ad arasConstitit, heu monstrum horrendum, nos multa vicissimContulimus; tunc ancipitem trepidare favillamCepimus: at veniam dedimus puerilibus annis.Sed rapto genitore - utinam quem Fata tulissentMaternum dum pondus erat funestaque mundoSarcina! - precepti puer hic memor ire parabatHesperiam iam dira tumens. Vesana favebantIngenia, atque animos laudabat turba paternos,In puero vultus mirata et verba sepulti.Obstitimus tunc ambo palam, nec profuit; ivitAssuevitque malo imperio et feralibus armis;Et magnam tenui flammam accendente favilla,Quanta per Ausonium ruerint incendia mundumVidistis. Nunc nos incendia nostra videmus,Inque suas sedes tandem vaga flamma reversa est.Vix michi danda fides fuerit, sed numina iuroConscia: non alio vestras me pectore cladesIngemuisse olim, quam nostre vulnera gentisNunc lugeo; quoniam semper rectissimus ordoHic michi visus erat, seriesque immota malorumEx Latio in Libiam, vosque ut fera flamma relinquensNos peteret nostrasque domos. Ignoscite, Patres,Funestum memorare diem, cui sanguine multoReddidimus modo nempe parem: quo tempore cladisCannensis cupidam complevit nuntius urbem,Publica letitie duo nos spectacula soliVoce parum fausta et mesto fedavimus ore.Tunc quoque magnanimus que post mala sensimus, HannoVaticinatus erat. Sed fata inimica trahebantInfortunatam sub digna piacula plebem;Iam miseras monitis Fortuna salubribus auresClauserat atque oculos velo fallente tegebat.Parcite, Romani: Deus et Fortuna prioresEripuere animos, quod vis humana nequibat.At pudet incusare deos. Erravimus omnesCulpaque cuntorum fuerit; sed vera fatebor,Crimine turba caret: malesani pectoris ardorAc furor ille fuit dureque potentia Sortis.Namque ego, me rigidum quanquam vocet atque severum,Absolvo populum; paucos sed crimine veroCondemno, paucosque dolus me iudice nectitGrandiloquos tumidosque animis, qui gesta suorumIn populum iactare solent, statuasque ruentesOstentare situ, reliquorum carpere verbisOmnia, seque duces vulgo prestare furenti.Nec pudet adversus primordia vestra iocari,Alpinos habuisse patres, populumque vocarePastorum! non improprie; nam iudice MarteHactenus indomitos reges et bella professosUt totidem tractatis oves, populique videnturIn pavidos abiisse greges. Sat cognita mundoSunt generis elementa novi et Mavortis origo,Quem factis verum esse patrem et virtute probatis.Nunc ubi turba nocens, latebris quibus abdita torpetDegeneri vallante metu? Cur magna locutiNon redeunt, miseros et hiantem fallere plebemPollicitis? utinam veniant patriamque revisant,Ut liceat sontes meritis innectere vinclisEt iuvenes raptare senem. Non letior amploScipio conscendet Capitolia vestra triumpho,Quam nostri scelerata ducis compressa cathenisHuc traheret mea colla manus, summumque putaremMe patrie infando duxisse ex hoste tropheum.Nec minus Hasdrubalem, si quid michi creditur, oditPerfidus ille animo, quam quos sibi predicat hostes;Nec magis horreret vestros precedere currus,Iudicio quam stare meo. Verum ipse per umbrasEffugit noctis medio, nec cernere vultusSustinuit nostros, causam quibus esse malorumSe norat: patriam timuit spectare ruentem.Ergo abiit tacitus lesa contentus ab urbeExilium peperisse sibi: decreta suorumNempe nocens pavet atque iras vultusque manusque.Et merito crucibus penderet victima tristisIlle modo volucres pascens informe cadaver,Piscibus aut pelagi medias effusus in undasEsca foret, canibus dignus cibus ille marinis,Aut aliquid monstri Libici censura rigorisIn caput id meritum studio certante novasset.Denique non frustra vobis foret ille petitusDebitus ambobus populis et debitus Orbi;Ipse ego vel vivum vel frusta cruenta dedissemSemesumque caput. Vobis hinc nostra voluntasSit satis, oramus: concors nam iussa libensqueCetera Penorum complectitur omnia vulgus,Que vestro placuere duci. Spectate tabellas:Singula conveniunt. Pulcra est vindicta precantiParcere prostrato. Nulla est victoria maiorQuam vicisse animum. Nam felicissimus ille estQui se felicem vultuque animoque modestoAgnovit, tenuitque modum; quod forte videturDifficile insuetis, stimulis quod gaudia tanguntParva repentinis animos nec frena regentesPrecipitant. At perpetuis satiata triumphisPectora sunt vobis, parcendi summa voluptas;Nec minus imperium venia quam fortibus armisRomuleum auxistis. Vestre pietatis egentesNos sumus, et veniam positis exposcimus armis.Parcite supplicibus: satis est potuisse nocere!Magna sumus vobis eternum gloria victi,Maxima servati. Quod si vos forte merentumPena iuvat iustusque dolor, nisi fallor abunde estQuod memores statuere dei quodque intulit ingensScipio. Si quid adhuc superest, ignoscite victisVictores: fuerit vobis pars ultima magneVindicte affusum hic vitam veniamque precantemHasdrubalem vidisse senem." Sic ille locutusContinuit tacitum veneranda fronte dolorem.At comites passim proiecti in limine, verbisFlebilibus tenuere Patres, lacrimisque SenatumImplevere suis; nati ceu funus acerbumStat pater aspiciens, lacrimas nec fundit aniles,At luget interius; genitrix resoluta capillosMesta iacet tunditque genas gemituque madescensEthera femineis vacuum mugitibus implet.
Ceperat auditis iam mitior ira SenatusInflecti et sensim lenito pectore iustasExaudire preces. Tum vero ex Patribus unusPerfidie infensus Penorum: "Dicite per quosSubsistet pax ista deos fedusque secundum;Nam primos sprevistis" ait. Tunc fronte modestaHasdrubal assurgit paulum, "Perque" inquit "eosdemPeriuris adeo infestos iurabimus istamPacem alia servare fide." Vox illa querelisImposuit finem, vultusque animosque serenansAc responsa Patrum. Pacem sanxere frequentes.Hasdrubal hic iterum: "Di vobis iusta rependantPremia, Romani, nostro qui digna furoriSupplitia aufertis meritasque remittitis iras.Nunc ego, nam veteres non amplius alloquor hostes,Sed dominos sociosque novos, hoc deprecor unum:Nos vestre cupidos admittite menibus urbisCaptivosque videre date et cognoscere cives.Sat michi longarum solacia magna viarumHec fuerint, serique decus mercesque laboris,Quodque libens longinqua petam super equora, RomamEt mundi vidisse caput." Quodcumque petebatPermissum, et magnam admirans ingressus in urbem est.Non aliter stupuit, nisi falsa est fabula, celumIngrediens viridi subito translatus ab YdaLaomedonteus puer, ut vaga sidera circumHesit et Iliacas despexit ab ethere silvas.
Appia marmoreo suscepit limine portaPrima viros; magno mox obvia menia giroPallantea vident, quo structa est regia monteEvandri primusque nove locus inclitus urbis;Hic elementa notis impressa, hic Archados almeDivinum ingenium et miracula maxima rerumMonstrator docet ipse vie librosque repertosFatidice Carmentis opus, quantumque LatinisContulit ingeniis mulier veneranda per evum.Celius ad dextram remanet, fastigia levaCollis Aventini, validasque in rupibus arcesSuspiciunt antrumque vident. Hinc fabula CaciHerculeusque labor placido sermone morantesDetinuit loteque boves in gurgite Tusco.Hic quoque Sublicii pontis pila discolor acrisCoclitis admonuit, statuaque insignis equestriIlle locus tenuit fixos in virgine torva.Hinc sedem Solis mirantur et aurea templaTellurisque domum, Capitoliaque alta paventesAscendunt ipsumque putant contingere celum.Hic hominis caput inventum fodientibus alteAudivere, prius patrie portenta coactiEt bubalum damnare suum subigendaque turpiColla iugo et duri presagia certa laboris.Hic cellam videre Iovis, qua ditior usquamNulla fuit, censumque alta sub rupe repostum,Liminaque innumeris iam tunc calcata triumphisEt niveos currus et rapta ex hostibus arma,Aurea magnorum nec non diademata regumSceptraque et armillas et dempta monilia colloGemmatosque frenos sellasque ex ordine eburnas.Hic clipeos fractasque rates ac Punica signaEt phaleras novere suas; tacitusque per omnesLuctus iit veteris referens vestigia belli.Tum volucris per templa vagos argentea paulumOccupat incursu Gallorum et voce canora.Procedunt, fortesque viros habituque verendasMatronas amplasque domos variisque gravatosBellorum exuviis arcus et crebra videntesSigna triumphorum solidoque in marmore pugnasAtque sepulcrorum pompas. Monstrantur aquarumSub terram celoque vie. Iam valle SuburreCesaream videre domum, cui summa potestasDebita, cui rerum princeps. Hinc valle relictaEsquilias fessi dictumque a vimine collem,Inde Quirinalem superato vertice montemTransierant, nudoque duos astare gigantesCorpore conspiciunt - en quot certamina fame! -Praxitelis opus Phidieque insigne supremi.Scipiadum hic latis excelsa palatia murisAtque arces tremuere feras et cognita belloSigna nimis Libie nomenque genusque superbum.Hinc leva flexere viam. Flaminia iam tuncPorta vocabatur, que Tuscum respicit orbem.Martius hac reduces vicino flumine campusExcipit. Hic longo traducens ordine rerumPlanities sine fine patet: quis fascibus altisPrimus honos, quonam pectus matrona pudicumVulnere traiecit, cui sit commissa virorumLibertas et qua natos ferus ille securiPercutit; ac pulsos violata ex urbe tyrannosAccipiunt, et cunta notant. Levaque MinerveAmplaque cuntorum monstrantur templa deorum,Venture ad meliora domus. Iam Tybridis altiGurgite transmisso, dextre super aggere ripeEtruscum tetigere latus: ductorque viarumRomuleum immensa designat mole sepulcrum,Progrediturque loquens quo ductus ad astra QuirinusTurbine transierit, qua tempestate SenatumObruerit trepidum, metuensque ut palluerit sol;Et Proculi visum memorat Capreamque paludem;At crimen silet ille Patrum. Iam flumina preterDescendunt, collemque vident ubi regia IaniPrisca fuit, iuxtaque domus Saturnia quondam:Ausonie hic regum et Latie primordia gentisUltima condiscunt et nomina clara virorum.Hic Italus prior eterni rex nominis auctorItalie Picusque comes stirpsque omnis avorumNarratur, populique novi monstratur asilum.Inferius longi tenuit certaminis illosHistoria et Clusio redeuntes robore regesCastraque Porsenne, utque incumbens Scevola flammisSupplitia erranti infligat non debita dextre.Inde Licaonia gemino brevis insula pontePervia transitur. Poterat vix ulla relatisEsse fides monstris, tantas quod flumine molesRegia preda olim populo spargente dedisset.Iam campana iterum leve confinia ripeCalcabant, Fabiasque domos miserandaque tantiFunera discebant generis Cremeramque nocentem.
Ut Capitolino redeuntes vertice tandemDefessum tenuere gradum, tum protinus ingensVisa revolventes stupor arripit. Inde sedentesAttoniti siluere diu. Mox facta videndiCopia captivos. Stabant horrentia longoAgmina mesta situ pallentiaque ora tumebantNudaque perplexis onerabat terga capillisCesaries incompta diu squalorque tegebatLuridus effigiem tristemque ferebat odorem.Ferrea vincla gradum lento suspendere tractuCogebant, maniceque graves complexibus illosCarorum vetuere frui. Tum verba vicissimDulcia permiscent, sed perstrepit ere cathenisRedditus excussis stridor lacrimeque per oraEgregia pietate fluunt. Que fata, quis urbisSit status inquirunt patrie, que numina victosRespiciant. Velut infernis ubi Manibus olimUmbra recens nostroque ruens descendit ab orbeSupplitiis onerata suis, illam anxia circumAgmina funduntur, nova quidnam nuntiet hospes:Hec nati petit eventus, ast illa relicteConiugis explorat vitam seniumve parentum;Hec de fratre gemens, aut dulci inquirit amico;Publica cura omnes supero quis vultus in orbeUna tenet; quis sceptra regat, quis flectat habenasImperii, quid bellorum quantumne quietis;Oraque solicitis exanguia rictibus hiscuntNoscendi studio; sic carceris hispida turbaHospitibus instare novis et querere multa.Postquam finis erat lacrimis, petit ipse suorumUt redimenda darent aliquot modo corpora blandusHasdrubal. Ast illi, victores nulla negareMunera qui nossent, scriptis que nomina velletEdere precipiunt. Lectos dedit ille ducentos,Quos posito squalore pius facilisque SenatusIn Libiam perferre iubet, si federa pacisFirma forent, nullis pretiis, pro munere soloReddendos patrie. Cuntis sic rite peractis,Hasdrubal invise quondam, nunc menia careUrbis amica retro rediens hac voce salutat:"Urbs accepta deis, caput Orbis et unica mundiGloria, terra ferax, clarorum sola virorumO patria armipotens, divum domus, optima rerum,Roma, vale! iam letus eam quocumque vocabuntFata senem. Vidi quantum visurus in orbeHoc fueram." Dixit: tum Tybridis ostia linquensNavigat in patriam, victor, captivaque secumAgmina mittuntur. Liceat terrestria celoEquare, eternis mortalia, maxima parvis:Sic prope descendens celo sua vincla resolvitCaptivis antiqua potens et Tartara fregitVoce Deus secum in patriam miseranda reducensAgmina et exhaustas longis cruciatibus umbras.
Scipio pacifico redeuntem suscipit ore.Pax populis ducibusque placet, fedusque feriturAnte aras testesque deos, ceseque litanturTerga suis dextreque ducum iunguntur inermes.Rursus in Italiam reditum et firmante SenatuActa ducis, pax in libros relata vetustoMore patrum, legesque date iurataque verba.
Scipio longevo gaudens posuisse laboriIam finem, reditumque parans, in premia totusVertitur, ac laudes et dona ingentia solvitMilitibus. Cirtham Siphacisque omnia regiDonat et emeritum regni confinibus ultroAmpliat immensis; victos ex federe damnatReddere res regi socio pactumque tributumSolvere Romanis. Hinc ad condigna reversusSupplicia et iustas vario discrimine penas,Mitius in servos egit: servile putavitEsse fugam, non nosse fidem. Quicumque repertusLiber militie desertor, protinus ille estSupplicio extremo affectus: qui iura fidemqueTempore tam dubio iurataque liquerit arma,Romanos crucibus rigidus dedit, atque LatinisAbscidit merita trepidantia colla securi.
His actis, classem solvit comitante senatuExtremum in litus Penorum et supplice turbaVictorem mirante suum; quos ille benigneDigrediens dictis postremum affatur amicis:"Vivite contenti proprio, memoresque deorumVivite, nec cecos iterum Furor invidus armaInduat. Imperium antiquis stat finibus amplumEt leges patria cum libertate relicte.Gloria sit quamquam latum imperitare per orbem,Tutius est parere bonis: michi credite, vobisIn longum quesita quies; nos dura laborumSarcina solicitos ullo sine fine tenebit.Hostis erit quicumque usquam nudaverit ensem,Qui nova bella manu, bellorum aut verba movebit.Cura laborque gravis scelerum censura per orbem;At vobis tranquilla salus sine litibus ullis:Presidium in nobis, nisi temnitis, omne paratumSemper erit. Penos inter nostrumque senatumSponsor ego. Placidam tandem condiscite vitam:Sumite placatas mentes, deponite ferrumEx animis; tales tanto nisi turbine frustraBis docuit Fortuna viros. Dimittite tandemEquoreas tentare vias: discrimina quantaPrecidam, quantumque mali quantumque laborum!Exuram classem, que vos per cunta furentesLitora raptabat, que vobis prima malorumMateriam dedit Ausoniisque incumbere regnisCompulit ac timidos docuit transcendere fluctus.Hec vestris fortasse oculis spectacula diraSi fuerint, cohibete animos, membrumque putateAbscindi vite infestum. Satis ampla tenetisRegnorum spatia et secti confinia mundi.Sat terris errare licet. Funesta voluptasCurarum est homini: statui succurrite vestro;Consulite et nobis, curamque auferte metumqueHanibalis, rabiemque suam sibi linquite soli.Si quid erit dubii quod publica fata monebunt,Hos audite senes." Dixit dextrasque prehenditIllorum: ambo autem deflexis genibus unaAnte ducis cecidere pedes, hinc maximus Hanno,Hasdrubal hinc Hedus. Tota iam classe soluta,Scipio provectus paulum subsistit et omnesImperat hostiles flammis absumere puppes.Non alias tante pelago fulsere favilleAut Thetis extimuit late torrentibus undisDefectum; non dum currus optata paterniLora puer rapuit Phebeus et ethera flammisAccendit mundumque vagis. Si secula retroOmnia percurris, sola hec incendia sensitNeptunus metuenda sibi: non Punica quondamRomanis facibus bello consumpta prioreSpartanisque prius, non Attica litore classisUsta Syracusio tantas dedit equore flammas.Torpuerant miseri cives sua damna gementes,Haud aliter quam si subito predulcia cuntis,Coniugia et nati atque arces et templa deorumIpsaque Carthago flammis arderet in illis.

IX

Scipio provectus pelago Romanaque classisIam placidum sulcabat iter. Non rauca procellisEquora fervebant; ventisque silentibus undasVictorem sensisse putes. Tranquillior illisVultus erat, celo facies composta sereno.Sic hostile fretum, sic cunta elementa videresObsequio mulcere ducem. Iam litora longeAfrica linquebant alacres et bella canentesIbant ac valido frangebant remige fluctus.Puppe ducis media tacitus meditansque sedebatEnnius, assiduus rerum testisque comesque;Scipio quem tandem aggreditur verbisque benignisExcitat incipiens: "Nunquamne silentia rumpes,O michi multorum solamen dulce laborum?Fare, precor; nam perpetuis tabentia curisPectora nostra vides. Placido sermone levareIlla soles; faciesque modo, tantum ora resolve,Si tibi nascenti, quo polles, summus ApolloIngenium celeste dedit, si turba dearumCastalio infantem demersum gurgite lavitEx Elicone sacro, collesque eduxit in altos,Et calamum et vocem tribuit mentemque poete."
Ennius auditis caput extulit atque ita fatur:"O flos Italie, iuvenis, stirpisque deorumCerta fides, quid nunc nostro placet ore moveri,Quidve iubes? Equidem tacito modo pectore mecumVolvebam quod nulla ferent iam secula maiusEximie virtutis opus, quam nostra quod etasLeta videt, nullusque unquam sub mente movebitGrande aliquid, cui non, magnas spes inter, honestumNomen in ore sonet, qui non venturus ad actumScipiade meminisse velit, pro munere vultusNon cupiat vidisse tuos. Maiorque sepulcriPost cineres te fama manet. Mortalia LivorCarpit enim; at Mors Invidiam consumit et arcetAc procul a bustis abigit. Tua gloria pridemVicerat hanc pestem, iamque altas tuta per aurasFugit humum morbosque hominum moresque malignos,Seque parem tulit alma deis. Tamen ecce supremumIncrementa diem fame tibi multa daturumPromisi expertus; quoque ipse a morte recedesLongius, hoc maior meritum te fama sequetur.Tempore crescet honos perque ultima secula mundiClarus eris. Virtus quoniam non altius ibis:Descensus vereor. Sed nostra peritia fandiNondum propositam valuit contingere metam,Nuper ab exiguis radicibus orta, nec anteCognita per Latium, Argolicis contenta colonis.Hoc igitur mecum indignans sub mente movebam,Precones meritos tua quod notissima virtusNon habitura foret. Macedum rex magnus amiciForte videns saxum Eacide titulosque sepulcri,'Fortunate' inquit 'iuvenis, cui nominis illumPreconem reperire fuit!' Non parve profectoEst claris fortuna viris habuisse poetamAltisonis qui carminibus cumulare decoremVirtutis queat egregie monimentaque laudum.At tibi, summe ducum, claro quo nullus Homero estDignior, in reliquis blanda inque hoc durior unoMe solum Fortuna dedit. Currentibus annisNascetur forsan digno qui carmine celoEfferat emeritas laudes et fortia factaEt cui mellifluo melius resonantia plectroCalliope det fila lire vocemque sonoram.""Parce, precor, verbis: tibi non, me iudice, vatesMeonius nec iure tibi preponitur altusEuripides aut quos claro cognomine GraiConcelebrant. Alio nolim me carmine dici,Si dicendus ero. Quin quod te poscimus" inquitScipio "prosequere; et que sint permissa poetis,Famoseque rei certos agnoscere finesTe liceat monstrante michi: quid laurea signetTam ducibus claris quam vatibus addita sacris.Neve tibi indignus videar cui talia forteNarrentur, nobis animum dulcedine quadamPulcra movent, et continuis hoc pectus ab armisDulcia concussum placide capit otia lingue."
Ille autem "Nulla est, fateor, tam dura feroxqueMens" ait "alme ducum, cui non sit pulcra voluptasInterdum curas inter viteque laboresPyerios audisse modos dulcesque dearumIrrepsisse choros. Sed enim hec precordia nunquamA Musis aversa reor. Non talibus astrisTam magnum genuisse virum Natura videtur.Errasset, si cui dederat cupidissima famePectora, Musarum non ingessisset amorem.Quisquis enim se magna videt gessisse, necesse estDiligat eternos vates et carmina sacra.At nunc quod nostro poscis sermone doceri,Accipe quam brevibus. Non illa licentia vatum estQuam multis placuisse palam est.Scripturum iecisse prius firmissima veriFundamenta decet, quibus inde innixus amenaEt varia sub nube potest abscondere sese,Lectori longum cumulans placidumque laborem,Quesitu asperior quo sit sententia, verumDulcior inventu. Quicquid labor historiarum estQuicquid virtutum cultus documentaque vite,Nature studium quicquid, licuisse poetisCrede: sub ignoto tamen ut celentur amictu,Nuda alibi, et tenui frustrentur lumina velo,Interdumque palam veniant, fugiantque vicissim.Qui fingit quodcumque refert, non ille poeteNomine censendus, nec vatis honore, sed unoNomine mendacis. Potes hinc perpendere quicquidScire petis: nostri que sit mensura laboris,Et latos fines, et quanta licentia nobis.Laurea restat adhuc: cuius dignare parumperParticipes nos esse tibi. Si gloria bello,Nec minus ingenio constat, patiere virentiFronde duces vatesque simul sacra tempora cingant.Immortale decus viror immortalis utrisqueIndicat et longe promittit tempora vite.Hinc deus ingenii lauros amat almus Apollo,Pyeridum solitus cithara modulante choreasIncola Cirreo totiens duxisse sub antro.Preterea hanc frondem rapido non fulmine vexatIupiter ex cuntis, talemque meretur honoremLaurus: ab ethereo tanta est clementia rege.Iam fame quod fulmen erit, nisi sola vetustasOmnia prosternens? Hunc gloria nostra pavoremNon habet, atque ideo spernentis fulmina frondisSerta gerit sanctoque legit de stipite ramos."
Dixerat. At Scipio subridens: "Omnia mulcent;Sed ledis brevitate tua; et dum dulcius interIsta sonant, medio sitientes calle relinquis.Ergo age! nam nullum iam litus cernitur, et solTransivit celi medium. Tu dulcia promeVerba, quibus mens alma scatet, placidoque volentesEt longo sermone feras, partemque dieiEt partes pelagi minuens." Tunc ille coactusIncipit - hic omnes tenuerunt murmure nauteEt comites siluere ducis -: "Vestigia FameRara sequens, quantum licuit per secula retroOmnia pervigili studio vagus ipse cucurri,Donec ad extremas animo rapiente tenebrasPerventum primosque viros, quos Fama perenniFessa via longe ignotos post terga reliquit.Hic quisquis merito fulgens fuit obvius, illumAmplexu tenuisse animi michi gloria summa estInque locum cari semper coluisse parentis.Precipue illustres calamo florente poetasAdmisi atque ima cordis sub parte locavi.Milibus ex tantis unus michi summus Homerus,Unus habet quod suspiciam, quod mirer amemque.Ille michi e celo veniens tam sepe videtur,Ut stupeam potuisse hominem sic alta tenere,Astrorum sic nosse vias, sic climata terre!Qui licet ante novos reges et tempora RomeFloruerit, tamen hoc in tempus mente reduxiPresentemque animo ficta sub ymagine feci.Hoc sine nulla dies abiit, nox nulla sine illo.Ille breves cenas in longum traxit, et idemNunc longam breviare viam, nunc tramite planoEdocuit rigidi transire cacumina montis:Denique quicquid agens, nullo discrimine secumSopitus vigilansque fui, noctemque diemque.
Hic michi nunc etiam dubii sub tempore belliAffuit in somnis. Quis somnum dixerit illum?Pervigil astabam. Fracta nam pace sub armisOmnia fervebant; seroque in castra reversusContigeras animum. Iubeas si vera fateri,Non timui; tamen in dubio spes fessa pependitUsque sub occasum solis. Tum maxime pernoxCura animum tenuit, quid secum postera ferretTot motus clausura dies. Hic nocte sub altaAspicio adventare senem, quem rara tegebantFrusta toge et canis immixta et squalida barba.Sedibus exierant oculi. Cava frontis ymagoHorrorem inculta cum maiestate ferebat.Dirigui. Tunc ille manu similisque videntiOccupat ancipitem Graioque hec more profatur:'Salve, care michi Latie telluris amiceUnice! quodque diu votis animoque petisti,Aspice qualis erat quondam dum vixit Homerus.Huc ego vix tandem reserato carcere DitisEmersi, tacite perrumpens viscera terre'.Procubui voluique pedes contingere pronus:Umbra fuit nudeque heserunt oscula terre.'Surge' ait 'et mecum ex equo, nam dignus es, ultroCongredere et, dum tempus habes, tam sepe negatoColloquio satiare meo'. Tum protinus ardensExsurgo 'Gentisque ingens o gloria' dixi'Argolice summumque decus, quis talia tantoSupplitia inflixit? Sacre quis lumina frontisNatureque duces rapuit, tantumque nocereSustinuit mundo? Non hic michi creditus olim:Lincea quin acies animo occursabat amantiVisque oculis immensa tuis. Quos Grecia portusDives habet gemino late circumflua ponto;Quos colles, que rura colit, que vallibus imisAntra tenet, quenam frondosa cacumina silvisAut pelago scopulos, quos non michi lumine certoMonstraris? Cernenda aliis longinqua dedisti,Ipse propinqua videns minime? Miracula mentiQuanta mee! Egeo diffusas ecce profundoCicladas hinc numero; video quot litore flexusHellespontiaco: tu me nequis ipse tueri,Ostendens tam multa michi!' Tum suscipit ille:'Vera quidem memoras; sed non miranda. Quid ergo?Qui michi corporeos Deus abstulit, ille nequibatRestituisse alios quibus hec archana viderem?Desine iussa Dei solitis onerare querelis,Mortalis! Namque iste hominum stultissima lis est.Iusta facit quecumque facit. Sed noscere cuntaVestra nequit gravitas sub opaci carceris umbra.Quam multis nocuere oculi visusque vagariCompulit et cepto forsan semovit honesto!Hinc ea sponte quidem, gravis ut nocituraque multis,Sarcina deposita est. Quin hinc modo pergimus ultra?Tu cecum ne sperne ducem. Fortasse videbisMulta animo placitura tuo. Nec cura futuriSolicitet casus. Quoniam lux crastina camposSanguine Penorum Latio victore rigabit'.Prosequor augurio letus.........................................Hic ego - nam longe clausa sub valle sedentemAspexi iuvenem -: 'Dux o carissime, quisnam est,Quem video teneras inter consistere lauros'Et viridante comas meditantem incingere ramo?Nescio quid, nisi fallor, enim sub pectore versatEgregiumque altumque nimis'. 'Non falleris' inquit:'Agnosco iuvenem sera de gente nepotum,Quem regio Italie, quemve ultima proferet etas.Hunc tibi Tusca dabit latis Florentia murisRomulea radice oriens, urbs inclita quondam,Nunc nichil. Utve queas ortus confinia nosse,Divitis egregius muros interluet urbisArnus in Ausonie descendens litora Pise.Ille diu profugas revocabit carmine MusasTempus in extremum, veteresque Elicone SororesRestituet, vario quamvis agitante tumultu;Francisco cui nomen erit; qui grandia facta,Vidisti que cunta oculis, ceu corpus in unumColliget: Hispanas acies Libieque laboresScipiadamque tuum: titulusque poematis illiAFRICA. Quin etiam ingeniu fiducia quanta,Quantus aget laudum stimulus! seroque triumphoHic tandem ascendet Capitolia vestra, nec ipsumMundus iners studiisque aliis tunc ebria turbaTerrebit quin insigni florentia lauroTempora descendens referat comitante Senatu.Hinc modo tantus amor, tanta est reverentia lauri.Omnibus ex silvis iam nunc sibi gratior una estDelphica; iamque novas discit connectere frondesSerta gerens; iam venturi presagia mulcent.Iste senescenti tantum illo in tempore RomeCarior, annose quantum contingere matriFilius ille solet, quem post lacrimosa sepulcraNatorum vidue sterilis tandem attulit alvus.Illa quidem, que iam lustris nil tale ducentisViderit, hunc magno spectabit leta favore,Laurea dum capiet, dum templis serta relinquetPrimitiasque suas sanctas affiget ad aras.Florentina omnis magis ut sit grata propagoIdem unus tibi, Roma, dabit, nec protinus urbemPeniteat Tusci fundasse ad gurgitis undam.Hic quoque magnorum laudes studiosus avorumDigeret extrema relegens ab origine fortesRomulidas, vestrumque genus sermone solutoHistoricus, titulosque urbis et nomina reddet.In medio effulgens nec corpore parvus eodemMagnus erit Scipio; seque ipse fatebitur ultroPlus nulli debere viro. At si vita manebitLongior, et nullo prevertet turbine ceptumImpetus alter iter, tunc ampla volumina cernesMagnarum rerum vario distincta coloreIn tempus perducta suum. Quis cunta renarretQue clausa sub mente gerit?'. Pulsabar haneloPectore, visendi cupidus cupidusque loquendiInterea, et magnum - quis credere posset? - HomerumDulcibus optabam verbis imponere metam.Iam michi carus erat te propter et alta relatuCetera. Procedo sensim propiorque parumperConspicio curis gravidum sub flore iuventeEt calamo herentem viridique in gramine septumArboribus variis nitidissima flumina iuxtaAc gelidos inter fontes rupesque prealtas.'Respice' dux inquit 'que sint umbracula rurisEffigiesque sui. Namque hic ad talia primumEriget ingenium; varius mox partibus OrbisEt terra pelagoque vagus concepta per annosDesperata sinet. Vix rerum turbine tandemExplicitus magno transibit plurima cursu'.Singula mirabar, vix auditaque saluteSustulerat gravis ille oculos et dicta parabat,Cum matutino litui clangore repenteExcutior visis, somnusque recessit inanis,Teque aciem video mediis educere campisSublimem hortantemque viros et signa moventem."
Ennius, interea, dum talibus ore disertusEquoreum permulcet iter - iam fessus hanelosPhebus Athlanteo recreabat gurgite currus -Haud aliter quam qui levibus per plana quadrigisVectus et irriguo perfusus membra soporeNon sentit transire diem longamque repenteDecrevisse viam stupet et vix credulus audit,Hesperio levus Zephirus surgebat ab axe.Vela levat classis; tum dextro tramite proreVolvuntur, fratrisque locum vice Cinthia pernoxInvigilat, lassisque datum requiescere nautis.Remigis ut strepitus siluit stridorque rudentum,Scipio mitis ait: "Seu sunt, seu talia fingis,Dulcia sunt, fateor, sensusque et pectora mulcent.Illum equidem iam nunc iuvenemque novumque poetamComplector, tibi nunc visum quondamque parenti,Promissumque michi gemino sponsore profectoDiligo, quisquis erit; si nullus, diligo nullum."Dixerat, et facili prebebant corpora somno.
Sol pelago rediens ubi primum emersit Eoo,Ingentesque procul iactabat carbasus umbras,Litora prospiciunt alacres Lilibeia nauteTrinacriamque pari concordes voce salutant.Iam Drepanum pretervecti iamque omne remensiInde latus Siculum, solide telluris in arvisUt primum posuere pedes, pulcerrima ruraTerrestri secuere via. Non carmine nostroLetitia Italie, non occursantia passimAgmina victori, populi non urbibus haustisServata grates pro libertate canentesStare queant; donec patrie sub menia ventum estEt luxit sperata dies tempusque triumphi.
Hic quoque, Calliope, quamquam sub fine voceris,Dextra veni seroque favens assiste labori.
Pulcrior Ausonio nunquam surrexerat orbiUlla dies. Roseo vultum suffusa ruborePhebeos frenabat agens Aurora iugales;Letior ipse quidem solito et formosior alteImperiis urgebat equos, iam lumine RomamAppenninigene spectans de vertice silve.Conveniunt proceres, portis ruit obvia turba.Sexus uterque frequens, etas se proripit omnis,Omnis honor omnisque gradus: substernitur auroOmne solum et variis resplendent pulpita gemmis.Purpura per vicos sparsa est et purpura tectisObtentu factura viris victoribus umbras.Inde senum miti descendunt agmina vultu,Hinc iuvenum phalerata phalanx in limine primoExceptura ducem. Facie subit ille serenaArdua purpureo residens sua menia curruEt niveis invectus equis; generisque ferebatEtherei frons alma fidem. Tum milia vinctisPost tergum manibus captivi tristia vulgiProcedunt: Macedum proceres, quo bella PhilippusFoverat auxilio: Sopater dux primus et ipsumSanguine contingens regem mestissimus ibat;Post omnis legio gravibus connexa cathenisInsequitur. Tum parte alia spectacula magniSiphacis: miseranda habitu namque obruta vinclisMaiestas lacrimis pectus terramque rigabatFlensque retro ad magnum referebat lumina crebroHumida victorem: qualem sprevisset amicumMente notans tacita. Preter tot dura ruineAngebat miserum pudor. Ingens turba suorumRegia consequitur tremulo vestigia gressu.Hinc meriti cives, laqueis gens perfida iustisPenorum perplexa venit, pulcerrima RomeMenia suspiciens: dox frater Hanibalis illisPrimus erat; Maure subeunt post agmina gentisGallorumque manus; Italus namque ordine in illoNemo fuit: digna meritos mulctaverat omnesMorte simul, terreque hostes mandaverat AfreIndignos patrie aspectu et tellure sepulcri.Ante ebur et radians aurum et pretiosa supellexEt vestes ostro insignes penitusque potentumDivitie regum pompa celebrante vehuntur.Inde graves clipei prereptaque fortibus armaSignaque et horrentes galee cristeque trementes;Post tristes ducuntur equi domitique elephantesDemissa cervice graves. Puerilia circumMilia funduntur: turba obstrepit inscia rerum,Bellua Barbarico quod tanta veniret ab orbe.Hinc illinc Romana acies erepta nefandoServitio letumque canens ex more triumphumConcelebrat, nequeuntque oculos satiare videndoServatore suo. Prior it Terentius horumCulleo: vir clarus, Latia tunc urbe senator,Libertus veluti carum coluisse patronumScipiadam fertur vitam obsequiosus in omnem.Ultimus it victor. Latiis exercitus armisAtque equitum peditumque acies, velut obvius essetHanibal in primo venturus limine contra,Tum tube et horrisonis victricia classica latePerstrepuere modis: tremuerunt Tybridis undeAc circum pavet omne nemus; fragor horridus AlbamArgolicumque quatit Tibur gelidumque SoracteEt Prenestinis rigidas in collibus arces.
Sic tandem insueto Capitolia celsa triumphoIngreditur, gratesque deis persolvit amicis;Immensumque auri montem ingentesque reconditThesauros in templa Iovis, tempusque per omneDitavit patriam. Sibi sed cognomine soloContentus nichil hic proprias invexit in edes.Nec dubium quin ad reliquos per bella triumphosStraverit ense viam atque Orbis patefecerit UrbiImperium: puduit neminem Carthagine victaSubdere colla iugo, dominosque agnoscere mundiRomanos bello indomitos populumque Quirini.
Ipse coronatus lauro frondente per urbemLetus iit totam Tarpeia rupe reversus.Ennius ad dextram victoris, tempora frondeSubstringens parili, studiorum almeque PoesisEgit honoratum sub tanto auctore triumphum.Post alii atque alii studio certante secuti.Ipse ego ter centum labentibus ordine lustrisDumosam tentare viam et vestigia raraViribus imparibus fidens utcumque peregi,Frondibus atque loco simul et cognomine claroHeroum veterum tantos imitatus honores,Irrita ne Grai fierent presagia vatis.
Nunc ego non ausim vos hinc ad tristia, Dive,Materiamque trucem post tot modo leta vocare.Quin potius longe fugite atque avertite vultus.Certe ego vobiscum fugiam tristesque querelasInvidie, procerum crimen culpamque SenatusNon referam, populique nefas ac sponte receptumExilium mortemque ducis titulumque dolentisAspera marmoreo subscriptaque iurgia busto.Hec memorent alii: michi nam certissima mens estHic metam posuisse operi; patiarque nec unquamCarmine tam mesto sacras maculare Sorores.
O mea non parvo michi consummata laboreAfrica! dum crescis, dum te comens relegensqueMulceo, magnanimum Mors importuna RobertumIntempestive mundo subtraxit egenti;Et michi prerepta penitus dulcedine vite,Speratum tibi clausit iter. Quo tramite perges,Infelix? Monstrabo viam. Non atria luctuTurbida funereo, non dulcia limina quondamParthenopea petes. Tepidi nova saxa sepulcriTristis adi lacrimisque riga. Cum videris illicIngentem exigua regem tellure iacentem,Te sibi viventi promissam redde sepultoAc cineri persolve sacro: nam spiritus astraIam repetens, terrasque retro despectat inertes;Sceptra caduca fugit, mortales negligit actus.Ille tamen, quamquam regni diadema relictiRideat et curas veteres, nimiosque laboresErroresque hominum solio miseratus ab alto,Nos, nisi fallor, amat; nostri mitissimus olimArbiter ingenii. Quo terris sidere raptoHeu heu quam vereor ne quid tibi durior etasObstrepat et titulis insultet ceca decoris!Hospes Pyeridum nostro iam solus in evoReddere promeritum studiis qui nosset honorem,Interiit: secumque simul spes nostra recessit.Felices quos illa prius meliora tuleruntTempora! Nosque utinam... Nequicquam vana precamur!Non licet ire retro. Nos cunta novissima serosEt ferus adverso prospexit Iupiter axe.Utendum sorte est et sidera nostra sequenda,Qua ducunt, ne forte trahant. Michi degere vitamImpositum varia rerum turbante procella.At tibi fortassis, si - quod mens sperat et optat -Es post me victura diu, meliora supersuntSecula: non omnes veniet Letheus in annosIste sopor! Poterunt discussis forte tenebrisAd purum priscumque iubar remeare nepotes.Tunc Elicona nova revirentem stirpe videbis,Tunc lauros frondere sacras; tunc alta resurgentIngenia atque animi dociles, quibus ardor honestiPyeridum studii veterem geminabit amorem.Tu nomen renovare meum studiosa memento:Qua potes, hac redeat saltem sua fama sepultoEt cineri reddatur honos. Michi dulcior illoVita erit in populo et contemptrix gloria busti.Interea tamen hec, iubeo, per inertia transiAgmina solicito populorum incognita passu,Vix procul extremo salutata a limine linquens,Heu paucas habitura domos et rara per OrbemHospitia! At si quem vere virtutis amicumObtulerint tua fata tibi, secura repostumAngustumque precare locum sub paupere tecto,Atque ibi, sola quidem potius peregrinaque semperQuam comitata malis, annosa fronte senesces,Donec ad alterius primordia veneris evi.Tum iuvenesce precor, cum iam lux alma poetisCommodiorque bonis cum primum affulserit etas.
Si iuvenem iuveni mediis avellere flammisContigit incolumem tumidasque efferre per undas,Per te ipsam iam facta senex, precor, ista caverePost mea fata velis, quodque omnia proterit unumTempus edax rapidosque dies solemque vorantemSecula et Invidie tristes contemnere morsus.